Pagina-afbeeldingen
PDF

DE REVELATIONE SECRETI (1,. (EDITORES. )

Observatio secreti pertinet ad varia Decalogi præcepta juxta diversitatem bonorum quibus opponitur, prout damnum affert vel bonis fortunæ, vel honoris et famæ, aut bonis animæ; sed reduci modo generaliori potest ad octavum mandatum, quatenùs eo prohibetur implicitè omnis abusus linguæ noxius proximo. Ut quæstiones morales de secreto, quantùm par est, evolvamus, dicemus 1* de secreto generatim; 2° de obligatione servandi secretum; 5° De quibusdam consectariis ex illà lege secreti deducendis. § 1. Notiones præviæ de secreto. In præsenti appendice non tractamus de observatione illius arcani, quod ex sacramentali confessione habetur, hoc enim est supernaturalis ordinis, nec ad præsens attinet argumentum, et suo loco reservamus; sed illius secreti, quod naturale est, et solâ naturæ lege indicitur. Multipliciter autem aliquid arcanum vel secretum esse potest, nimirùm 1°, quia publicum non est, ut sunt plura crimina, quæ secretò committuntur; et hæc absque juslà causâ revelare peccatum constituit detractionis, de quo superiùs abundè diximus. 2° Quia tuæ fidei commissum est vel ad tui, vel ad dicentis utilitatem, scilicet vel ut audiens aliquod evitet periculum, vel ut dicens consilium quaerat, et hoc dicitur secretum commissum. 3° Quia pollicitus es corde tegere, et arcanum habere quod audisti, et hoc dicitur secretum promissum : quòd si alter rem tibi sub secreto patefacit, et tu silentium pollicitus sis, tunc secretum dicitur et commissum et promissum. 4* Quia quod arcanum erat, sed non tibi commissum, cum injuriâ proximi rescivisti, ut cùm arcama amicorum per epistolæ aperitionem innotescunt. 5* Cùm illudfortè fortunà sine alteriusinjuriâ comperisti. Secretum custodire ardua res est, præsertim si cum vafris callidisque hominibus agendum sit, qui illud explorare satagant, nam quandoque ipsa vultùs mutatio, involuntarius rubor, tenax silentium, responsi denegatio, nisi arcanum manifestant, suspicionem tamen vehementem inducunt. Quamobrem qui secreta sua aliis prodere volunt, attentè perspiciant oportet et indolem investigent illius, in cujus sinum secreta sua effundere cupiunt, nùm 1° probus sit et pius; nam ut dicitur Proverb. 1 1 : Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 2° Nùm ingenii polleat acumine, quo valeat versipelles indagatores vel declinare vel fallere. 3* Nùm sit animo fortis et constans, ut nec minis ad revelationem terreri possit, nec blanditiis et pollicitationibus emolliri. Et contra ne(1)Vid. Molina de Justitiâ, t. 4, tract. 4, disp.3,4,5, 6;

[ocr errors]

mo facilè sccrctum promittat, sed attentiùs considoret se onus sibi grave assumere, in quo facilè potestde suâ salute periclitari sive loquendo, sive tacendo § 2. De obligatione servandi secretum. Inquirunt theologi ad quam legem pertineat arcami custodia ; alii eam revocant ad fidelitatem, alii verò ad justitiam. Hanc controversiam non difficile est componere; eiiimverò si agatur de secreto à naturà rei, seu ad quod servandum nullo pacto tenemur, sed jure naturali, qui illud revelat, v. g., manifestando sine causâ sufficiente delictum occultum pro- f ximi, non peccat contra fidelitatem, cùm nullo modo silentium promiserit, sed violat charitatem et justitiam, qui injusta detractio opponitur. Si autem quæstio sit de secreto ad quod vi pacti obligamur, considerandum quæ sit natura hujus pacti, quali intentione sancitum fuerit, an partes voluerint se obligare justitiâ an solùm titulo fidelitatis. Sccretum simpliciter promissum (seu cujus conventio subsecuta est cognitionem rei quam promittens jam ipse viderat vel audierat), per se imponit obligationem fidelitas, ut omnes fatentur; omnis enim pronissio seriò facta servari debet; sed quandoque vinculum justitiæ etiam inducit ex intentione promittentis. Quoties ea est voluntas contrahentis et permissio eodem sensu ab altero acceptatur, nullum dubium est quin exurgat obligatio justitiæ; si autem illa intentio nec verbis nec aliis circumstantiis satis manifestetur, præsumendum est promittentem noluisse se obligare titulo justitiae; nam gratuita promissio favorabiliter est interpretanda. Secretum, quod theologi vocant commissum, quia alicui committitur praevià conventione de eo servando, imponit per se ei cui traditur obligationem justitiæ proportionatam rei gravitati. Ratio est quòd tunc intervenit contractus onerosus, seu mutua et reciproca obligatio quæ ex sensu communi non est simplex obligatio fidelitatis, sed justitiæ; hoc secretum alicujus fidei traditum consideratur veluti depositum; porrò justitia vetat quominùs violetur depositum et quis uatur notitiâ rei quam non habet ut suam, sed ut rem alienam sibi commissam. Quousque se extendat obligatio secreti sive titulo charitatis, sive titulo fidelitatis vcl justitiæ, statuemus, per regulas sequentes. REGULA pRiMA. De secreto à naturâ rei. Qui sine ratione sufficiente secretum revelat ex quo proximo Jamnum sequitur, sive in bonis fortunæ, * sive in vitâ, famâ et honore, quocumque modo se- , creti notitiam sit adeptus, peccat lethaliter contra justitiam, et ad damna reparanda tenetur. Manifesta est hijus propositionis veritas, quæ probatione non indiget, sed leclaratione. Qui furibus locum secretum,

