Pagina-afbeeldingen
PDF

«liquam designâsset diem, nec ullum præcepisset homini pium opus tali die implendum. Oportuisset enim, ut homines et diem sibi præstituerint, in quo unicè divino vacarent cultui, et opera religionis exercerent et pietatis, quæ in Dei honorem cederent. Fingamus ergo nullum impositum ab Ecclesiâ mandatum de Missâ audiendà ; porrò in eà hypothesi quis diceret satis esse ad impletionem præcepti Deo per dimidiam horam vacare, reliquum verò temporis in otiosis et inutilibus terere? Nullus profectò, nisi insipiens. Non sufficit ergo ad divini praecepti impletionem per breve dimidiæ horæ spatium Deo vacare. Ex praecepto Ecclesiæ non tenentur fideles, nisi ad unius Missæ piam et devotam auditionem. Iloc quoqne certum exploratumque est, tum quia nullum inter præcepta Ecclesiæ de sanctificatione festorum reperitur præceptum, præter præfatam Missæ adsistentiam. Canones verò, pontifices et concilia , quorum statuta, decreta et ordinationes attulimus, plura quidem indicant, consulunt et insinuant, pia officia, et religiosa opera, de nullo autem peculiare indicunt praeceptum, et legem ferunt. Imò plura indicando, consulendo, suggerendo, ostendunt manifestè liberum esse fidelibus quæ maluerint eligere. Quòd si alicubi invecta sit consuetudo, ut vespertinis horis fidelis populus intersit, ad hoc pium opus tenentur quidem, non tam præcepto Ecclesiae, quàm ipsà consuetudine, quae tractu temporis fortassis vim legis obtinuit. Illud tamen adnotandum cupio : Quando Ecclesia præceptum tulit de unicâ Missæ auditione, una tantùm, et quidem solemnis Missa in quâlibet habebatur ecclesià, quam vel coinitabantur, vel constituebant longiores preces, repetita psalmorum et canticorum rccitatio, vel cantus, Sacramentorum frequens ministrat:o , Evangelii explanatio , vel catechistica instructio ; ideòque non breve unius dimidiæ horæ spatium, sed totum penè matutinum tempus implebat. Ecclesia, Missæ auditionem praecipiendo, nec divinum praeceptum immutavit, aut coarctavit, nec c:im satis esse ad integrum diem sanctificandum declaravit. Primum omninò certum est, cùm non sit in Ecclesiæ potestate divina et naturalia praecepta coarctare, vel immutare. Secunda pars est pariter evidens; nullum cxtat enim decretum, nullus canon, nulla Pontificum, vel episcoporum definitio, quæ declaret solâ Missæ auditione diem integrum sanctificari, et debitum Deo cultum integrè rependi. lmò Ecclesia oppositum semper docuit et in jurc canonico, et in conciliis, et sym odalibus statutis, et in catcchismis ejus jussu et auctoritate editis ad fidelium instructionem. Id unum itaque suo de Missâ audiendà pr;ccepto indicare voluit, nimirùm inter caetera pietatis opera ad Dei cultum in die festo peragenda , Missæ auditionem nullo modo esse omittendam. Cætera verò pietatis opera ideò non præcepit, non quia censeat praetermifti posse absque culpâ, hoc enim pacto divinum coarctasset præceptum , sed quia voluit fidelibus liberum esse inter multiplicia pietatis et religionis officia, ea praeeligere, quæ sibi magis congrua, opportuna, salutaria pro

spexissent, non verò ut omninò omitterentur. Quod adhuc meo videri ineluctabili confirmo argumento: Fi. delis populus tenetur ex divino præcepto in die festo à servilibus operibus vacare; ex præcepto verò Ecclesiæ satis est si Missam audiat; ergo per reliquum diei spatium ex mente et voluntate Ecclesiæ poterit impunè vacare ludis, comessationibus, vel saltem otio indulgere , quin diei sanctitatem violet. Porrò quis suspicari poterit eam fuisse Ecclesiæ mentem im praecipiendà auditione Missæ, nimirùm tantum temporis

