Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

BEATUS RHENANUS

BILIBALDO PIRCKHEIMERO,
MAXIMILIANI CÆSARIS CONSILIARIO, & SENATORI

NORIMBERGENSI,

S. D.

Belle prorsus convenire mihi visum fuit, clarissime Bilibalde, si Thomæ Mori illius Britanniæ decoris Epigrammata, quæ nuper Erasmus noster Roterodamus ad me misit, tibi nominatim inscriberem : siquidem multis adeò rebus similes inter vos estis. Uterque Jurisperitus, uterque cùm Romanè, tum Græcè doctus, uterque non in publicis modò suæ civitatis functionibus versans, sed et ob singularem negotiorum explicandorum dexteritatem, et in dandis consiliis prudentiam, suo quisque Principi charissimus : ille potentissimo Britannorum Regi Henrico, tu sacratissimo Cæsari Maximiliano. Nam quid de fortunis attinet commemorare, quas utrique possidetis amplissimas, ut vel hoc quicquid est ornamenti, quod ex divitiis accedere putatur, neutri desit, quin potius edendis virtutum, maximè liberalitatis, exemplis abunde supersit materia. Sed et utrique pater obtigit non minus literis, quam senatoria familia clarus. Itaque cum amicitiæ similitudo sit autor et æqualitas, hanc Mori fæturam tibi nuncupare congruentissimum duxi, ut quem multis alioqui nominibus amore prosequeris, de his etiam Epigrammatis impensius complectaris, ames, magnifacias. Huc adde, quod nemini

[ocr errors]

rectius mitti poterant hi lepidissimi lusus, quam ei, qui in hanc, quod aiunt, arenam aliquando sit descendere solitus. Nam is demum noverit, quàm sit egregia res doctum epigramma, quisquis ipse fuerit suum nonnunquam ingenium in hoc exercitationis genere periclitatus. Sed enim, id quod te non latet, argutiam habeat epigramma cum brevitate conjunctam, sit festivum, et acclamatiunculis, quæ éipurihuata Græci vo. cant, subinde claudatur. Quas sanè dotes omnes cumulatissimè licet in his Moricis epigrammatibus reperire, præsertim in his quæ ipse genuit : nam in cæteris, quæ è Græcis versa sunt, inventionis laus priscis tribuitur. Quanquam hic quoque non minus magni fieri meretur, commodè reddens ex aliena lingua, quàm scribens : labor certe vertentis sæpè major. Siquidem qui scribit, liber est, & inventioni liberè vacat : at qui transfert, ad aliud subinde respicere cogitur, nimirum ad id quod vertendum desumsit : quod quoties fit, multo plus sudat ingenium, quàm cum suum aliquid progignit. Utrobique sanè mirus est Thomas Morus : nam elegantissimè componit, & felicissimè vertit. Quàm fluunt suaviter hujus carmina! Quàm est hic nihil coactum! Quàm sunt omnia facilia! Nihil hic durum, nihil scabrum, nihil tenebricosum. Candidus est, argutus, Latinus. Porrò gratissima quadam festivitate sic omnia temperat, ut nihil unquam viderim lepidius. Crediderim ego Musas quicquid usquam est jocorum, leporis, salium, in hunc contulisse. Quàm lusit eleganter ad Sabinum alienos pro suis tollentem liberos. Quàm salsè Lalum ridet, qui videri Gallus tam ambitiose cupiebat? Sunt autem hujus sales nequaquam mordaces, sed candidi, melliti, blandi, & quidvis potius quam amarulenti. Jocatur etiam, sed ubique citra dentem : ridet, sed citra contumeliam. Jam inter epigrammatographos Pontanum & Marullum inprimis hodie miratur Italia : at dispeream, si non tantundem in hoc est naturæ, utilitatis verò plus. Nisi si quis inde magnopere se credit juvari, dum suam Neæram celebrat Marullus, & in multis ásvízlelæn, Heraclitum quendam agens : aut dum Jovius Pontanus veterum nobis Epigrammatistarum nequitias refert,