[graphic]

ubi custoditur pccunia proximi, revelat, graviter contra justitiam peccat, et est restitutioiii obnoxius. Qui ducum et principum arcana hostibus, revelant, pari p;icto gravissimè contra justitiam peccant, et damna tementur sarcire. Dixi, sine ratione sufficiente, nam juxta ea quæ explicata sunt ubi le detractione, nemo tenetur secretum servare cum vit;e suae dispendio, nec cum suo majori damno, quàm est illud quod ex revelatione sequeretur, custodire, nisi in boni communis detrimentuum vergat. Manifesta est hujus quoque doctrinæ veritas; nam nemo tenetur magis proximum amare quàm seipsum, et alterius bono cum suo majori detrimento consulere. Fieri tamen potest, ut quis ex charitate erga proximum, et ob bonum ejus spirituale, tatm grave onus assumat; nec peccabit contra ordinem charitatis, cùm quisquc possit ex motivo charitatis, et ob bonum proximi spirituale vitæ temporalis detrimentum sustinere, ut superiùs ostendimus. REGULA II. — De secreto commisso. Generatim loquendo, qui secretum sibi commissum, et ab ipso promissum revelat, graviter peccat, licèt nullum sequatur proximo detrimentum, sed sola injuria vel dedecus : nam in re gravi proximum injustè gravat, ac gravem illi infert injuriam, Secretum autem non solùm tunc commissum et promissum dicitur, quando alter secreti custodiam postulat, alter expressè pollicetur, sed etiam cùm tacitè quis ex officio suo aliorum secreta novit, uti sunt medici, advocati, chirurgi, theologi, obstetrices, quippe qui ex officio vel imposito vel spontè suscepto, arcanorum veluti depositarii constituuntur, et lege secreti adstriiiguntur, licèt nulla exterior præcesserit secreti vel commissio, vel promissio. De advocatis scribit S. Thomas liic qu. 71, a. 3, ad 2: • Advocatus si in principio crcdidit * causam justam esse, et postea in processu appareat • eam esse injustam, non debet eam prodere, ut sci• licèt aliam partem juvet, vel secreta suae causæ alteri * parti revelet. » Dixi, generalim loquendo; noii potest modo absoluto statui legem secreti commissi semper obligare sub gravi, cùm identidem ea sit illius materia ut esse nequeat, nequidem vi intentionis contrahentium, objectum obligationis gravis; sed dici potest generatim hanc esse obligationem gravem pr;csertim si secretum alicui fuerit commissum ratione sui officii. Tunc enim independenter à materiâ et detrimento personali proximi in casu particulari, adest consideratio generalis petita ex ordine et bono publico societatis. Maximè interest boni publici ut grave sit depositum secreti sub custodiâ hominum, qui ex officio illud suscipiunt, ut vimiics possint fiducialiter recurrere ad eorum fidem et prudcntiam quando indigent consilio; atverò, si sub prætextu quòd materia sit levis, hi depositarii putarent se aut nullatenùs aut nonnisi leviter peccare secreta revelando, multùm læderetur illa fiducia, et non semel leve reputaretur quoJ grave est respectu eorum quorum refert; unde dicendum est generatim, gravis Veccati reos esse censendos qui haec secreta produnt.

