Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

§ 3. Consectaria doctrinæ præcedentis. Inter multa consectaria quæ deducenda sunt ex principiis positis, quædam seligemus majoris momenti, nimirùm circa usum restrictionum mentalium, apertionem litterarum, etc.

1° Necessitas servandi secretum, legitima est ratio ntendi restrictione latè mentali, qualis fuit explicata in tractatu Mayoli; ibi enim dictum est licere uti hujusmodi restrictionibus, quamvis sensus à loquente intentus sit obscurus, et ipse loquens intendat celare veritatem modò subsit gravis causa; hæc autem causa certè reperitur in necessitate servandi secretum. Vel enim aliquis ad illud tenetur vi pacti vel lege charitatis si prius, sensus loquentis sufficienter cognosci potest ab eo cui dirigitur sermo, modò attendat ad illam circumstantiam, si noverit pactum secreti intercessisse, vel ad principia usu apud probos recepta. Ponamus, ex. g., aliquem interrogatum de re aliquà quam silere tenetur, respondere simpliciter, nescio; hæc responsio non reputatur mendacium, nam inter viros probos, nec interrogatio nec responsio altingunt res quæ ex solà secreti communicatione cognoscuntur, vel quæ revelari nequeunt Risi violatâ fide datâ, aut illato injustè damno alicui; hujusmodi rerum notitia vel non est in commercio humano, aut supponi non debet communicanda; ergo sic ratiocinari possumus: Ad veritatem responsionis sufficit ut censeatur meritò facta ad mentem interrogantis; atverò qui lege silentii obstrictus declarat se nescire, respondet ad mentem interrogantis; ille enim profectò novit ea solùm sciri notitiâ sibi communicabili, que manifestari possunt illæsa à fide datâ, et si quid ulteriùs quærere præsumat, non ignorare debet alterum jus habere cccultandi veritatem sub tali restrictione: ergo sibi imputet si inde fallatur. Ita à fortiori dicendum, si occurrat specialis circumstantia, ut conditto consiliarii, iegau, vel professio cui annectitur depositum secreti, ut medici, advocati, etc. Si posterius, seu lege solâ charitatis teneatur ad silentium, idem dicendum et eadem applicanda sunt principia; nullum certè periculum procreabunt illa restrictiones latè mentales, quoties ad hunc finem adhibebuntur : imò convenientissimum erat ut illa via restaret injustè oppugnato ad celandam veritatem quæ manifestata proximo nocumentum afferret; circumstantia injustæ vel indiscretæ quæstionis, mos apud probos receptus ea occultandi quæ non illasà charitate panderentur, abundè sufficiunt ut audientes possint, si seriò attendant, vitare errorem.

2° Non licet ab alio secreti commissi manifestationem vel blanditiis, vel promissis, vel subdolis interrogationibus et suggestionibus extorquere. Nam si ille, qui secretum sibi commissum revelat, graviter peccat, profectò ejusdem culpæ particeps est, qui illum ad secreti manifestationem inducit, cùm ad peccandum pertrahat, et incitet. Nec excusatur ut putant Salmanlicenses, si ita extorquens, secreti manifestationem habeat in proposito illud apud se custodiendi. Nam, sicut superiùs diximus, non licere uni aut alteri, etiam

prudenti, qui sciat tacere, commissum secretum revelare, ita nec cuicumque prudentissimo licebit secreti manifestationem extorquere, cùm sine peccato esse non possit revelatio secreti. Tunc verò solùm licebit secreti manifestationem extorquere, cùm sine peccato esse non possit revelatio secreti. Tunc verò solùm licebit alia secreta expiscari, quotiescumque id postulet vel bonum commune, vel etiam privatum, sed gravioris momenti, puta ut quando eligendi sunt præpositi, pastores, parochi, qui communitatem regere debent, vel quando quis postulet ingredi religionem, vel ineundum est matrimonium: tunc enim his, quorum interest, licitum est inquirere si quæ sint etiam occulta impedimenta, quæ obesse possint vel acceptationi in religione, vel celebrationi matrimonii. Si quæ tamen delegantur, quæ revelata aliis vel damnum vel injuriam afferant proximo, sunt sub naturali sigillo accuratè custodienda.

