Pagina-afbeeldingen
PDF

justo nulla lex est posita, sed parricidis et matricidis dumtaxat et id genus aliis : nam si jejunare omninò decreverim quâcumque libuerit die, spontè et integrâ libertate jejunabo. Quam theologiam cùm suam fecerint Luuherani et Calvinistæ (quo pudore videant), eamdem etiam cum istis hæreticis damnationem à concilio Langrensi, anno 324, latam subire coguntur. IIoc autem concilium, can. 19, analhemati subjicit illum qui, absque necessitase corporeâ, tradita in communi jejunia et ab Ecclesiâ custodita superbiendo dissolvit. Contra quos omnes Dico 1° : Jejunium in communi, jure naturali præceptum est : quoad determinationem verò temporis et modi, jure ecclesiastico. Probatur prima pars. Unusquisque tenetur ex naturali ratione uti remedio quo indiget : atqui jejunium in communi est remedium ad deletionem culpæ præterito et cohibitionem futuræ, ac ad elevationem mentis ad Deum, qui sunt fines nobis necessarii : ergo jure naturæ tenetur unusquisque jejunium adhibere in quantum est sibi necessarium ad prædicta. Probatur secunda pars. Sicut ad seculares principes pertinet præcepta legalia juris naluralis determinativa tradere de his quæ pertinent ad utilitatem communem in temporalibus rebus, ita à fortiori ad prælatos ecclesiasticos pertinet ea statutis præcipere quæ ad utilitatem communem fidelium pertinent : auqui Ecclesia statuto determinavit tempus et modum jejunii : ergo. Major constat tum ex paritate potestatis spiritualis ad temporalem, tuxm ex potestate ligandi datâ Ecclesi;o, Joan. 20 et 21 ; ex illo Luc. 10: Qui vos audit me audit, qui vos spernit me spernit; ex praeceptis per Apostolos factis, Act. 15. Confer. insuper, 1-2, q. 96, a. 4. Minor etiam constat ex generali consuetudine Ecclesiæ pro lege ubique receptâ. Confirmatur. Principes et magistratus hæretici quandoque indicunt jejunia, ut patetin Angliâ et Hollandià. Quæro : Subditi tenentur vel non tenentur servare ista jejunia qualiacumque sint; si tenea»tur, quidni fideles Ecclesiæ pariter jejunia praecipienti obedire debent ? si non teneantur, remitto argumentum ipsis principibus et magistratibus, fustibus non verbis probandum. Respondet Dallæus, indici posse ab Ecclesià communia jejunia ex temporum personarumque causis ac necessitatibus, nulla verò posse indici stata et perpetua. Sed contra. Qui potestatem habet indicendi jejunia pro emergentibus rei christianæ causis, pari jure habet auctoritatem stata in perpetuum jejunia praeciplendi, si causæ ilforum sint perpetuæ et certis vicibus recurrentes : tales sunt causæ jejuniorum ecclesiasticorum, scilicet, ut jam dixi, deletio culpæ præteritæ, cohibitio futuræ, elevatio mentis ad Deum, refrenalio concupiscentiæ, quæ causæ sunt perpetuæ; et ultra illas jejunium quadragesimale specialiter est institutum ut Christiani ad festa paschalia se præparent, utque carnis mortificatione quodammodò Christo commoriantur; quæ causæ singulis annis recurrunt. Htaque jejunium ecclesiasticum de quo nunc et in