REculA IlI.— De secreto promisso.

Qui sccrcti custodiam spontè pollicitus est, ad illud servandum tenetur, modò sub gravi, modò sul) levi; spectatis circumstantiis. Nam si aliquod sequatur ex revelatione damnum proximo, illud sub gravi cuslodire tenetur; si verò nullum damnum vel nocumentum profluat, sed solùm dedecus vel ignominia, adhuc sul) gravi ad illius custodiam tenetur. Pari pacto, si negotium sit gravioris momenti, profectò arctiùs ad secreti custodiam, quàm si sit levioris, adstringit; quæ enim levia in se sunt, materiam esse non possunt gravis obiigationis.

Nota 1". Qui alterius secrctum injustè rescivit, ejus, ex. g., litteras injustè aperiendo, si grave inde proximo consequatur damnum in vitâ, honore et bonis, tenetur etiam cum periculo vitæ secretum custodire. Nam injustitia in proximum commissa ejus secretum detegendo injusto modo, illum jure suo. quo gaudet ne secretum suum manifestetur et in publicum prodeat, non privat; ipse verò, qui injustè alienum detexit secretum, in hanc necessitatem se spontè conjecit, quippe qui et prævidere et præcavere hujusmodi periculum et poterat et debebat. Excipitur tamen casus, in quo teneretur quis, cujus est res arcana detecta, eam manifestare ad vitam innocentis servandam, vel si injustè vexaret ipsum secretum rescientem; tunc enim iste vim vi repellere posset, ut licet uti gladio ad sui defensionem quem illicitè furatus est.

Nota 2°. Qui secretum, quod sub gravi ct.stodire tenetur, vel uni revelat, graviter peccat. IIuic regulæ contradicunt non pauci auctores, quoscitant et approbant Salmanticenses, qui putant : Posito quòd non cedat in alicujus famæ vel bonorum detrimentum, parùm refert quòd ab uno vel altero prudenii res sciatur, qui eam sub secreto sunt servaturi. Verùm à positâ regulà, tanquàm solà vcrà et certâ, puto non recedendum, oppositâ planè ratione, quia nimirùm non parvi, sed imo maximi refert, ne quis uni vel alteri secretum sibi commissum revelet; nam hoc pacto quolibet arcanum jam facillimè in publicum prodiret. Qandoquidem si mihi, qui sub gravi, ut supponimus, teneor secretum custodire, illum uni vel alteri pandere sine gravi culpâ licet, profectò hoc licebit et iis, quibus secretum revelavi, cùm majori non obstringantur silentii lege; poterunt igitur et isti uni vel alteri revelare, et sic de cæteris erit dicendum : en igitur secretum manifestatum viginti vel etiam triginta personis absque ullâ gravi secreti violatione. At hoc quàm contra communem sensum sit, nemo non videt : quamobrem vetus adagium est : Res cæteras meliùs à pluribus custodiri, secretum meliùs à paucioribus. Nec valet quod subdunt, nimirùm secretum aperiri uni vel alteri prudenti, quia illud sciet custodire; si enim tu, qui prudentissimus es, putas non graviter tibi illicitum uui vel alteri prudenti manifestare, et prudentes qui à te audiunt idem existimabunt, et sic prudentes qui sciunt custodire secretum, secretum prudentissiinè manifestabunt. At quænam prudentia tua aliis manifestare, qui secretum custodiant, cujus tu custodiam putas miiiimè su' gravi