3 Non licet alienas litteras obsignatas aperire el legere, nisi qui eas aperit vel polleat potestate, vel legitimâ moveatur causà. Et primò quidem non licere, imò esse ex se lethale peccatum alienas epistolas aperire, et legere communiter docent theologi; nam ipsum, quo obsignate sunt litteræ, sigillum ostendit, secreta esse debere ea que ibi continentur, et quilibet jus habet, ne suum secretum delegatur. Nec audiendi sunt theologi illi, qui docertes non graviter peccare, qui alterius crimen occultum uni vel alteri revelat, ita cohærenter docent non lethaliter peccare, qui unius vel alterius epistolas aperit, licèt crimen infamatorium in eâ contineatur, dummodò tamen nullum ex tali aperitione et lectione detrimentum patiantur, qui scripsit, vel ad quem datæ sunt: nam quemadmodùm, ut superiùs ostendimus, reus est gravis detractionis qui uni vel alteri secretum revelat, ita reus est lethalis culpæ, qui unam vel alteram aperit epistolam, et præsertim si grave alterius crimen ex cà prodeat; nam præter infamiam proximi, et injuriam detecti alterius secreti, nova etiam est injuria in modo detegendi, quod proximo graviter displicere potest. Addidi, nisi qui aperit epistolam potestate polleat, cujus modi sunt omnes regularium superiores, sive id in Constitutionibus præcipiatur, sive nɔn; cùm superiores omnes jus habeant ea resciendi, quæ ad bonum commune, sive privatum suorum religiosorum pertinent. Non possunt tamen legere litteras à subditis ad superiores, vel ab istis ad ipsos missas. Item parentes valent filiorum et filiarum, quæ sub patriâ potestate adhuc detinentur, secreta cognoscere, et litteras aperire. Idem possunt et supremi principes, et belli duces, quotiescumque id ob publicum bonum expedire existimaverint. Subdidi: Et nisi legitima adsit causa legendi, quæ hujusmodi sunt, 1o consensus illius, qui vel epistolam mittit vel recipit, cùm isti possint, cui voluerint sua secreta revelare, et volenti et consentienti nulla fiat injuria, qui consensus licèt expressus non sit, suflicit si sit prudenter præsumptus, puta quia maxima intercedit cum scribente, vel recipicnte epistolam necessitudo, et amicitia, vel postulat neces

sitas, vel convenientia, vel tales occurrunt circumstantiæ, ut prudenter existimetur cui interest præbiturum consensum. 2° Justa defensio, si nimirùm quis prudenter et urgentioribus motus argumentis suspicatur in epistolà ea contineri, vel renuntiari, quæ sibi magno damno esse possunt, ad illud avertendum poterit litteras aperire, et notitià uti ad sui defensionem; sicut licet gladium vel vi extorquere, vel clàm subtrahere ab inimico, quo me ferire vel tentat, vel machinatur. Cavere tamen debet, ne justæ defensionis limites transiliat, ea solùm legendo, quæ ad finem sunt necessaria, et quæ lecta sunt, et cognita, si ita postulent, secretò custodienda. 3o A gravi culpâ etiam excusant plures theologi, inter quos et Concina, illos, qui alienas aperiunt litteras, in quibus nihil contineri, quod sit alicujus momenti, prudenter certò arbitrantur, solius curiositatis, vel risûs causâ, ob rudem, vel lepidum scriptionis modum. Cavendum tamen et à veniali peccato, quod certè committitur, et forsitan à graviori, si fortè illi cui interest bujusmodi curiositas ve risus acriter displiceat.

