Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

§. 1. Sententia affirmans requiri alia pietatis exercitia præter Missæ auditionem ad satisfaciendum præcepto de festorum sanctificatione.

(AUCTORE PATUZZI.)

Præceptum de die festo colendo non merè negativum esse, imò de se primò et principaliter positivum, et superiùs diximus, et ipsa divinæ legis verba apertè indicant: Memento, ut diem sabbati sanctifices. Illa autem (inquit S. Th. 2-2, q. 122, a. 4, ad 3) dicuntur sanctificari in lege, quæ divino cultui applicantur; et in corp. art. dixerat: Dies septima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Non igitur merâ cessatione à servilibus operibus festa sanctificantur, sed necessariò sunt ponendæ exteriores actiones, quibus Deo debitus reddatur cultus, exhibeatur honor et reverentia. Audiatur D. Joan. Chrysostomus, hom. 1 de Lazaro sic docens: Judæi putabant sibi sabbatum otii gratiâ fuisse datum. Verùm non ista est causa, sed potiùs ut abducti à curis rerum temporalium, olium omne consumerent in spiritualibus. Quòd enim sabbatum non otii, sed spiritualis actionis materia sit, dilucidum apparet ex ipsis rebus. Nam sacerdos eo die duplum facit operis. Qui quotidiè nonnisi unicam hostiam offerre solitus, sabbato jubetur offerre geminam. Quòd si prorsùs esset otii dies, oportebat sacerdotem omnium maxime otium agere. Quoniam igitur Judæi non vacabant spiritualibus, ut puta sobrietati, modestiæ, et audiendis divinis sermonibus, sed è contra servientes ventri, indulgentes ebrietati, distenti cibis deliciantes, ideò cos reprehendit Propheta. Hanc autem esse et Ecclesiæ doctrinam patet ex ipsius præcepto, quo jubet omnes fideles ad Missam integrè et devotè audiendam in diebus festis teneri, quod quidem præceptum non naturale est, nec divinum, sed ecclesiasticum, cùm Deus nullibi in Scripturis speciale opus in Dei honorem de necessitate exhibendum statuerit; exceptis tamen cæremonialibus de sacrificiis duplicatis, et aliis, non perpetuò duraturis, sed quæ aliquando cessare debebant. Verum quidem est, Ecclesiam hoc suo mandato partem divini cultûs ex divinâ lege indictum statuere; quapropter meritò dici potest, auditionem Missæ, prout pium sanctumque opus est, ad divinum, naturaleque præceptum pertinere; atque tale opus ab Ecclesià præscribi.

Qui itaque à Missæ auditione ex aliquo capite præpediuntur, debent alio pio operc, et quidem exteriori, diem festum sanctificare. Hinc navigantes, infirmi, in carcere detenti vel quoquo modo impediti, debent diem festum in aliis operibus pictatis insumere, adeò ut verum sit ipsos diem festum sanctificare, id est, in Dei cultum insumere; hoc enim indicit præceptum divinum, dùm dicit: Memento, ut diem sabbati sancti-· fices, id est, non partem, sed totum diem integrum debes divino cultui deputare, quod tamen intelligendum est de integritate non physicâ, sed morali. Quamobrem S. Augustinus serm. 25 de Temp. sic fideles monet: Qui verò ad Ecclesiam venire non potest, saltem in domo suâ oret et non negligat Deo... reddere pensum servitutis.

