Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Non illam germana soror, nec patria flexit,

Non potuit mater, non revocare pater.
Unum te matri, te prætulit illa sorori :

Te patriæ, et claro prætulit illa patri.
Illa tibi felix populos hinc inde potentes

Non dissolvenda junxit amicitia.
Regibus orta quidem magnis, nihiloque minorum est

Regum, quàm quibus est orta, futura parens.
Hactenus una tui navem tenet ancora regni,

Una : sat illa quidem firma, sed una tamen.
At Regina tibi sexu fæcunda virili

Undique firmatam perpetuamque dabit.
Proveniunt illi magna ex te commoda, rursus

Ex illa veniunt commoda mayna tibi.
Non alia ulla fuit certè te digna marito :

Ma non alius conjuge dignus erat.
Anglia thura feras, sacrumque potentius omni

Thure, bonas mentes innocuasque manus.
Connubium ut superi hoc, sicuti fecere, secundent,

Ut data cælesti sceptra regantur ope.
Utque ipsis gestata diu hæc diademata, tandem

Et natus nati gestet, et inde nepos.

EJUSDEM, IN SUBITUM IMBREM, QUI IN POMPA REGIS AC REGINÆ LARGE OBORTUS, NEC SOLEM ABSTULIT, NEC DURAVIT.

Dum peterent sacras Rex et Regina coronas,

Pompa qua nunquam pulchrior ulla fuit :
Aureus explicuit latè se Phæbus, eratque

Læta dies populi consona pectoribus.
Ast ubi jam mediam celebris pervenit in urbem,

Tota statim æthereis pompa rigatur aquis.
Nulla tamen Phæbi subduxit lumina nubes,

Et minima nimbus perstitit ille mora.
Res bene contra astus cecidit, rem sive quis ipsam

Spectet, sive omnem, non potuit melius.

Principibus nostris uberrima tempora spondent,

Et Phæbus radiis, et Joyis uxor aquis.

EJUSDEM, AD REGEM.
Cuncta Plato cecinit tempus quæ proferat ullum,

Sæpe fuisse olim, sæpe aliquando fore.
Ver fugit ut celeri, celerique revertitur anno,

Bruma pari ut spatio quæ fuit ante, redit :
Sic inquit rapidi, post longa volumina coeli

Cuncta per innumeras sunt reditura vices.
Aurea prima sata est ætas, argentea post hanc,

Ærea post illam, ferrea nuper erat..
Aurea te Princeps redierunt Principe secla.

O possit vates hactenus esse Plato.

EJUSDEM, AD REGEM, DE SPECTACULIS EQUESTRIBUS PER

EUM EDITIS, EPODON IAMBICUM.
Quæcunque reges ediderunt hactenus

Equestrium spectacula,
Lugubris illa semper aliqua reddidit

Vel calamitas insignia :
Vel casus aliquis prospero parum Jove,

Admixtus inter ludicra :
Aut rabido transverberati militis

Madens barena sanguine :
Aut lanceis icta, ungulisve sonipedum

Obtrita plebs ferocium :
Turbamve comprimens simul miserrimam

Lapsæ ruina machinæ.
Verum tua hæc spectacula ô Rex omnium

Quæ vidimus pulcherrima.
Non ulla clades, sed tua digna indole
, Insignit innocentia.

EJUSDEM, DE UTRAQUE ROSA IN UNUM COALITA.

Purpureæ vicina fuit rosa candida, utramque

Utraque dum certant, sit prior utra, premit.
Utraque sed florem rosa jam coalescit in unum,

Quoque potest uno lis cadit illa modo.
Nunc rosa consurgit, nunc pullulat una ; sed omnos

Una habet hæc dotes, quas habuere duæ.
Scilicet huîc uni species, decor, atque venustas,

Et color, et virtus, est utriusque rosæ. Alterutram ergo rosam vel solam quisquis amavit,

Hanc in qua nunc est, quicquid amavit amet. At qui tam ferus est, ut non amet, ille timebit,

Nempe etiam spinas flos babet iste suas.