Alienas epistolas in proprio cubiculo relictas etiam apertas, vel fortuitò amissas, vel in ignem projectas et inde extractas, seu laceratas, et collectis fragment. unitas legere, culpâ non vacat; nam omnes hujus modi epistolæ adhuc naturale secum secretum affe runt, quod violare nefas est. Nùm verò culpa gravi vel levis sit, puto ex circumstantiis, motivo, et fine colligendum, si enim qui legit suspicetur in illà aliqua contineri, quæ occulta esse debent, et scribens vel recipiens nulli comperta esse vellet, et ipse expiscari velit, absque gravi culpâ legere non potest. Si vero solâ levitate, vel curiositate legeret, nec quid arcani in eâ contineri suspicaretur, fortassis solùm levis culpæ reus esset; si quid tamen reperiret quod esset tegendum, ad secretum custodiendum teneretur. Epistolas verò spontè in publicum locum, vel ad communem usum relictas legere, nullum erit peccatum, cùm manifestè appareat, illos, ad quos pertinent, vel cedere juri suo, vel nihil in illis contineri, quod se

cretum mereatur.

APPENDIX QUARTA.

DE ABSTINENTIA ET JEJUNIO. (AUCTORE P. BILLUART.)

Series rorum postularet ut post explanationem detem Decalogi præceptorum, specialem aggrederemur tractatum de præceptis Ecclesiæ; verùm cùm de eis agatur in variis theologiæ partibus, præsertim ubi de observatione diei Dominicæ, de sacramentis Pœnitentiæ et Eucharistie, solùm restat ut dicamus de Abstinentiâ et Jejunio. Hoc præstabimus extrahendo è Theologia P. Billuart dissertationem quæ reperitur in tractatu de Fortitudine et Temperantià. Novem erunt hujus Appendicis articuli in quibus ordine successivo omnia expendentur quæ spectant legem de Jejunio et de Abstinentià.

ARTICULUS PRIMUS.

De Jejunio, utrum et quo jure sit præceptum. 1. Quæstionem de jejunio aggressurus, in capite notare velim semel pro semper, ex Cajetano hic a. 7, § Ad evidentiam, quòd, quia hæc materia est juris positivi humani, ut infra dicam, sicut consensu utentium firmatur, ita contrariâ consuetudine, aut dispensatione, seu relaxatione infirmatur et tollitur; et ita accidit ut, quod priùs erat jus, non sit ampliùs de juris necessitate, et quod priùs nefas erat, licitum postmodùm sit. Ita Eminentiss. Non est itaque quòd miremur plures varietates circa legem jejunii à temporibus Apostolorum irrepsisse, neque uniformiter in omnibus Ecclesiis observari. Unde auctor hic, a. 8, ad 3, loquens de abstinentià ab ovis et lacticiniis dicit: In jejuniis diversæ consuetudines existunt apud diversos, quas quisque observare debet secundùm mures corum inter ques conversatur. ›

2° Jejunii nomen sumptum est à jejuno, quod est quoddam intestinum animalis semper vacuum, unde significat abstinentiam à cibo et potu. Variè accipitur. 1° Sumitur generaliter pro abstinentià ab omni cibo et potu in stomachum transmisso, sive ab omni eo quod sumitur per modum cibi et potûs, ut est aliam medicamentum; et sic sumptum dicitur jejunium jejuni, seu jejunium naturale : tale requiritur à medià nocte ad sumptionem Eucharistie; de quo in materia de Eucharistia. 2° Sumitur pro abstinentià cibi et potùs secundùm regulas communes temperantiæ, in ordine ad proprium finem qui est bona corporis et mentis dispositio ad suas functiones. Hoc jejunium vocatur morale et philosophicum. 3° Sumitur pro abstinentià cibi et potùs, majori quidem quàm exigit Communiter temperantia secundùm proprios fines, sed quam tamen exigit secundùm alios fines ad quos ab aliis virtutibus ordinatur, puta, ad satisfactionem pro peccatis, ad refrenationem luxuriæ, etc.

