Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Illustrissimo Domino HENRICO DE BRASS.

23. VIDEO te, domine, id quod perpauci ex hodierna juventute faciunt, qui oras exteras perlustrant, nou juvenilium studiorum sed amplioris undique comparandæ eruditionis causa, veterum exemplo philosophorum, recte et sapienter peregrinari. Quanquam ea quæ scribis quoties intueor, ad eruditionem non tam aliunde capiendam, quam aliis impertiendam, ad commutandas potius, quam ad coemendas bonas merces, accessisse ad exteros videris. Atque utinam mihi tam facile esset, ista tua præclara studia rebus omnibus adjuvare ac promovere, quam est jucundum sane et pergratum tuam egregiam indolem id à me petere. Quod scribis tamen statuisse te ut ad me scriberes,

majorem ab ipsis retulero: cum rectum et laudabile | dustriam accedere percommode sane agnoscis. Tu ex quod est, id non magis ab authoribus præstantissimis ista sententia, nequando tecum agere necesse habeam, accepisse, quam ab intimo sensu mentis atque animi etiam atque etiam vide; id facillimo negotio evitabis, depromisisse purum atque sincerum videbor. De mea si ornatissimi viri Henrici Oldenburgi qui tibi præsto igitur animi tranquillitate in hoc tanto luminis detri- est, gravissimis atque amicissimis præceptis diligenter mento, deque mea in excipiendis exteris hominibus parueris. Vale mi Richarde dilectissime, et ad virtucomitate ac studio, persuasum tibi esse gaudeo. Orbi- tem ac pietatem, matris præstantissimæ fœminæ extatem certe luminis quidni leniter feram, quod non tam emplo, veluti Timotheum alterum, sinito te adhorter amissum quam revocatum intus atque retractum, ad atque accendam. acuendam potius mentis aciem quam ad hebetandam, Westmonasterio. sperem. Quo fit, ut neque literis irascar, nec earum studio penitus intermittam, etiamsi me tam male multaverint: tam enim morosus ne sim, Mysorum regis Telephi saltem exemplum erudiit; qui eo telo, quo vulneratus est, sanari postea non recusavit. Quod ad illum librum de modo tenendi parlamenta quem apud te habes, ejus designata loca ex codice clarissimi viri Domini Bradsciavi, nec non ex codice Cottoniano, vel emendanda, vel dubia si erant, confirmanda curavi; ut ex reddita hic tibi tua chartula perspicies. Quod autem scire cupis, num etiam in arce Londinensi autographum hujus libri extet, misi qui id quæreret ex feciali, cui actorum custodia mandata est, et quo ipse utor familiari- | ter: respondit is, nullum exemplar illius libri iis in monumentis extare. Tu vicissim quam mihi operam defers in re libraria procuranda, pergratum habeo; desunt mihi ex Bysantinis historiis, Theophanis Chro-meaque responsa peteres ad eas difficultates enucleannographia Græc. Lat. fol. Constant. Manassis Breviarium Historicum, et Codini Excerpta de Antiquit. C. P. Græc. Lat. fol. Anastasii Bibliothecarii Hist. et Vitæ Rom. Pontific. fol. quibus Michaelem Glycam, et Joannem Sinnamum, Annæ Comnenæ Continuatorem, ex eadem typographia, si modo prodierunt, rogo adjicias: quàm queas minimo non addo; cum quòd, id ut te moneam hominem frugalissimum, non est opus, tum quòd pretium eorum librorum certum esse aiunt, et omnibus notum: nummos D. Stuppius numeratò se tibi curaturum recepit, nec non etiam de vectura, quæ sit commodissima, provisurum. Ego vero quæ tu vis, quæque optas, cupio tibi omnia. Vale. Westmonasterio, Martii 24. 1656.

Nobili Adolescenti RICHARDO JONESIO.

22. TARDIUS multo accepi literas tuas quam abs te datæ sunt, post quindecim puto dies quam seposita alicubi apud matrem delituissent. Ex quibus tandem studium erga me tuum gratique animi sensum libentissime cognovi: mea certe erga te benevolentia monitaque fidissima, neque optimæ matris tuæ de me opinioni atque fiduciæ, neque indoli tuæ unquam defuere. Est quidem, ut scribis, amoenitatis atque salubritatis eo in loco, quo nunc recessisti, est et librorum quod academiæ satis esse possit; si ad ingenium incolarum tantum conferret ista soli amœnitas quantum ad delicias confert, ad fœlicitatem illius loci nihil deesse videretur. Et bibliotheca etiam illic instructissima est; verum nisi studiosorum mentes disciplinis optimis instructiores inde reddantur, apothecam librorum illam quam bibliothecam rectius dixeris. Oportere itaque ad hæc omnia discendi animum atque in

