Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IN SUSCEPTI DIADEMATIS DIEM

HENRICI VIII, ILLUSTRISSIMI AC FAUSTISSIMI BRITANNIARUM REGIS, AC CATHARINE REGINÆ EJUS FELICISSIMÆ,

THOME MORI,

LONDONIENSIS,

CARMEN GRATULATORIUM.

Si qua dies unquam, si quod fuit, Anglia, tempus,

Gratia quo superis esset agenda tibi :

Hæc est illa dies niveo signanda lapillo,

Læta dies fastis annumeranda tuis.
Meta hæc servitii est, hæc libertatis origo,
Tristitiæ finis, lætitiæque caput.
Nam juvenem secli decus ô memorabile nostri
Ungit, et in Regem præficit ista tuum.
Regem qui populi non unius usque, sed orbis
Imperio dignus totius unus erat.
Regem qui cunctis lacrymas detergat ocellis,
Gaudia pro longo substituat gemitu.
Omnia discussis arrident pectora curis,
Ut solet excussa nube nitere dies.
Jam populus vultu liber præcurrit amœno,
Jam vix lætitiam concipit ipse suam.
Gaudet, ovat, gestit, tali sibi Rege triumphat,

Nec quicquam nisi Rex quolibet ore sonat.
Nobilitas, vulgi jamdudum obnoxia feci,

Nobilitas, nimium nomen inane diu,
Nunc caput attollit, nunc tali Rege triumphat,
Et meritò causas unde triumphet, habet.
Mercator variis deterritus antè tributis,

Nunc maris insuetas puppe resulcat aquas.

Leges invalidæ prius, imò nocere coactæ,
Nunc vires gaudent obtinuisse suas.
Congaudent omnes pariter, pariterque rependunt
Omnes venturo damna priora bono.

Jam quas abdiderat cæcis timor antè latebris,

Promere quisque suas gaudet et audet opes. Jam juvat ô, potuit tot furum si qua tot uncas Tam circumspectas fallere præda manus. Non jam divitias ullum est (magnum esse solebat) Quæsitas nullo crimen habere dolo.

Non metus occultos insibilat aure susurros :

Nemo quod taceat, quodve susurret, habet.
Jam delatores volupe est contemnere, nemo
Deferri, nisi qui detulit antè, timet.
Conveniunt igitur simul ætas, sexus, et ordo,
Causaque non ullum continet ulla domi,
Quo minus intersint, dum sacris rite peractis,
Rex init auspiciis regna Britanna bonis.
Quacunque ingreditur, studio conferta videndi
Vix sinit angustam turba patere viam.
Opplenturque domus, et pondere tecta laborant,
Tollitur affectu clamor ubique novo.

Nec semel est vidisse satis, loca plurima mutant,
Si qua rursus eum parte videre queant.
Ter spectare juvat: quidni hunc spectare juvaret,
Quo natura nihil finxit amabilius ?

Mille inter comites excelsior omnibus extat,

Et dignum augusto corpore robur habet.

Nec minus ille manu est agilis, quàm pectore fortis :
Seu res districto debeat ense geri,
Seu quum protentis avidè concurritur hastis,

Seu petat oppositum missa sagitta locum.
Ignea vis oculis, Venus insidet ore, genisque
Est color, in geminis qui solet esse rosis.
Illa quidem facies alacri veneranda vigore

Esse potest teneræ virginis, esse viri.

Talis erat, Nympham quum se simulavit Achilles :

Talis, ubi moniis Hectora traxit equis.

O si animi præstans unà cum corpore virtus
Cerni, natura non prohibente, queat.
Imò etiam vultu virtus pellucet ab ipso :
Est facies animi nuntia aperta boni.
Quàm matura gravi sedeat prudentia mente,
Quàm non solliciti pectoris alta quies,
Quoque modo sortem ferat et moderetur utramque,
Quanta verecundæ cura pudicitiæ,

Quàm tranquilla fovet placidum clementia pectus,
Quàm procul ex illo fastus abest animo:
Principis egregius nostri (quas fingere non est)
Præ se fert certas vultus et ipse notas.
At qua justitia est, regnandi quas habet artes,
Prosequitur populum qua pietate suum :
Hæc facilè ex vultu fiunt illustria nostro,

Hæc sunt ex nostris conspicienda bonis.

Quòd sic afficimur, quod libertate potimur,

Quodque abiere timor, damna, pericla, dolor: Quòd rediere simul, pax, commoda, gaudia, risus, Eximii virtus Principis inde patet.