Jejunium hoc tertio modo sumptum, vel est arbitrarium, cujus varia exempla habemus in Vitis Patrum, et etiamnùm in religiosâ piorum praxi, vel est lege statutum, scilicet vel lege particulari alicujus communitatis aut religionis, vel lege communi totius Ecclesiæ, quale est jejunium quod dicitur communiter ecclesiasticum, de quo potissimùm hic est quæstio.

Eustachiani et Ariani quarto seculo, negârunt jejunium esse in præcepto; sic enim discurrit Arius apud S. Epiphanium, hæresi 75: Sed neque jejunii instituendi ulla ratio est: hæc enim omnia Judæorum propria sunt et cuidam servitutis jugo subjecta; quippe

justo nulla lex est posita, sed parricidis et matricidis duntaxat et id genus aliis : nam si jejunare omninò decreverim quâcumque libuerit die, spontè et integrâ libertate jejunabo. Quam theologiam cùm suam fecerint Lutherani et Calviniste (quo pudore videant), eamdem etiam cum istis hæreticis damnationem à concilio Langrensi, anno 324, latam subire coguntur. Hoc autem concilium, can. 19, anathemati subjicit illum qui, absque necessitare corporeâ, tradita in communi jejunia et ab Ecclesià custodita superbiendo dissolvit. Contra quos

omnes

Dico 1: Jejunium in communi, jure naturali præceptum est: quoad determinationem verò temporis et modi, jure ecclesiastico.

Probatur prima pars. Unusquisque tenetur ex naturali ratione uti remedio quo indiget : atqui jejunium in communi est remedium ad deletionem culpæ præterit et cohibitionem futuræ, ac ad elevationem mentis ad Deum, qui sunt fines nobis necessarii : ergo jure naturæ tenetur unusquisque jejunium adhibere in quantum est sibi necessarium ad prædicta.

Probatur secunda pars. Sicut ad seculares principes pertinet præcepta legalia juris naturalis determinativa tradere de his quæ pertinent ad utilitatem communem in temporalibus rebus, ita à fortiori ad prælatos ecclesiasticos pertinet ea statutis praecipere quæ ad utilitatem communem fidelium pertinent: atqui Ecclesia statuto determinavit tempus et modum jejunii : ergo. Major constat tum ex paritate potestatis spiritualis ad temporalem, tum ex potestate ligandi datâ Ecclesiæ, Joan. 20 et 21; ex illo Luc. 10: Qui vos audit me audit, qui vos spernit me spernit; ex præceptis per Apostolos factis, Act. 15. Confer. insuper, 1-2, q. 96, a. 4. Minor etiam constat ex generali consuetudine Ecclesiæ pro lege ubique receptâ.

Confirmatur. Principes et magistratus hæretici quandoque indicunt jejunia, ut patet in Angliâ et Hollandia. Quæro : Subditi tenentur vel non tenentur servare ista jejunia qualiacumque sint; si teneantur, quidni fideles Ecclesiae pariter jejunia præcipienti obedire debent? si non teneantur, remitto argumentum ipsis principibus et magistratibus, fustibus non verbis probandum.

Respondet Dallæus, indici posse ab Ecclesià communia jejunia ex temporum personarumque causis ac necessitatibus, nulla verò posse indici stata et perpetua. Sed contra. Qui potestatem habet indicendi jejunia pro emergentibus rei christianæ causis, pari jure habet auctoritatem stata in perpetuum jejunia præcipiendi, si causæ illorum sint perpetuæ et certis vicibus recurrentes: tales sunt causæ jejuniorum ecclesiasticorum, scilicet, ut jam dixi, deletio culpæ præteritæ, cohibitio futuræ, elevatio mentis ad Deum, refrenatio concupiscentiæ, quæ causæ sunt perpetuæ ; et ultra illas jejunium quadragesimale specialiter est institutum ut Christiani ad festa paschalia se præparent, utque carnis mortificatione quodammodò Christo commoriantur; quæ causæ singulis annis recurrunt.