spatium liberum christianis relinquere in turpi otio

insumendum, quòd profcctò meliùs assumpsissent in scrvilibus operibus, et manibus operando? Mens igitur et voluntas Ecclesiae est, ut Missam quidem audiant cx stio speciali præcepto, ex divino verò mandato ea addant pietatis opera, quæ quisque maluerit, non verò ut omittant. Non semper qui in aliquo festo solam Missam audit, est statim lethalis pcccati reus habendus. Contingere enim potcst, ut quis in loco versetur, ubi praeter Missam nulla alia habeantur divina officia, vel publica pietatis opera, vel justà de causâ, vel etiam urgente necessitate ab aliis operibus praestandis praepediatur. Quod quilibet debet in interiori conscientiæ suæ seέreto, et coram Deo perpendere. ldeò puto S. Antoninum, et Cajetanum absolutè à qualitate et gravitate peccati definiendà abstinuisse, contentos asserere, non vacare Deo pro majori parte diei esse peccatum, et fideles ex omissione divini cnltüs, ad quem festa instituta sunt graviter peccare. At secüs dicendum puto de illis, qui ex merâ negligenlià , atque acedià, et unicè ut ludis, venationibus, choreis, comessationibus, vel etiam inerti otio indulgeant, et non quidem uno vel altero die festo, sed per totum annum , et fortassè toto vitae tempore ex habitu ct consuetudine, unà brevi auditâ Missâ per totum diem de Deo, ejusque hoiiore et cultu ne minimùm quidem cogitant. Nec audiendi sunt benigniores illi theologi, qui libenter quidem concedunt istos peccare contra alia vel præcepta, vel virtutes, minimè verò adversùs diei festi præceptam sanctificationem; cùm hoc, quàm falsum sit, ostendant omnia quæ in superiori capite retulimus argumcnta. Confessarii suo muneri non satisfaciunt, si pœnitentes non interrogent de observantiâ sanetificatioiiis festorum, si fideles non moneant et instruant de præcepto naturali et divino, pia et religiosa opera exercendi, et si illos, qui ex negligentià et acedià, et ex pravâ consuetudine integros dies festos otiosè instimunt, vel in profanis operibus terunt, à sacramentis non arcent. Et quidem interrogare debent, quia plerùmque vel ignorantià, vel ex pravâ opinione nullius criminis reos se esse putant, si à servilibus operibus feriantes unam Missam audierint, et reliquum diem otiosè transegerint ; quod præcipuè contingit iis, qui parùm piè vivunt, et in lethalibus criminibus diutiùs sordescunt. 2° Monere debent diem festum esse sanctificandum, id est, in divino cultu insumendum, et secùs faciendo discrimini se commiuere transgrediendi

hocco præceptum, et de æternâ salute periclitari , cùm à Deo judicandi simus non juxta opiniones bostras , vel magistrorum, sed secundùm veritatem, et iegem suam. 3° Bebent illas, quos ex negligentià et acedià compericnt dies festos in inutilibus et otiosis insumere, præsertim si hoc in more habeant ncc emendationem polliceri velint, à sacramentis arcere, et absolutionem denegare ; nam licèt sola auditio Missæ et abstinentia ab operibus ferialibus pro aliquo festo, vel tempore à gravi culpâ excusare fórtassis possit, id tamen in more habere, et diutiùs ex merà negligentià et acedià in eo perseverare à gravi culpâ excusare nemo sapiens et prudens audebit. § 2. Sententia negans fideles ad aliud teneri diebus Dominicis, ultra cessationem ab opere servili et awditionem Missæ.

(Auctore P. BiLLUART.

Dico 1°: Conveuiens dici Dominicæ et festorum sanciificauio postulat ut fideles, præter Missam et cessasationem ab operibus servilibus, verbum Dei audiant, vespertimis officiis intersint, actibus fidei, spei et charitatis, compunctioui cordis et contritioni vacent, atque in piorum librorum lectione aliisque religionis operibus sacros illos dics transigant, ita ut mcritò sint repreliensibiles qui, cessatione ab operibus servilibus et solâ Missâ contenti , reliquum diem agunt in nugis, in deambulationibus, colloquiis profanis, negotiis secularibus, lusibus, spectaculis, clioreis, venationibus et , quod pejus est, in compotationibus, comessationibus, el)rictatibus, impndicitiis, contentionibus et dissolutionibus.

