Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quia tamen jejunium secundùm se consideratum, est omni tempore laudabile, et juxta S. Hieron. ad Lucinium (refertur dist. 76, cap. Utinam) optandum sit ut omni tempore jejunare possemus, inferunt Bellarminus et Sylvius hic, eum qui seclusis prætactis motivis aut inconvenientibus, jejunaret assignatis diebus ex aliquo motivo honesto et pio, puta, propter fervorem devotionis aut pœnitentiæ, vel propter instantem necessitatem publicam aut privatam, non esse condemnandum.

Si opponas quòd Melchiades papa ad episcopos Hispanie scribat, quòd jejunium Dominici dici et quintæ feriæ nemo celebrare debeat, ut inter jejunium Christianorum et gentilium, veraciter credentium et hæreticorum, vera et non falsa discretio habeatur, refertur de Consec. dist. 3, cap. 14, respondeo quòd tunc tempois gentiles et hæretici assignatis diebus jejunarent, ad quorum ideò odium et detestationem pontifex prohibet Christianis jejunare iis diebus. Cessantibus verò his motivis abolevit lex.

Quæritur utrùm præter assignata jejunia, sint vel fuerint alia jure communi præcepta pro totâ Ecclesia.

Pro responsione accipe sequentia. 1° Antiquitùs feria quarta el sexta cujuslibet hebdomade erant jejunio consecrata: feria quarta, quia hâc die Judas convenit de tradendo Christo, et Judaei de eo occidendo consilium inierunt; feria sexta, quia eâ die Christus passus est. Ita S. Aug., Epist. 86 ad Casulanum. 2o Sabbato, in memoriam sepulturæ Christi, jejunabant olim pleræque Ecclesiæ occidentales cum Romana; non tamen orientalis, neque inter occidentales Mediolanensis, ut patet ex hac vulgatâ responsione S. Ambrosii ad S. Aug. interrogantem pro matre suâ: Quando hic sum (Mediolani scilicet), non jejuno sabbala, quando Romæ sum, jejuno sabbato: ad quamcumque ecclesiam veneritis ejus morem servate, si pati scandalum non vultis, aut facere. Hujus discrepantie inter Ecclesiam orientalem et occidentalem causa fuit, quòd in orientali essent quidam hæretici, ut refert. Epiphan. de Simoniacis, hæresi 21, et de Marcionitis, hæresi 42, qui affectabant jejunare sabbato, ne viderentur lætari de quiete et operibus Creatoris, quem verum Deum esse negabant : in quorum odium et detestationem, Ecclesia græca prohibebat jejunium sabbati, excepto tamen sabbato majoris hebdomadæ. 3° Fuisse olim universale jejunium kalendis novembris, constat ex Isidoro, lib. 1 de Offic., cap. 39; item et kalendis januarii per triduum, constat ex concil. Turon. 2, can. 13. 4° Servatum etiam antiquitùs fuisse jejunium per adventum, tradit Innocentius III, cap. Consilium, tit. de Observat. jejuniorum. De diebus Rogat. dictum est supra. 5° Utrùm hæc omnia jejunia fuerint observata ex devotione tantùm, an etiam ex præcepto, non satis constat, excepto fortè jejunio sabbati, quod videtur fuisse præceptum in Ecclesià romana et pluribus Ecclesiis occidentalibus. Atverò constat ex populi christiani communi sensu et praxi, saltem nunc, nullum ex his esse universaliter in precepto. Quòd si in quibusdam Ecclesiis particularib:s

quaedam adhuc vigeant, standum est consuctudini. 6 Feria sexta et sabbato cujuslibet hebdomadae, item tribus diebus Rogationum, est obligatio sub mor tali abstinendi à carnibus: ita obtinuit consuetudo, salvâ tamen consuetudine contrariâ in certis locis au dispensatione, quia in Galliâ, in Belgio et piuribus aliis provinciis licitè comeduntur carnes sabbatis inter Nativitatem Christi et Purificationem B. M. Virginis, etiam ipsâ die Purificationis, si sabbato evenerit, ut declaravit concil. Carnotense, anno 1526. Idque factum arbitror, sive quia legem de abstinentiâ à carnibus diebus sabbati ab initio non acceptavit plebs christiana, nisi retentâ veteri libertate præfatis sabbatis carnes comedendi, sive quia contra legem latam et acceptatani usus contrarius postea invaluit.