sequentibus erit sermo, est abstinentia cibi jurta modum ab Ecclesiâ præscriptum. Hic autem modus tria complectitur : primum, abstinentiam à certis cibis, nimirùm à carnibus; secundum, unam tantùm refecuro. nem; tertium tempus hujus refectionis. De quibus d,cemus distinctis articulis. Nunc, Dico 2" : Lex ecclesiastica jejunii secundùm se obligat sub mortali. Est communis contra Angelum , v. Jejunium, n. 14, et paucos alios qui nolunt præcepta humana obligare sub mortali, nisi ut non agatur! contra illa ex contemptu vel ex consuetudine. Probatur. Leges obligant pro quantitate materiæ sub mortali vel veniali, nisi contrarium constet de intentione legislatoris : atqui jejunium, utpote opus virtutis et homini ad salutem necessarium aut valdè utile, est ex suo genere materia gravis : ergo. Major probatur dùm de Legibus, et patet, quia nisi teneatur hæc regula, nulla alia erit discernendæ obligationis; recurrere enim ad intentionem legislatoris, nisi de eàapertè constet, est divinare, maximè cùm hæc sit ordinariè conformis capacitati materiæ. Confirmatur ex gravissimis pœnis quibus Ecclesia subjiciebat olim violatores jejunii : nam concilium Langpense, ut dixi supra, eos subjiciebat anathemati. Similiter canon 68 inter Apostolicos, et canon 56 synodi Trullanæ; et si sint elerici, jubent eos deponi. Hæ autem pœnæ non solent ferri in peccantes venialiter tantùm. Ifinc jure damnata est ab Alexandro VII haec propositio num. 25: Frangens jejunium Ecclesiæ ad quodtenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu velinobedientiâ hoc faciat, puta, quia non vult se subjicere præcepto. Advertit tamen Cajetanus in Summà, v. Jejunium, cap. 5, n. 6, quòd is qui absque fraude violat jejunium, putans bonâ fide se habere causam sufficientem, quæ tamen non sit, non peccat saltem mortaliter; quia, inquit, non censetur transgressor præcepti, cùm per se et ex intentione non agat contra illud;'nec etiam ita per accidens et materialiter operatur ut redeat peccatum in naturam suæ.formae, nisi fortè agat ex*ignorantiâ ita crassâ ut dolo æquiparetur. lta etiam post Cajetanum, Navarrus, in Manu. c. 21, num. 20, citans S. Antoninum, 2 p., tit. 6, c. 2, § Ante. Item Sylvius hîc, a. 4, versùs finem. Solvuntur objectiones. — Obj. 1* cum modernis hæreticis : Obligatio jejuniorum pertinet ad jugum et servitutem legis Judaicæ à quo Christus non liberavit: unde jejunare ex obligatione, est profiteri legem veterem, quod est superstitiosum : ergo. I R. 1° hoc ipsum esse argumei:tum Eustachianorum et Arianorum quos Ecclesia quarti seculi damnavit in concilio Langrensi; illùc nostrates hæretici quaerant solutionem. lnterim , It. 2° : N. ant. Non enim observamus jejunia nostra vi veteris legis, sed vi legis Ecclesiæ, neque sub iisdem cæremoniis et ex iisdem causis ex quibus servabantur legalia. Est sanè argumentum risu dignum: Lex vetus præcepit jejunia; ergo lex nova non potest præcipere, quasi Ecclesia non possit praecipere opera

[ocr errors]

