Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

concilium Matiscon. Il sub Pelag. II, ubi canone 10 dicitur: Sint oculi manusque vestræ toto illo die (Dominico) ad Deum expansæ; Turon. 4: Die dominico oportet omnes christianos in laude Dei et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare; item. conc. Narbon., Aquense, Avemon., Bituric, Burdigal., ubi ostenditur debere christianum hymnis, canticis, orationibus, assistendo divinis officiis, Vesperis, concioni, etc., diem Dominican transigere.

R. hoc argumentum ex omni parte nutare. Et 1° hæc sunt juris positivi, nec concilia laudata ullatenùs insinuant ea quæ præscribunt esse juris naturalis.

2. His sanctionibus eam adhibeo responsionem quam ipse Henno, conclus. tertiâ ejusdem quæst. adhibet Catechismo Romano eadem præscribenti, nimirùm ibi non tantùm referri ea quæ fieri debent, sed ea quæ fieri convenit, cùm recenseatur multa quæ evidens est nou requiri necessariò ad diei Dominicæ observantiam, ut in concilio Burdig. pauperum sublevamen, mœstorum consolationem, etc., et in concilio Aquensi distinguatur inter Missam et Vesperas sic ut de Missâ dicatur, quòd sine gravissimi peccati culpâ prætermitti non potest, de Vesperis autem, quòd iis interesse maximè convenit.

R. 3° hoc argumentum, si de obligatione strietà intelligatur, nimis probare, adeòque nihil. Probaret enim totam omninò et integram diem Dominicam operibus pietatis esse impendendam: quod ipse adversarius in resp. ad objectionem quartam fatetur contra Juenin., nec physicè nec moraliter posse intelligi; aliàs vix unus christianus obligationi suæ satisfaceret : unde putat raon condemnandum illum gravis peccati qui ultra preces manè et vesperi recitari solitas Missam attentè et reverenter audiret, et postea Vesperis interesset. Sed dicat velim, quâ auctoritate aut quo fundamento doctor privatus jus naturæ, ut prætendit de totâ et integrå die ad unam horam circiter restringat, qui tam amarè insurgit in eos qui ad semihoram restringunt; tantumne intercedit intervallum inter horam et semihoram, ut hora dicatur t ta dies et non semihora? Sed audiamus rationem : Quia, inquit, Ecclesiæ prælati etiam maximè timorati non videntur plus exigere. Ita sanè: sed quia sic Ecclesiæ prælati etiam timorati, non in câ sunt opinione quòd jus naturæ præcipiat totam et integram diem impendendi cultui divino ut contendit theologus Franciscanus; alioquin non magis isi quam ipse coherentia loquerentur.

Profert 2o in probationem suæ sententiæ auctoritates Patrum, et 1° S. Clementis papæ, lib. 2 Constit. Apostolicarum, cap. 63, ubi dicitur : Quam excusationem afferre potest Deo qui hoc die non convenit ad audiendum salutarem de resurrectione sermonem... in quo Prophetarum lectio habetur et Evangeli prædicatio et sacrificium? Citat insuper Justinum Martyrem, Apolog. 2 pro Christianis, ubi eadem ferè profert; et Nicolaum 1, ad consulta Bulgarorum, cap. 10 et 11.

R. constitutiones quæ dicuntur Apostolicæ et sub nomine S. Clementis circumferuntur, juxta sanioris critica vindices, Bellarminum, Baronium, Albaspi

[ocr errors]

næum, etc., esse apocryphas, doctrinam continere sive quoad dogma sive quoad disciplinam à doctrina Apostolorum et S. Clementis abhorrentem, ideòque et Apostolis et ipsi Clementi suppositas. De quo vide Natalem Alex nd., secul. 1, dissert. 1.