Haque jejunium ccclesiasticum de quo nunc et in

sequentibus erit sermo, est abstinentia cibi juxta modum ab Ecclesià præscriptum. Hic autem modus tria complectitur: primum, abstinentiam à certis cibis, nimirùm à carnibus; secundum, unam tantùm refecuo. nem; tertium tempus hujus refectionis. De quibus dicemus distinctis articulis. Nunc,

Dico 2o Lex ecclesiastica jejunii secundùm se obligat sub mortali. Est communis contra Angelum, v. Jejunium, n. 14, et paucos alios qui nolunt præcepta humana obligare sub mortali, nisi ut non agatur' contra illa ex contemptu vel ex consuetudine. Probatur. Leges obligant pro quantitate materiæ sub mortali vel veniali, nisi contrarium constet de intentione legislatoris atqui jejunium, utpote opus virtutis et homini ad salutem necessarium aut valdè utile, est ex suo genere materia gravis: ergo. Major probatur dùm de Legibus, et patet, quia nisi teneatur hæc regula, nulla alia erit discernendæ obligationis; recurrere enim ad intentionem legislatoris, nisi de eâ apertè constet, est divinare, maximè cùm hæc sit ordinariè conformis capacitati materiæ.

Confirmatur ex gravissimis pœnis quibus Ecclesia subjiciebat olim violatores jejunii: nam concilium Langrense, ut dixi supra, eos subjiciebat anathemati. Similiter canon 68 inter Apostolicos, et canon 56 synodi Trullana; et si sint elerici, jubent eos deponi. Hæc autem pæne non solent ferri in peccantes venialiter tantùm.

Hinc jure damnata est ab Alexandro VII hæc propositio num. 25: Frangens jejunium Ecclesiæ ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemplu vel· inobedientiâ hoc faciat, puta, quia non vult se subjicere præcepto. Advertit tamen Cajetanus in Summâ, v. Jejunium, cap. 3, n. 6, quòd is qui absque fraude violat jejunium, putans bonâ fide se habere causam sufficientem, quæ tamen non sit, non peccat saltem mortaliter; quia, inquit, non censetur transgressor præcepti, cùm per se et ex intentione non agat contra illud; nec etiam ita per accidens et materialiter operatur ut redeat peccatum in naturam suæ formæ, nisi fortè agat ex ignorantiâ ita crasså ut dolo æquiparetur. Ita etiam post Cajetanum, Navarrus, in Manu. c. 21, num. 20, citans S. Antoninum, 2 p., tit. 6, c. 2, § Ante. Item Sylvius hic, a. 4, versùs finem.

Solvuntur objectiones. — Obj. 1o cum modernis hæreticis Obligatio jejuniorum pertinet ad jugum et servitutem legis Judaicæ à quo Christus non liberavit : unde jejunare ex obligatione, est profiteri legem velerem, quod est superstitiosum : ergo.

R. 1° hoc ipsum esse argumentum Eustachianorum et Arianorum quos Ecclesia quarti seculi damnavit in concilio Langrensi; illùc nostrates hæretici quærant solutionem. Interim,

[blocks in formation]

bona, quia Synagoga priùs præcepit: perinde est ac si dicas: Lex vetus præcepit orationem et eleemosynam; ergo lex nova non potest præcipere. Neque magis ab hac obligatione nos liberavit Christus quàm ab obligatione obediendi legitimis superioribus tam secularibus quàm spiritualibus, quam è contra ubique urget. Libertas ergo quà nos donavit Christus est libertas 1° à servitute peccati; 2° et consequenter à servitute diaboli; 3° à servitute legis Mosaicæ, maximè cæremonialis, cujus jugum erat grave et vix portabile, Act. 15.

Obj. 2o cum eisdem. Disciplina Ecclesiæ modernæ circa jejuniorum observationem est eadem cum disciplina Montanistarum; ergo rejicienda. Probatur ant. 1° Catholici moderni sicut Montanista pari modo jejunant in certos dies, in abstinentiâ à certis cibis ex lege statâ et inviolabili. 2° Antiqui Catholici impugnabant olim eodem modo et iisdem argumentis jejunia Montanistarum, quibus nunc Calvinista impugnant jejunia modernorum Catholicorum, his nimirùm S. Scripturis Non hoc est jejunium quod elegi; quod intrat in os non coinquinat hominem; esca nos non commendat Deo, et aliis; ergo.

