Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Franciscanis esset, jubet adversus eos carmen scribere. Ille utrosque juxta metuens offendere, carmen quidem scripsit, & breve, & quod ambiguam interpretationem susciperet. Sed nec regi satisfecit, qui acre & aculeatum poscebat; & illis capitale visum est, quenquam ipsos nisi honorifice ausum attingere. Igitur acrius in eos jussus scribere, eam Silvam, quæ nunc sub titulo Franciscani est edita, inchoatam regi tradidit. At brevi post per amicos ex aula certior factus se peti, & Cardinalem Betonium a rege pecunia vitam ejus mercari, elusis custodibus in Angliam contendit.

Sed ibi tum omnia adeo erant incerta, ut eodem die ac eodem igne utriusque factionis homines cremarentur, Henrico VIII. jam seniore suæ magis securitati quam religionis puritati intento. Hæc rerum Anglicarum incertitudo, & vetus cum Gallis consuetudo, & summa gentis humanitas, Buchananum ad se traxerunt. Ut Lutetiam venit, Cardinalem Betonium pessime erga se animatum ibi legatione fungi comperit. Itaque ejus iræ se subtraxit, Burdegalam invitante Andrea Goveano profectus.

Ibi in scholis, quæ tum sumptu publico erigebantur, triennium docuit: quo tempore scripsit quatuor tragoedias, quæ postea per occasiones fuerunt evulgatæ. Sed quæ prima omnium fuerat conscripta (cui nomen est Baptista) ultima fuit edita; ac deinde Medea Euripidis. Eas enim ut consuetudini scholæ satisfaceret, quæ per annos singulos singulas poscebat fabulas, conscripserat : ut earum actione juventutem ab allegoriis, quibus tum Gallia vehementer se oblectabat, ad imitationem veterum, qua posset, retraheret. Id cum ei prope ultra spem successisset, reliquas Jephthen & Alcestin paulo diligentius, tanquam lucem & hominum conspectum laturas, elaboravit. Sed nec id temporis omnino ei fuit expers sollicitudinis, inter cardinalis & Franciscanorum minas. Cardinalis etiam do eo comprehendendo ad archiepiscopum Burdegalensem literas misit: sed eas forte fortuna Buchanani amantissimis dederat. Sed hunc metum

regis Scotorum mors, & pestis per Aquitaniam sævissime grassata sedavit.

Interea literæ a rege Lusitaniæ supervenerunt, quæ Goveanum juberent, ut homines Græcis & Latinis literis eruditos secum adduceret, qui in scholis, quas ille tum magna cura & impensis moliebatur, literas humaniores & philosophiæ Aristotelicæ rudimenta interpretarentur. Ea de re conventus Buchananus facile est assensus. Nam cum totam jam Europam bellis domesticis & externis, aut jam flagrantem, aut mox conflagraturam videret, illum unum videbat angulum a tumultibus liberum futurum, & in eo cœtu qui eam profectionem susceperant, non tam peregrinari, quam inter propinquos & familiares agere existimaretur. Erant enim plerique per multos annos summa benevolentia conjuncti, ut qui ex suis monumentis orbi elaruerunt, Nicolaus Gruchius, Gulielmus Garentæus, Jacobus Tevius, & Elias Vinetus. Itaque non solum se comitem libenter dedit, sed & Patricio fratri persuasit, ut se tam præclaro cœtui conjungeret. Et principio quidem res præclare successit, donee in medio velut cursu Andreas Goveanus morte, ipsi quidem non immatura, comitibus ejus acerba, præreptus est. Omnes enim inimici & æmuli in eos primum ex insidiis, deinde palam animo plane gladiatorio incurrerunt: & eum per homines reis inimicissimos questionem clam exercuissent, tres arripuerunt, quos, post longum carceris squalorem, in judicium productos, multis per eos dies conviciis exagitatos, rursus in custodiam abdiderunt. Accusatores autem ne adhuc quidem nominarunt.