R. 2° dato hanc auctoritatem esse alicujus pondederis, nihil cà importari præter auditionem Missæ in quâ et habebatur sermo et legebantur Scripturæ ; neque enim tunc temporis erant communes Missa privatæ sicuti nunc. Quòd si aliquid aliud prætendat Henno, ipsemet aut solvat, cùm in resp. ad quartam objectionem concedat, omisso sermone, satisfieri præcepto naturali per auditionem Missæ et Vesperarum, aut certè dicat eum non satisfacere qui sermonem de resurrectione non audierit. De S. Justino, cùm nibil speciale proferat, nihil speciale respondeo. Ad Nicolaum I respondeo ut supra conciliis respondi.

Profert 3° momenta à ratione. Primum: In rei veritate non potest dici diem aliquam sanctificare, qui ad summum quadragesimam octavam illius partem sanctificat. Ergo. Secundum: Illa dicuntur sanctificari in lege quæ divino cultui applicantur, inquit S. Thomas, 2-2, q. 122, a. 4; sed qui totum diem Dominicum impendit otio, nugis, etc., exceptâ parte minimâ, non applicat illum cultui divino. Ergo. Tertium : Non censetur ille natalem regis celebrare qui, datâ recreationi semihorâ, reliquum diei tempus insumeret in studiis negotiis, etc. Ergo.

R. 1° has omnes ratiunculas niti falso supposito," nimirùm totam et integram diem, aut saltem majorem ejus partem, ex præcepto naturali esse cultui divino positivo impendendam. Falsum est, inquam, quàm maximè hoc suppositum, quòd nec leviter probat Henno, nec probari potest : quis enim evincet legeni naturalem dictare unum ex septem diebus hebdomodæ integrum, aut pro majori parte, in continuis pictatis operibus necessariò et sub peccato mortali esse. transigendum? Fortè proferet istud vulgatum Exodi : Memento ut diem sabbati sanctifices. At id est juris positivi, neque his verbis importatur præceptum, sed finis duntaxat præcepti, inquit disertè S. Thomas. Sed quid moror? ultrò fatetur ipse Henno, in responsione ad quartam objectionem, hoc suum suppositum neque physicè neque moraliter posse intelligi; et ideò totam diem ad unam circiter horam reducit. Quò ergo tendunt ejus argumenta? Non sanctificat equidem totam diem qui semihoram tantùm applicat cultui divino, sed non tenetur ad talem totius diei sanctificationem, fatente ipso patre Henno, cui sufficit unius circiter horæ sanctificatio. Ad fortè sanctificare horam circiter unam, est diem sanctificare? Die, sodes, quo revelante didiceris semihoram non constituore diem, unam verò horam constituere? Interim ego

R. 2o adversarii rationes in ipsum retorquendo. 1o in rei veritate non potest dici diem aliquem sancti fi cure, qui vigesimam quartam partem tantùm sanctificat; atqui, juxta patrem Henno, sufficit ad vitandum peccatum mortale sanctificare vigesimam quartam partem tantùm ergo. 2o Illa dicuntur sanctificari in lege

quæ divino cultui applicantur, inquit S. Thomas, 2-2, q. 122, a. 4; sed qui totum diem Dominicum impendit otio, nugis, exceptâ parte minimâ (scilicet vigesima quartâ, juxta Henno), non applicat illum divino cultui : ergo. 3' Non censetur ille natalem regis celebrare qui, datâ recreationi unâ horâ circiter, reliquum diei lempus insumeret in studiis, negotiis, etc. Ergo.

Vides quomodò ipse se suo gladio jugulat theologus Franciscanus; nisi fortè dicat, ut jam notavi, semihoram additam semihoræ aut ab eâ substractam facere et non facere diem, sic, ut qui semihoram sanctificat diem non sanctificet, et qui horam sanctificat diem sanctificet; quod, ut jam innui, risu potiùs quàm seriâ refutatione foret dignum.