das, circa quas à multis sæculis historiarum scriptores videntur caligasse, nihil equidem hujusmodi neque unquam mihi sumpsi, neque ausim sumere. De Sallustio quod scribis, dicam libere, quoniam ita vis plane ut dicam quod sentio, Sallustium cuivis Latino historico me quidem anteferre; quæ etiam constans fere antiquorum sententia fuit. Habet suas laudes tuus Tacitus; sed eas meo quidem judicio maximas, quod Sallustium nervis omnibus sit imitatus. Cum hæc tecum coram dissererem, perfecisse videor, quantum ex eo quod scribis conjicio, ut de illo cordatissimo scriptore ipse jam idem prope sentias: adeoque ex me quæris, cum is in exordio belli Catilinarii perdifficile esse dixerit historiam scribere, propterea quod facta dictis exæquanda sunt, qua potissimum ratione id assequi historiarum scriptorem posse existimem. Ego vero sic existimo; qui gestas res dignas digne scripserit, eum animo non minus magno rerumque usu præditum scribere oportere, quam is qui eas gesserit: ut vel maximas pari animo comprehendere atque metiri possit, et comprehensas sermone puro atque casto distincte graviterque narrare: nam ut ornate, non admodum laboro; historicum enim, non oratorem requiro. Crebras etiam sententias, et judicia de rebus gestis interjecta prolixe nollem, ne, interrupta rerum serie, quod politici scriptoris munus est historicus invadat; qui si in consiliis explicandis, factisque enarrandis, non suum ingenium aut conjecturam, sed veritatem potissimum sequitur, suarum profecto partium satagit. Addiderim et illud Sallustianum, qua in re ipse Catonem maxime laudavit, posse multa paucis absolvere ; id quod sine acerrimo judicio, atque etiam temperantia quadam neminem posse arbitror. Sunt multi in quibus vel sermonis elegantiam, vel congestarum

rerum copiam non desideres; qui brevitatem cum copia conjunxerit, id est, qui multa paucis absolverit, princeps meo judicio Latinorum est Sallustius. Has ego virtutes historico inesse putem oportere, qui facta dictis exæquaturum se speret. Verum quid ego tibi ista? ad quæ tu ipse, quo es ingenio, per te sufficis; quique eam ingressus es viam, in qua si pergis, neminem te ipso doctiorem poteris brevi consulere: et uti pergas, quanquam tibi hortatu non opus est cujusquam, ne omnino tamen nihil pro expectatione tua respondisse videar, quantum valere me auctoritate apud te sinis, hortor magnopere atque auctor sum. Vale, tuaque virtute et sapientiæ acquirendæ studio macte

esto.

Westmonasterio, Idibus Quintil. 1657.

HENRICO OLDENBURGO

24. QUOD Salmurium peregrinationis vestræ, ut puto, sedem incolumes pervenistis, gaudeo: hoc enim te non fefellit, id mibi imprimis gratissimum fore; utqui et te merito tuo diligam, et suscepti itineris causam tam esse honestam atque laudabilem sciam. Quod autem audisti accersitum ecclesiæ tam illustri erudiendæ Antistitem tam infamem, id mallem quivis alius in Charontis, quam tu in Charentonis cymba audisses: verendum enim est valde, ne toto cœlo devius frustretur, quisquis tam fœdo auspice perventurum se unquam ad superos putat. Væ illi ecclesiæ (Deus modo avertat omen) ubi tales ministri aurium causa potissimum placent, quos ecclesia, si reformata vere vult dici, ejiceret rectius quam cooptaret. Quod scripta nostra nemini nisi poscenti impertisti, recte tu quidem et eleganter, neque ex mea solum, sed etiam ex Horatiana sententia fecisti;

Ne studio nostri pecces, odiumque libellis
Sedulus importes opera vehemente.-

Commorabatur vir doctus quidam, familiaris meus, superiore æstate Salmurii; is ad me scripsit, librum illum iis in locis expeti: unum exemplar duntaxat misi; rescripsit, placitum esse aliquod doctis, quibuscum communicaverat, ut nihil supra. Nisi iis rem gratam facturum me fuisse existimassem, parsissem utique et tuo oneri et sumptui meo. Verum,

Si te forte meæ gravis uret sarcina chartæ,
Abjicito potius, quam, quo perferre juberis,
Clitellas ferus impingas,-

Laurentio nostro, ut jussisti, salutem nomine tuo dixi: de cætero, nihil est quod abs te prius agi, priusve curare velim, quam ut tu atque alumnus tuus recte valeatis, votorumque compotes ad nos quamprimum redeatis.