bona, quia Synagoga priùs præcepit : perinde est ac si dicas : Lex vetus præcepit orationem et eleemosynam; ergo lex nova non potest praecipere. Neque magis ab hâc obligatione nos lil)eravit Christus quàm ab obligatione obediendi legitimis superioribus tam secularibus quàm spiritualibus, quam è contra ubique urget. Libertas ergo quà nos donavit Christus est libertas M* à servitute peccati; 2° et consequenter à servitute diaboli ; 3° à servitute legis Mosaicæ, maximè cæremonialis, cujus jugum erat grave et vix portabile, Act. 15. Olj. 2° cum eisdem. Disciplina Ecclesiæ modernæ circa jejuniorum observationem est eadem cum disciplinâ Montanistarum ; ergo rejicienda. Probatur ant. 1* Catliolici moderni sicut Montanistæ pari modo jejunant in certos dies, in abstinentià à certis cibis ex lege statâ et inviolabili. 2* Antiqui Catholici impugnabant olim eodem modo et iisdem argumentis jejunia Montanistarum, quibus nunc Calvinistæ impugnant jejunia modernorum Catholicorum, his nimirùm S. Scripturis : Non hoc est jejunium quod elegi; quod intrat in os non coinquinat homiuem; esca nos non commendat Deo, et aliis; ergo. R. N. ant. Ecclesia catholica etiam jam probabat et observabat stata sua jejunia sicuti nunc, tempore quo Montanistarum jejunia damnavit ; cùm illa sint ex traditione Apostolorum, ut probal)imus iufra, et testatur ipse Tertullianus Montanista, lib. de Jejunio, c. 2, dicens : Certè in Evangelio illos dies jejuniis determinatos putant ( Catholici ) quibus ablatus est sponsus, et hos esse jam solos legitimos jejuniorum christianonsnm. Disparitatem autem inter utraque jejunia assignat S. Hieron. Epist. 54 ad Mlarcell. : Nos, inquit, unam quadragesimam secundùm traditionem Apostolorum toto anno, tempore nobis congruo, jejunamus. Illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint salratores. Non quòd et per totum annum, exceptâ Pentecoste, jejunare non liceat, sed quòd aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. Igitur error Moiitanistarum non crat in eo positus, quòd quadragesimale jejuniiim observandum esse ex præcepto contenderent et observarent ipsi sicut catholici, sed quòd, præter quadragesimam ab Ecclesiâ observari solitam, duas alias quadragesimas seu xeropagias necessariò esse observandas contenderent ex lege à Montano latà. Catliolici verò alia quidem jejunia præter antepascliale esse licita fatel)antur, sed esse necessaria pernegabant; nec Montano ac suis pseudoprophetissis inesse eam auctoritatem hæc jejunia ex præcepto instituendi asserebant, quam agnoscunt in Ecclesiâ cui Spiritus sanctus jugiter assistit secundùm Christi promissionem. Et hic est Montanistas inter et Cauholicos controversiæ status quem dissiinulat Dallæus. IIoc autem semel constituto, valida erant Catholicorum contra Montanistas argumenta. Et 1" superstitiosa meritò videl)atur illa disciplina et Christi verbis Apostolicisque scntcntiis repugnars, quae fanaticis

tantùm Montani sociarumque muliercularum proplietiis fuita erat. 2" Meritò Catholici incusabant Monuani. stas quòd, Galatarum instar, dies et annos observabant, quòd coinquinari putarent hominem per eaquae in os inferebantur, quòd essent ex genere iioiiiî! ab Apostolo damnatorum, qui nuptias et usum certi cibi erant prohibituri, quòd denique illorum xerophagie ethnicam superstitionem redolerent. Quid enim aliud credi poterat de semiviro illo Montano, et de Priscâ et Maximillà, insanis feminis, quæ novas prophetias mentitæ, unà cum illo hæresiarchâ novas leges Ecclesiæ statuendi, novaque indicendi jejunio insolitasque abstinentias auctoritatem sibi arrogabant? At immeritò Calvinistæ hæc adversùs nos argumenta contorquent, cùm facilè probetur, ut patebit ex dicendis, nostra jejunia ab Ecclesià instituta, vel ab Apostolis accepta, ex obedientiâ quam Ecclesiæ matri debemus religiosè observari et observata semper fuisse. Confer art. præcedentem et art. 7. Obj. 5° cum quibusdam catholicis contra secundam conclusionem. Violatio jejunii est tantùm peccatum inobedientiæ : atqui inobedientia non est peccatum mortale nisi sit formalis, proindeque cum contemptu : ergo. Probatur maj. Quando Ecclesia prohibet aliquid quod non est per se malum , hujus legis trapsgressio non est nisi peccatum inobedientiæ : atqui esus carnium, aut multiplex in die refectio, non est quid per se malum : ergo. R. 1° : N. maj. Ad probationem, N. maj. Est enim id proprium veræ legis cujuscumque aliquid proliibentis aut præcipientisim malerià alicujus virtutis, ut actum talis virtutis non necessarium, faciat necessarium hoc ipso quo faciendum pr.ccipit,etomissionem ejusculpabilem in eodem genere virtutis : sic, v. g., dùm Ecclesia praecipit clericis recitationem breviarii, facit ut hæc recitatio sit actus nccessarius religionis, et ejus omissio peccatum contra religionem. Cùm igitur jejunium sit in materiâ temperantiæ, Ecclesia illud præcipiens facit ut sit actus necessarius temperantiæ, cùm alioquim non foret necessarius si lege non praeciperetur; et consequenter qui jejunium ab Ecclesià præceptum violat, peccat contra temperantiam , et non solùm contra obedientiam. R. 2° : N. primam min. Quando enim materia inobedientiæ est gravis, etiam inobedientia materialis erit peccatum mortale, ut docet Sylvius hic. Quantùm ad alia argumenta h;ereticorum, confer infra articulum de delectu ciborum, et art. de universalitate hujus obligationis.