Me etiam non parùm movet quòd religiosus auctor in sua singularis opinionis patrocinium, advocet S. Thomam, co ipso loci ubi S. Doctor ipsi in faciem resistit; docet enim S. Thomam loco quem citat P. Henno sanctificationem sabbati per cultum positivum esse duntaxat finem præcepti et non rem præceptam : In observantiâ sabbati, inquit S. Doctor, duo sunt consideranda, quorum unum est finis, et hoc est ut homo vacet rebus divinis, quod significatur in hoc quod dicit : Memento ut diem sabbati sanctifices; › illa enim dicuntur sanctificari in lege quæ divino cultui applicantur. Hæc ibi S. Thomas; alibi autem docet finem præcepti non cadere sub præcepto. In hoc ergo alucinatus est doctor Scotista, quòd non distinxerit inter finem præcepti et ipsum præceptum.

R. 3° etiam secundùm nostram et communem sententiam, diem aliquo sensu sanctificari, nempe cessatione ab operibus servilibus; hâc enim requie in memoriam requietionis Dei ab opere creationis assumptâ, ipsi Judæi sabbatum aliquo modo sanctificabant. Quòd si præterea cultum aliquem positivum requiras, etiam habetur in auditione Missæ. Aliquid autem plus, aliquâ lege etiam naturali in rigore requiri, gratis asseritur. Et, ut exemplo patris Henno iterùm contra ipsum utar, numquid ille censerctur diem natalem regis celebrare, qui per totam diem, clausâ officinâ, abstineret ab operibus suae artis et per semihoram adesset principaliori recreationi proposita, de cætero, otio, deambulationi, studio, litteris scribendis et similibus vacaret? Non aliter certè celebrantur festa profana.

Judicet modò lector utrùm hacc singularis opinio theologi Franciscani, pluribus aliunde titulis venerandi, sit verissima et in conciliis, Patribus et ratione evidenter fundata. Interim, citra cujuscumque offensionem, mihi liceat in hunc auctorem regerere verba quæ ipse, conclusione primâ ejusdem quæstionis, profert in rigidiores casuistas: Sciant ergo illi qui sic pro libitu præcepta multiplicant, se etiam multiplicare peccala, et, sub prætextu obsequi Deo præstiti, illaqueare animas innumeris peccatis.

Ita Billuart integrum retulimus textum illius aucloris et alterius, nempe Patuzzi, ut lector habeat sub oculis et præcipua fundamenta utriusque opinionis, ct mdum quo pars alfirmativa et negativa discussa fuit

As theologis nostrùm non est controversias inter

doctores agitatas dirimere; id solùm notabimus in ordine ad praxim, non tantum dissidium essè quantum primo intuitu apparet. Non putamus patronos prioris opinionis accusaturos esse veluti peccati mortalis reum cum qui identidem non aliter sanctificat diem Dominicam quàm per auditionem Missæ, Collet, vir in moralibus minimè suspectus laxitatis, non eò usque progreditur, sed hæc tantùm dixit : Graviter intra venialis peccaret qui mediam diei partem in otio tereret, ut ii faciunt quibus quæcumque occasio legitima est sese divinis ab officiis dispensandis causa. Conf. Prælect. de tertio præcepto, n. 126. Ex aliâ parte patroni secundæ sententiæ censent graviter esse reprehensibiles eos qui ex pravâ consuetudine, tum per hebdomadem, tum per dies festivos, negligunt cultum divinum, et audità breviori Missà quando præcipitur, reliquum tempus profanis negotiis vel otio absumunt; hi enim sin ob violationem tertii præcepti et legis ecclesiasticx, saltem sub alio diverso respectu meritè arguuntur negligentiæ culpabilis in negotio salutis, et se infaustà experientià probant alienos à vitâ christianâ. Hæc si simul conferantur, eadem ferè erit in praxi agendi ratio confessariorum, scilicet quantùm in se est, fideles hortabuntur ad pietatis exercitia per dies festos, at non severè cos reprehendent qui illa veluti opera supererogationis aliquando negligent, modò aliundo sub aliis respectibus non suæ saluti desint.