urgere, imò putas parùm rcferre, ut uni vel alteri reveletur? Excipiunt tamen, et meritò in suâ doctrinâ, non detegendum secretum illi, cui qui revelavit scis, vel prudenter censes voluisse specialiter celatum. RegulA IV. De conflictu legis secreti, cum necessitate vitandi grave damnum, vel removendi damnum nobis ertremum, aut præcepto superioris. Nulla alia generalis regula potest assignari, in eo casu conflictùs, præter istam : llla pars præponderare debet quæ magis favet bono publico omnibus attentis. Verùm cùm illud suâmet generalitate minùs inserviat in praxi, necesse est varias hypotheses percurrere. ltaque : 1° Si agatur de damno ipsi secretum spondenti imminente, non putamus eum teneri servare secretum cum suo gravi damno, nisi spontè ad illud se obligaverit. Pacta non obligant ultra intentionem legitimè praesumptam contrahentium; at qui suscepit secretum non in sui, sed in deponentis vel alterius commodum, non censetur voluisse se obligare cum tanto onere, et injustus profectò foret qui illud ei contenderet imponere; ergo, etc.; quantum verò quis subire debeat damnum ne prodat secretum, judicandum est attentis circumstantiis; miuus certè requiritur pro secreto promisso quàm pro commisso; item minus si damnum iummineat privato quàm si societati ; in isto uluiuno casu salus publica incunctanter anteponi debet nostræ saluti, et si quid grave malum passura sit societas, necessitas nobis incumbit mortem sustinendi potiùs quàm detegatur secretum. 2° Si agatur de damno avertendo nobis cxtraneo quod societati vel privatis, vel etiam ipsi qui commisit secretum, hæc tenenda : quando pactum secreti est incitativum ad crimen, vel aliqua criminis cooperatio, ut si quis postulârit secretum ut alter intersit alicui delicto vel adjuvet ad illud patrandum aut ei faveat suo silentio, res detegi debet; nam promissio fuit jure naturali invalida, ut patet. Quando autem pactum nullateuùs est incitativum ad crimen, atteiidi debet, saltem regularitcr loquendo, quæ sit rationabilis voluntas committentis secretum; haec autem meritò praesumitur esse ut servetur secretum quoties ipse illud servare potest, illæsâ tum justitiâ , tum charitate; è contra, si ipse sub gravi teneatur vel ab incœpto desistere, vel suam actionem manifestare, non potest rationabiliter exigere secretum ab alio. Hinc sccretum nocivum ordini publico, ut puta de conspiratione quam moliuntur contra societatem, revelandum est; ratio. boni publici prævalet conventioni inter privatos initæ... Hinc reveiari ct:am debet secretum graviter nocivum proximo, quando versatur circa crimen quod continuatur in detrimentum spirituale vel temporale proximi. ldem dicendum quando secretum est valdè nocivum ipsi qui illud tradidit; non potest rationabiliter exigere ut contra suam propriam necessitatem servetur. In his casibus præmittenda est correctio fraterna quâ avertatur à pravo proposito; verùm, si aut impossibilis sit, aut nihil proficiat illa frateriia correctio, qui secretum habct potest tuuà conscientiâ,

imò tenetur illud revelare in quantum necesse est ad propulsandum damnum. Nam vel jam noverat pravas machinationes proximiantequàm sponderet silentium, vel illam notitiam accepit sub præviâ conventione eas silendi ; in primo casu, nulla est difficultas; statim enim ac novit damnum quod injustè parabatur societati aut privatis, charitas ipsi imposuit obligationem illud modo quocumque justo avertendi, ac proinde manifestatione occultorum, si necesse erat; porrò pactum postea initum non pouit derogare buic obligationi naturali; loco igitur principii statuendum, aliquem esse obnoxium oneri revelandi quoties, ante promissionem et independenter ab eâ, aderat obligatio cliaritatis auxiliandi proximo, sive qui postulavit secretum, sive tertio, per revelationem. In secundo autem casu, idem generatim dicendum ; nam nemo potest alteri imponere obligationem silentii quæ latiùs extendatur quàm jus quod habet ut res maneat occulta; atverò supponi nequit jus ad occultationem in eo qui malum societati, aut. privatis, aut sibi machinatur, nec ab incoepto vult desistere; ergo nihil sub eo respectu obstat quin secretum detegatur a!) co cui fuerit commissum. Hæc decisio communitcr datur; tamen limitanda. aliquando foret, in casu quo secretum non spectat societatem sed privatos, et susceptum fuerit in exercitio professionis. Tunc pensandum est quantùm vergeret in detrimentum boiii publici, si homines scirent. haec secrela posse revelari: nam præceptum subvcnicndi innocenti, vel alterius cujuscumque detrimentum avertendi, non obligat cum gravi societatis. nocumento, et majus bonum resultans ex inviolabilitate horum secretorum postulat ut illius intuitu permittantur mala privata. 5" Quando lex silcntii concurrit cum præcepto superioris qui revelationem imperat, ob motivum aliquod boni publici vel privati, hæc verisimiliora vide:nur. 1° Potest et debet revclari secretum promissum, quia co ipso quo viis justis obtenta fuit notitia rei, societas jus acquisivit obtiuendi revelationem, si sit necessaria; huic juri non valent derogare pacta subsecuta. 2° Non potest revelari secretum commissum in exercitio professionis vel titulo specialis prudentiæ; omnibus enim ponderalis, magis societatis interest ut illa secreta serventur. 5" Videtur regulariter revelandum esse secretum conversationis, animi levitate et sine necessitate commissuim; nam bonum publicum non tantoperè requirit ut foveatur fiducia pro hujusmodi secretis, unde obligatio resultaus ex pacto ea servandi eliditur per præceptum superioris; juri societatis subjacent omnes privatæ conventiones. 4° Quoad secretum titulo amicitiæ alicui commendatum, si non ageretur de damno avertendo, sed tantùm de plectendo crimine, prodi non deberet, judice præcipiente; ita satis communiter societas alia mcdia habet detegendi veritatem quæ ei sufficiunt ad suum scopum obtinendum, et talis proditio foret maximâ