Aiiticulus II. Utri,:n convenienter determinata sint tempora jejunil ecclesiastici. Dico 1° : Convenienter determinata sunt tempora jejuniorum ecclesiasticorum. Probatur. Convenienter indicta sunl jejunia illis temporibus in quibus oportet homines à peccato purgari et fidelium mentes in Deum elevari per devotio- nem; ad hæc enim duo niaximè ordinatur jejunium,

ut dictum csl : atqui liomines à peccato purgari et ad 1)euin elevari maximè convenit ante solemnitatem paschalem, ut rectè mysteria Dominicæ passionis et resurrectionis celebrent. seque ad confessionem et communionem præparent; similiter in vigiliis præcipuarum solemnitatum quæ sunt devotiùs celebrandæ: item in quatuor anni temporibus quibus ordines conferuntur, ad quorum scilicet susceptionem oportet per jejunium praeparari, et eos qui ordinant, et illos qui ordinandi sunt; et etiam totum populum pro cujus utilitate ordinantur. Ergo convenienter determinata sunt tempora jejunii quadragesimæ, antepaschalis, vigiliarum et quatuor temporum, quæ sunt omnia jejunia ecclesiastica. Adde pro quadragesimâ, aptissimum esse tempus ratione castitatis, quia verno tempore libido maximè incenditur, ob sanguinis et spiritum augmentum ac fervorem. Et pro quatuor temporibus etiam specialiter convenientia sunt, ut Deo supplicemus pro frugibus terræ, aut pro iisdem gratias agamus; his enim temporibus aeris temperies maximè variatur, et fructus omnes aut seruntur, aut nascuntur, aut maturantur, nu: colliguntur. Ita S. Leo, Serm. 2, 5 et 8, de Jeiunio decimi mensis, de Jejuniis quatuor Temp. Lege in jure, dist. 75. Confirmatur ex generali consuetudine totius Ecclesi;e : Quod enim tota per orbem frequentat Ecclesia, quin ita faciendum sit disputare, insolentissimæ insaniæ est, inquit S. Aug., Epist. M 18. Si dicas jejunia in determinatis mensibus pertire ad cæremonialia legis veteris, resp. jejunia nostra quatuor temporum non servari iisdem temporibus quibus Judæi, nec propter easdem causas. Wigiliæ, autem festivitatum quibus indictum est jejunium, sunt vigiliæ Nativitatis Domini et Assimptionis B. Virginis, cap. ! de Observant. jejun. vigiliæ omnium Apostolorum, cxceptis yigiliis. SS. Philippi et Jacobi et S. Joannis Evangelistæ, ibid., cap. 2. Advertendum tamen quasdam harum vigiliarum in certis provinciis non observari ex contrariâ consuetudine. Item alia quatuor jejunia, etsi non jure scripto, generali saltem consuetudine servantur : nimirùm vigiliæ S. Joannis Bap., S. Laurentii, omnium Sanctorum et Pentecostes. 'Dico 2°: Quadragenarius dierum numerus in quadragesimâ, et ternarius in quatuor anni temporibus, sunt etiam convenienter assignati. Qi:antùm ad quadragesimam, patet, 1° quia sic pro modulo aliqualiter imitatur jejunium Salvatoris, qui jejunavit quadraginta diebus. 2° Quia sic offerimus Deo decimas dierum anni; constat enim annns dic] us 365; horum decima pars sunt 36 qui à Dominicà primâ quadragesimae usquc ad Pascha, non computatis diebus dominicis, sunt jejunio consecrati : quibus tamcn postea additi sunt quatuor praecedentis hebdomad;e pro majori confirmitate ad jejunium Christi. Ubi obiter adverte, etiam esse jejunandum feriâ quintâ in Cœnâ Domini, ut definivit concilium Laodicentiim circa medium quarti s^culi, contra quorumdam contrarium usum.