Westmonasterio, Calend. Sextil. 1657.

Nobili Adolescenti RICHARDO JONESIO.

25. CONFECISSE te sine incommodo tam longum iter, et spretis Lutetiarum illecebris, tanta celeritate eò contendisse, ubi literato otio, doctorumq. consuetudine frui possis, et magnopere lætor, et te tuæ indolis laudo.

Illic quoad te continebis in portu eris; Syrtes et Scopulos, et Sirenum cantus alias tibi cavendum. Quin et vindemiam, qua oblectare te cogitas, Salmuriensen nimium satire te nolim, nisi in animo quoque sit, mas tum illud Liberi liberiore Musarum latice quinta plas parte diluere. Verum ad hæc, me etiam tacente, bortatorem habes eximium, quem si audis, tibimet profecta optime consulueris, et præstantissimam parentem tran summo gaudio, et crescente indies amore tui affecteris Quod uti facere possis, à Deo Opt. Max. petere quotidie debes. Vale, et ad nos quam optimus, bonisque artibus quam cultissimus, fac redeas: id mibi præter cæteros jucundissimum erit.

Westm. Calend. Sextil. 1657.

Illustrissimo Domino HENRICO DE BRASS. 26. IMPEDITUS per hosce dies occupationibus quibusdam, illustrissime Domine, serias rescribo quan volebam. Volebam enim eo citius, quod literas tuas multa jam nunc eruditione plenas, non tam præcipienti tibi quicquam (id quod à me honoris credo mei, non usus tui causa postulas) quam gratulandi duntaxat, reliquisse mihi locum videbam. Gratulor auemt et mihi imprimis fœlicitatem meam, qui Sallustii sententiam ita commode explicasse videar, et tibi tam assiduam illius auctoris sapientissimi tanto cum fructu lectionem. De quo idem tibi ausim confirmare quod de Cicerone Quintilianus, sciat se haud parum in re historica profecisse cui placeat Sallustius. Illud autem Aristotelis præceptum ex rhetoricorum tertio quod explicatum cupis, sententiis utendum est in narratione et in fide, moratum enim est; non video quid babeat magnopere explicandum, modo ut narratio et fides. quæ et probatio dici solet, ca hic intelligatur, qua rhetor, non qua historicus utitur: diversæ enim suat partes rhetoris et historici, sive narrant, sive probant; quemadmodum et artes ipsæ inter se diversæ sunt. Quid autem conveniat historico, ex auctoribus antiquis Polybio, Halicarnassæo, Diodoro, Cicerone, Luciats, aliisque multis, qui ea de re præcepta quædam sparsim tradidere, rectius didiceris. Ego vero et studiis tos et itineribus secunda omnia atque tuta exopto, digas que successus eo animo ac diligentia, quam rebus quibusque optimis adhibere te video. Vale. Westm. Decemb. 16, 1657.

Ornatissimo Viro PETRO HEIMBACHIO.

[ocr errors]

27. LITERAS tuas Haga comitis dat. 18 Dec. accepi ad quas, quoniam id tuis rationibus expedire vide, eodem die, quo mihi sunt redditæ, rescribendum putas In iis post gratias actas ob beneficia nescio quæ vellem sane non essent nulla, ut qui tua causa quidvis cupiam, petis ut te per D. Laurentium orate. nostro in Hollandiam designato commendarem: quat quidem doleo in me situm non esse; cum propter paa cissimas familiaritates meas cum gratiosis, qui da fere, idque libenter me contineo; tum quod is cred è portu jam solvit, jamque adventat, secumque habe: in comitatu quem sibi ab epistolis vult esse, quod ta

munus apud eum petis. Verum in ipso discessu jam | tibique persuadeas, te viris bonis omnibus expectatistabellarius est. Vale. simum esse venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale.

Westmonasterio, Decemb. 18, 1657.