odiosa.

9S7 § 3. Consectaria doctrinæ præcedentis. Inter multa consectaria quæ deducenda sunt ex principiis positis, quaedam seligemus majoris momenti, nimirùm circa usum restrictionum mentalium, apertionem litterarum, etc. 1° Necessitas servandi secretum, legitima est ratio ntendi restrictione latè mentali, qualis fuit explicata in tractatu Mayoli; ibi enim dictum est licere uti hujusmodi restrictionibus, quamvis sensus à loquente intentus sit obscurus, et ipse loquens intendat celare veritatem modò subsit gravis causa; hæc autem causa certè reperitur in necessitate servandi secretum. Vel enim aliquis ad illud tenetur vi pacti vel lege charitatis: si prius, sensus loquentis sufficieiiter cognosci potest ab eo cui dirigitur sermo, modò attendat ad illam circumstantiam, si noverit pactum secreti intercessisse, vel ad principia usu apud probos recepta. Ponamus, ex. g., aliquem interrogatum de re aliquà quam silere tenetur, respondere simpliciter, nescio; hæc responsio non reputatur mendacium, nam inter viros probos, nec interrogatio nec responsio attingunt res quæ ex solâ secreti communicatione cognoseuntur, vel quæ revelari nequeunt hisi violatà fide datâ, aut illato injustè damno alicui; hujusmodi rerum notitia vel non est in commercio humano, aut supponi non debet communicanda; ergo sic ratiocinari possumus : Ad veritatem responsionis sufficit ut censeatur meritò facta ad mentem interrogantis; atverò qui lege silentii obstrictus declarat se nescire, respondet ad mentem interrogantis; ille enim profectò novit ea solùm sciri notitiâ sibi communicabili, quæ manifestari possunt illæsa à fide datâ, et si quid ulteriùs quaerere praesumat, non ignorare debet alterum jus habere occultandi veritatem sub tali restrictione: ergo sibi imputet si inde fallatur. Ita à fortiori dicendum, si occurrat specialis circumstantia, ut conditio consiliariì, legati , vel professio cum annectitur depositum secreti, ut medici, advocati, etc. Si posterius, seu lege solâ charitatis teneatur adsilentium, idem dicendum et eadem applicanda sunt principia; nullum certè periculum procreabunt illæ restrictiones lalè mentales, quoties ad hunc finem adhibebuntur : imò convenientissimum erat ut illa via restaret injustè oppiignato ad celandam veritatem quae manifestata proxiino nocuimenttim afferret; circnmstantia injustæ vel , indiscretæ quæstiouis, mos apud probos receptus ea " occultandi quae non illaesâ charitate panderentur, a!)u;;dè sufficiunt ut audienles possint, si seriò attendant, vitare errorem. | 2° Non licet ab alio secreticommissimanifestationem vel blanditiis, vel promissis, vel subdolis interrogationibus et suggestionibus extorquere. Nam si ille, qui secretum sibi commissum revelat, graviter peccat, profectò ejusdem culpæ particeps est, qui illum ad secreti manifestationem inducit, cùm ad peccandum pertrahat, et incitet. Nec excusatur ut putant Salmanlicenses, si ita extorquens, sccrcti manifestationem habeat in proposito illud apud se custodicndi. Nam, sicut superiùs diximus,.tiom licere uni aut altcri, etiam