Nota: Mayol, col. 354, 356. quasdam habet assertiones circa determinationem operum vetitorum diebus festivis, quæ fortè multis paulò duriores videbuntur, nempe de operariis qui his diebus in chartâ delineant opera postea executioni demandandas, item de notariis qui etiam privatim conficiunt vel transcribunt contractus; de his et aliis similibus judicandum est juxta probatam locorum consuetudinem. Hujusmodi simplices delineationes artificum in chartă, quales sunt architectorum, sculptorum, fabrorum. communiter permittuntur à theologis, quia licèt tendant ad opus servile, tamen in se non sunt inter opera servilia computandæ, quùm potiùs sint operationes animi quàm corporis. Ita Collator Andegavensis, Commandements de Dieu, conf. 9, quæst. 3; Billuart, de Religione, dissert. 6, art. 3 et alii. Quoad notarios qui conficiunt instrumenta contractuum, B. Liguori supponit, eos non peccare lib. 3, n. 286, hoc permittende consuetudine; ita etiam Collet de tertio præcepto, n. 26, Coll. Andeg., Pontas, verbo Dimanche; in omnes non expressè declarant hoc licitum, sed eo modo loquuntur qui satis designat notarios non peccare, etsi salubrius esset et consultius si, extra casum necessitatis, ab eo abstinerent. Ratio autem est quòd cùun actus notarii non sit opus servile naturâ sua, nec in jure legatur vetitus, fieri tutà conscientià potest, nisi obstet locorum consuetudo, aut lex spccialis.

Hec, licèt non pertineant ad præsentem appendicem, datà occasione, diximus ut locum teneant an notationis quam textui Mayoli adjicere volebamus,

DE REVELATIONE SECRETI (1,.

(EDITORES.)

Observatio secreti pertinet ad varia Decalogi præcepta juxta diversitatem bonorum quibus opponitur, prout damnum affert vel bonis fortunæ, vel honoris et famæ, aut bonis animæ; sed reduci modo generaliori potest ad octavum mandatum, quatenùs co prohibetur implicitè omnis abusus linguæ noxius proximo. Ut quæstiones morales de secreto, quantùm par est, evolvamus, dicemus 1o de secreto generatim ; 2o de obligatione servandi secretum; 3 De quibusdam consectariis ex illà lege secreti deducendis.

§ 1. Notiones præviæ de secreto.

In præsenti appendice non tractamus de observatione illius arcani, quod ex sacramentali confessione habetur, hoc enim est supernaturalis ordinis, nec ad præsens attinet argumentum, et suo loco reservamus; sed illius secreti, quod naturale est, et solâ naturæ lege indicitur. Multipliciter autem aliquid arcanum vel secretum esse potest, nimirùm 1°, quia publicum non est, ut sunt plura crimina, quæ secretò committuntur; et hæc absque justâ causâ revelare peccatum constituit detractionis, de quo superiùs abundè diximus- 2° Quia tuæ fidei commissum est vel ad tui, vel ad dicentis utilitatem, scilicet vel ut audiens aliquod evitet periculum, vel ut dicens consilium quærat, et hoc dicitur secretum commissum. 3° Quia pollicitus es corde tegere, et arcanum habere quod audisti, et hoc dicitur secretum promissum: quòd si alter rem tibi sub secreto patefacit, et tu silentium pollicitus sis, tunc secretum dicitur et commissum et promissum. 4° Quia quod arcanum erat, sed non tibi commissum, cum injuriâ proximi rescivisti, ut cùm arcana amicorum per epistolæ aperitionem innotescunt. 5° Cùm illud fortè fortunå sine alterius injurià comperisti.

