Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

AD CANDIDUM, PAROCHUM VITÆ IMPROBÆ.

m

.

Tactus es ô populi pastor mi Candide magni :

Ter tibi, terque tuo gratulor ergo gregi.
Aut mihi judicium minuit favor, aut tuus usquam

Non potuit talem grex habuisse patrem.
Non tibi vanarum est fastosa scientia rerum,

Quippe nec in populum est utilis illa tuum
At raræ tibi sunt virtutes, sic tibi raros

Patribus ex priscis credo fuisse pares.
Quid faciant fugiantve tui, quo cernere possint,

Vita potest claro pro speculo esse tua.
Tantum opus admonitu est, ut te intueantur, et ut tu

Quæ facis, hæc fugiant: quæ fugis, hæc faciant,

E GRÆCO. Naufragus hac situs est, jacet illa rusticus urna,

Ad styga sive solo par via, sive salo.

IN POSTHUMUM EPISCOPUM.

Præsul es, et merito præfectus Posthume sacris,

Quo magis in toto non erat orbe sacer.
Gaudeo tam magnum, tam sanctum gaudeo munus,

Tandem non temerè nunc, velut ante dari.
Nempe errare solet temerarius impetus : at te

Delectum magna sedulitate patet.
Namque ubi de multis tantummodo sumitur unus,

Sæpe malus casu, pessimus arte venit.
At te, de multis legitur si millibus unus,

Stultior haud possit, deteriorve legi.

DE BOLLANO,

Urticis lectum Bollano urentibus omnem

Insternunt socii, quum cubiturus erat.

Se tamen urticis ustum negat, haud negat illas

In tenebris nudum se reperisse tamen.
Unguibus aut igitur vitata carne necesse est,

Aut nudis tantùm dentibus inciderint.
Cum tamen in tenebris illæsus repperit herbas,

Urticas quanam repperit esse nota ?

DE VULPE ÆGROTA ET LEONE, APOLOGUS.

Dum jacet angusta vulpes ægrota caverna,

Ante fores blando constitit ore leo :
Ecquid amica vales ? citò me lambente valebis,

Nescis in lingua vis mihi quanta mea.
Lingua tibi medica est, vulpes ait: at nocet illud,

Vicinos quòd habet tam bona lingua malos.

DE LEONE ET LYSIMACHO.

Dum domitus placido leo lamberet ore magistrum,

Provocat exemplo quemlibet ipse suo. Cumque diu ex tanta prodiret nemo corona,

Prosiliit forti pectore Lysimachus. Ipse, ait, audebo linguam tetigisse leonis,

Sed tam vicinis dentibus haud faciam.

IN FABIANUM ASTROLOGUM.

Uno multa die de rebus fata futuris,

Credula quum de te turba frequenter emat.
Inter multa unum si fors mendacia verum est,

Illico vis vatem te Fabiane putem.
At tu de rebus semper mentire futuris,
Si potes hoc, vatem te Fabiane putem.

Tt2

AD CANDIDUM, PAROCHUM VITÆ IMPROBÆ.

Factus es ô populi pastor mi Candide magni:

Ter tibi, terque tuo gratulor ergo gregi.
Aut mihi judicium minuit favor, aut tuus usquam

Non potuit talem grex habuisse patrem.
Non tibi vanarum est fastosa scientia rerum,

Quippe nec in populum est utilis illa tuum.
At raræ tibi sunt virtutes, sic tibi raros

Patribus ex priscis credo fuisse pares.
Quid faciant fugiantve tui, quo cernere possint,

Vita potest claro pro speculo esse tua.
Tantum opus admonitu est, ut te intueantur, et ut tu

Quæ facis, hæc fugiant : quæ fugis, hæc faciant.

E GRÆCO.

Naufragus hac situs est, jacet illa rusticus urna,

Ad styga sive solo par via, sive salo.

IN POSTHUMUM EPISCOPUM.

Præsul es, et merito præfectus Posthume sacris,

Quo magis in toto non erat orbe sacer.
Gaudeo tam magnum, tam sanctum gaudeo munus,

Tandem non temerè nunc, velut ante dari.
Nempe errare solet temerarius impetus : at te

Delectum magna sedulitate patet.
Namque ubi de multis tantummodo sumitur unus,

Sæpe malus casu, pessimus arte venit.
At te, de multis legitur si millibus unus,

Stultior haud possit, deteriorve legi,

DE BOLLANO,

Urticis lectum Bollano urentibus omnem

Insternunt socii, quum cubiturus erat.

IN EUNDEM.

Cum cane sic pictus lepus est, ut dicere nemo

Esset uterve canis, posset, uterve lepus:
Pictor ubi hoc didicit, quod inerti defuit arti,

Supplevit miro callidus ingenio.
Res ut aperta foret, longeque facesseret error.

Subscripsit tantum, est hic canis, iste lepus.

cor

[blocks in formation]

IN GERMANUM BRIXIUM FALSA SCRIBENTEM DE CHORDI

GERA NAVE GALLORUM, ET HERVEO EJUS DUCE.

Hervea dum celebras Brixi, tua carmina damnas,

Nam tibi scripta mala est res bene gesta fide.
Historiam spondes illa Germane poesi,

Quæ modò quum non sit vera, nec historia est.
Aut odio incipiant, aut indulgere favori,

Et quisnam historiis qui modò credat, erit ?
Jamque nec ipse tuus per te laudem Herveus ullam

Sublata rerum possit habere fide.

IN EUNDEM, DE EODEM HERVEO ET EADEM NAVE, QUÆ IN

PUGNA NAVALI CONFLAGRAVIT.

Brixius immerita quòd sustulit Hervea laude,

Quòd merito adversum fraudat honore ducem.

Quòd de Chordigera mendacia mille carina

Contrà quàm sese res habuere, canat :
Non equidem miror, neque pravo falsa favore,

Quod voluit prudens scribere, credo tamen.
Sed de Chordigera, vatem qui vera doceret,

Quivit adhuc reducem. nemo referre pedem.
Ipse tamen (sciret quo certius omnia) dignus,

Qui media præsens naye fuisset, erat.

VERSUS EXCERPTI E CHORDIGERA BRIXII, AD QUOS ALLU.

DUNT QUÆDAM EPIGRAMMATA SEQUENTIA.

Circumeunt unum dextra, lævaque Britanni
Hervea, tela volant brumali grandine plurą
In caput unius Hervei : quæ fortiter heros
Excutiens clypeo, contraria in agmina vertit.

POSTEA DE EADEM CHORDIGERA.
Ipse suos Herveus comites hortatur, et instat,
Atque inter primos audax magno impete in hostes
Invehitur, ferit hos misso per tempora telo,
Transigit huic gladio costas, huic ilia nudat,
Decutit bis caput impacta per colla bipenni,
His latus, his humeros hasta præstringit acuta.

EPIGRAMMA MORI, ALLUDENS AD VERSUS SUPERIORES.

Quod ferit hos Herveus misso per tempora telo,

Niaque et costas transigit huîc gladio,
Decutit his caput impacta per colla bipenni,

His humeros hasta perforat atque latus :
Tum clypeo adversa quòd tela volantia parte

Fortiter excutiens unde volant, regerit.
Effugit hoc sensum, tot telis pugnet ut unus,

Isque cui clypeo est altera onusta manus.
Fortis buic pugnæ rerum natura repugnat,

Præteritum quiddam est hac puto parte libi.

« VorigeDoorgaan »