Itaque hoc præceptum non implent, nec suæ consulunt saluti fideles, qui unica contenti Misså totum diem in rebus inutilibus et profanis, in ludis, cursibus, terunt et insumunt. Contrariam opinionem, quam tamen plures defendunt theologi, ab Ecclesiæ mente alienam meritò appellat Van Espenius de Jure Eccles. part. 2, tit. 17, cap 2, scribens: Facilè apparet omninò à mente canonum et Ecclesiæ esse alier.am quorumdam opinionem, qui arbitrantur præcepto de sinclificando die Dominico aut festivo satisfieri per unius Missæ privatæ, quæ semihoræ spatio absolvitur, auditionem, tametsi reliquam partem actionibus profanis et inutilibus impendant. Et reverà summi pontifices et concilia ea omninò docent et prædicant, quæ toto cœlo ab hac doctrinâ distant. Nicolaus pontifex in resp. ad consulta Bulgarorum, cap. 10, docet Dominico die à labore terreno cessandum, atque omni modo orationibus insistendum, ut quod negligenter per sex dies agitur, per diem Resurrectionis precibus expietur... ut liberiùs ad ecclesiam ire, psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus insistere, orationi vacare, oblationes offerre, memorias sanctorum communicare, ad imitationem corum assurgere, eloquiis divinis intendere, eleemosynam indigentibus ministrare valeat Christianus. Et in canone Jejunia, distinct. 3, de Consecr. hæc jubentur : Die Dominico nihil aliud agendum est, nisi Deo vacandum. Nulla operatio in illâ sanctâ die agatur, nisi tantùm hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus illa dies transigatur.

Accedunt conciliorum innumera' penè decreta, quæ Ecclesiæ mentem et doctrinam exponunt. Concilium Turonense anni 813, can. 42, statuit: Die Dominica oportet omnes Christianos in laude Dei, et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare. Concilium Bituricense anni 1584, tit. 6, can. 4: Dominico die sit quies animi et corporis sancta, et ad Deum levata mens, et à terrenis abstracta : satis sint Christiano opera churitatis, orationes piæ, hymni, et cantica. Concilium Aquileiense anni 1596, cap. 14: Tempus dici festi in audiendis concionibus, Missæ sacro, et divinis officiis ponendum est, non in commessationibus, multò minùs peracto prandio ad saltationes, et lusus declinandum : cum sit in Ecclesiam ad horas vespertinas divertendum, et nomen Dei concorditer devotè, vel silentii meditatione, vel vocis exultatione laudandum. Quod curabunt episcopi, curatorum diligentiâ populis inculcare. Conc. Remense anni 1585: Diebus Dominicis et festivis parochus populum conveniat, ut Missæ, concioni ac Vesperis intersit.

Idem docet et inculta S. Carolus Borromæus in suo conc. III Mediolan. tit. de fest. dier. Cultu, ubi hæc habet: Ut verò ii dies omni pietate et religione colantur, hoc crebrò populum parochi et concionatores admoneant atque hortentur, ut illorum dierum tempus, quod Deo, cjusque cultui debetur, in iis actionibus totum consumant in quibus sanctè consumendum sit, ut concionem in mane, sacram lectionem à prandio, ubi explicari solet, audiant. Ut divinis vesperarum præsertim officiis præsentes piè religiosèque adsint. Ut in christianæ doctrinæ rudimentis ac præceptis vel percipiendis, vel rcco!endis

versentur. Ut in operibus ctiam, officiisque pietatis se exerceant, agros homines visitando, mærentes piè consolando, et alia hujusmodi præstando. Denique, ut plura alia innumera, quæ afferri possent, statuta omittam, addàm concilii Cameracensis anni 1604, tit. 4, cap. 1, doctrinam et decretum : Ut abusus ille (verba sunt S. synodi) divino et ecclesiastico præcepto contrarius semel tandem penitùs aboleatur, quo se plerique existimant, probè suo functos officio, si Missâ etiam privatâ tantummodò diebus Dominicis et festis auditâ, reliquum diem profanationi, negotiationi, lusibus, choreis, potationibus, et aliis secularibus, vel etiam illicitis actionibus impendant, parochi suis subditis frequenter inculcent ea quæ in Catechismo Romano ad tertium præceptum Decalogi et aliis auctoribus de rectâ dierum festorum observatione traduntur.

