Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

T. MORI, IN DUOS FRATRES, UNO ET NATOS ET MORTUOS DIE.

Quatuor hic tumulus fratres complectitur: ex his

Lux simul una duos et parit, et perimit.

G. LILII.

Quatuor hic tumulus fratres habet : una duobus

Lux et natalis, mortis et una fuit.

ΑΔΕΣΠΟΤΟΝ.

Ζευς, κύκνο», ταύρG-, σάτυρG-, κρυσός δι' έρωτα

Λήδης, ευρώπης, αντιόπης, δανάης.

T. MORI, DE JOVE MUTATO.
Taurus, Olor, Satyrusque ob amorem, et Jupiter aurum est,

Europes, Ledes, Antiopes, Danaes.

G. LILII.
Taurus, Olor, Satyrus, per amorem Jupiter aurum,

Europæ, Ledes, Antiopæ, Danaes.

ΑΔΗΛΟΝ.

Ενία τας μέσας φασίν τινες ως ολιγώρος

Ηι δε και σαπφώ λισβόθεν και δεκάτη.

T. MORI, IN SAPPHO.
Musas esse novem referunt, sed prorsus aberrant :

Lesbica jam Sappho Pieris est decima.

G. LILII.
Quàm temerè dixere novem quidam esse sorores

Musarum : en Sappho Lesbis adest decima.

ΑΓΑΘΙΟΥ ΣΧΟΛΑΣΤΙΚΟΥ.

Η σάτυρα τον χαλκός υπίδραμεν, και δια τέχνης

Χαλκός αναγκασθείς, αμφιχύθη σατύρα.

G. LILII, IN ÆREAM SATYRI STATUAM. Aut Satyrus fusus circum æs, aut arte coactum

Illud idem circumfusum erat æs Satyro.

T, MORI:
Prorsum admiranda dum circumflectitur arte,

Aut Satyrum hoc tegit æs, aut Satyro æs tegitur.

EJUSDEM.
Aut isti Satyrus jam circumflectitur æri,
Aut isto Satyrus jam circumflectitur ære...

ΕΙΣ ΑΓΑΛΜΑ ΝΙΟΒΗΣ. 'Εκ ζωής με θεοί τεύξαν λίθον, εκ δε λίθοιο

Ζωής Πραξιτέλης έμπαλιν οργάσατο.

G. LILII, IN STATUAM NIOBES. Ex vita saxum Diî me fecere: sed ipse

Ex saxo vitam denuò Praxiteles.

T. MORI.
Diî ex viva lapidem fecere : at quum lapis essem,

Me vivam fecit denuò Praxiteles.

[ocr errors]

T. MORI, IN STATUAM NEOPTOLEMI, Cecropis urbs te tota Neoptoleme hac statua ornat,

Ut faciat, faciunt binc amor, hinc pietas.

G. LILII.
Hoc te donarat propter pietatem et amorem

Signo Cecropidûm turba, Neoptoleme.

PROGYMNASMATUM
THOMÆ MORI ET GUILIELMI LILII,

SODALIUM, FINIS.

IN

INAUGURATIONEM REGIS ET REGINE
CARMEN GRATULATORIUM.

HENRICO VII, ANGLIÆ REGI,

THOMAS MORUS, S.

Vereor, Illustrissime Princeps, dum more virginum, quæ satis forma suæ non fidunt, picturæ lenocinio gratiam illepidis versiculis comparare studeo, ne eos qua maximè dote placere potuissent, id est, ipsius rei novitate, fraudarim. Nam quum illicò in præsentem coronationem tuam conscriptos eos pictori exornandos dedissem, effecit certè podagra, qua protinus quàm opus inchoavit, incommodissimè tentatus est, ut eos nunc tandem, serius aliquanto quam res postulare videbatur, exhibeam. Itaque si tecum pro insita humanitate tua liberius agi sinis, haud scio, majoremne gratiam versiculis nostris pictoris manus adjecerint, an pedes ademerint. Quippe quibus effectum est, ut mihi verendum sit, ne non minus sera, ac proinde intempestiva, videri tibi possit hæc nostra gra. tulatio, quàm olim Tiberio Principi visa est Iliensium illa consolatio, qua eum de morte filii, jamdiu defuncti, consolobantur, quam ille faceta dicacitate delusit, respondens, se eorum quoque vicem dolere, quod bonum militem amisissent Hectorem. Verùm corum officium, ad luctum non senescentem modò, sed planè præmortuum, non potuit esse non ridiculum : meum verò ab hoc vitio vendicat immensa illa de celebri coronatione tua lætitia : quæ quum pectoribus omnium tam effi. cacem sui vim ac præsentiam imprı sserit, ut senescere vel integra ætate non possit, effecit nimirum, ut hoc meum officium non serò re peracta atque evanida, sed præsens in rem præsentem pervenisse videatur. Vale Princeps Illustrissime, et (qui novus ac rarus regum titulus est) amatissime. VOL. II.