Quantùm ad feriam sextam, si in eâ incidat festum Nativitatis Christi, est speciale rescriptum Honori Ill ad episcopum Pragensem, his verbis: Explicari per Sedem Apostolicam postulàsti, utrùm sit licitum illis qui nec voto nec regulari observantiâ sunt adstricti, carnes comedere quando in sextå feriâ dies Dominicæ Nativitatis occurrit. Ad hoc respondemus quòd illi qui nec voto nec regulari observantiâ sunt adstricti, in sextâ feriâ, si festum Nativitatis Dominicæ die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt, secundùm consuetudinem Ecclesiæ generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt qui, ob devotionem, voluerint abstinere. Refertur cap. Finali, Extra. de Observant. jejun. b. 3, tit. 46.

Ilinc oritur dubium, utrùm religiosi quibus solà regulari observantiâ non obligante ad culpam indicta est abstinentia carnium, ut sunt Dominicani, possint absque peccato comedere carnes die Natalis Domini, si in feriam sextam inciderit.

R. juxta communiorem sententiam posse. Ita Abbas, Sylvester, Armilla, Tabiena, Sa, Lopez et alii quos citat et sequitur Loth, tract. 7, q. 4, art. 3; item etiam ii qui severioris sunt discipline, Henricus à S. Ignatio, Natalis Alexander, lib. 4, art. 7, reg. 7, ex Prospero Fagnano in cap. Explicari; quia, inquit laudatus Fagnanus, erga tales religiosos non habet locum exceptio de quâ hic, quia loquitur tantùm de his qui ad abstinentiam obligantur ex voto vel ex regulâ. Ii autem quibus indicta est hæc abstinentia ex regulâ non obligante ad culpam, stricté et propriè non obligantur, canone Denique, § Etsi Legibus, dist, 4.

Addi potest quòd, si non eximantur vi dispensationis pontificia, quia fortè ibi excipiuntur, videantur saltem excmpti vi consuetudinis generalis, de quâ est mentio in rescripto, sicut ex pari causâ eximuntur, nullo contradicente, sabbatis intra Nativitatem Christi et Purificationem B. Virginis: hæc enim consuetudo generalis, ut derogans legi communi quæ etiam ante rescriptum, ut ex ipso patet; jam vigebat, sicut neminem excipit, ita omnes afficit, relictà solâ voti aut regulæ obligatione.

ARTICULUS III.

De unå vel multiplici refectione in die jejunii. Jam dixi supra ad integrum jejunium ecclesiasticu

1

ta requiri: primum, unicam refectionem; secundum, quòd hæc unica resectio sumatur horâ à jure statutâ et non ante; tertium, abstinentiam a certis cibis, scilicet carnibus, ovis et lacticiniis. Unde jejunium cui deest aliqua ex his tribus conditionibus, non est nisi imperfectum et semiplenum jejunium, quale agitur in diehus Rogationum, feriis sextis et sabbatis, et diebus dominicis in quadragesimà. Has tres conditiones expendit S. Th. tribus articulis sequentibus, et nos cum ipso, simulque varias difficultates ipsis annexas per varios §§. Unde :

81. Utrim requiratur ad jejunium quòd homo semel tantùm comedat.

Dico. Ad jejunium requiritur quòd semel tantùm comedatur in die, exceptâ cœnulà de quâ infra.

Probatur 1 ex consuetudine generali totius Ecclesiæ, quæ ab ejus incunabulis viguit; cùm enim tunc fideles nonnisi ad vesperam refectionem sumerent, constat cos nonnisi unam sumpsisse. Probatur 2o Ecclesia instituit jejunium ad concupiscentiam refrenandamn, ita tamen quòd salvetur natura : àtqui ad utrumque sufficere videtur unica comestio, per quam scilicet homo et naturæ satisfacit et tamen concupiscentiæ aliquid detrahit, diminuendo comestionum vices: ergo.

fectione, sed etiam sequentibus, tot quot sumuntur, exceptâ collatione. Ita Joannes Medina, Covarruvias, Molanus, Sylvius, Natalis Alexander et alii.