Ita passim coacilia provincialia, Turonense, Mcdiolauense, Aquense, Avenionense, Rhemense, Burdigalense , Bitucìccnse, Aquileiense, Narbonense ; item Nicolaus H, in responsione ad consulta Bulgar., cap. 10 e1 11 , can. Jejunia, dist. 5, de Consecratione; Cateclaismus Romanus, 3 p. in explicatione tertii præcepti § 25, quorum omnium textus leguntur apud Natalem Alexandrum infra citandum ; item S. Antonin., part. 2, tit. 9, cap.7, §4; Cajet. in Summulà, v. Festum, n. 50; Natalis Alexander, lib. 4, a. 6, reg. 10; Pontas v. Dimanche, cas. 1 , et alii quotquot sunt exactæ disciplinæ assertores.

Patet etiam quia, præter jam assignata pcccata et alia plura quæ hujusmodi christiani frequentiùs committunt diebus festis quàm aliis (quod sanè summopere dolendum est), praeter scandalum quod inde oritur maximè in viris gravibus et superioribus, quia pos cæteri imitantur; praeter omissionem Wesperarum, quam dicam modò veuialem , est sanè improbanda perversitas directè agere contra finem Ecclesiæ, et dies quos ad Dei cultum et propriam salutem promovendam instituit, otio, næniis et, quod pessimum est, vanitati, crapulæ, luxuriæ, verbo dicam, ipsi dæmoni consecrare, sicque festa nostra ludibrio exponere, juxta illud Thren. 1 : Videruut eam hostes et deriserunt sab. bata ejus.

Dico 3° : Vi praecepti ecclcsiastici, fideles non te

nentur praefatis diebus ad actus interiores fidei, spei, cbaritatis aut contritionis: quia 1° hoc praeceptum, ni dictum est art. 1, ex D. Thomà, est tantùm de cultu exteriori (1); 2° quia hos actus nullibi legimus ab Ecclesià præcipi his diebus; 3° sensuset praxis com in;nis est contraria. Utrùm verò teneaatur vi præcepti naturalis aut divini positivi, respondetur negativè, ubi de Wirtutibus theologicis et de sacramento Pœuitentiæ ostendimus nullo fundamento talem obligationem astrui singulis diebus Dominicis et festis, sed hæc præcepta obligare duntaxat pluries in anno; quoties verò et quando praccisè, vix posse certò determinari. Dico 5° : Non obligantur fideles vi praecepti ccclesiastici audire concionem diebus Dominicis et festis, licèt ex alio capite possint obligari. Prima pars patet, quia nullibi legitur praecoptum strictè ad id obligans, neque sensus communis fidelium id pcrcipit. 3ecunda pars etiam patct, quia si concio sit alicui necessaria, sive ad mysteriorum fidei cognitionem, sive ad morum compositionem, nec eam aliàs et alibi habeat, tenebitur ex præcepto naturali et divino diebus præfatis habitam audire: quia qui tenetur ad finem, tenetur ad media huic fini assequendo necessaria. Dices cum glossatore Summulæ Cajetani et aliis : Ex cap. 4 jam cit., sess. 24, concilii Trid. tenentur episcopi et parochi diebus Dominicis et festis solemnioribus annuntiare fidelibus verbum Dei : ergo

(t) In eo articulo 1, ad quem remittit Billuart, haec leguiturad explanandam doctrinam S. Thomae, q. 12* art. 40: Remotis per primum et secundum præceptum Decalogi veræ religionis impedimentis. nimirüm si perstitione, sacrilegio, perjurio, etc., consequens ernt wt statueretur id per quod homines in verâ religione positivè fundarentur, et hoc est cultus divinus. Et quid, ad interiorem cultum, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritùs sancti imstinctu. et insuper hujusmodi cultus interior primo et secundo præcepto Decalogi. sgtis intelligitur requisitus (fides enim necessaria intelligitur his verbis : « Ego sumi Dominus Deus tuus, » et reverentia atque honos per hoc quòd dicitur solus Deus colendus, et nomen ejus non vanè assumuendum), ideò conveniens fuit ut daretur legis præceptum de erteriori cultu ; et hoc est tertium Decalogi : t Memento ut diem sabbati sanctifices... non facies omne opus in eo. »