In Buchananum certe acerbissime insultabant, ut qui peregrinus esset, & qui minime multos illic haberet qui incolumitate gauderent, aut dolori ingemiscerent, aut injuriam ulcisci conarentur. Objiciebatur ei carmen in Franciscanos scriptum, quod ipse, antequam e Galliis exisset, apud Lusitaniæ regem excusandum curavit, nec accusatores quale esset sciebant; unum enim ejus exemplum regi Scotorum,

qui scribendi auctor fuerat, erat datum. Crimini dabatur carnium esus in Quadragesima, a qua nemo in tota Hispania est qui abstineat; dicta quædam oblique in monachos objecta, quæ apud neminem nisi monachum criminosa videri poterant. Item gravissime acceptum, quod in quodam sermone familiari inter aliquot adolescentes Lusitanos, cum fuisset orta mentio de eucharistia, dixisset, sibi videri Augustinum in partem ab ecclesia Romana damnatam multó esse proniorem. Alii duo testes, Joannes Tolpinus Nor-· mannus, & Joannes Ferrerius e Subalpina Liguria, (ut post aliquot annos comperit) pro testimonio dixerunt, se ex pluribus hominibus fide dignis audivisse, Buchananum de Romana religione perperam sentire. Ut ad rem redeam, cum quæstores prope sesquiannum & se & illum fatigassent, tandem ne frustra hominem non ignotum vexasse crederentur, eum in monasterium ad aliquot menses recludunt, ut exactius erudiretur a monachis, hominibus quidem alioqui nec inhumanis, nec malis, sed omnis religionis ignaris. Hoc maxime tempore psalmorum Davidicorum complures vario carminum genere in numeros redegit.

Tandem libertati redditus, cum a rege commeatum rédeundi in Gallias peteret, ab eo rogatus ut illic maneret, pecuniola interim accepta in sumptum quotidianum, donec de conditione aliqua honesta prospiceretur. Sed cum procrastinationis, nec in certam spem, nec certum tempus, tæderet, navem Cretensem in portu Olisipponensi nactus, in ea in Angliam navigavit. Nec hic tamen substitit, quamvis honestis conditionibus invitaretur. Erant enim illic omnia adhuc turbida sub rege adolescente, proceribus discordibus, & populi adhuc animis tumescentibus ab recenti motu civili. Igitur in Galliam transmisit, iisdem fere diebus, quibus urbis Mediomatricum obsidio fuit soluta. Coactus est ibi per amicos ea de obsidione carmen scribere, idque eo magis invitus, quod non libenter in contentionem veniret cum aliis plerisque necessariis, & in primis cum Mellino

Sangelasio, cujus carmen eruditum & elegans ea de re circumferebatur.

Inde evocatus in Italiam a Carolo Cossao Brixiacensi, qui tum secunda fama res in Ligustico & Gallico circa Padum agro gerebat, nunc in Italia, nunc in Gallia, cum filio ejus Timoleonte quinquennium hæsit, usque ad annum millesimum quingentesimum sexagesimum. Quod tempus maxima ex parte dedit sacrarum literarum studio, ut de controversiis, quæ tum majorem hominum partem exercebant, exactius dijudicare posset; quæ tum domi conquiescere cœperant, Scotis a tyrannide Guisiana liberatis. Eo reversus nomen ecclesiæ Scotorum dedit. E superiorum autem temporum scriptis quædam velut e naufragio recollecta edidit. Cætera vero quæ adhuc apud amicos peregrinantur, fortunæ arbitrio committit. In præsentia septuagesimum quartum annum agens, apud Jacobum Sextum Scotorum regem, cui erudiendo erat præfectus, senectutis suæ malis fractæ portum exoptans agit.

Hæc de se Buchananus, amicorum rogatu.

Obiit Edinburgi, paulo post horam quintam matutinam, die Veneris xxviii Septembris, anno M.D.LXXXII.

240 yr ago,

ANE ADMONI

TIOVN DIRECT TO THE
trew Lordis maintenaris of Iustice, and
obedience to the Kingis Grace.

M. G. B.

(***)(* **

IMPRENTIT AT

STRIVILING BE ROBERT
LEKPREVIK.

ANNO. DO. M. D. LXXI.

« VorigeDoorgaan »