Secretum custodire ardua res est, præsertim si cum vafris callidisque hominibus agendum sit, qui illud explorare satagant, nam quandoque ipsa vultus mutatio, involuntarius rubor, tenax silentium, responsi denegatio, nisi arcanum manifestant, suspicionem tamen vehementem inducunt. Quamobrem qui secreta sua aliis prodere volunt, attentè perspiciant oportet et indolem investigent illius, in cujus sinum secreta sua effundere cupiunt, nùm 1° probus sit et pius; nam ut dicitur Proverb. 11: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 2° Nùm ingenii polleat acumine, quo valeat versipelles indagatores vel declinare vel fallere. 3° Nùm sit animo fortis et constans, ut nec minis ad revelationem terreri possit, nee blanditiis et pollicitationibus emolliri. Et contra ne(1)Vid. Molina de Justitià, t. 4, tract. 4, disp. 3, 4, 5, 6; De Lugo, de Jure disp. 11, sect. 9; Patuzzi de octavo præcepto, cap. 6.

mo facilè secretum promittat, sed attentiùs consideret se onus sibi grave assumere, in quo facilè potest de suâ salute periclitari sive loquendo, sive tacendo § 2. De obligatione servandi secrelum. Inquirunt theologi ad quam legem pertineat arcani custodia; alii eam revocant ad fidelitatem, alii verò ad justitiam. Hanc controversiam non difficile est componere; enimverò si agatur de secreto à naturâ rei, seu ad quod servandum nullo pacto tenemur, sed jure naturali, qui illud revelat, v. g., manifestando sine causa sufficiente delictum occultum pro-f ximi, non peccat contra fidelitatem, cùm nullo modo silentium promiserit, sed violat charitatem et justitiam, qui injusta detractio opponitur. Si autem quæstio sit de secreto ad quod vi pacti obligamur, considerandum quæ sit natura hujus pacti, quali intentione sancitum fuerit, an partes voluerint se obligare justitia an solùm titulo fidelitatis. Secretum simpliciter promissum (seu cujus conventio subsecuta est cognitionem rei quam promittens jam ipse viderat vel audierat), per se imponit obligationem fidelitas, ut omnes fatentur; omnis enim promissio seriò facta servari debet; sed quandoque vinculum justitia etiam inducit ex intentione promittentis. Quoties ea est voluntas contrahentis et permissio codem sensu ab altero acceptatur, nullum dubium est quin exurgat obligatio justitiæ; si autem illa intentio nec verbis nec aliis circumstantiis satis manifestetur, præsumendum est promittentem noluisse se obligare titulo justitiæ; nam gratuita promissio favorabiliter est interpretanda. Secretum, quod theologi vocant commissum, quia alicui committitur præviâ conventione de eo servando, imponit per se ei cui traditur obligationem justitiæ proportionatam rei gravitati. Ratio est quòd tune intervenit contractus onerosus, seu mutua et reciproca obligatio quæ ex sensu communi non est simplex obligatio fidelitatis, sed justitiæ; hoc secretum alicujus fidei traditum consideratur veluti depositum; porrò justitia vetat quominùs violetur depositum et quis ulatur notitiâ rei quam non habet ut suam, sed at rem alienam sibi commissam.

Quousque se extendat obligatio secreti sive titulo charitatis, sive titulo fidelitatis vel justitiæ, statue. mus, per regulas sequentes.

[merged small][merged small][ocr errors]

ubi custoditur pecunia proximi, revelat, graviter contra justitiam peccat, et est restitutioni obnoxius. Qui ducum et principum arcana hostibus, revelant, pari pacto gravissimè contra justitiam peccant, et damna tenentur sarcire.