Probatur. Præceptum ecclesiasticum de unicâ refectione, licèt verbo tenùs videatur affirmativum, est tamen re et sensù negativum. Hujus enim propositionis: Sumes unam tantùm refectionem, sensus est: Non sumes plures refectiones: sicut cùm Ecclesia præcipit sacerdotibus: Celebrabitis tantùm semel in die, scnsus est: Non celebrabitis pluries in die : atqui præcepta negativa obligant semper pro semper, ita ut non sɔlùm per primum aut secundum actum ipsis oppositum violentur, sed per quoscumque sequentes. Sic, v. g., quia Ecclesià prohibet ingressum monasterii monialium, toties quis peccat contra illud quoties ingreditur; sic in præsenti materiâ, quia Ecclesia prohibet esum carnium in die jejunii, totics legem transgrederis quoties carnes comedis, juxta ipses adversarios: ergo similiter.

Confirmatur. Ex hoc quòd Ecclesia præcipiat aut permittat ut sacerdos semel in die tantùm cèlebret, aut fidelis communicet, sequitur prohiberi non solùm secundam celebrationem aut communionem, sed etiam tertiam, quartam, quintam, etc.; ergo similiter in nostro casu. Unde falsum est quod dicunt adversàrii, hoc præceptum non continere negationem simpliciter, sed finitam et certo limite comprehensam, scilicet ne bis comedatur: ac proinde non prohiberi quascumque refectiones post primám, sed secundam duntaxat. Quemadmodùm, inquiunt, si mulier, vovendo virginitatem, intendat tantùm se obligare non ad continentiam simpliciter, sed ad continendam à primo actu

Si quæras ubinam exstet hoc Ecclesiæ præceptum, R. reperiri in ipsâ institutione jejunii ab Apostolis, non scripto factâ, sed verbo et exemplo. In jejunio, inquit Cajetanus, communiter intelligitur unica refectio, quia Ecclesia, indicendo jejunium secuta est exemplum Patrum veteris Testamenti, qui jejunantes tantùm semel reficiebantur: unde etiam per unicam refectionem distinguuntur jejuvantes à non jejunanti-virginitati contrario, non peccabit contra votum për bus; et ideò non dicimur jejunare feriis sextis et sabDato, neque diebus dominicis in quadragesimâ, licèt à carnibus abstineamus, quia nimirùm possumus pluries refici.

Dices 1°: Non taxatur jejunantibus quantitas cibi : ergo nec numerus comestionum taxari debet. Patet consequentia, quia jejunium, ut dictum est, est actus abstinentiæ quæ non minùs observat quantitatem cibi quàm comestionis numerum.

R. N. consequentiam. Quias quantitas cibi non potuit eadem omnibus taxari propter diversas corporum complexiones, ex quibus contigit quòd unus majori, alter minori cibo indiget; sed, ut plurimùm, omnes possunt naturæ satisfacere per unicam comestionem.

Dices 2o: Licet pluries in die bibere: ergo et pluries comedere. Solutioni hujus argumenti reservamus infra § integrum.

§ 2. Utrùm quis toties peccat contra legem jejunii, quoties comedit ultra unam refectionem; an solùm secundá refectione.

Solùm peccari contra legem jejunii secundâ refectione et non sequentibus docent plures, nec ignobiles theologi, Durandus, Cajetanus, Sylvester, Navarrus, Paludanus, Lessius et alii. Contra quos

Dico. Probabilius et mihi prope certum videtur peccari contra legem jejunii, non solum secundâ re

actus sequentes, sed per primum tantùm.