Et reverà Catechismus Romanus doctrinam Ecclesiæ exponens de festorum Sanctificatione hæc habet part. 3, § 25: Neque verò parochus prætermittere debet, ut diligenter doceat, quibus operibus atque actionibus christiani homines diebus festis exercere se debeant. Illæ verò ejusmodi sunt, ut ad templum accedamus, eoque loco sincerè piaque animi attentione sacrosancto Missæ sacrificio intersimus; divina Ecclesiæ Sacramenta quæ ad salutem nostram instituta sunt, ad animæ vulnerum curationem crebrò adhibeamus... Attentè præterea, diligenterque sacra concio à fidelibus audienda est. Nihil enim minùs ferendum est, neque tam perfectò indignum, quàm Christi verba contemnere, aut negligenter audire. Exercitatio item fidelium, studiumque in precibus, divinisque laudibus frequens esse debet. Præcipuaque eorumdem cura, ut quæ ad christianæ vitæ institutionem pertinent, ea diligenter addiscant, sedulòque se cxerceant in eis officiis, quæ pietatem continent, pauperibus, et egenis cleemosynam tribuendo, ægros visitando, mærentès, quique dolore afflicti jacent, piè consolando.

Eamdem veritatem confirmant etiam nobiliores theologi. S. Antoninus, 3 part., tit. 9, cap. 7, § 4, scribit: Sed quæri potest, utrùm quis abstinendo se à criminalibus, et operibus manualibus, per hoc solùm quòd non vacet divinis nisi audiendo Missam, vel non audiendo, quia non potest; sed per totum festum solatiatur, et ratiocinatur de oliosis, peccet mortaliter. Et videtur quòd sic, quia maximè cadit sub præcepto, quod est de intentione legislatoris. Sed ad hoc intentio legislatoris hujus præcepti de sanctificatione sabbati est, ut vace:ur Deo. Talis autem non vacat Deo, quia etsi audiat Missam, illud valdè modicum est respectu totius diei; et modicum pro nihilo reputatur... Quod si verum esset, durus esset hic sermo, et mulli præter suum credere, et commune credere damnarentur. Posset ergo ad argumenta responderi per quamdam distinctionem, quam ponit D. Thom., ad 2, q. 100, a. 9; dicit enim in resp. 1, 2. ‹ Intentio legislatoris est de duobus : de uno quidem, ad quod intendit per præcepta legis inducere, et hoc est virtus : aliud autem est, de quo intendit præceptum ferre, et hoc est quod • ducit, vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis. Non enim idem est finis præcepti, et id de quo præce• ptum datur, sicut neque in aliis rebus idem est finis, et

TH. XIV.

(

quod est ad finem. › Hæc D. Thomas. Et hoc videtur posse dici, quòd quamvis intendat legislator finem præcepti, ut quid perfectius, non tamen intendat id poncrè sub præcepto, quia multitudo, cui datur lex, non est subitò capax perfectionis, sed paulatim; sed intendat ponere sub præcepto id quod disponit ad illud, quod fuciliùs est ad observundum; et sic abstinere ab operibus servilibus est de præcepto. Non vacare Deo pro majort parte diei tamen peccatum est.