Dixi, sine ratione sufficiente, nam juxta ea quæ explicata sunt ubi de detractione, nemo tenetur secretum servare cum vitæ suæ dispendio, nec cum suo majori damno, quàm est illud quod ex revelatione sequeretur, custodire, nisi in boni communis detrimentum vergat. Manifesta est hujus quoque doctrinæ veritas ; nam nemo tenetur magis proximum amare quàm seipsum, et alterius bono cum suo majori detrimento consulere. Fieri tamen potest, ut quis ex charitate erga proximum, et ob bonum ejus spirituale, tam grave onus assumat; nec peccabit contra ordinem charitatis, cùm quisque possit ex motivo charitatis, et ob bonum proximi spirituale vitæ temporalis detrimentum sustinere, ut superiùs ostendimus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Generatim loquendo, qui secretum sibi commissum, et ab ipso promissum revelat, graviter peccat, licèt nullum sequatur proximo detrimentum, sed sola injuria vel dedecus: nam in re gravi proximum injustè gravat, ac gravem illi infert injuriam, Secretum autem non solùm tunc commissum et promissum dicitur, quando alter secreti custodiam postulat, alter expressé pollicetur, sed etiam cùm tacitè quis ex officio suo aliorum secreta novit, uti sunt medici, advocati, chirurgi, theologi, obstetrices, quippe qui ex officio vel imposito vel spontè suscepto, arcanorum veluti depositarii constituuntur, et lege secreti adstringuntur, licèt nulla exterior præcesserit secreti vel commissio, vel promissio. De advocatis scribit S. Thomas hic qu. 71, a. 3, ad 2: Advocatus si in principio credidit causam justam esse, et postea in processu appareat eam esse injustam, non debet eam prodere, ut scilicèt aliam partem juvet, vel secreta sue causæ alteri ⚫ parti revelet.

Dixi, generatim loquendo; nou potest modo absoluto statui legem secreti commissi semper obligare sub. gravi, cùm identidem ea sit illius materia ut esse nequeat, nequidem vi intentionis contrahentium, objectum obligationis gravis; sed dici potest generatim hanc esse obligationem gravem praesertim si secretum alicui fuerit commissum ratione sui officii. Tunc enim independenter à materiâ et detrimento personali proximi in casu particulari, adest consideratio generalis petita ex ordine et bono publico societatis. Maximè interest boni publici ut grave sit depositum secreti sub custodiâ hominum, qui ex officio illud suscipiunt, ut omnes possint fiducialiter recurrere ad eorum fidem et prudentiam quando indigent consilio; atverò, si sub. prætextu quòd materia sit levis, bi depositarii putarent sę aut nullatenus aut nonnisi leviter peccare secreta revelando, multùm læderetur illa fiducia, et non semel leve reputaretur quod grave est respectu corum quorum refert; unde dicendum est generatim, gravis peccati reos esse censendos qui hæc secreta produnt.

REGULA III. De secreto promisso.

Qui secreti custodiam spontè pollicitus est, ad illud servandum tenetur, modò sub gravi, modò sub levi; spectatis circumstantiis. Nam si aliquod sequatur ex revelatione damnum proximo, illud sub gravi custodire tenetur; si verò nullum damnum vel nocumentum profluat, sed solùm dedecus vel ignominia, adhuc sub gravi ad illius custodiam tenetur. Pari pacto, si negotium sit gravioris momenti, profectò arctiùs ad secreti custodiam, quàm si sit levioris, adstringit; quæ enim levia in se sunt, materiam esse non possunt gravis obligationis.

Nota 1°. Qui alterius secretum injustè rescivit, ejus, ex. g., litteras injustè aperiendo, si grave inde proximo consequatur damnum in vità, honore et bonis, tenetur etiam cum periculo vitæ secretum custodire. Nam injustitia in proximum commissa ejus secretum detegendo injusto modo, illum jure suo, quo gaudet ne secretum suum manifestetur et in publicum prodeat, non privat; ipse verò, qui injustè alienum detexit secretum, in hanc necessitatem se spontè conjecit, quippe qui et prævidere et præcavere hujusmodi periculum et poterat et debebat. Excipitur tamen casus, in quo teneretur quis, cujus est res arcana detecta, eam manifestare ad vitam innocentis servandam, vel si injustè vexaret ipsum secretum rescientem; tunc enim iste vim vi repellere posset, ut licet uti gladio ad suî defensionem quem illicitè furatus est.