Quia terò præcepta Decalogi sunt quasiquædam primum et communia legis principia, ideò in hoc tertio pręcepto præcipitur exterior Dei cultus sub signo beneficii ominibus communis, scilicet creationis mundi, à quâ requievisse dicitur Dcus die septimuâ. In cujus signum dies septima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Et ideò, Exod. 20, pra misso præcepto de sanctificatione sabbati, assignatur ratio : quia ser v diebus fecit coelum et terram, et in septimâ die requica vit. »

Sed advertendum hîc cum Cajetano super hunc art. quòd, ciim audis S. Doctorein doeere interiorcm cultum iion juberi hoc praecepto, sed erteriorem duntarat, intelligendus sit cultu interiori secundüm se; talis enim non"est liìc praeceptus, sed est finis præcepti. Cum quo tamen stat quòd cullus interior, qui est conditio necessaria cultùs érterioris, prout cadit sub legg, sit in præcepto; tenetur enim audiens Missam in Daminicâ interióremn et exteriorem homincm cultui Missae exhibere.

tenentur fidelcs his diebus audire verbum Dei, idque in suà parochià ; correlativa enim debet esse obligatio, siquidem frustra tenerentur parochi concionari si nullus tcneretur eos audire. R. 1°: D. consequens : Ergo tenentur fideles his diebus audire verbum Dei, quatenùs id necessarium est ad observationem festi, nego; quatenùs id necessarium est ad suam salutem, concedo. Et in hoc correlativa est obligatio parochi et parochiani, ut quando iste indiget, ille tenetur docere, et iste tenetur audire. Si autem non indigeat, quia vel scit, vel ab alio instruitur et corripitur, nulla est in parochiano obligatio audiendi, quamvis remaneat in parocho obligauo docendi ; quia semper præsumuntur plures indigentes : sic, v. g., in academiis professores stipendiarii tcnentur docere volentes instrui, nullus tamen tenetur eos audire vel adire.

R. 2° quòd sicut parochi in his Tridentini verbis non apprehendunt sibi strictum præceptum singulis omninò Dominicis concionandi ; quot sunt enim inter timoratos quiabsque scrupulo aliquoties omittunt ! ita nec parochianis debent imponere.

Inst. *: Concilium ibidem subdit : Moneatque episcopuspopulum diligenter, unumquemque teneri parochiæ suæ interesse, ubi commodè id fieri potest, ad audiendum verbum Dei. Ergo.

R. 1° Ut: ante concilium loquidc obligatione audiendi concioncm quatenùs necessaria est ad $cientiam salutis, non quatenùs necessaria est ad sanctificationem diei Dominic;e ; cùm ibi sermo sit de concionibus quae habentur non solùm diebus Dominicis, sed ctiam diebus ferialibus tempore Qiiadragesimae et Adventûs, ut patet ex textu.

R. 2° : Ex hàc ratione et ex his particulis, ubi commodè id fieri potest, evidens est temeri non importare strictam obligationem, sed decentiam tantùm et convenientiam respectu fidelium in genere. Respectu autem eorum quibus necessaria est concio ad salutem urget præceptum maturale, ut dictum est supra.

Dico 3° : Obligantur fideles sub peccato veniali adessc Vesperis diebus dominicis et festis : ita Pontas, v. Dimuanche, cas. 2, cum Navarro et aliis; quia sic fert consuetudo populi christiani ; nec est ullus saltem in his partibus qui aliquam obligationcm audiendi Vcsperas his diebus non apprehendat, minorem tamen obligatione audiendi Missam; et ideò de hujusmodi omissione se accusant, distinguendo tamen inter omissionem Missæ et Wesperarum. Adde quòd tempore Vesperarum soleant prohiberi speciafìter mercatus, compotationes, lusus, spectacula, clc., quæ omnia indicant aliquam obligationem.