Porrò ante horum quatuor dicrum additionem, nihi!ominùs dicebantur Quadragesima; quia licèt non jejunaretur jejunio perfecto -nisi triginta sex diebus, jejunabatur tamen quadraginta diebus, jejunio tam perfecto quàm imperfecto; quia etiam dominicis diebus erat abstinentia à carnibus et lacticiniis, quod est quoddam jejunium quadragesimale. Quantùm ad jejunia quatuor temporum, patet etiam convenientia, tum ex numero mensium qui competit cuilibet tempori, quasi singulo mensi suum correspondeat jejunium; tum ex numero sacrorum ordinum qui his temporibus conferuntur. Dico 5° : Convenienter Ecclesia iion instituit de praecepto jejunio tempore paschali usque ad Pentecosten, neque diebus.dominicis. Quia jejunium est opus pœnale et afflictivum, quod non convenit diebus lætitiae, quales sunt dies quinquaginta post Pascha et dies Dominici, propter commemorationem resurrectionis. Unde S. Ambros. serm. 61, et refertur dist. 76, e. 8, ait : Per hos quinquaginta dies (à Paschate ad Pentecosten) est jugis et continua festivitas; ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus jejunia, neque ad erorandum Deum genibus succidamus. Similiter S. Aug. Epist. 119, cap. 13. Quapropter qui paschali tempore aut diebus dominicis jejunat ex eontemptu hujus moris Ecclesiæ, aut ex errore Manichæorum qui veram Christi resurrectionem negabant, aut ex singularitatis desiderio, aut cum superstitione vel seandalo, non est à peccato immunis. Dices 1°: Cap. Rogationes de €onsecrat. dist. 5, ex conc. Aurel. legitur : Rogationes, id est, litanias, ante Ascansionem Domini placuit celebrari, ita ut praemissum triduanum jejunium in dominicæ Ascensionis solemnitate solvatur. 2" Vigilià Pentecostes jejunium de praecepto servatur. 5° Quatuor tempora sunt infra tempus paschale, quod finitur in octavà Penlecostes tanlùm. Ergo. R. ad primum, vel ibi sermonem esse de jejunio imperfecto, scilicet de abstinentià à carnibus, quale etiamnum observatur; vel hoc jejunium non fuisse de praecepto, sed de consilio tantùm; vel tandem non fuisse jure communi præceptum pro totâ Ecclesiâ, sed propter aliquam necessitatem in particularibus quibusdam Ecclesiis, quod abiit in dissuetudinem. Sensus autem S. Thomæ et noster est, quòd assignatis temporibus nullum sil jure communi constitutum jejunium de præcepto pro totâ Ecclesià. Ad secundum, resp. neque jejunium vigiliæ Pentecostes esse ullo jure scripto praeceptum, sed obsetvatum fuisse primò ex piâ fidelium devotione et eonsiietudine, quæ paulatim invaluit ac uandem vim præ cepti oblinuit. Ad tertium, resp. tempus paschale quoad officiuw durare quidem usque ad octavam Pentecostes, quoad verò exemptioncm à jejunio expirare in ipsâ die Pentecostes, et modò ex consuetudine in vigilià Peutecostes. Hujus enim dùm meminerunt SS. Patres, non numerant nisi quinquaginta dies, ut patet ex SS. Am* bros. et Aug. citati et aliis.

Quia uamen jejunium secundùm se consideratum, esl omni tempore laudabile, et juxta S. Ilieron. ad I.ucinium (refertur dist. 76, cap. Utinam) optandum sit ut omni t •mpore jejunare possemus, inferunt Bellarminus et Sylvius hîc, eum qui seclusis prætactis motivis aut inconvenientibus, jejunaret assignatis diebus ex aliquo motivo honesto et pio, puta, propter fervorem devotionis aut pœnitentiæ, vel propter instantem necessitatem publicam aut privatam, non csse condemnandum. Si opponas quòd Melchiades papa ad episcopos Ilispani;e scribat, quòd jejunium Dominici diei et quintæ feriæ nemo celebrare debeat, ut inter jejunium Christianorum et gentilium, veraciter credentium et hæreticorum, vera et non falsa discretio habeatur, refertur de Consec. dist. 5, cap. 14, respondeo quòd tunc tempois gentiles et hæretici assignatis diebus jejunarent, ad quorum ideò odium et detestationem pontifex prolibet Christiauis jejunare iis diebus. Cessantibus verò h:s motivis abolevit lex. Quaeritur utrùm præter assignata jejunia, sint vel fuerint alia jure communi praecepta pro totâ Ecclesià. Pro responsione accipe sequentia. 1* Antiquitùs feria quarta et sexta cujuslibet hebdomadæ erant jejunio consecratæ : feria quarta, quia hàc die Judas convenit de tradendo Christo, et Jud;ei de eo occidendo consilium inierunt; feria sexta, quia eâ die Christus passus est. Ita S. Aug., Epist. 86 ad Casulanum. 2° Sal)l)ato, in memoriam sepulturae Christi, jejunabant olim pleræque Ecclesi;e occidentales cum Romanà ; non tamen orientalis, neque inter occidentales Mediolanensis, ut patet ex hàc vulgatâ responsione