Nota 2°. Qui secretum, quod sub gravi castodire tenetur, vel uni revelat, graviter peccat. Huic regulæ contradicunt non pauci auctores, quos citant et approbant Salmanticenses, qui putant: Posito quòd non cedat in alicujus famæ vel bonorum detrimentum, parùm refert quòd ab uno vel altero prudenii res sciatur, qui eam sub secreto sunt servaturi. Verùm à posità regulâ, tanquàm sola verâ et certâ, puto non recedendum, opposita planè ratione, quia nimirùm non parvi, sed imo maximi refert, ne quis uni vel alteri secretum sibi commissum revelet ; nam hoc pacto quolibet arcanum jam facillimè in publicum prodiret. Qandoquidem si mihi, qui sub gravi, ut supponimus, tencor secretum custodire, illum uni vel alteri pandere sine gravi culpâ licet, profectò học licebit et iis, quibus secretum revelavi, cùm majori non obstringantur silentii lege; poterunt igitur et isti uni vel alteri revelare, et sic de cæteris erit dicendum : en igitur secretum manifestatum viginti vel etiam triginta personis absque ullâ gravi secreti violatione. At hoc quàm contra commu nem sensum sit, nemo non videt : quamobrem vetus adagium est : Res cæteras meliùs à pluribus custodiri, secretum meliùs à paucioribus. Nec valet quod subdunt, nimirùm secretum aperiri uni vel alteri prudenti, quia illud sciet custodire; si enim tu, qui prudentissimus es, putas non graviter tibi illicitum uni vel alteri prudenti manifestare, et prudentes qui à te audiunt idem existimabunt, et sic prudentes qui sciunt custodire secretum, secretum prudentissimè manifestabunt. At quænam prudentia tua aliis manifestare, qui secretum custodiant, cujus tu custodiam putas minimė sul, gravi

[blocks in formation]

Nulla alia generalis regula potest assignari, in eo casu conflictus, præter istam : Illa pars præponderare debet quæ magis favet bono publico omnibus attentis. Verùm cùm illud suåmet generalitate minùs inserviat in praxi, necesse est varias hypotheses percurrere. Itaque :

1° Si agatur de damno ipsi secretum spondenti imminente, non putamus eum teneri servare secreturn cum suo gravi damno, nisi spontè ad illud se obligaverit. Pacta non obligant ultra intentionem legitimè præsumptam contrahentium; at qui suscepit secretum non in suî, sed in deponentis vel alterius commodum, non censetur voluisse se obligare cum tanto onere, et injustus profectò foret qui illud ei contenderet imponere; ergo, etc.; quantum verò quis subire debeat damnum ne prodat secretum, judicandum est attentis circumstantiis; minus certè requiritur pro secreto promisso quàm pro commisso; item minus si damnum immineat privato quàm si societati; in isto ultimo casu salus publica incunctanter anteponi debet nostræ saluti, et si quid grave malum passura sit societas, necessitas nobis incumbit mortem sustinendi potiùs quàm detegatur secretum.