Dico 4°: Qui diebus Dominicis et festis abstinet ab operibus servilibus, et audit Missam neglectis aliis religionis operibus, quamvis sit reprehensibilis, ut dixi 1:1 primâ conclusione, satisfacit tamen præcepto de ol)servatione festorum sic, ut non peccet mortaliter. lta S. Anton., 2. p., tit. 9, cap. 7, § 4; et p st ipsu:n \atalis Alexam., lib. 4, a. 6, reg. 10; Cajet. in Sum

mà, v. Festum, n. 50; Pontas, v. Dimanche, cas. !, et communiter summistæ. Sequitur ex præcedenlibus conclusionibus, eamque probat S. Antonin. citatus, ex hoc D. Thomæ principio: Intentio legislatoris circa aliquod præceptum est de duobus. Primum est ad quod intendit inducere per præcepta legis, et hoc est virtus; aliud est de quo intendit præceptum ferre, et hoc est quod inducit vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis : non emim idcm est finis præcepti et id de quo præceptum datur, sicut neque in aliis rebus idem est finis et id quod est ad finem. Post quæ D. Thomæ verba subdit S. Antoninus: Itaque quamvis intendat legislator finem* præcepti uu quid perfectius, non tamen intenudit id ponere sub præcepto, quia multitudo cui datur lex non est subitò capax perfectionis, sed paulatim; sed intendit ponere sub præcepto id quod disponit ad illud et quod est facilius ad observandum. lIæc S. Anton. in præsenti materià : sicque abstinere ab operibus servilibus et audire Missam cadunt quidem sub præcepto de observationem diei festi ; at sanctificari per opera pia tam interiia quàm externa, et iis vacare pro majori saltem parte diei, est finis Ecclesiæ præcipientis qui non cadit sub pr;ccepto. Quod sanè doctoris Angelici principium, co:nmuuiter receptum, non satis advertunt qui agentem quodcumque optis à divino cultu abstrahens, statim violati praecepti reum inclamant, uon distinguentes inter rem præceptam et finem præcepti, nec intelligentcs cultum divinum præter cessationem ab opere servili et auditionem Missæ, esse dumtaxat finem præcepti, et non rem præceptam ; quod est alterum D. Thomæ principium de quo dixiart. 1 hujus dissert., conclus. 5. 01)j. in variis tum conciliorum cum pontificum decretis et in Catechismo Romano, plura alia pietatis opera præscribi exercenda per totam diem Dominicam aut festivam : ergo. — It. plura quidem præscribi non quae semper necessariò fieri debeant, sed qu;e fieri convenit, ut dixi in primâ conclusione. Plura enim præscribuntur quæ certò constant non requiri necessariò ad festorum observationem, ut sunt pauperum sublevamen, ægrotantium visitatio, moerentium consolatio ct similia. Confutatur singularis opinio Francisci IIemmon. Singularem opinionem hic defendit R. pater Franciscus llemnon, in Decalog., disp. 5, q. 1, conclus. 8, cum nempe qui, auditâ privatâ Missà, reliquumtempus otiosè tereret, peccare mortaliter, non quidem contra legem ecclesiasticam, sed contra legem naluralem praecipientem totam diem sanctificare, nisi aliàs huic obligationi per hebdomadam satisfaciat. Et quamvis fateatur hanc suam sententiam non ita muluos casuistas habere patronos, contendit tamen esse verissimam, et in conciliis, Patribus et ratione esse evidenter fundatam. Piam sanè religiosi viri intentionem laudo, at singularem ejusopinionem prorsùs infundatam et falsam evincaim ex ipsius probationum refulatione. Profert itaque 1° in probationcm suae sententiae