[ocr errors]
[ocr errors]

quibus nihil sit frigidius, & boni viri lectione magis indignum, ne dicam Christiani. Scilicet usque adeò vetustatem istis æmulari cordi fuit : quam ne contaminarent, sic à sacris abstinuerunt, ut à Græcis olim Pomponius Lætus, ne Romanæ linguæ castimoniam violaret, homo superstitiosè Romanus. Cæterùm quemadmodum hi lusus Mori ingenium ostendunt & insignem eruditionem, sic judicium nimirum acre, quod de rebus habet, ex Utopia cumulatissimè eluxerit. De qua paucis obiter meminero, quòd hanc accuratissimus in literis Budæus, incomparabilis ille melioris eruditionis antistes, & ingens atque adeò unicum Galliarum decus, ita ut decebat, luculenta præfatione laudavit. Habet ea hoc genus decreta, qualia nec apud Platonem, nec apud Aristotelem, aut etiam Justiniani vestri Pandectas sit reperire. Et docet minus forsan philosophicè, quam illi, sed magis Christianè. Quanquam (audi per Musas bellam historiam) cum hic nuper in quodam gravium aliquot Virorum consessu, Utopiæ mentio orta fuisset, & illam ego laudibus veherem, negabat quidam pinguis, plus habendum Moro gratiæ, quàm Actuario cuipiam scribæ, qui in curia aliorum sententias duntaxat enotet, doriphorematis ritu (quod aiunt) interim assidendo, nihil ipse censens : quod diceret ea omnia ex Hythlodæi ore excepta, & à Moro tantum in literas missa. Proinde Morum nullo laudandum alioqui nomine, nisi quòd hæc commodè retulisset. Et non deerant, qui homi. nis judicio, velut rectissimè sentientis, album adjicerent calculum. 'Apa και συ τατον του Μώρα χαριεντισμόν δέχη, τούτες άνδρας και τις τυχόντας, αλλά τες δοriurs, rapa Tois tonnois, xai tæūta beorózus, transavtos. Postremo si hoc quoque scire cupis : Guilielmus Lilius, Mori sodalis, cum quo vertendis Græcis epigrammatibus jam olim collusit, quæ Progymnasmatum titulo sunt inscripta, Britannus est, vir omnifariam doctus, non modò Græcos autores, sed & ejus nationis mores vernaculos domesticè notos habens, ut qui in insula Rhodo fuerit aliquot annos commoratus : is nunc ludum literarium, quem Londini Coletus instituit, magna cum laude exercet. Quod superest, cum tibi per occupationes licebit, quibus in obeundis

legationibus administrandaque Republica, laboriosissimè distraheris, hoc libelli in manum cape, lege, & Moro, cujus os, ut puto, nondum vidisti, sed ex scriptis jampridem cognitum habes, fave. Bene vale clarissime vir. Basileæ, vii. Cal. Martias. M.D.XVIII.

PROGYMNASMATA

THOMÆ MORI ET GUILIELMI LILII,

SODALIUN.

ΛΟΥΚΙΛΛΙΟΥ.

ΜΥΝ ασκληπιάδης και φιλάργυρG- είδαν εν όικων,

Και τι ποιάς, φησιν, φίλτατε μυ παρ εμοί και Ηδυ δε μύς γελάσας, μηδέν φίλε, φησί, φοβηθής,

Ουχί τροφής παρά σοι χρήζομεν, αλλά μονής.

T. MORI IN AVARUM. Murem Asclepiades ut apud se vidit avarus,

Mus quid in æde facis, dixit, amice mea ? Mus blandè arridens, tolle, inquit, amice timorem :

Hic ego non victum quæro, sed hospitium.

G. LILII. Murem Asclepiades in tecto vidit avarus,

Et quid apud me ô mus, inquit, amice facis ? Mus ridens, inquit, nihil o verearis amice :

Non abs te victum, sed mihi quæro domum.

ΠΑΛΛΑΔΑ.

Πλέτν μέν πλατύντα- έχεις, ψυχήν δε πένητα»,

Ω τους κληρονόμοις πλέσις, σοι δε πίνης.

G. LILII IN AVARUM. Divitias locupletis babes, animam sed egeni :

Hæredi ô dives, sed tibi solus egens. Vol. II.

M

m

« VorigeDoorgaan »