Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IN MULIEREM FEDAM. E GRÆCO. Te speculum fallit; speculun nam Geilia verum

Si semel inspiceres, nunquam iterum inspiceres.

IN FEDAM. E GRÆCO.

Fugerit ad Parthos, vel ad Herculis usque columnas,

Visa semel, positis vestibus, Antipatra.

IN FEDAM. E GRÆCO.

Qui miser uxorem deformem duxit, habebit

Vespere, jam accenso lumine, adhuc tenebras.

[blocks in formation]

ALTERUM DE EODEM.
Hic jacet Henricus, semper pietatis amicus,
Nomen Abyngdon erat, si quis sua nomina quærat.
Uvellis hic ecclesia fuerat succentor in alma,
Regis et in bella cantor fuit ipse capella.
Millibus in mille cantor fuit optimus ille,
Præter et hæc ista, fuit optimus orgaquenista.
Nunc igitur Christe quoniam tibi serviit iste
Semper in orbe soli, da sibi regna poli.

IN JANUM HÆREDEM ABYNGDONII.

Scripsi elegum carmen, Jano me hærede rogante,

Quod tumulum Henrici signet Abyngdonii. Displicet, et doctis bene displicuisset. At illi

Displicet hoc tantum, si quid inest melius. Non resonant isti versus, ait. Illicò sensi,

Quales lactucas talia labra petant. Ridendos ergo ridens effutio versus.

Hos vorat applaudens Janus utraque manu.' Hos tumulo insculpsit, sub eundem protinus obdi,

Atque iisdem dignus versibus, ipse legi. Antè retroque bifrons Janus Deus omnia vidit,

Talpa, effrons videt hic Janus utrinque nihil.

AD AULICUM.

Sæpe mihi jactas faciles te ad principis aures

Libere et arbitrio ludere sæpe tuo. Sic inter domitos sine noxa sæpe leones

Luditur, ac noxæ non sine sæpe metu. Infremit incerta crebra indignatio causa,

Et subito mors est, qui modo ludus erat. Tuta tibi non est, ut sic secura voluptas :

Magna tibi est, mihi sit, dummodo certa minor. IN TYNDALUM DEBITOREM.

Ante meos quàm credideram tibi Tyndale nummos,

Quum libuit, licuit te mihi sæpe frui. At nunc si tibi me fors angulus offerat ullus,

Haud secus ac viso, qui pavet, angue, fugis. Non fuit unquam animus, mihi crede, reposcere nummos :

. Non fuit : at ne te perdere cogar, erit. Perdere te salvo nummos volo, perdere utrumque

Nolo, sat alterutrum sit periisse mihi.
Ergo tibi nummis, aut te mihi redde, retentis :

Aut tu cum nummis te mibi redde meis.
Quod tibi si neutrum placeat, nummi mihi saltem

Fac redeant : at tu non rediture, vale.

IN MENDICUM GERENTEM SE PRO MEDICO. Tu te fers medicum, nos te plus esse fatemur,

Una tibi plus est litera, quàm medico.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Institit ille tamen juvenili ardore proteryus,

Nunc precibus satagit, nunc superare metu. Non precibus, non illa metu superata reclamat,

Calce petit, mordet dente, manuque ferit.
Ira subit juvenem jam penè libidine major,

Et ferus, O demens siccine pergis ? ait.
Per tibi ego hunc ensem juro, simul extulit ensem,

Commoda ni jaceas, ac taceas, abco.
Illico succubuit tam tristi territa verbo :

Atque age, sed quod agis, vi tamen, inquit, agis.

IN CHRYSALUM.

Chrysalus in sylvis loculos quum conderet, hæsit,

Certa loci possent quæ sibi signa capi.
At super ut summa raucum videt arbore corvum,

Hic mihi conspicua est, inquit, abitque, nota.
Capti sola scopi redeuntem copia lusit : •

· Nam sua jam in quavis arbore signa videt.

IN ASTROLOGUM.
Dum tua quos noster celebrat pro vatibus error,

Fata cient positu sideris astrologi :
Hæc dum stella favet, dumque hæc tibi stella minatur,

Pendula mens inter spemque metumque tua est. Prospera seu venient, venient reticentibus illis,

Assolet et subitum lætius esse bonum. Seu venient adversa, diu nescire juvabit,

Usura et medii temporis usque frui. Quin jubeo fatis etiam prohibentibus ipsis,

Pac tibi mens hilares transigat æqua dies.

IN CRUCE DIGNUM. E GRÆCO.

Mastaurwn elementa tibi duo subtrahe prima,

Nemo te reliquis dignior esse potest.

E GRÆCO.

Fortis erat bello Timocritus, hic jacet ergo,

Fortibus haud parcis Mars fere, sed timidis.

E GRÆCO.

Ista Neoclidæ gnatos babet urna gemellos :

Servitio hic patriam liberat, hic vítio.

AD QUENDAM CUI UXOR MALA DOMI.
Uxor amice tibi est semper mala : quum malè tracta

Fit pejor : sed fit pessima, quando bene.
Sed bona si moriatur erit, melior tamen id si

Te faciat vivo : ast optima, si propere.

DE NAUTIS EJICIENTIBUS MONACHUM IN TEMPESTATE, CUI

FUERANT CONFESSI.

Cum tumida horrisonis insurgeret unda procellis,

Et maris in lassam ferveret ira ratem,
Relligio timidis illabitur anxia nautis,

Heu parat, exclamant, hoc mala vita malum.
Vectores inter monachus fuit, hujus in aurem

Se properant vitiis exonerare suis.
Ast ubi senserunt nihilo sibi mitius æquor,

Sed rapido puppim vix superesse freto,
Quid miri est, ait unus, aqua si vix ratis extat,

Nostrorum scelerum pondere adhuc premitur.
Quin monachum hunc, in quem culpas exhausimus omnes,

Ejicite, et secum hinc crimina nostra ferat.
Dicta probant, rapiuntque virum, simul in mare torquent,

Et lintrem levius quàm prius isse ferunt.
Hinc, hinc quàm gravis est peccati sarcina, disce,

Cujus non potuit pondera ferre ratis.
VOL. II.

Tt

« VorigeDoorgaan »