[ocr errors]

0uamdo hîc sum (Mediolani scilicet), non jejuno sabbata, quando I{omae sum, jejuno sabbato: ad quamcumquè ecclesiam veneritis ejus morem servate, si pati scandalum non vultis, aut facere. Hujus discrepanti;e inter Ecclesiam orientalcm et occidentalem causa fuit, quòd in orientali essent quidam hæretici, ut rofert. Epiphan. de Simoniacis, hæresi 2I, et de Marcionitis, haeresi 42, qui affectabant jejunare sabbato, ne viderentur lætari de quiete et operibus Creatoris, quem verum Deum esse negabant : in quorum odium et detestationem, Ecclesia græca prohibebat jejunium sabbati, excepto tamen sabbato majoris hel)domad;e. 5* Fuisse olim universale jejunium kaleiidis noveml)ris, constat ex Isidoro, lib. 1 de Oflic., cap. 39; item et kalendis januarii per triduum, constal ex concil. Turon. 2, can. 15. 4" Servatum etiam antiquitùs fuisse : jejunium per adventum, tradit Innocentius III, eap. i Consilium, tit. de Observat. jejuniorum. De diebus Itogat. dictum est supra. 5° Utrùm hæc omnia jejunia fuerint observata ex devotione tantùm, an etiam ex præcepto, non satis constat, excepto fortè jejunio sabbati, quod videtur fuisse praeceptum in Ecclesià romanâ et pluribus Ecclesiis occidentalibus. Atverò constat ex populi christiani communi sensu et praxi, saltem nunc, nullum ex his esse universaliter in prae*epto. Qiiòd si in qiiibusdam Ecclesiis particularib ;s.

qu;cdam adhuc vigeant, standum cst consuetudi:,i G" Feriâ sexiâ et sabbato cujuslibet hebdomad;e, item tribus diebus ßogationum, est obligatio snb mor. tali abstinendi à carnibus : ita obtinuit consuetudo , salvâ tamen consuetudine contrariâ in certis locis at! dispensatione, quia in Galliâ, in Belgio et piuribus aliis provinciis licitè comeduntur carnes sabbatis inter Nativitatem Christi et Purificationem B. M. Virginis, etiam ipsâ die Purificationis, si sabbato evenerit, ut declaravit concil. Carnotense, anno 1526. Idque factum arbitror, sive quia legem de abstinentiâ à carnibus diebus sabbati ab initio non acceptavit plebs christiana, nisi retentâ veteri libertate præfatis sabbatis carnes comedendi, sive quia contra legem latam et acceptatam usus contrarius postea invaluit. Quantùm ad feriam sextam, si in eâ incidat festum Nativitatis Christi, est speciale rescriptum IHonori III ad episcopum Pragensem, his verbis : Erplicari pcr