JOANNI BADIEO Pastori ARAUSIONENSI. 28. QUOD tardius ad te rescribo, vir clarissime et reverende, non recusabit, credo, noster Duræus, quo minus tardioris culpam rescriptionis à me in ipsum transferam. Postea enim quam schedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii causa egisses atque perpessus esses, copiam mihi fecit, non distuli parare bas ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus discessisset, sollicitus quam in partem silentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinæo vestro Nemausensi, qui suis de me sermonibus et amicissima prædicatione, tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immisit. Et sane quanquam non sum nescius, me vel eo quod cum adversario tanti nominis publice jussus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel denique scribendi genus longe lateque satis innotuisse; sic tamen existimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ existimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque esse sententia, plane video; qui veritatis Christianæ studio atque amore accensus, tot labores pertuleris, tot hostes sustinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abest, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certissima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus unum ex tot millibus virorum, alioqui sapientum atque doctorum, ex ipsis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam insignem atque intrepidam Evangelii sui professionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate singulari factum, ut ad te citius non rescriberim cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infestis undique hostibus petitum atque obsessum, circumspicere, et meritò quidem, quo te posses in extremo discrimine, si ita res tulisset, recipere, et Angliam tibi in primis placuisse, gaudebam equidem nou uno nomine, te id consilii cepisse; cum tui potiundi spe, tum te de mea patria tam præclare sentire: illud dolebam, non tum vidisse me unde tibi hic apud nos præsertim Anglice nescienti, pro eo ac deceret prospectum esset posset. Nunc vero peropportune accidit ut minister quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ista ecclesia qui plurimum possunt, teque illis in locis non satis tutò versari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, sed ex ipsis auditum refero) cooptatum te illius ministri in locum summopere cupiunt, immo invitant; sumptusque itineris suppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provisum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud se libenter obeundum possit conducere. Quare advola quamprimum, si me audis, vir reverende, ad cupidissimos tui, messem hic messurus, etsi commodorum hujus mundi fortasse non ita uberem, tamen, quam tui similis potissimum exoptant, animarum, ut spero, numerosam:

Westmonasterio, April. 21, 1659.

HENRICO OLDENBURGO.

29. SILENTII, quam petis veniam tui, dabis potius mei; cujus erant, si memini, respondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluutas, hoc enim persuasissimum tibi esse velim, sed vel studia, vel curæ domesticæ impediverant, vel ipsa fortasse ad scribendum pigritia, intermissi officii reum facit. Quod scire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut soleo: ab historia nostrorum motuum concinnanda, quod hortari videris, longe absum; sunt enim silentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum historiam concinnare, sed qui motus ipsos componere feliciter possit, est opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hostibus nunc nuper sociatis, nimis opportuni inter has nostras civiles discordias vel potius insanias, videamur; verum non illi gravius, quam nosmetipsi jamdiu flagitiis nostris, religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti spero, propter se gloriamque suam, quæ nunc agitur, consilia impetusque hostium ex ipsorum sententia succedere non sinet, quicquid reges et cardinales turbarum meditentur aut struant. Synodo interea protestantium Laodunensi, propediem, ut scribis, convocandæ, precor id, quod nulli adhuc synodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; foelicem autem huic nunc satis futurum, si nihil aliud decreverit, quam ejiciendum esse Morum. De adversario posthumo simul ac prodierit, fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Westmon. Decemb. 20, 1659.

Nobili Adolescenti RICHARDO JONESIO.

Vale.

30. QUOD longo intervallo ad me scribis, modestissime tu quidem te excusas, qui possis ejusdem delicti me rectius accusare: ut haud sciam profecto utrum non deliquisse te, an sic excusasse, maluerim. Illud tibi in mentem cave veniat; me gratitudinem tuam, si qua mihi abs te debetur, literarum assiduitate metiri: tum te gratissimum adversus me esse sensero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo studiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnasio quod es ingressus, recte fecisti; sed viam scito illam virtutis ac vitii communem; illuc progrediendum, ubi via in bivium se scindit. Teque sic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amœna ac florida, illam arduam ac difficilem, qui solius virtutis clivus est, tua sponte libentius, etiam cum labore ac periculo, possis ascendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

West. Decemb. 20, 1659.

Ornatissimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Brandenburgici Consiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut scribis, ex rumore præsertim aliquo credidisti, mirum non est; atque ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, si ex eo quod de salute mea soliciti essent, increbuit, non dis- | plicet; indicium enim suæ erga me benevolentiæ fuisse existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo venisse in mentem mei, pergratum est; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem suspicionem videris, oblitum mei te potius esse, qui tot virtutum diversarum conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex

tot conjugiis numerosam nimis prolem expavescerem, nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametsi earum una non ita belle charitatem hospitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam, si hoc prius abs te impetravero, ut, si quid mendose descriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorsus nescienti velis imputare; cui singulas plane literulas annumerare non sine miseria dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolescentem spei eximiæ cognovi, ad tam honestum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo, cæteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale. Londini, Aug. 15. 1666.