Patet, inquán, éx dictis hoc assumptum esse falsum. Licet enim verum sit quòd Ecclesia potuerit suam intentionem restringere ad secundum actum, gratis omninò, imò irrationabiliter asseritur, cùm sit de ratione præcepti negativi ut obliget semper pro semper, ut dictum est, nisi aliter intendat et exprimat præcipiens, sicut facit mulier vovens de quâ in instantiâ. Id autem fecisse Ecclesiam nullibi legitur: unde est disparitas.

[ocr errors]

Solvuntur objectiones.

Objicies 1 Jejunium, postquàm secundà rèfectione violatum est, non potest ampliùs observari, quia fractum est, neque fieri potest ut non sit fráctum : atqui nemo tenetur ad impossibile : ergo. Ita Angelus. R. 1° retorsione argumenti. Jejunium, postquàm primâ comestione carnium est violatum, non potest ampliùs observari, quia fractum est, neque fieri potest ut non sit fractum : atqui nemo tenetur ad impossibile: ergo nec ad observantiam talis jejunii. Negant adversarii hanc consequentiam : quo ergo jure eam negant, eodem jure nego consequentiam præcedentis argumenti. Unde-R. 2": Dist. maj. Non potest ampliùs observari integrè, C. maj., quoad aliquid, N. maj. Potest enim adhuc observari

quoad tertiam, quartam, etc. refectiones, quæ non minùs prohibentur quàm secunda. Qui autem non potest totam legem observare, tenetur observare partem quam potest.

Inst. Si cui præciperetur non frangere vas aliquod, postquàm semel fregisset, non peccaret ampliùs illud in ulteriores partes frangendo: ergo similiter. R. Dist. ant. Si vas semel fractum sit omninò inutile, C.; si sit adhuc utile, N. Jejunium autem semel fractum potest adhuc utiliter observari quoad aliquid. Insto in eo qui semel comedit carnes, potest adhuc et debet ab ulterioribus comestionibus abstinere, juxta adversarios. Insuper non valet consequentia à physicis ad moralia.

Obj. 2° Lege jejunii non prohibentur plures refectiones absolutè, sed solùm quatenùs per eas transgredimur limitem in jejunio præstitutum qui est una refectio atqui per solam secundam refectionem hunc limitem transilimus: ergo. Probatur min. à simili. Tunc solùm quis transgreditur alicujus loci limitem sibi constitutum, cùm facit primum passum ultra illum, non autem si postea longiùs ad decem aut viginti passus ulteriùs progrediatur: ergo similiter. Ita Durandus. R. N. maj. Præcepto enim jejunii prohibentur ulteriores refectiones præter primam, quomodocunque considerentur, quia, ut dixi, est præceptum negativum; præcepta autem negativa non solùm prohibent actum primum, aut secundum ipsis oppositum, sed omnes sequentes: unde etiam debet negari min. Hoc ipso enim quòd omnes refectiones præter primam prohibentur, non solùm per primam transilitur lines, sed etiam per sequentes, cùm per eas etiam violetur præceptum, proindeque neganda est paritas, quia transilienti limitem non prohibentur plures comestiones; si enim prohiberentur, etiam toties peccaret, quoties ulteriùs per intervalla progrederetur. Ut sit ergo paritas, debet comparari pluries comedens cum eo qui pluries limitem transgrederetur.

Obj. 3° Plures refectiones non prohibentur in jejunio, nisi quatenùs earum abstinentia videtur pertinere ad mortificationem carnis: atqui solùm absti nentia à secundâ refectione videtur ad hoc valere, non autem tertia, vel quarta, nisi fortè valdè parùm : ergo. Probatur min. Passim homines, exceptis mechanicis, nonnisi bis comedunt; et qui bis comedit, non videtur multùm mortificare carnem si ab ulterioribus refectionibus abstineat: ergo. Ita Lessius. R. Dist.maj. Plures refectiones non prohibentur in jejunio, nisi quatenùs earum abstinentia videtur pertinere ad mortificationem carnis positivè, vel privativè, C. maj.; positive tantùm, N. maj. Ad cujus sensum distinctâ min. N. consequentiam. Explicatur. Qui abstinet à secundâ refectione, mortificatur positivè, quatenùs plus solito fame torquetur et caro debilitatur, seu saltem ad hoc tendit hæc abstinentia. Qui verò sumptâ secundâ refectione abstinet ab ulterioribus refectionibus, licèt fortè plus solito fame non torqueatur, nec magis quàm extra jejunium caro debilitetur, prival se tamen iis quibus caro magis ac magis nutriretur