Sedem Apostolicam postulästi, utrùm sit licitum illis qui

nec voto nec regulari observantiâ sunt adstricti, carnes comedere quando in sextâ feriâ dies Dominicæ Nativitutis occurrit. Ad hoc respondemus quòd illi qui nec voto nec regulari observantiâ sunt adstricti, in sextâ feriâ, si festum Nativitatis Dominicæ die ipso venire contigerit, carnibus propter festi ercellentiam vesci possunt, secundium consuetudinem Ecclesiæ generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt qui, ob devotionem, voluerint abstinere. Refertur cap. Finali, Extra. de 0bservant. jejun. 1ib. 5, tit. 46. Ilinc oritur dubium, utrùm religiosi quibus solâ re-. gulari observantiâ uon obligante ad culpam indicta est abstinentia carnium, ut sunt Dominicani, possint absque peccato comedere carnes die Natalis Domini, si in feriam sextam inciderit. T. juxta communiorem sententiam posse. Ita Abbas, Sylvester, Armilla, Tabiena, Sa, Lopez et alii quos citat et sequitur Loth , tract. 7, q. 4, art. 5; item etiam ii qui severi»ris sunt disciplin;e, Ileiuricus à S. Ignatio, Natalis Alexander, lib. 4, art. 7, reg. 7, ex Prospero Fagnaiio in cap. Explicari; quia, inquit laudatus Fagnamus, erga tales religiosos non habet locum exceptio de quâ hîc, quia loquitur tantùm de his qui ad abstinentiam obligantur er toto vel ex regulâ. li autem quibus indicta est haec ahstiuentia ex regulà non obligante ad culp;um, strictè et propriè non obligantur, canone Denique, § Etsi Legibus, (list. 4. Addi potest quòd, si non eximantur vi dispensationis pontificiæ, quia forlè ibi excipiuntur, videantur saltem exempli vi consuetudinis generalis, de quâ est mentio in rescripto, sicut ex pari causâ eximuntur, nullo contradicente, sal)l)atis intra Nativitalem Christi et Purificationem B. Virginis : hæc enim consuetum} ) generalis, ut derogans legi conmuni quae etiam ante rescriptum, ut ex ipso patct; jam vigebat, sicut neminem excipit, ita omnes aflicit, relictâ solâ voti aut regulæ obligatione. Anticulus III. De unâ rel multiplici refectione in die jejunii. Jam dixi suura ad integrum jejunium ccclesiasticum

[ocr errors]

una requiri: primum, unicam refectionem; secundum, quòd hæc unica refectio sumatur horâ à jure statutà et non ante; tertium, abstinentiam a certis cibis. scilicet carnibus, ovis et iacticiniis. Unde jejunium cui deest aliqua ex his tribus conditionibus, non est nisi imperfccium et semiplenum jejunium, quale agitur in diehus Rogationum, feriis sextis et sabbatis, et diebus dominicis in quadragesimà. Has tres conditiones expendit s. Th. tribus articulis sequentibus, et nos cum ipso, simulque varias difficultates ipsis annexas per varios §§. Unde :

§ 1. Utrium requiratur ad jejunium quòd homo semel tantium comedat.

I)ico. Ad jejunium requiritur quòd semel tantüm comedatur in die, exceptâ coenulâ de quâ infra. Probatur 1* ex consuetudine generali totius Ecclesi;e, quæ ab ejus incunabulis viguit; cùm enim tunc fiileles nonnisi ad vesperam refectionem sumerent, corstal eos nonnisi unam sumpsisse. Probatur 2° Ecclesia instituit jejunium ad concupiscentiam refrenandam, ita tamen quòd salvetur natura : atqui ad utrumque suflicere videtur unica comestio, per quam scilicet homo et naturæ satisfacit et tamen concupiscentiæ aliquid detrahit, diminuendo comestionum vices : ergo. Si quæras ubinam exstet hoc Ecclesiæ præceptum, R. reperiri in ipsâ institutione jejunii ab Apostolis, non scripto factâ, sed verbo et exemplo. In jejunio, inquit Cajetanus, communiter intelligitur unica refeclio, quia Ecclesia, indicendo jejunium secuta est exemplum Patrum veteris Testamenti, qui jejunantes uantùm semel reficiebantur: unde etiam per unicam Yefectionem distinguuntur jejunantes à non jejunantil)us; et ideò non dicimur jejunare feriis sextis et sabhalo, neque diebus dominicis in quadragesimâ, licèt a carnibus abstineamus, quia nimirùm possumus pluries refici. Dices 1°: Non taxatur jejunantibus quantitas cibi : ergo ncc nnmerus comeslionum taxari debet. Patet consequentia, quia jejunium, ut dictum est, est actus ab-tinentiæ quæ non minùs observat qnantitatem cibi quàm comestioiiis numerum. lt. N. consequcntiam. Quias quantitas cibi non potuil eadem omnibus taxari propter diversas corporum coimplexiones, ex quibus contigit quòd unus majori, alter minori cibo indiget; sed, ut plurimùm, omnes possunt naturæ satisfacere per unicam comcstionem. Dices 2°: Licet pluries in die bibere : ergo et pluries comedere. Solutioni hujus argumenti reservamus infra § integrum. § 2. Utrùm quis toties peccat contra legem jejunii, quoties comedit ultra unam refectionem; an solium secunrefectione. Solùm peccari contra legem jejunii secundâ refec