concilium Matiscon. ll sub Pelag. ll, ubi canone 10 dicitur : Sint oculi m:unusque vestræ toto illo die (Dominico) ad Deum expansae; Turon. 4 : Die dominico oportet omnes christianos in laude Dei et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare; item. conc. Narbon., Aquense, Avemon., Bituric, Burdigal., ubi ostenditur debere christianum hymnis, canticis, orationibus, assistendo divinis officiis, Wesperis, concioni, etc., diem Dominicam transigere. lt. hoc argumentum ex omni parte nutare. Et 1° hæc sunt juris positivi, nec concilia laudata ullatenùs insinuant ea quæ præscribunt esse juris naturalis. 2* His sanctionibus eam adhibeo responsionem quam ipse Henno, conclus. tertiâ ejusdem quæst. adhibet Catechismo Romano eadem præscribenti, nimirùm ibi non tantùm referri ea quæ fieri debent, sed ea quæ fieri convenit, cùm recenseatur multa quæ evidens cst non requiri necessariò ad diei Dominicæ observantiam, ut in concilio Burdig. pauperum sublevamen, moestorum consolationem , etc., et in concilio Aquensi distinguatur inter Missam et Wesperas : sic ut de Missà dicatur, quòd sine gravissimi peccati culpâ prætermitti non potest, de Wesperis autem, quòd iis interesse maximè convenit. R. 3° hoc argumentum, si de obligatione strictà intelligatur, nimis probare, adeòque nihil. Probaret enim totam omninò et integram diem Dominicam operibus pietatis esse impendendam : quod ipse adversarius in resp. ad objectionem quartam fatetur contra Juenin., nec physicè nec moraliter posse intelligi; aliàs vir unus christianus obligationi suæ satisfaceret : unde putat non condemnandum illum gravis peccati qui ultra preces manè et vesperi recitari solitas Missam attentè et reverenter audiret, et postea Vesperis interesset. Sed dicat, velim, quâ auctoritate aut quo fundamento doctor privatus jus naturæ, ut prætendit de totâ et integrâ die ad unam horam circiter restringat, qui tam amarè insurgit in eos qui ad semihoram restringunt ; tantumne intercedit intervallum inter horam et semiho

ram, ut hora dicatur t ,ta dies et non semihora ? Sed.

audiamus rationcm : Quia, inquit, Ecclesiæ prælati etiam maximè timorati non videntur plus erigere. Ita sanè : sed quia sic Ecclesiæ prælati etiam timorati , non in eâ sunt opinione quòd jus naturæ præcipiat totam et integram diem impendendi cultui divino ut contendit theologus Franciscamus; alioquin non magis i.)si quam ipse cohærentia loquerentur. I'rofert 2° in probationem suæ sententiæ auctoritates Patrum, et 1° S. Clementis papæ, lib. 2 Constit. jApostolicarum, cap. 65, ubi dicitur : Quam excusationem afferre potest Deo qui hoc die non convenit ad audiendum salutarem de resurrectione sermonem... in quo Prophetarum lectio habetur et Evangelii prædicatio et sacrificium? Citat insuper Justinum Martyrem, Apolog. 2 pro Christianis, ubi eadem ferè profert; et Nicolaum I, ad consulta Bulgarorum, cap. 10 et 11. It. constitutiones quæ dicuntur Apostolicæ et sub nomine S. Clementis circumferuntur, juxta sanioris criticæ vindices, Bellarminum, Baronium, Albaspi

næum, etc., esse apocryphas, doctrinam continere sive quoad dogma sive quoad disciplinam à doctrinâ Apostolorum et S. Clementis abhorrentem, ideòque et Apostolis et ipsi Clementi suppositas. De quo vide Natalem Alex nd., secul. M, dissert. M. R. 2° dato hanc auctoritatem esse alicujus pondederis, nihil eà importari præter auditionem Missæ in quâ et habebatur sermo et legebantur Scripturæ; meque enim tunc temporis erant communes Missæ privatæ sicuti nunc. Quòd si aliquid aliud prætendat Ilenno, ipsemet aut solvat, cùm in resp. ad quartam objectionem concedat, omisso sermone, satisfieri præcepto naturali per auditioneim Alissæ et Wesperarum, aut certè dicat eum non satisfacere qui sermonem de resurrectione non audierit. De S. Justino, cùm nihil speciale proferat, nihil speciale respondeo. Ad Nicolaum l respondeo ut supra conciliis respondi. Profert 3° momenta à ratioiie. Primum : 1n rei veritate non potest dici diem aliquam sanctificare, qui ad summum quadragesimam octavam illius partem sanctificat. Ergo. Secundum : Illa dicuntur sanctificari in lege quæ divino cultui applicantur, inquit S. Thomas, 2-2, q. 122, a. 4; sed qui totum diem Dominicum impendit otio, ntigis, etc., e.rceptâ parte minimâ, non applicat illum cultui divino. Ergo. Tertium : Non censetur ille natalem regis celebrare qui , datâ recreationi semihorâ, reliquum diei tempus insumeret in studiis, negotiis, etc. Ergo. It. 1° has omnes ratiunculas miti falso supposilo , nimirùm totam et integram diem, aut saltem majorem ejus partem, ex præcepto naturali esse cultui divino positivo impendendam. Falsum est, inquam , p. quàm maximè hoc suppositum, quòd nec leviter prol)at Ilenno, nec probari potest : quis enim evincet legem naturalem dictare unum ex septem diebus hebdomodæ integrum, aut pro majori parte, in continuis pietatis operibus necessariò et sub peccato mortali esse transigendum? Fortè proferet istud vulgatum Exodi : Memento ut diem sabbati sanctifices. At id est juris po