JOANNIS MILTONII

PROLUSIONES QUÆDAM ORATORIÆ.

IN COLLEGIO, &c.

[FIRST PUBLISHED 1674.]

Utrum Dies an Nox præstantior sit?

SCRIPTUM post se reliquere passim nobilissimi quique rhetoricæ magistri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, sive demonstrativo, sive deliberativo, sive judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri posse auditorum animos, nec causam ex sententia succedere. Quod si res ita est, quam sane, ne vera dissimulem, eruditorum omnium consensu fixum ratumque novi, miserum me! ad quantas ego hodie redactus sum angustias! qui in ipso orationis limine vereor ne aliquid prolaturus sim minime oratorium, et ab officio oratoris primo et præcipuo necesse habeam abscedere. Etenim qui possim ego vestram sperare benevolentiam, cum in hoc tanto concursu, quot oculis intueor tot ferme aspiciam infesta in me capita; adeo ut orator venisse videar ad non exorabiles. Tantum potest ad simultates etiam in scholis æmulatio, vel diversa studia, vel in eisdem studiis diversa judicia sequentium; ego vero solicitus non sum,

Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem prætulerint; nuga. Veruntamen ne penitus despondeam animum, sparsim video, ni fallor, qui mihi ipso aspectu tacito, quam bene velint, haud obscure significant; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperitorum centuriis, in quibus nihil mentis, nihil rectæ rationis, nihil sani judicii inest, ebullienti quadam et plane ridenda verborum spuma sese venditantibus; à quibus si emendicatos ab novitiis authoribus centones dempseris, Deum immortalem! quanto nudiores Leberide conspexeris, et exhausta inani vocabulorum et sententiuncularum supellectile, unde you péyyoga, perinde mutos ac ranuncula Seriphia. At ô quam ægre temperaret à risu vel ipse, si in vivis esset, Heraclitus, si forte hosce cerneret, si Diis placet, oratorculos, quos paulo ante audiverit cothurnato Euri

pidis Oreste, aut furibundo sub mortem Hercule grandiora eructantes, exhausto tandem vocularum quarundam tenuissimo penu, posito incedere supercilio, aut retractis introrsum cornibus, velut animalcula quædam abrepere. Sed recipio me paululum digressus. Si quis igitur est qui, spreta pacis conditione, dorovdov Toλéμov mihi indixerit, eum ego quidem in præsentia non dedignabor orare et rogare, ut semota paulisper simultate, æquabilis adsit certaminis hujus arbiter; neve oratoris culpa, si qua est, causam quam optimam et præclarissimam in invidiam vocet. Quod si mordaciora paulo hæc et aceto perfusa nimio putaveritis, id ipsum de industria fecisse me profiteor: volo enim ut initium orationis meæ primulum imitetur diluculum; ex quo subnubilo serenissima fere nascitur dies. Quæ an nocte præstantior sit, haud vulgaris utique agitatur controversia, quam quidem mearum nunc est partium, auditores, pensique hujus matutini, accurate et radicitus excutere; quamvis et hæc prolusioni poeticæ, quam decertationi oratoriæ, magis videatur idonea at at noctemne dixi cum die struxisse lites? Quid hoc rei est? quænam hæc molitio? numnam instaurantes reliquias? an terra novam in superos deos antiquum Titanes redintegrant bellum, Phlegræi prælii enixa est portentosæ magnitudinis prolem? an vero Typhoeus injectam Ætnæ montis electatus est molem? an denique, decepto Cerbero, catenis adamantinis subduxit se Briareus? quid est aliquando tandem, quod deos manes ad cœlestis imperii spem jam tertiò erexerit? adeone contemnendum Jovis fulmen? adeon' pro nihilo putanda Palladis invicta virtus, qua tantam olim inter terrigenas fratres edidit stragem? exciditne animo insignis ille per cœli templa Liberi patris ex profligatis gigantibus triumphus? neutiquam sanè: meminit illa probe, nec sine lachrymis, consternatos plerosque à Jove fratres superstitesque cæteros usque ad penitissimos inferorum recessus in fugam actos ; et certe jam nihil minus quam bellum adornat trepida, querelam potius et lites instruit, atque pro more mulierum post

« VorigeDoorgaan »