j tione et non sequentibus docent plures, nec ignobiles

theologi, Durandus, Cajetanus, Sylvester, Navarrus,

Paludanus, Lessius et alii. Contra quos
Dico. Probabilius et milii prope certum videtur

peccari contra legem jejunii, non solùm secundâ re

fectione, sed etiam sequenlibus, tot quot sumuntur, exceptâ collatione. Ita Joannes Medina, Covarruvias , Molanus, Sylvius, Natalis Alexander et alii. Probatur. Præceptum ecclesiasticum de unicâ refectione, licèt verbo tcnùs videatur affirmativum, est tamen re et sensu negativum. Hujus enim propositionis : Sumes unam tantùm refectionem, sensus est: Non sumes plures refectiones : sicut cùm Ecclesia praecipit sacerdotibiis : Celebrabitis tantium semel in die, sensus est : Non celebrabitis pluries in die : atqui præcepta negativa obligant semper pro semper, ita ut non s0lùm per primum aut secundum actum ipsis oppositum violentur, sed per quoscumque sequentes. Sic, v. g., quia Ecclesià prohibet ingressum monasterii monialium, toties quis peccat contra illud quoties ingreditur; sic in praesenti materiâ, quia Ecclesia prohibet esum carnium in die jejumii, toiies legem transgrederis quoties carnes comedis, juxta ipsos adversarios : ergo similiter. Confirmatur. Ex hoc quòd Ecclesia praecipiat aut permittat ut sacerdos semel in die tantùm celebrct, aut fidelis communicet, sequitur prohiberi non solùm sccundam celebrationem aul communionem, sed etiam tertiam, quarlam, quintam, etc. ; ergo similiter in nostro casu. Unde falsum est quod dicunt adversárii, hoc præceptum non continere negationem simpliciter, sed finitam et certo limite comprehensam, scilicet ne bis comedatur: ac proinde non proliiberi quascumque refectiones post primam, sed secundam duntaxat. Quemadmodùm, inquiunt, si mulier, vovendo virginitatem, intendat tantùm se obligare non ad continentiam simpliciter, sed ad continend;im à primo actu

-virginitati contrario, non peccabit contra votum per

actus sequentes, sed per primum lantùm.

Patet, inquani, ex dictis hoc assumptum esse falsum. Licèt enim verum sit quòd Ecclesia potuerit suam intentionem restringere ad secundum aclum, gralis omninò, imò irrationabiliter asseritur, cùm sit de ratione præcepti negativi ut obliget semper pro semper, ut dictum est, nisi aliler intendat et exprimat præcipiens, sicut facit mulier vovens de quâ in instantià. Id autem fecisse Ecclesiam nullibi legitur: unde est disparitas.

Solvuntur objectiones.

Oljicies 1° : Jejunium, postquàm secundà rèfectione violatum est, non potest ampliùs observari, quia fractum est, neque fieri potest ut non sit fráclum : alqui nemo tenetur ad impossibile : ergo. Ila Angelus. — R. 1° retorsione argumenti. Jejunium. postquàm primâ comestione carnium est violatum, non potest ampliùs observari, quia fractum est, neque fieri potest ut non sit fractum : atqui nemo tenetur ad impossibile : ergo nec ad ol)servantiam talis jejunii. Negant adversarii hanc consequentiam : quo ergo jure eam negant, eodem jure nego consequentiani præcedentis argumenti. Unde — R. 2°: Dist. maj. Non potest ampliùs observari integrè, C. maj., quoad aliquid, N. maj. Potest cnim adhuc obscrvari

« VorigeDoorgaan »