TH. XIV.

et saginaretur, magisque libido incenderetur: quam ideò mortificationem voco privativam, et quam dubio procul intendit lex jejunii; si enim prohibeat secundam refectionem ut non recalcitret caro, à fortiori probibet ulteriores ex quibus magis recalcitraret: unde sic retorqueo argumentum. Plures refectiones non prohibentur in jejunio, nisi quatenùs sunt carnis saginativæ et libidinis incentivæ atqui non solùm secunda, sed tertia et quarta, etc., sunt carnis saginativæ et libidinis incentive, et eò magis quò plures sumuntur: ergo.

Insuper posset absolutè negari minor. Nemo enim in die jejunii sumit tertiam aut quartam refectionem, nisi vel gulâ, vel alio motivo humano ad id excitante: his porrò motivis resistere et abstinere, est vera nec tam levis mortificatio. Quapropter ipse Lessius cujus est argumentum, cogitur tandem fateri quòd per ter tiam et quartam refectionem longiùs eatur ultra jejunii limitem, et magis recedatur à fine intrinseco jejunii quàm per secundam solùm, et quòd communi hominum judicio magis censeatur violare legem jejunii qui quater comedit, quàm qui bis tantùm, licèt in hoc agnoscat culpam tantùm venialem, quia existimat, tertiam et quartam refectionem prohiberi tantùm secundariò, sed gratis et falsò; tum quia, ut dixi, graviter conducunt ad carnis saginationem et rebellionem; tum quia, ut etiam dixi, de ratione præcepti negativi est, ut prohibeat æquè primario omnes actus sibi oppositos: unde, sicut quoties quis manducat carnes in die jejunii, aut quoties iterat celebrationem missæ, toties peccat mortaliter, ita quoties quis plus quàm semel reficitur in die jejunii.

Obj. 4: In confessione non solet explicari ncc inquiri numerus refectionum, seu simpliciter dici solet non servatum jejunium; ergo. Ita iterùm Lessius. -. R. N. ant. universaliter sumptum. Novi enim et pœnitentes explicantes et confessarios interrogantes numerum refectionum : quantùm ad illos qui non explicant aut non interrogant, tribuendum est partim eorum ignorantiæ, partim probabilitati contrariæ sententiæ, quam fortè probabiliorem reputant.

:

Obj. 5° Lex jejunii est pœnalis: ergo restringenda. R. Dato ant. nego consequens. Ergo restringenda, servato sensu obvio verborum, C. consequentiam; non servato sensu obvio verborum, N. Sensus autem obvius horum verborum : Non comedes pluries, est quòd prohibeantur omnes comestiones præter unam, sicut per hoc : Non celebrabis pluries in die, prohibentur omnes celebrationes præter unam.

Ex dictis colliges falsum esse quod ex suâ senten tiâ inferunt quidam adversarii, eum scilicet qui sciens manè sumpsit jentaculum, sive cum culpâ, sive sine culpâ, puta, causâ profectionis, non teneri eo die jejunare, etiamsi contingat eum non proficisci; quia, inquiunt, jejunium jam est violatum et ampliùs servari nequit. Quod principium confutavimus. Sed

[blocks in formation]

prandio, debet ipsi sufficere collatio vespertina. Si leve tantùm jentaculum sumpserit æquivalens collationi, potest vesperi cœnam, aut si subsit quædam ratio, v. g., quòc debeat adesse communitati prandenti, prandere, omissâ tamen collatione; quia debet salvari unica refectio in quantum potest: sic autem salvatur in utroque casu. Hinc inferes, eum qui manè culpabiliter jentavit, si postea plus quàm unam refectionem sumat co modo quo diximus, duplex peccatum committere in confessione aperiendum, unum ratione anticipati temporis, aliud ratione multiplicis refectionis. Attamen si is qui inculpabiliter jentaculum sumpsit, gravem pateretur difficultatem in transigendo reliquo die absque cibo, posset meo sensu præter cœnam aut prandium aliquid leve sumere circa meridiem aut vesperam; et id ex benignâ interpretatione matris Ecclesi, quæ non censetur velle ut innocens graviorem patiatur difficultatem in jejunando quàm alii comn:uniter secùs de illo qui culpabiliter jentavit; ipse enim sibi imputet.