IN RHETOREM INDOCTUM. E GRÆCO.

Quinque solæcismis donavi rhetora Flaccum,

Quinque statim decies reddidit ille mihi.
Nunc numero bos, inquit, paucos contentus habeto,

Mensura accipies quando redibo Cypro.

IN SUSPICIONEM. E GRÆCO.

Magnam habet in rebus vim ac pondus opinio. Non vis

Lædere, velle tamen si videare, peris. Sic et Philoleon quondam occidêre Crotonæ,

Quem falso credunt velle tyrannum agere.

IN RHETOREM INFANTEM SCITE PICTUM. E GRÆCO.

Ipse tacet Sextus, Sexti meditatur imago.
Ipsa est rhetor imago, ab imagine rhetor im.go est.

IN CÆCUM ET CLAUDUM, MENDICOS.

Claudi pedem gestat cæcis vicinus ocellis,

Conducitque oculos arte, locatque pedes. VOL. II.

ALITER.

Cæcus claudipedem gestat, prudenter uterque.

Rem gerit; atque oculos hic locat, ille pedes..

ALITER.

Cæcus fert claudum, atque opera conducit eadem ;

Istius ille oculos, illius iste pedes.

ALITER.

Claudum cæcus onus grave, sed tamen utile vectat;

Prospicit atque oculis, huic regit ille pedes.

IDEM, FUSIUS. Tristis erat nimium miseris fortuna duobus,

Huło oculos, illi dempsit iniqua pedes. Sors illos coplat similis, claudum vebit alter ::

Sic sua communi damna levant opera. Hic pedibus quovis alienis ambulat, itur

Huic recta alterius semita luminibus.

IDEM, ALITER.

Utilius nihil esse potest, quàm fidus amicus,

Qui tua damna suo leniat officio. Fædera contraxere simul mendicus uterque

Cum claudo solidæ cæcus amicitiæ. Claudo cæcus ait, collo gestabere nostro :

Rettulit hic, oculis cæce regêre meis. Alta superborum fugitat penetralia regum,

Inque casa concors paupere regnat amor.

ALITER.

Cum claudo cæcus sic lege paciscitur æqua, ut

Hic ferat illum humeris, hunc regat ille oculis. PINUS NAUTICA LOQUITUR, VENTO SUBVERSA. E GRÆCO.

Pinus ego ventis facile superabilis arbor,

Stulte quid undivagam me facis ergo ratem ?
An non augurium metuis ? quum persequitur me

In terra, Boream qui fugiam in pelago ?

IDEM, ALITER,

Ventis pinus humo sternor, quid mittor in undas?

Jam nunc passa prius quàm nato naufragium.

IN NAVIM EXUSTAM.

Jam ratis æquoreas oneraria fugerat undas,

Matris at in terræ deperiit sinibus.
Corripitur flammis, atque ardens auxiliares

Quas maris hostiles fugerat, optat aquas.

CUNICULA LOQUITUR, QUÆ ELAPSA MUSTELÆ INCIDIT IN

DISPOSITA VENATORUM RETIA.

Mustelam obliquo dilapsa foramine fugi,

Sed feror humanos heu misera in laqueos.
Hic ego non vitam celerem, non impetro mortem,

Servor ut heu rabidis objiciar canibus.
Qui mea dum laniant scelerato viscera morsu,

Spectat, et effuso sanguine ridet homo.
O durum genus, atque fera truculentius omni,

Nex cui crudelem præbet acerba jocum.

INNOCENTIAM OBNOXIAM ESSE INJURIÆ. E GRÆCO.

Ausus erit mordere malum vel mus, vetus hoc est

Verbum, sed longè res babet ipsa secus.
Innocuos audet vel mus mordere, noceatem
Tangere non audet territus ipse draco.

002

« VorigeDoorgaan »