[ocr errors]

prudenti, qni sciat tacere, commissum secretum reve. lare, ita nec cuicumque prudentissimo licebit secreti manifestationem extorquere, cùm sine peccato esse non possit revelatio secreti. Tunc verò solùm licebit secreti manifestationem extorquere, cùm sine peccato esse non possit revelatio secreti. Tunc verò solùm licebit alia secreta expiscari, quotiescumque id postulet vel bonum commune, vel etiam privatum, sed gravioris momenti, puta ut quando eligendi sunt præpositi, pastores, parochi, qui communitatem regere debent, vel quando quis postulet ingredi religionem, vel ineundum est matrimonium : tunc enim his, quorum interest, licitum est inquirere si quæ sint etiam occulta impedimenta, quæ obesse possint vel acceptationi in religione, vel celebrationi matrimonii. Si quæ tamen detegantur, quæ revelata aliis vel damnum vel injuriam afferant proximo, sunt sub maturali sigillo accuratè custodienda. 5° Non licet alienas litteras obsignatas aperire et legere, nisi qui eas aperit vel polleat potestate, vel legitimâ moveatur causâ. Et primò quidem non licere, imò esse ex se lethale peccatum alienas epistolas aperire, et legere communiter docent theologi; nam ipsum, quo obsignatæ sunt litteræ, sigillum ostendit, secreta esse debere ea quæ ibi continentur, et quilibet jus habet, ne suum secretum delegatur. Nec audiendi sunt theologi illi, qui docentes non graviter peccare, qui alterius crimen occultum uni vel al:eri revelat, ita coluærenter docent non lethaliter peccare, qui unius vel alterius epistolas aperit, licèt crimen infamatorium in eâ contineatur, dummodò tamen nullum ex tali aperitione et lectione detrimentum patiantur, qui scripsit, vel ad quem datæ sunt : nam quemadmodùm, ut superiùs ostendimus, reus est gravis deuractiouis qui uni vel alteri secretum revelat, ita reus est lethalis culpæ, qui unam vel alteram aperit epistolam, et præsertim si grave alterius crimen ex eâ prodeat; nam præter infamiam proximi, et injuriam delecti alterius secreti, nova etiam est injuria in modo detegendi, quod proximo graviter displicere potest. Addidi, nisi qui aperit epistolam potestate polleat, cujus modi sunt omnes regularium superiores, sive id in Constitutiouibus praecipiatur, sive non; cùm superiores omnes jus habeant ea resciendi, quæ ad bonum commune, sive privatum suorum religiosorum perti-f nent. Non possunt tamen legere litteras à subditis ad superiores, vel ab istis ad ipsos missas. Item parentes valenu filiorum et filiarum, quæ sub patriâ potestate adhuc detinentur, secreta cognoscere, et litteras aperire. Idem possunt et supremi priucipes, et belli duces, quotiescumque id ob publicum bonum expedire existimaverint. Subdidi: Et nisi legitima adsit causa legendi, quæ hujusmodi sunt, t* consensus illius, qui vel epistolam mittit vel recipit, cùm isti possint, cui voluerint sua secreta revelare, et volenti et consen

tienti nulla fiat injuria, qui consensus licèt expressus

non sit, sufíicii si sit prudenter præsumptus, puta quia maxima intercedit cum scribente, vel recipicnle cpistolaiu uecessivudo, et amicitia, vel postulat nece*

sitas, vel convenientia, vel tales occurrunt circumstantiæ, ut prudenter existimetur cui interest præbiturum consensum. 2° Justa defensio, si nimirùm quis prudenter et urgentioribus motus argumentis suspicatur in epislolà ea contineri, vel renuntiari, quæ sibi magno damno esse possunt, ad illud avertendum poterit litteras aperire, et notitià uti ad sui defensionem; sicut licet gladium vel vi extorquere, vel clàm subtrahere ab inimico, quo me ferire vcl tentat, vel machinatur. Cavere tamen debet, ne justæ defensionis limites transiliat, ea solùm legendo, quæ ad finem sunt necessaria, et quæ lecta sunt, et cognita, si ita postulent, secretò custodienda. 3* A gravi eulpâ etiam excusant plures theologi, inter quos et Concina, illos, qui alienas aperiunt litteras, in quibus nihil contineri, quod sit alicujus momenti, prudenter certò arbitrantur, solius curiositatis, vel risùs causâ, ob rudem, vel !cpidum scriptionis modum. Cavendum tamen et à veniali peccato, quod certè commiutitur, et forsitan à graviori, si fortè illi cui inlerest bujusmodi curiositas ve risus acriter displiceat.