Petes 2° utrùm qui aliquid leve pluries comedit in die jejunii, peccet mortaliter. R. affirmativè, dùm pervenit ad quantitatem notabilem; quia effectus singularum comestionum manet, et ita corroborat naturam, tollitque jejunii difficultatem, ac si simul fierent; paritas est de furtis minutis. Unde damnata est ab Alexandro VII hæc propositio, num. 29. In die jejunii, qui sæpiùs quid modicum comedit, etsi notabi⚫lem quantitatem in fine comederit, non frangit jeju ‹nium. › Si tamen singulis diebus semel aut bis aliquid leve comederet, non ideò in fine quadragesima peccaret mortaliter, quia diversorum dierum sunt diversa præcepta, unicuique enim diei est suum præceptum affixum.

[ocr errors]

Petes 3 que quantitas censeatur notabilis et ad peccatum mortale sufficiens. R. mihi videri quantitatem notabilem, peccato mortali sufficientem, quæ equivalet vel levi jentaculo, vel collationi, vel tertia parti refectionis.

Petes 4° utrùm qui lautiùs prandit ut faciliùs sustineat laborem jejunii, satisfaciat præcepto. - R. affirmativè cum Covarruvià, Sylvio, Loth et aliis, etiamsi levis quædam intemperantia subreperet; quia, juxta S. Th., quantitas cibi in unâ refectione non taxatur præcepto jejunii. Idem dicendum de eo qui pridiè lautiùs cœnaret aut postridiè citiùs et largiùs jentaret. Verùmtamen si quis gravi intemperantiæ excessu se cibo potuque ingurgitaret, eo prarcisè animo ut nullatenùs sentiret difficultatem jejunii, non video quomodò posset excusari à fraude, proindeque à violatione legis, quia legem violat, inquit S. Th., qui in fraudem legis aliquid facit. Neque dicas ut ante, quantitatem cibi non prohiberi lege jejunii, proindeque eum de quo in casu uti jure suo : non enim dico hunc peccare contra legem præcisè ratione quantita❤ tis, sed ratione fraudis; nemo autem habet jus faciendi aliquid in fraudem legis. Si reponas legem non magis fraudari in hoc quàm in priori casu, nego : aliud enim est, temperatà jejunii difficultate, se illi

et suis muniis parem reddere, quod inten 'itur in primo casu; aliud, omnem jejunandi difficultatem gravi excessu extinguere, quod intenditur in secundo casu. Sic, juxta communem sententiam, peccat contra legem jejunii qui in ejus fraudem proficiscitur in locum ubi non est jejunium; non peccat, si illùc eat propter sua negotia. Cæterùm hæc dicta velim inquirendo potiùs quàm resolvendo.

§ 3. Utrùm liceat dividere refectionem in die jejunii.

Dico. Qui sine causâ legitimâ sic dividit refectionem ut non remaneat moraliter una, frangit jejunium. Patet ex dictis. Quia lex jejunii permittit tantùm unam refectionem.

Dixi 1°, sine causâ legitimâ; quia sicut causa legitima excusat ab integro jejunio, à fortiori ab unitate refectionis que est tantùm pars jejunii: minor enim causa requiritur ad eximendum à parte legis quàm à totâ lege.

