...... The Travelled Puss...... Tom Bowling Saul Ba, Ba Lough Nea......... Peace The Grenadier The Meeting of the Ships Mistress Mary The drama of Life PAGE 46 48 50 50 50 52 54 54 54 56 58 60 60 62 62 64 66 68 70 72 72 74 74 76 78 80 82 84 84 86 86 LECTORI S. NE mireris, Lector erudite, quod in ævo rerum utilium magis sagaci, quam ornamentorum studioso, novos quosdam Musarum foetus' ausim expromere, id accuratius edoceri fortasse non gravaberis. Quum jam, ad sublimiora studia vocatus, ab Academia nostra discessissem, venit mihi in mentem, quæ calamo Græco aut Latino luseram, subsecivis horis in fasciculum unum colligere. Huc accessere quædam non invenustæ prolusiones eorum quibus familiarissime versatus sum; eaque omnia collata tandem et comparata, ita mihi arridebant, ut oculis viderer paternis tanquam filiolos meos intueri; intuens autem, mox cuperem oculos omnium hominum in eosdem convertere. Cæterum, his vixdum perpensis, prout plurima vires eundo acquirunt, quæ somniarer, aliis quibusdam Cantabrigiensibus impertitus sum, et paulatim auxilia in re audacissima supplicavi. Itaque brevi tempore nescio quæ Nasonum et Maronum et Poetarum Scenicorum scrinia non in manus meas fuerint effusa; imo, ne te morer, ea erat munificentia vatum et Latine et Attice scribentium, ut in seligendo magis quam colligendo summus labor constaret. |