Alienas cpistolas in proprio cubiculo rc!ict;is ctiam apertas, vel fortuitò amissas, vel in ignem projectas et inde extractas, seu laceratas, et collectis fragment; unitas legere, culpâ non vacat; nam omnes hujus modi epistolæ adhtic naturale secum sccretum affìrnnt, quod violare nefas est. Nùm verò culpa gravi û vel levis sit, puto ex circumstantiis, motivo, et fii, colligendum, si enim qui legit suspicetur in illâ aliqua contineri, quæ occulta esse debent, et scribens vel recipiens nulli comperta esse vellet, et ipse expiscari velit, absque gravi culpà legere non potest. Si vero solà levitate, vel curiositate legeret, nec quid arcani in eâ contineri suspicaretur, fortassis solùm levis culpæ reus esset; si quid tamen reperiret quod esset tegendum, ad secretum custodiendum teneretur. Epistolas verò spontè in publicum locum, vel ad communem usum relictas legere, nullum erit peccatum, cùm manifestè appareat, illos, ad quos pertinent, vel cedere juri suo, vel nihil in illis contineri, quod seCretum mereatur.

[ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

1* Quæstioncm de jejunio aggressurus, in capite notare velim semel pro semper, ex Cajetano hìc a. 7, § Ad evidentiam, quòd, quia hæc materia est juris positivi humani, ut infra dicam, sicut consensu utentiiim firmatur, ita contrariâ consuetudine, aut dispensatione, seu relaxatione infirmatur et tollitur; et ita accidit ut, quod priùs erat jus, non sit ampliùs de juris necessitate, et quod priùs nefas erat, licitum postinodùm sit. Ita Eminentiss. Non est itaque quòd miremur plures varietates circa legem jejunii à temporibus Apostolorum irrepsisse, neque uniformiter in omnibus Ecclesiis observari. Unde auctor hîc, a. 8, .\d 3, loquens de abstinentiâ ab ovis ct lacticiniis dicit : • ln jejuniis diversæ consuetudines existunt apud • diversos, quas quisque observare debet secundùm

„ • mures coruam inter quos conversatur. »

2° Jejunii nomen sumptum est à jejuno, quod est quoddam intestinum animalis semper vacuum, unde significat abstinentiam à cibo et potu. Wariè accipitur. 1* Sumitur generaliter pro abstinentià ab omni cibo et potu in stomachum transmisso, sive ab omni eo quod sumitur per modum cibi el potùs, ut es: eujam medicamentum; et sic sumptum dicitur jejunium jejuni, seu jejunium naturale: tale requiritur à mediâ nocte ad sumptionem Eucharistiae; de quo in materià de Eucharislià. 2° Sumitur pro abstinentiâ cibi et potùs secundùm regulas communes temperautiæ, in ordine ad proprium finem qui est bona corporis et mentis dispositioad suas functiones. Hoc jejunium vocatur morale et philosophicum. 3* Sumitur pro abstinentià cibi et potûs, majori quidem quàm exigit communiter temperantia secundùm proprios fines, sed quam tamen exigit secundùm alios fines ad quos ab aliis virtutibus ordinalur, puta, ad satisfactionem pro peccatis, ad refrenationcm luxurie, etc.

Jejunium hoc tertio modo sumptum, vel est arbitrarium, cujus varia exempla habemus in Vitis Patrum, et etiamnùm in religiosâ piorum praxi, vel est lege statutum, scilicet vel lege particulari alicujus communitatis aut religionis, vel lege communi totius Ecclesiæ, quale est jejunium quod dicitur communiter ecclesiasticum, de quo potissimùm hîc est quæstio.

Eustachiani et Ariani quarto seculo, negàrunt jejiiuium esse in præcepto; sic enim discurrit Arius apud S. Epiplianium, hæresi 75: Sed neque jejunii instituendi ulla ratio est : haec enim omnia Judæorum propria sunt ct cuidam scrvitutis iugo subjecta ; quippe

[graphic]
« VorigeDoorgaan »