Quæ verò debeat censeri in hâc parte causa legitima, variè varii determinant, et ut mihi videtur satis arbitrariè. Generaliter loquendo potest assignari, sicut circa omnes alias leges humanas, impotentia physica aut moralis continuandi eamdem refectionem : impotentia physica, ut accidit plerùmque in pauperibus qui non habent unde unam integram refectionem simul et semel sumere possint: impotentia moralis, seu magna difficultas, quando scilicet non potest continuari eadem refectio absque aliquo gravi damno aut incommodo, v. g., si quis ex infirmitate non possit eodem tempore integram refectionem sumere; si parochus, inchoatà refectione, vocetur ad ministranda sacramenta quæ commodè aut sine periculo differri non possunt; si instet alia necessitas succurendi proximo periclitanti sive corporaliter, sive spiritualiter; si inter prandendum occurrat mercatori occasio transiens aliquas merces notabiles vendendi, aut solutionem debitorum periclitantium recipiendi. Ex his exemplis alia collige. Et nota, minorem, ut jam dix:, requiri causam ad dividendam refectionem quàm ad eximendum à toto jejunio ; item majorem vel minorem requiri prout majus vel minus intervallum intercesserit inter utramque partem refectionis.

Dixi 2° Sic ut non remaneat moraliter una refectio pro quo attendendum est et ad intentionem jejunantis, et ad spatium temporis quod inter inchoatam et resumptam refectionem intercedit.

Ex primo capite, qui sufficienter, licèt non abundè refectus, surgit à mensâ cum animo finiendi, et postea iterùm eidem vel alteri mense accumbit, quamvis intra tempus communiter concessum ad refectionem, quod est duarum horarum, frangit jejunium; quia in hoc casu prior refectio re et animo finita est, adeòque repetitio non censetur respectu hujus hominis continuatio prioris, nec una moraliter cum illà, sed plures. Ita Navar., Valent., Layman, Sylvius et communis contra Lessium. Hanc tamen violationem quidam non reputant nisi venialem; quibus assentior, modò sit breve intervallum, puta, semiquadrantis circiter, quia

tunc videtur materia levis: secùs si sit notabile intervallum, juxta sequentia.

Ex secundo capite, qui sive sufficienter, sive insufficienter refectus, sive cum animo, sive sine animo repetendi mensam, abrumpit sine causâ legitimâ refectionem, et post notabile tempus, puta, unius horæ, etiam sistendo intra tempus legitimum refectionis, repetit mensam ibidem vel alibi, peccat mortaliter, vel contra substantiam jejunii, si jam fuerit sufficienter refectus, vel contra modum unica refectionis ab Ecclesià præscriptum, si non fuerit sufficienter refectus; quia ob notabile spatium intermedium non censetur moraliter una refectio, sed duplex. Si autem sit brevior mora, puta, unius quadrantis, et secundùm aliquos, semihoræ, videtur materia levis, ideòque peccatum veniale, maximè si non fuerit priùs sufficienter refectus et adfuerit animus continuandi postea. Si autem sit brevissima mora, nullum erit peccatum, quia parùm in moralibus pro nihilo reputatur, et non desinit ideò reputari moraliter una refectio. Hæc omnia satis communiter admittuntur, nisi quòd alii longiorem moram, alii breviorem assignent.

Ex dictis colliges 1o eos qui inter pocula et fercula confabulantur, nugantur, nuntia seu litteras legunt, modò refectionem non protrahant ultra duas horas, non peccare contra legem jejunii, quia moraliter censetur una refectio.

Colliges 2o eos qui, dùm prævident diù differendam esse refectionem, aliquid præsumunt intra horam legitimam, propter debilitatem præsentem, aut contra superventuram alioquin infirmitatem, non peccare; si id faciant absque causâ, peccare venialiter aut mortaliter, pro quantitate materiæ et interpolationis. Hâc ratione quidam excusant lectores et ministros mensæ, qui aliquid sumunt ante prandium horâ tamen legitimâ, et statim post prandium aliorum absolvunt suam refectionem. Alii eos excusant, eò quòd censeatur una moraliter refectio. Ego neutram rationem universaliter sufficientem arbitror: non primam, quia non omnes indigent hoc adminiculo; non secundam, quia tamdiù potest protrabi refectio, puta, ad duas horas, ut non possit censeri moraliter una refectio ex priori et posteriori assumpto. Quia tamen communiter theologi tales excusant, verius puto eos excusari ex consuetudine communiter receptâ etiam apud timoratos et religiosos.