:

R. N. ant. Ecclesia catholica etiam jam probabat et observabat stata sua jejunia sicuti nunc, tempore quo Montanistarum jejunia damnavit; cùm illa sint ex traditione Apostolorum, ut probabimus infra, et testatur ipse Tertullianus Montanista, lib. de Jejunio, c. 2, dicens: Certè in Evangelio illos dies jejuniis determinatos putant ( Catholici ) quibus ablatus est sponsus, et hos esse jam solos legitimos jejuniorum christiano

rum.

Disparitatem autem inter utraque jejunia assignat S. Hieron. Epist. 54 ad Marcell. Nos, inquit, unam quadragesimam secundùm traditionem Apostolorum toto anno, tempore nobis congruo, jejunamus. Illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint salvalores. Non quòd et per totum annum, exceptâ Pentecoste, jejunare non liceat, sed quòd aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. Igitur error Montanistarum non erat in eo positus, quòd quadragesimale jejunium observandum esse ex præcepto contenderent et observarent ipsi sicut catholici, sed quòd, præter quadragesimam ab Ecclesià observari solitam, duas alias quadragesimas seu xeropagias necessariò esse observandas contenderent ex lege à Montano latâ. Catholici verò alia quidem jejunia præter antepaschale esse licita fatebantur, sed esse necessaria pernegabant; nec Montano ac suis pseudoprophetissis inesse eam auctoritatem hæc jejunia ex præcepto instituendi asserebant, quam agnoscunt in Ecclesia cui Spiritus sanctus jugiter assistit secundùm Christi promissionem. Et hic est Montanistas inter et Catholicos controversiæ status quem dissimulat Dalleus.

lloc autem semel constituto, valida erant Catholicorum contra Montanistas argumenta. Et 1' superstitiosa meritò videbatur illa disciplina et Christi verbis Apostolicisque sententiis repugnars, quæ fanaticis

tantùm Montani sociarumque muliercularum prophetiis fuita erat. 2° Meritò Catholici incusabant Montanistas quòd, Galatarum instar, dies et annos observabant, quòd coinquinari putarent hominem per ea quæ in os inferebantur, quòd essent ex genere hominum ab Apostolo damnatorum, qui nuptias et usum certi cibi erant prohibituri, quòd denique illorum xeropha-' gie ethnicam superstitionem redolerent. Quid enim aliud credi poterat de semiviro illo Montano, et de Prisca et Maximillâ, insanis feminis, quæ novas prophetias mentitæ, unà cum illo hæresiarchâ novas leges Ecclesiæ statuendi, novaque indicendi jejunio insolitasque abstinentias auctoritatem sibi arrogabant? At immeritò Calvinista hæc adversùs nos argumenta contorquent, cùm facilè probetur, ut patebit ex dicendis, nostra jejunia ab Ecclesià instituta, vel ab Apostolis accepta, ex obedientiâ quam Ecclesiæ matri debemus religiosè observari et observata semper fuisse. Confer art. præcedentem et art. 7.

Obj. 3° cum quibusdam catholicis contra secundam conclusionem. Violatio jejunii est tantùm peccatum inobedientiæ: atqui inobedientia non est peccatum mortale nisi sit formalis, proindeque cum contemptu : ergo. Probatur maj. Quando Ecclesia prohibet aliquid quod non est per se malum, hujus legis trapsgressio non est nisi peccatum inobedientia: atqui esus carnium, aut multiplex in die refectio, non est quid per se malum : ergo.

