Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IN PARCUM MORIENTEM. Chrysalus heu moritur dives, dolet, ingemit : unquam :

Nemo magis tristi pectore fata tulit.
Non quoniam ipse perit, cui nil se vilius ipso est,

Sed nummi pereunt quatuor in tumulum.

IN GRAMMATICUM PUTIDUM.

Quum mihi grammaticus mentem subit Heliodorus,

Nostra solocismos illico lingua timet. .

IN PROGNOSTEN RIDICULUM. Hoc anno in regno rex nobilis ille quiescet

Gallorum, celeber scripserat astrologus.
Rex vix incæpto vita defungitur anno,

Jam nil se vates quo tueatur, habet.
Rem quidam risu cæpit defendere, verum est:

Augurium, rex jam nonne quievit ? ait.
Latius hoc verbum prorepit, et undique ridens.

Id populus, rex jam nonne quievit ? ait. Audit ut in populo hoc vates;- jam seriò verum est

Augurium, rex jam nonne quievit ? ait.

IN VEHEMENTER NASUTUM. E GRÆCO.

Nunquam Procle manu nares emungere possis ::

Nam tua nare manus, magna licet, minor est. Quando Jovem inclamas sternutans, quippe nec audis : :

Tam procul ab nasus prominet aure tuus.

IN POETAM FURIOSUM. E GRÆCO.

Sunt etiam in Musis furiæ, quibus ipse poëta

Fis, per quas temere carmina multa facis. . Ergo age plurima scribe precor : tibi nempe furorem Non ego majorem quem precer invenio.

IN PERPUSILLUM. E GRÆCO.

Grus ne té rapiat pygmæo sanguine gaudens,

Si sapias, media tutus in urbe manę.

NEGLIGENDI VULGI RUMORES. E GRÆCO. Tu teipsum oblectes, et vulgi verba loquacis

Sperne : bene hic de te dicet, et ille malè.

IN FATUUM. E GRÆCO.

Quem mordent pulices, extinguit morio lychnum,

Non me, inquit, cernent amplius hi pulices:

DE SOMNO. E GRÆCO. SENTENTIA ARISTOTELIS.

Fermè dimidium vitæ dormitur, in illo

Æquales spacio dives inopsque jacent. Ergo Croese tibi regum ditissime, vitæ

Fermè dimidio par erat Irus egens.

ALIUD.

Non es, dum in somno es, dum nec te vivere sentis,

Felix, at somnus ni veniat, miser es. Qui felix igitur sorte indulgente superbit,

Inflatusque levi prosperitate tumet : Nox quoties venit, aut toties jam desinit esse

Felix, aut toties incipit esse miser. ;

QUID INTER TYRANNUM ET PRINCIPEM,

Legitimus immanissimis
Rex hoc tyrannis interest :
Servos tyrannus quos regit,
Rex liberos putat suos.

SOLLICITAM ESSE TYRANNI VITAM.

Magna diem magnis exhaurit cura tyrannis,

Nocte venit requies, si tamen ulla venit. Nec tamen hi pluma requiescunt mollius ulla,

In dura pauper quam requiescit humo. Ergo tyranne tibi hæc pars felicissima vitæ est,

In qua mendico par tamen esse velis.

BONUM PRINCIPEM ESSE PATREM NON DOMINUM.

Princeps pius nunquam carebit liberis,

Totius est regni pater. Princeps abundat ergo felicissimus,

Tot liberis, quot civibus.

DE BONO REGE ET POPULO.

Totum est unus homo regnum, idque cohæret amore :

Rex caput est, populus cætera membra facit. Rex quot habet cives (dolet ergo perdere quenquam)

Tot numerat partes corporis ipse sui. Exponit populus sese pro rege, putatqne

Quilibet bunc proprii corporis esse caput.

BONA NON COGNOSCI, NISI DUM AMITTUNTUR.

Perdendo bona nostra fere cognoscimus omnes,

Dum possidemus, spernimus.
Sic populo quoque sæpe malus, sed serò benignum

Commendat bæres principem.

TYRANNUM IN SOMNO NIHIL DIFFERRE A PLEBEIO.

Erigit ergo tuas insane superbia cristas,

Quòd flexo curvat se tibi turba genu,
Quòd populus nudo surgat tibi vertice, quòd sit

Multorum in manibus vitaque morsque tuis.

At somnus quoties artus adstringit inertes,

Hæc tua jam toties gloria dic ubi sit ? Tunc ignave jaces trunco non impar inani,

Aut paulo functis ante cadaveribus. Quod nisi conclusus timide intra tecta lateres,

In cujusque foret jam tua vita manu.

DE PRINCIPE BONO ET MALO.

Quid bonus est princeps ? canis est custos gregis, inde

Qui fugat ore lupos; quid malus ? ipse lupus.

IN RAPTOREM ET PATRONUM.. Raptam se queritur virgo, crimenque negari

Non potuit ; raptor jam periturus erat.,
Callidus at subito patronus protrahit ipse

Membrum deducta veste virile rei.
Hoccine virgo tua membrum fuit, inquit, in alvo ?:

Illa verecundo mota pudore negat.
Vicimus ô judex, clamat patronus, ea ipsa est :

Id negat en sine quo se negat, ipsa rapi,

[ocr errors]

IN. FUREM ET PATRONUM.

Dum furti metuit damnari Clepticus, amplo

Non sine consuluit munere causidicum. Hic ubi sæpe diuque immensa volumina volvit,

Spero, ait, effugies Cleptico, si fugias.

IN ASTROLOGUM QUI FACTUM PRÆDIXIT. E GRÆCO. .

Sæpe patri frater quòd debuit esse superstes,

Hoc velut uno omnes astrologi ore canunt. Ast Hermoclides obiturum præ patre solus

Dixit : sed dixit postquam obiisse, videt...

IN HUJUS VITÆ VANITATEM.

Damnati ac morituri in terræ claudimur omnes

Carcere, in hoc mortem carcere nemo fugit.
Carceris in multas describitur area partes,

Inque aliis alii partibus ædificant.
Non aliter quam de regro de carcere certant,

In cæco cupidus carcere condit opes.
Carcere obambulat hic vagus, hic vincitur in antro;

Hic servit, regit hic; hic canit, ille gemit.
Jam quoque dum carcer non tanquam carcer amatur :

Hinc aliis alii mortibus extrahimur.

REGEM NON SATELLITIUM, SED VIRTUS REDDIT TUTUM.
Non timor invisus, non alta palatia regem,

Non compilata plebe tuentur opes.
Non rigidus vili mercabilis ære satelles

Qui sic alterius fiet, ut hujus erat.
Tutus erit populum qui sic regit, utiliorem

Ut populus nullum censeat esse sibi.

POPULUS CONSENTIENS REGNUM DAT ET AUFERT.

Quicunque multis vir viris unus præest,

Hoc debet his quibus præest :
Præesse debet neutiquam diutius,

Hi quàm volent quibus præest.
Quid impotentes principes superbiunt ?

Quòd imperant precario?

IN PERPUSILLUM. E GRÆCO,
Ex atomis Epicurus totum fabricat orbem,

Alchime, dum nihil bis credidit esse minus.
Ex te fecisset, si tum Diophante fuisses,

Nempe atomis multo es tu Diopbante minor.

« VorigeDoorgaan »