§ 4. De cœnula scu collatione.

1. Diù ignota fuit in Ecclesià cœnula vespertina quæ dicitur collatio; cùm enim unica permitteretur refectio, quæ sumenda erat in quadragesimâ, horâ vespertina, et in aliis jejuniis horâ nonâ, hoc est, tertiâ pomeridianâ, non erat locus collationi. Huic verisimiliter occasionem præbuit usus apud quosdam monachos bibendi ante lectionem seu collationem spiritualem, quæ vespere ante completorium fieri solebat, ut legitur in conventu abbatum Franciæ Aquisgrani, anno 817, his verbis: Si necessitas poposcerit ɔb operis laborem post refectionem vespertinam, e'iam et

in quadragesimâ pari modo et quando officium mortuorum celebratur, priusquàm lectio completorii legatur, bibant. Deinde potui additum est frustulum vel panis vel alterius cibi, ne potus noceret. Et ne tempus officiis vitæ regularis destinatum in eâ actione tereretur, lectionem seu collationem spiritualem quæ in claustro seu capitulo fieri solebat, his diebus in refectorio habuerunt, et hunc ad refectorium aditum his verbis significabant, ire ad collationem, ire ad lectionem colla tionum, et sic nomen collationis ad serotinam illam refectiunculam translatum est.

Verùm non in solo potu, adhibito frustulo alicujus cibi solidi per modum n edicinæ, ne potus noceret, semper stetit hæc collatio, sed aucta est tandem ad aliqualem nutritionem, ac per modum cibi sumpta cœenula evasit. Quando hæc initium habuit non satis constat. Videtur quòd tempore D. Th. (obiit anno 1274), nondùm erat in usu; ubicumque enim S. doctor agit de jejunio, illud reponit in unâ refectione, nullâ mentione factâ collationis; et constitutiones nostræ, circa hæc tempora editæ, nonnisi potûs meminerunt his verbis: Infra verò lectionem bibere poterunt... datâ benedictione ab hebdomadario: largitor omnium bonorum benedicat potum servorum suorum. Probabile est tunc cœnulam fuisse introductam, quando anticipata est hora refectionis à vespere et tertiâ pomeridianâ ad meridiem; cùm enim, si post tam maturam dici refectionem, homines nihil ampliùs cibi sumerent, difficilè noctu somnum capere possent, consuetudine paululum invalescente, cœnula vespertina fuit introducta.

H. Cæterùm, quidquid sit de origine hujus cœnule, nunc saltem constat esse licitan, non solùm ne potus noceat, aut somnus impediatur, sed etiam ad aliquam nutritionem ex indulgentiâ matris Ecclesiæ, hane relaxationem in suâ lege tolerantis. Id admittunt unanimiter theologi, et confirmat praxis omnium etiam timoratorum. Sed circa quantitatem et qualitatem ciborum sumendorum in hâc cœnulà, tanta est sententiarum varietas, ut vix duos sibi consentientes reperias, et ferè tot sint sententia quot capita.

III. Circa qualitatem : Quidam permittunt solùm panem; alii cum pane fructus arborum crudos, poma, pira, uvas, cerasa, acetarium, etc.; quidam butyrum et caseum; quidam pisciculos paucos non coctos, sed furvo duratos, aut aceto maceratos, quidam etiam coctos, item et legumina cocta, imò et jusculum coctum ex his quæ licita sunt in collatione, ut ex vino vel cerevisià, vel aquâ cum pane, herbis, butyro, vel oleo conditum. Cùm enim, inquiunt, liceat hæc sumere seorsim in collatione, quidui pariter liceret sumere jusculum ex his commixtis et coctis confectum, cùn nihil referat calidum vel frigidum sumatur? Negant alii, contendentes ignis concoctionem multùm mutare materiam subjectam, ita ut alium ex eâ cibum faciat nutritioni magis servientem. Quidam generaliùs determinant posse sumi quæ in jentaculis apponi solent vel præmitti in refectionibus ad excitandum appetitum, vel postponi ad sigillandum cibum, en dessert. Quidam

« VorigeDoorgaan »