Enervare bonas immensa licentia mentes,

Idque etiam in magnis assolet ingeniis.
At quamvis erat antè pius, mores tamen illi
Imperium dignos attulit imperio.
Nam bona quæ pauci sera fecere senecta,
Protinus in primo præstitit ille die.
Illicò correptos inclusit carcere, quisquis
Consilio regnum læserat antè malo.
Qui delator erat, vinclis constringitur arctis,
Ut mala quæ multis fecerat, ipse ferat.
Ad mercaturas aperit mare: si quod ab illis

Durius exactum est ante, remisit onus.
Despectusque diu Magnatum nobilis ordo,
Obtinuit primo pristina jura die.

Ille magistratus et munera publica, vendi
Quæ suevere malis, donat habenda bonis.
Et versis rerum vicibus feliciter, antè

Quæ tulit indoctus præmia, doctus habet.
Legibus antiquam (nam versæ evertere regnum

Debuerant) subitò vimque decusque dedit.
Omnis cumque prius prorsus descisceret ordo,
Protinus est omnis redditus ordo sibi.
Quid quòd in his etiam voluit rescindere quædam,
Ut populo possit commodus esse suo :
Quæ tamen ante suo novit placuisse parenti,

Sic patriam, ut decuit, prætulit ille patri.
Nec miror: quid enim non Principe fiat ab illo,
Cui cultum ingenuis artibus ingenium est ?
Castalio quem fonte novem lavere sorores,
Imbuit et monitis Philosophia suis.
Nominibus populus multis obnoxius omnis

Regi erat: hoc unum pertimuitque malum,
At Rex hinc metui quum posset, posset et inde
Congerere immensas, si voluisset, opes:
Omnibus ignovit, securos reddidit omnes,

Sollicitique malum sustulit omne metus. Ergo alios populi reges timuere : sed istum,

Per quem nunc nihil est quod timeatur, amant. Hostibus ô Princeps multum metuende superbis: O populo Princeps non metuende tuo.

illi te metuunt : nos te veneramur, amamus, Illis noster erit, cur metuaris, amor.

Sic te securum, demptoque satellite tutum, Undique præstabunt, hinc amor, inde timor. Extera bella quidem, coëat si Gallia Scotis,

Sit tantum concors Anglia, nemo timet.

At procul intestina aberunt certamina: nam quæ Semina, quas causas, unde oriantur, habent? Primùm equidem de jure tuæ tituloque coronæ Quæstio jam non est ulla, nec esse potest.

Quæ certare solet jam tu pars utraque solus ;

Nobilis hanc litem solvit uterque parens.

Ast magis abs te etiam est populi procul ira, tumultus
Impia civilis quæ solet esse caput.
Civibus ipse tuis tam charus es omnibus unus,

Ut nemo possit charior esse sibi.

Quòd si forte duces committeret ira potentes,
Solvetur nutu protinus illa tuo.

Tanta tibi est majestatis reverentia sacræ,

Virtutes meritò quam peperere tuæ.

Quæ tibi sunt, fuerant patrum quæcunque tuorum,
Sæcula prisca quibus nil habuere prius.
Est tibi namque tui Princeps prudentia patris,
Estque tibi matris dextra benigna tuæ.
Est tibi mens aviæ, mens religiosa paternæ,
Est tibi materni nobile pectus avi.

Quid mirum ergo, novo si gaudeat Anglia more,
Cùm qualis nunquam rexerat antè, regat?
Quid quod lætitia hæc quæ visa est non potuisse
Crescere, conjugio crevit adaucta tuo ?
Conjugio, superi quod decrevere benigni,

Quo tibi, quoque tuis consuluere bene.
Illa tibi conjunx, lætus communia tecum

Quam vidit populus sceptra tenere tuus:
Cujus habent tantam cælestia numina curam,
Ut thalamis ornent nobilitentque tuis.
Illa est, quæ priscas vincat pietate Sabinas,
Majestate sacras vicerit hemitheas.

Illa vel Acestes castos æquarit amores,

Vel prompto superet consilio Tanaquil. Illo ore, hoc vultu, forma est spectabilis illa, Quæ talem ac tantam sola decere potest. Eloquio fœcunda cui Cornelia cedat,

Inque maritali Penelopeia fide.

Illa tibi Princeps multos devota per annos,

Sola tui longa mansit amore mora.

« VorigeDoorgaan »