R. 1° N. maj. Ad probationem, N. maj. Est enim id proprium veræ legis cujuscumque aliquid prohibentis aut præcipientis in materià alicujus virtutis, ut actum talis virtutis non necessarium, faciat necessarium hoc ipso quo faciendum praccipit, et omissionem ejus culpabilem in eodem genere virtutis: sic, v. g., dùm Ecclesia præcipit clericis recitationem breviarii, facit ut hæc recitatio sit actus necessarius religionis, et ejus omissio peccatum contra religionem. Cùm igitur jejunium sit in materiâ temperantiæ, Ecclesia illud præcipiens facit ut sit actus necessarius temperantiæ, cùm alioquin non foret necessarius si lege non præciperetur; et consequenter qui jejunium ab Ecclesià præceptum violat, peccat contra temperantiam, et non solùm contra obedientiam.

R. 2° N. primam min. Quando enim materia inobedientiæ est gravis, etiam inobedientia materialis erit peccatum mortale, ut docet Sylvius hic.

Quantùm ad alia argumenta hereticorum, confer infra articulum de delectu ciborum, et art. de universalitate hujus obligationis.

ARTICULUS II.

Utrùm convenienter determinata sint tempora jejunil ecclesiastici.

Dico 1° Convenienter determinata sunt tempora jejuniorum ecclesiasticorum.

Probatur. Convenienter indicta sunt jejunia illis temporibus in quibus oportet homines à peccato purgari et fidelium mentes in Deum elevari per devotionem; ad hæc enim duo maximè ordinatur jejunium,

ut dictum est: atqui homines à peccato purgari et ad Deum elevari maximè convenit ante solemnitatem paschalem, ut rectè mysteria Dominica passionis et resurrectionis celebrent, seque ad confessionem et communionem præparent; similiter in vigiliis præcipuarum solemnitatum quæ sunt devotiùs celebranda: item in quatuor anni temporibus quibus ordines conferuntur, ad quorum scilicet susceptionem oportet per jejunium præparari, et eos qui ordinant, et illos qui ordinandi sunt; et etiam totum populum pro cujus utilitate ordinantur. Ergo convenienter determinata sunt tempora jejunii quadragesimæ, antepaschalis, vigiliarum et quatuor temporum, quæ sunt omnia jejunia ecclesiastica.

Adde pro quadragesimâ, aptissimum esse tempus ratione castitatis, quia verno tempore libido maximè incenditur, ob sanguinis et spiritum augmentum ac fervorem. Et pro quatuor temporibus etiam specialiter convenientia sunt, ut Deo supplicemus pro frugibus terræ, aut pro iisdem gratias agamus; his enim temporibus aeris temperies maximè variatur, et fructus omnes aut seruntur, aut nascuntur, aut maturantur, aut colliguntur. Ita S. Leo, Serm. 2, 5 et 8, de Jejunio decimi mensis, de Jejuniis quatuor Temp. Lege in jure, dist. 75.

Confirmatur ex generali consuctudine totius Ecclesix: Quod enim tota per orbem frequentat Ecclesia, quin ita faciendum sit disputare, insolentissimæ insaniœ est, inquit S. Aug., Epist. 118.

Si dicas jejunia in determinatis mensibus pertire ad cæremonialia legis veteris, resp. jejunia nostra quatuor temporum non servari iisdem temporibus quibus Judæi, nec propter casdem causas. Vigiliæ, autem festivitatum quibus indictum est jejunium, sunt vigilia Nativitatis Domini et Assumptionis B. Virginis, cap. 1 de Observant. jejun. vigiliæ omnium Apostolorum, exceptis yigiliis. SS. Philippi et Jacobi et S. Joannis Evangelistæ, ibid., cap. 2. Advertendum tamen quasdam harum vigiliarum in certis provinciis non observari ex contrariâ consuetudine. Item alia quatuor jejunia, etsi non jure scripto, generali saltem consuetudine servantur : nimirùm vigiliae S. Joannis Bap., S. Laurentii, omnium Sanctorum et Pentecostes.

Dico 2° : Quadragenarius dierum numerus in quadragesima, et ternarius in quatuor anni temporibus, sunt etiam convenienter assignati.

