Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quibus labor studiumque, id est,
Secreta quicquid efficit
Natura perscrutarier.

Ergo graves tradunt Sophi,
Quodcunque matres interim
Imaginantur fortiter,

Dum liberis datur opera,

Ejus latenter et notas,
Certas et indelebiles,
Modoque inexplicabili
In semen ipsum congeri:
Quibus receptis intimè,
Simulque concrescentibus,
A mente matris insitam
Natus refert imaginem.
Quum tot abesses millibus.
Dum gignit uxor quattuor,
Quòd esset admodum tui

Secura, dissimiles parit.

Sed unus omnium hic puer

Tui refert imaginem,

Quòd mater, hunc dum concipit,

Sollicita de te plurimùm,

Te tota cogitaverat,

Dum pertimescit anxia,

Ne tu Sabine incommodus
Velutque lupus in fabulam
Supervenires interim.

DE PRINCIPE ET RUSTICO SELANDO, RIDICULUM.

Quum spectaret aquas princeps, in ponte resedit,

Primoresque suos ante stetere pedes,

Rusticus adsedit, modico tamen intervallo,

Civilemque dato se putat esse loco.

Suscitat hunc quidam, et cum principe, dixit, eodem

Ponte sedere audes rustice? nonne pudet?

Ille refert, scclus est in eodem ponte sedere?
Quid si pons longus millia dena foret?

DE AULICO, RIDICULUM.

Quum descendit equo, de circumstantibus uni
Aulicus hunc teneas quisquis es, inquit, equum.
Ille, ut erat pavidus, dixit: Domine ergo ferocem
Hunc rogo qui teneat, sufficit unus, equum?
Unus ait potis est retinere, subintulit ille:

Si potis est unus, tu potes ipsc tuum.

IN MILITEM FUGACEM, ET ANNULATUM.

Aureus iste manus miles cur annulus ornat,

Jure tuos ornet qui meliore pedes?

Utilior nuper, meliorque in Marte feroci
Planta tibi palmis una duabus erat.

IN TUSCUM POTOREM.

Perdis ait Tusco medicus tua lumina vino,
Consultat secum quid velit ergo sequi.
Sidera, terra fretumque solent quæcunque videri,
. Omnia sunt, inquit, visa revisa mihi.
Multa mihi, sed vina tamen gustanda supersunt,
Multa refert annus, quum nova musta novus.
Jam certus firmusque valebitis, inquit, ocelli,
Nempe satis vidi, non satis usque bibi.

IN ARNUM PERJURUM.

Jurasti satis Arne diu, tandem obtinuisti,
Jurare ut posthac jam tibi non sit opus.

Cœpit ubique tuo vir juratissime verbo,

Quàm juramento non minor esse fides.

Quibus labor studiumque, id est,
Secreta quicquid efficit
Natura perscrutarier.

Ergo graves tradunt Sophi,
Quodcunque matres interim
Imaginantur fortiter,

Dum liberis datur opera,
Ejus latenter et notas,
Certas et indelebiles,
Modoque inexplicabili
In semen ipsum congeri :
Quibus receptis intimè,
Simulque concrescentibus,
A mente matris insitam
Natus refert imaginem.
Quum tot abesses millibus.
Dum gignit uxor quattuor,
Quòd esset admodum tui
Secura, dissimiles parit.

Sed unus omnium hic puer

Tui refert imaginem,

Quòd mater, hunc dum concipit,
Sollicita de te plurimùm,

Te tota cogitaverat,

Dum pertimescit anxia,
Ne tu Sabine incommodus

Velutque lupus in fabulam
Supervenires interim.

DE PRINCIPE ET RUSTICO SELANDO, RIDICULUM.

Quum spectaret aquas princeps, in ponte resedit,

Primoresque suos ante stetere pedes,

Rusticus adsedit, modico tamen intervallo,

Civilemque dato se putat esse loco.

Suscitat hunc quidam, et cum principe, dixit, eodem

Ponte sedere audes rustice? nonne pudet?

Namque alit ille duos, volucrem præverterit alter,
Alter sed pigro pigrior est asino.

Hic ergo non festinantem ad prælia defert,

Ille prius tuba quàm clanxerit, inde refert.

IN GELLIAM.

Mentitur qui te dicit mea Gellia fuscam:

Judice me non es Gellia fusca, nigra es.

IN EANDEM.

Candida sum, dicis, fateor, sed candida quum sis,
Cur tibi candorem hunc obtegit atra cutis ?

IN EUPARIPHUM VESTE, OPPIGNORATO FUNDO, EMPTA.

Non miror sudare tuæ te pondere vestis,

Quattuor hæc terræ jugera vestis habet.

Quantum viventi tibi terræ ingesseris usquam,

Tam magnum tumulum, nec tumulatus habet.

IN GAREMANUM, VENDITIS AGRIS PAUPEREM.
En patrios nuper Garemanus vendidit agros,
Nunc subitò fama vivere fertur inops.

Non illi ingenium, non illi industria defit :
Verum inimica viro fata nocere puto.

Nam putres fulvo glebas mutaverat auro
Callidus, et nunquam rem tamen ille facit.

AD SABINUM.

Interiêre duæ, conjux tibi tertia nupsit,

Nec tibi fida tamen de tribus ulla fuit.
Non tantum ergo tuas, sed damnas improbe totum
Fœmineum irata mente Sabine genus.

Si tamen hanc æqua rem vis expendere lance,
Fies erga ipsas mitior ipse tuas.

IN EUNDEM.

Et semper juras, et cunctis Arne minaris,

Vis scire utilitas quæ venit inde tibi ?
Sic juras, ut nemo tibi jam denique credat :
Sic minitaris, ut has nemo minas metuat.

IN EUNDEM.

Arno nemo magis pedibus valet usque, sed olim
Frigore contractas perdidit ille manus.
Optat bella tamen cui pes citus, utraque manca est
Cui manus in bello, scis puto, quid faciet.

At cui lingua procax, manus est ignava, procax est
Huîc non ignava lingua secanda manu.

DE MARULLO.

Admonuit medicus lippum Theodore Marullum,
Ne vinum, cæcus ni velit esse, bibat.
Parcat ut medico (quanquam ægrè) abstemius esse
Ecce duos totos sustinet usque dies.

Post sitit assueti revocatus imagine vini,

Jamque foràs medico vera minante ruit.

Ventum erat ad vinum, quum sic sua lumina moestus Affatur, posito jam peritura mero.

Huc iter est, huc me fidi duxistis ocelli,

Nunc bibite, et dulces ambo valete duces.

Gustus odorque manent, miratur abire colorem,
In nigras abeunt lumina dum tenebras.

Hoc tamen adversum lenit solamine casum,
Dote meri minima quòd cariturus erat.

IN RISCUM EQUITEM IMBELLEM.

Riscus eques prudens, longoque peritus ab usu,
Dissimiles, causa non sine, pascit equos.

« VorigeDoorgaan »