sitivi, neque his verbis importatur præceptum, sed

finis duntaxat præcepti , inquit diserlè S. Thomas. Sed quid moror? ultrò fatetur ipse IIenno, in responsione ad quartam objectionem, hoc suum suppositum neque physicè neque moraliter posse intelligi ; et ideò totam diem ad unam circiter horam reducit. Quò ergo tendunt ejus argumenta ? Non sanctificat equidem totam diem qui semihoram tantùm applicat cultui diviho, sed non tenetur ad talem totius diei sanctificationem, fatente ipso patre Henno, cui suflicit unius circiter horæ sanctificatio. Ad fortè sanctificare horam circiter unam, est diem sanctificare ? Die, sodes, quo revelante didiceris semihoram non constituere diem, unam verò horam constituere? Interim ego R. 2° adversarii rationes in ipsum retorquendo. 1° in rei veritate non potest dici diem aliquem sanctificure, qui vigesimam quartam partem tantùm sanctificat; atqui, juxta patrem Henno, sufficit ad vitandum peccalum mortale sanctificare vigesimam quartam partem tantùm : ergo. 2* Illa dicuntur sanctificari in lege

[ocr errors][merged small][ocr errors]

quartâ, juxta Henno), non applicat illum divino cultui : ergo. 3° Non censetur ille natalem regis celebrare qui, datâ recreationi unâ horâ circiter, reliquum diei tempus insumeret in studiis, negotiis, etc. Ergo. Wides quomodò ipse se suo gladio jugulat theologus Franciscanus; nisi fortè dicat, ut jam notavi, scmihoram additam semihoræ aut ab eà substractam facere et non facere diem, sic, ut qui semihoram sanctificat diem non sanctificet, et qui horam sanctificat diem sanctificet; quod, ut jam innui, risu potiùs quàm seriâ refutatione foret dignum. Me etiam non parùm movet quòd religiosus auctor in suæ singularis opinionis patrocinium, advocet S. Thomam , eo ipso loci ubi S. Doctor ipsi in faciem resistit; docet enim S. Thomam koco quem citat P. Ilenno sanctificationem sabbati per cultum positivum esse duntaxat finem præcepti et non rem præceptam : In observantiâ sabbati, inquit S. Doctor, duo sunt consideranda, quorum unum est finis, et hoc est ut homo vacet rebus divinis, quod significatur in hoc quod dicit : Memento ut diem sabbati sanctifices; » illaenim dicuntur sanctificari in lege quæ divino cultui applicantur. Hæc ibi S. Thomas; alibi autem docet finem præcepti non cadere sub præcepto. In hoc ergo alucinatus est doctor Scotista , quòd non distinxerit inter finem praecepti et ipsum præceptum. R. 3° etiam secundum nostram et communem sententiam, diem aliquo sensu sanctificari, nempe cessatione ab operibus servilibus; hàc enim requie in memoriam requietionis Dei ab opere creationis assumptâ, ipsi Judæi sabbatum aliquo modo sanctificabant. Quòd si prætere a cultum aliquem positivum requiras, etiam habetur in auditione Missæ. Aliquid autem pliis, aliqtià lege etiam naturali in rigore requiri, gratis asseritur. Et, ut exemplo patris Henno iterùm contra ipsum utar, numquid ille censeretur diem natalem regis celebrare, qui per totam diem, clausâ officinà, abstineret ab operibus suæ artis et per semihoram adesset principaliori recreationi proposit;e , de c;etero, otio, deambulationi, studio, litteris scribendis et similibus vacaret? Non aliter certè celebrantur festa profana. Judicet modò lector utrùm haec singularis opinio theologi Franciscani, pluribus aliunde titulis venerandi, sit verissima et in conciliis , Patribus et ratione evidenter fundata. Interim, ciira cujuscumque offensionem, mihi liceat in hunc auctorem regerere verba quae ipse, conclusione primâ ejusdem quæstionis, profert in rigidiores casuistas : Sciant ergo illi qui sic pro libitu præcepta multiplicant, se etiam multiplicare peccuta, et, sub praetertu obsequii Deo præstiti , illaqueare animas innumeris peccatis. Ita Billuart : integrum retulimus textum illius aucloris et alterius, nempe Patuzzi, ut lector habeat sub oculis et praecipua fundamenta utriusque opinionis, ct m, dum quo pars alfirmativa et negativa discussa fuit '. !•;s theologis : nostrùm uon cst controversias inter