Quantùm ad quadragesimam, patet, 1° quia sie pro modulo aliqualiter imitatur jejunium Salvatoris, qui jejunavit quadraginta diebus. 2° Quia sic offerimus Deo decimas dierum anni; constat enim annus diclus 365; horum decima pars sunt 36 qui à Dominicâ primâ quadragesima usque ad Pascha, non computatis diebus dominicis, sunt jejunio consecrati : quibus tamen postea additi sunt quatuor præcedentis hebdomad pro majori confirmitate ad jejunium Christi. Ubi obiter adverte, ctiam esse jejunandum feriâ quintâ in Cœnâ Domini, ut definivit concilium Laodicenum circa medium quarti seculi, contra quorumdam contrarium usum.

Porrò ante horum quatuor dierum additionem, nihilominus dicebantur Quadragesima; quia licèt non jejunaretur jejunio perfecto nisi triginta sex diebus, jejunabatur tamen quadraginta diebus, jejunio tam perfecto quàm imperfecto; quia etiam dominicis diebus erat abstinentia à carnibus et lacticiniis, quod est quoddam jejunium quadragesimale.

Quantùm ad jejunia quatuor temporum, patet etiam convenientia, tum ex numero mensium qui competit cuilibet tempori, quasi singulo mensi suum corre spondeat jejunium; tum ex numero sacrorum ordinum qui his temporibus conferuntur.

Dico 5° Convenienter Ecclesia non instituit de præcepto jejunio tempore paschali usque ad Pentecosten, neque dicbus.dominicis. Quia jejunium est opus pœnale et afflictivum, quod non convenit diebus lætitiæ, quales sunt dies quinquaginta post Pascha et dies Dominici, propter commemorationem resurrectionis. Unde S. Ambros. serm. 61, et refertur dist. 76, c. 8, ait: Per hos quinquaginta dies (à Paschate ad Pentecosten) est jugis et continua festivitas; ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus. Similiter S. Aug. Epist. 119, cap. 13. Quapropter qui paschali tempore aut diebus dominicis jejunat ex eontemptu hujus moris Ecclesiæ, aut ex errore Manichæorum qui veram Christi resurrectionem negabant, aut ex singularitatis desiderio, aut cum superstitione vel seandalo, non est à peccato immunis.

Dices 1° Cap. Rogationes de Consecrat. dist. 3, ex conc. Aurel. legitur: Rogationes, id est, litanias, ante Ascensionem Domini placuit celebrari, ita ut præmissum triduanum jejunium in dominicæ Ascensionis solemnitate solvatur. 2o Vigilià Pentecostes jejunium de præcepto servatur. 5° Quatuor tempora sunt infra tempus paschale, quod finitur in octava Pentecostes tantùm. Ergo.

R. ad primum, vel ibi sermonem esse de jejunio imperfecto, scilicet de abstinentiâ à carnibus, quale ctiamnum observatur ; vel hoc jejunium non fuisse de præcepto, sed de consilio tantùm; vel tandem non fuisse jure communi præceptum pro totâ Ecclesiâ, sed propter aliquam necessitatem in particularibus quibusdam Ecclesiis, quod abiit in dissuetudinem. Sensus autem S. Thomæ et noster est, quòd assignatis temporibus nullum sit jure communi constitutum jejunium de præcepto pro totâ Ecclesià.

Ad secundum, resp. neque jejunium vigiliæ Pentes costes esse ullo jure scripto præceptum, sed obset1 vatum fuisse primò ex pià fidelium devotione et consuetudine, quæ paulatim invaluit ac tandem vim præ cepti obtinuit.

Ad tertium, resp. tempus paschale quoad officium durare quidem usque ad octavam Pentecostes, quoad verò exemptionem à jejunio expirare in ipsâ die Pentecostes, et modò ex consuetudine in vigiliâ Pentecostes. Hujus enim dùm meminerunt SS. Patres, non numerant nisi quinquaginta dies, ut patet ex SS. Ambros. et Aug. citati et aliis.

« VorigeDoorgaan »