Nn

enescentem m

Se

[ocr errors]

IN SUSCEPTI DIADEMATIS DIEM

HENRICI VIII, ILLUSTRISSIMI AC FAUSTISSIMI BRITAN. NIARUM REGIS, AC CATHARINÆ REGINÆ EJUS

FELICISSIMÆ,

THOMÆ MORI,

LONDONIENSIS,

CARMEN GRATULATORIUM.

Si qua dies unquam, si quod fuit, Anglia, tempus,

Gratia quo superis esset agenda tibi :
Hæc est illa dies niveo signanda lapillo,

Læta dies fastis annumeranda tuis.
Meta hæc servitii est, bæc libertatis origo,

Tristitiæ finis, lætitiæque caput.
Nam juvenem secli decus ô memorabile nostri

Ungit, et in Regem præficit ista tuum.
Regem qui populi non unius usque, sed orbis

Imperio dignus totius unus erat.
Regem qui cunctis lacrymas detergat ocellis,

Gaudia pro longo substituat gemitu.
Omnia discussis arrident pectora curis,

Ut solet excussa nube nitere dies.
Jam populus vultu liber præcurrit amano,

Jam vix lætitiam concipit ipse suam.
Gaudet, ovat, gestit, tali sibi Rege triumphat,

Nec quicquam nisi Rex quolibet ore sonat.
Nobilitas, vulgi jamdudum obnoxia feci,

Nobilitas, nimium nomen inane diu,
Nunc caput attollit, nunc tali Rege triumphat,

Et meritò : causas unde triumphet, habet.
Mercator variis deterritus antè tributis,

Nunc maris insuetas puppe resulcat aquas.

Leges invalidæ prius, imò nocere coactæ,

Nunc vires gaudent obtinuisse suas.
Congaudent omnes pariter, pariterque rependunt

Omnes venturo damna priora bono.
Jam quas abdiderat cæcis timor antè latebris,

Promere quisque suas gaudet et audet opes.
Jam juvat ô, potuit tot furum si qua tot uncas

Tam circumspectas fallere præda manus. Non jam divitias ullum est (magnum esse solebat)

Quæsitas nullo crimen habere dolo. Non metus occultos insibilat aure susurros :

Nemo quod taceat, quodve susurret, habet. Jam delatores volupe est contemnere, nemo

Deferri, nisi qui detulit antè, timet. Conveniunt igitur simul ætas, sexus, et ordo,

Causaque non ullum continet ulla domi, Quo minus intersint, dum sacris rite peractis,

Rex init auspiciis regna Britanna bonis. Quacunque ingreditur, studio conferta videndi

Vix sinit angustam turba patere viam.
Opplenturque domus, et pondere tecta laborant,

Tollitur affectu clamoi ubique novo.
Nec semel est vidisse satis, loca plurima mutant,

Si qua rursus eum parte videre queant.
Ter spectare juvat : quidni hunc spectare juvaret,

Quo natura nihil finxit amabilius ? Mille inter comites excelsior omnibus extat,

Et dignum augusto corpore robur habet.
Nec minus Jle manu est agilis, quàm pectore fortis :

Seu res districto debeat ense geri,
Seu quum protentis avidè concurritur hastis,

Seu petat oppositum missa sagitta locum.
Ignea vis oculis, Venus insidet ore, genisque

Est color, in geminis qui solet esse rosis. Illa quidem facies alacri veneranda vigore Esse potest teneræ virginis, esse viri.

« VorigeDoorgaan »