APPENDIX II. AD DECAL0GUM. DE SANCTIFICATI0NE DIEI DOMINICÆ, src.

o&o^ doctores agitatas dirimere; id solùm notabimus in ordine ad praxim , non tantum dissidium esse quantum primo intuitu apparet. Non putamus patronos prioris opinionis accusaturos esse veluti peccati mortalis reum eum qui identidem non aliter sanctificat diem Dominicam quàm per auditionem Missæ. Collet, vir in moralibus minimè suspectus laxitatis, non eò usque progreditur, sed hæc tantùm dixit : Graviter intra venialis peccaret qui mediam diei partem in otio tereret, ut ii faciunt quibus quæcumque occasio legitima est sese divinis ab officiis dispensandis causa. Conf. Prælect. de tertio præcepto, n. 126. Ex alià parte patroni secundæ sententiæ censent graviter esse reprehensibiles eos qui ex pravâ consuetudine, tum per hebdomadem, tum per dies festivos, negligunt cultum divinum, et auditâ breviori Missâ quando praecipitur, reliquum tempus profanis negotiis vel otio absumunt; hi enim sin ob violationem tertii præcepti et legis ecclesiasticæ, saltem sub alio diverso respectu meritè arguuntur negligentiæ culpabilis in negotio salutis, et se infaustâ experientiâ probant alienos à vitâ christianà. Ilaec si simul conferantur, eadem ferè erit in praxi agendi ratio confessariorum, scilicet quantùm in se est, fideles hortabuntur ad pietatis exercitia per dies festos, at non severè eos reprehendent qui illa veluti opera supererogationis aliquando negligent, modò aliundo sub aliis respectibus non suæ saluti desint. Nota: Mayol, col. 554, 556. quasdam habet assertiones circa determinationem operum vetitorum diebus festivis, quæ fortè multis paulò duriores videbuntur, nempe de operariis qui his diebus in chartâ delineant opera postea executioni demandandas, item de notariis qui etiam privatim conficiunt vel transcribunt contractus; de his et aliis similibus judicandum est juxta probatam locorum consuetudinem. Hujusmodi simplices delineationes artificum in chartâ, quales sunt architectorum, sculptorum, fabrorum. communiter permittuntur à theologis, quia licèt teadant ad opus servile, tamen in se non sunt inter opera servilia computandæ, quùm potiùs sint operationes animi quàm corporis. Ita Collator Andegavensis, , Commuandements de Dieu, conf. 9, quæst. 5; Billuart, de Religione, dissert. 6, art. 3 et alii. Quoad notarios qui conficiuut instrumenta contractuum, B. Liguori supponit, eos non peccare lib. 5, n. 286, hoc perimittende consuetudine; ita etiam Collet de tertio præcepto, n. 26, Coll. Andeg., Pontas, verbo Dimanche; ii omnes mon expressè declarant hoc licitum, sed eo modo loquuntur qui satis designat notarios non peccare, etsi salubrius esset et consultius si, extra casum necessitatis, ab eo abstinerent. Ratio autem est quòd cùm actus notarii non sit opus servile naturâ suâ, nec in jure legatur vetitus, fieri tutâ conscientiâ potest, uisi obstet locorum consuetudo, aut lex specialis. II;ec, licèt non pertineant ad praesentem appendicem, datâ occasione, diximus ut locum temeant aii* notalionis quam textui Mayoli adjicere volebamus•

« VorigeDoorgaan »