2° Si agatur de damno avertendo nobis extraneo quod societati vel privatis, vel etiam ipsi qui commisit secretum, hæc tenenda quando pactum secreti est incitati vum ad crimen, vel aliqua criminis cooperatio, ut si quis postulârit secretum ut alter intersit alicui delicto vel adjuvet ad illud patrandum aut ei faveat suo silentio, res detegi debet; nam promissio fuit jure natura li invalida, ut patet. Quando autem pactum nullatenùs est incitativum ad crimen, attendi debet, saltem regulariter loquendo, quæ sit rationabilis voluntas committentis secretum; hrc autem meritò præsumitur esse ut servetur secretum quoties ipse illud servare potest, illæsâ tum justitiâ, tum charitate; è contra, si ipse sub gravi tencatur vel ab incœpto desistere, vel suam actionem manifestare, non potest rationabiliter exigere secretum ab alio. Hine secretum nocivum ordini publico, ut puta de conspiratione quam moliuntur contra societatem, revelandum est; ratio. boni publici prævalet conventioni inter privatos initæ... Hinc reveiari etiam debet secretum graviter nocivum proximo, quando versatur circa crimen quod continuatur in detrimentum spirituale vel temporale proximi. Idem dicendum quando secretum cst valdè nocivum ipsi qui illud tradidit; non potest rationabiliter exigere ut contra suam propriam necessitatem servetur. In his casibus præmittenda est correctio fraterna quâ avertatur à pravo proposito; verùm, si aut impossibilis sit, aut nihil proficiat illa fraterna correctio, qui secretum habet potest tutâ conscientiâ,

imò tenetur illud revelare in quantum necesse est ad propulsandum damnum. Nam vel jam noverat pravas machinationes proximi antequàm sponderet silentium, vel illam notitiam accepit sub præviâ conventione eas silendi; in primo casu, nulla est difficultas; statim enim ac novit damnum quod injustè parabatur societati aut privatis, charitas ipsi imposuit obligationem illud modo quocumque justo avertendi, ac proinde manifestatione occultorum, si necesse erat; porrò pactum postea initum non potuit derogare buic obligationi naturali; loco igitur principii statuendum, aliquem esse obnoxium oneri revelandi quoties, ante promissionem et independenter ab eà, aderat obligatio charitatis auxiliandi proximo, sive qui postulavit secretum, sive tertio, per revelationem. In secundo autem casu idem generatim dicendum; nam nemo potest alteri imponere obligationem silentii quæ latiùs extendatur quàm jus quod habet ut res maneat occulta; atverò supponi nequit jus ad occultationem in eo qui malum societati, aut privatis, aut sibi machinatur, nec ab incœpto vult desistere; ergo nihil sub eo respectu obstat quin secretum detegatur ab co cui fuerit commissum.

Hæc decisio communiter datur; tamen limitanda aliquando foret, in casu quo secretum non spectat societatem sed privatos, et susceptum fuerit in exercitio professionis. Tunc pensandum est quantùm ver-. geret in detrimentum boui publici, si homines scirent, hæc secreta posse revelari: nam præceptum subveniendi innocenti, vel alterius cujuscumque detrimentum avertendi, non obligat cum gravi societatis. nocumento, et majus bonum resultans ex inviolabilitate horum secretorum postulat ut illius intuitu permittantur mala privata.

5 Quando lex silentii concurrit cum præcepto superioris qui revelationem imperat, ob motivum aliquod boni publici vel privati, hæc verisimiliora videntur. 1° Potest et debet revelari secretum promissum, quia co ipso quo viis justis obtenta fuit notitia rei, societas jus acquisivit obtinendi revelationem, si sit necessaria; huic juri non valent derogare pacta subsecuta. 2° Non potest revelari secretum commissum in excrcitio professionis vel titulo specialis prudentiæ; omnibus enim ponderatis, magis societatis interest ut illa secreta serventur. 3° Videtur regulariter revelandum esse secretum conversationis, animi levitate et sine necessitate commissura; nam bonum publicum non tantoperè requirit ut foveatur fiducia pro hujusmodi secretis, unde obligatio, resultans ex pacto ea servandi eliditur per præceptum superioris; juri societatis subjacent omnes private conventiones, 4° Quoad secretum titulo amicitia alicui commendatum, si non ageretur de damno avertendo, sed tantùm de plectendo crimine, prodi non deberet, judice præcipiente; ita satis communiter societas alia media habet detegendi veritatem quæ ei sufficiunt ad suum scopum obtinendum, et talis proditio foret maximė odiosa.

« VorigeDoorgaan »