Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Namque alit ille duos, volucrem præverterit alter,
Alter sed pigro pigrior est asino.

Hic ergo non festinantem ad prælia defert,

Ille prius tuba quàm clanxerit, inde refert.

IN GELLIAM.

Mentitur qui te dicit mea Gellia fuscam :

Judice me non es Gellia fusca, nigra es.

IN EANDEM.

Candida sum, dicis, fateor, sed candida quum sis,
Cur tibi candorem hunc obtegit atra cutis ?

IN EUPARIPHUM VESTE, OPPIGNORATO FUNDO, EMPTA.

Non miror sudare tuæ te pondere vestis,

Quattuor hæc terræ jugera vestis habet.

Quantum viventi tibi terræ ingesseris usquam,

Tam magnum tumulum, nec tumulatus habet.

IN GAREMANUM, VENDITIS AGRIS PAUPEREM.

En patrios nuper Garemanus vendidit agros,
Nunc subitò fama vivere fertur inops.

Non illi ingenium, non illi industria defit:
Verum inimica viro fata nocere puto.

Nam putres fulvo glebas mutaverat auro
Callidus, et nunquam rem tamen ille facit.

AD SABINUM.

Interiêre duæ, conjux tibi tertia nupsit,

Nec tibi fida tamen de tribus ulla fuit.
Non tantum ergo tuas, sed damnas improbe totum
Fœmineum irata mente Sabine genus.

Si tamen hanc æqua rem vis expendere lance,
Fies erga ipsas mitior ipse tuas.

IN EANDEM PICTURAM.

Ora viri fœdo sancti fluitantia tabo,

Decussumque gerit regia mensa caput. Corpora sic regi rex Atreus ambo Thyesti

Natorum apposuit frater edenda patri. Sic regi Odrysio natum regina peremptum Fida soror, genitrix perfida ponit Itym. Talia regales ornant bellaria mensas:

Crede mihi, non est pauperis iste cibus.

IN VEHEMENTER NASUTUM. E GRECO.

Si tuus ad solem statuatur nasus, hiante

Ore, bene ostendas dentibus, hora quota est.

IN FUCATUM. E GRECO.

Cur emitur fucus, coma, dens, mel, ceraque: posset
Quum persona tibi tota minoris emi ?

IN HISTRIONEM. E GRECO.

Cætera ad historiam, quiddam tamen, id quoque magnum,
Jam tibi saltatum contra erat historiam.

Dum Nioben ageres, stabas tanquam lapis esses:
Quum fieres Canapeus, ecce repentè cadis.
At Canacem gladio referens, quum vivus abisti,
Hoc tibi saltatum contra erat historiam.

IN HISTRIONEM. E GRÆCO.

Saltavit Nioben, saltavit Daphnida Memphis :
Ligneus ut Daphnen, saxeus ut Nioben.

Xx2

SOBRIOS ESSE DIFFICILIORES. E GRÆCO.

Vespere quum bibimus, homines sumus atque benigni :
Mane homini siccus trux fera surgit homo.

IN ANDREAM IN MARE VOMENTEM.

Gratus es Andrea, dignusque cui bene fiat,

Nam pisces toties qui te pavêre, repascis.

DE EODEM.

Æquoris edisti pisces, irascitur æquor :

Eque tuo fœtus exigit ore suos.

IN PUELLAM DIVARICATIS TIBIIS EQUITANTEM.

Ergo puella viri quis te negat esse capacem,

Quum tua tam magnum circumdant crura caballum ?

AD GALLUM SUBLEGENTEM VETERUM CARMINA.

Vatibus idem animusque, et verè spiritus idem,

Qui fuit antiquis, est modò Galle tibi.

Carmina namque eadem, versusque frequenter eosdem,
Quos fecere illi, tu quoque Galle facis.

IN SCURRAM PAUPEREM.

Scurra ubi jam fures totam sibi nocte videret
Scrutantes magna sedulitate domum:
Risit, et ô media quid vos hic nocte videtis ?.
Miror, ait, media nil ego cerno die.

DE SOLICITA POTENTUM VITA.

Semper habet miseras immensa potentia curas,
Anxia perpetuis sollicitudinibus.

IN EANDEM PICTURAM.

Ora viri fœdo sancti fluitantia tabo,

Decussumque gerit regia mensa caput. Corpora sic regi rex Atreus ambo Thyesti Natorum apposuit frater edenda patri. Sic regi Odrysio natum regina peremptum Fida soror, genitrix perfida ponit Itym. Talia regales ornant bellaria mensas:

Crede mihi, non est pauperis iste cibus.

IN VEHEMENTER NASUTUM. E GRECO.

Si tuus ad solem statuatur nasus, hiante

Ore, bene ostendas dentibus, hora quota est.

IN FUCATUM. E GRECO.

Cur emitur fucus, coma, dens, mel, ceraque: posset
Quum persona tibi tota minoris emi ?

IN HISTRIONEM. E GRECO.

Cætera ad historiam, quiddam tamen, id quoque magnum,
Jam tibi saltatum contra erat historiam.

Dum Nioben ageres, stabas tanquam lapis esses:
Quum fieres Canapeus, ecce repentè cadis.
At Canacem gladio referens, quum vivus abisti,
Hoc tibi saltatum contra erat historiam.

IN HISTRIONEM. E GRÆCO.

Saltavit Nioben, saltavit Daphnida Memphis :
Ligneus ut Daphnen, saxeus ut Nioben

Xx2

SOBRIOS ESSE DIFFICILIORES. E GRECO.

Vespere quum bibimus, homines sumus atque benigni :

Mane homini siccus trux fera surgit homo.

IN ANDREAM IN MARE VOMENTEM.

Gratus es Andrea, dignusque cui bene fiat,

Nam pisces toties qui te pavêre, repascis.

DE EODEM.

Æquoris edisti pisces, irascitur æquor :

Eque tuo fœtus exigit ore suos.

IN PUELLAM DIVARICATIS TIBIIS EQUITANTEM.

Ergo puella viri quis te negat esse capacem,

Quum tua tam magnum circumdant crura caballum ?

AD GALLUM SUBLEGENTEM VETERUM CARMINA.

Vatibus idem animusque, et verè spiritus idem,

Qui fuit antiquis, est modò Galle tibi.

Carmina namque eadem, versusque frequenter eosdem,

Quos fecere illi, tu quoque Galle facis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« VorigeDoorgaan »