Consentiunt et Cajetanus in Summulâ, v. Festum, ubi hæc docet: Licèt cum abstinentià à servilibus solius Missæ cultus sufficiat in festo ad evitandum peccatum mortale, tenentur tamen fideles diem expendere in divinis laudibus, saltem eundo ad prædicationem, et ad Vesperas. Unde qui post Missam festos dies vanè consumunt ludendo, jocando, otiosè vagando, aut venando, spectaculis intendendo, licèt ex ipsis operibus, utpote non servilibus, mortale non incurrant, ex omissione tamen divini cultús, ad quem festa instituta sunt, graviter peccant, quia non reddunt quæ sunt Dei Deo; et quia, quantùm in se est, ridiculo exponunt chris ́iana festa, juxta illud: ‹ Viderunt eam hostes, et deriserunt sab ◄ bala ejus. Et hoc præsertim tangit viros graves et majores, el dominos; cæteri namque eos imitantur. Et auctor operis Theoria et Praxis de Sacramentis in suâ morali Theologiâ, t. 4, de Virt. Relig., toto cap. 5, hanc veritatem pluribus argumentis confirmat. El Petrus Ballarinus in notis ad S. Antoninum, part. 2, til. 9, cap. 7, § 4. Necnon Turnelius de tertio Decal. præcepto, cap. 3, art. 1, conclus. 2. Nec desunt argumenta ex ipso naturali lumine petita, et à laudatis theologis exposita, vel indigitata. Nam, ut aiebat S. Antoninus, præceptum sanctificandi dies festos obligat ad vacandum Deo per illum diem. Porrò quis unquàm dicet, illum per diem festum vacare divino cultui, qui per solum dimidium horæ, quod vix quadragesimam octavam partem diei constituit, Deo vacaret audiendo Missam? Quis dominus servum, qui3 opifex mercenarium sibi per totum diem inserviss 3 censeret, qui per solam dimidiam horam vel operi vel ministerio suo vacâsset, licèt per reliquum tempus nec aliis dominis servisset, nec pro alio vel pro se aliquid operis fecisset? 2° Qui in die festo per horam, vel etiam, ut nonnulli docent theologi, per duas horas servilibus incumbit operibus, saltem lethaliter, diem festum non violare censetur, quia modicum quid est ad totam diem. Quomodò ergo satis esse poterit ad totum diem sanctificandum spatium dimidiæ horæ ? et non modicum, imò minimum reputandum ad totius diei sanctificationem? Nonne locum hic habet, quod dicitur Proverb. 20, v. 10: Pondus et pondus, mensura el mensura, utrumque abominabile est apud Deum? Ex totâ itaque hactenùs traditâ doc'rinà hæc clicio consectaria.

CONSECTARIA PRÆCEDENTIS DOCTRINE.

Non est confundendum divinum et naturale præceptum sanctificationis festorum, cum præcepto de tali die sanctificando, et de Missà in illo audienda. Primum præceptum obtinuisset, licèt nec Ecclesia 31

aliquam designâsset diem, nec ullum præcepisset homini pium opus tali die implendum. Oportuisset enim, ut homines et diem sibi præstituerint, in quo unicè divino vacarent cultui, et opera rcligionis exercerent et pietatis, quæ in Dei honorem cederent. Fingamus ergo nullum impositum ab Ecclesià mandatum de Missâ audienda; porrò in câ hypothesi quis diceret satis esse ad impletionem præcepti Deo per dimidiam horam vacare, reliquum verò temporis in otiosis et inutilibus terere? Nullus profectò, nisi insipiens. Non sufficit ergo ad divini præcepti impletionem per breve dimidiæ horæ spatium Deo vacare.

Ex præcepto Ecclesia non tenentur fideles, nisi ad unius Missa piam et devotam auditionem. Hoc quoque certum exploratumque est, tum quia nullum inter præcepta Ecclesiæ de sanctificatione festorum reperitur præceptum, præter præfatam Missæ adsistentiam. Canones verò, pontifices et concilia, quorum statuta, decreta et ordinationes attulimus, plura quidem indicant, consulunt et insinuant, pia officia, et religiosa opera, de nullo autem peculiare indicunt præceptum, et legem ferunt. Imò plura indicando, consulendo, suggerendo, ostendunt manifesté liberum esse fidelibus quæ maluerint eligere. Quòd si alicubi invecta sit consuetudo, ut vespertinis horis fidelis populus intersit, ad hoc pium opus tenentur quidem, non tam præcepto Ecclesiæ, quàm ipsâ consuetudine, quæ tractu temporis fortassis vim legis obtinuit. Illud tamen adnotandum cupio: Quando Ecclesia præceptum tulit de unicâ Missæ auditione, una tantùm, et quidem solemnis Missa in quâlibet habebatur ecclesià, quam vel comitabantur, vel constituebant longiores preces, repetita psalmorum et canticorum recitatio, vel cantus, Sacramentorum frequens ministratio, Evangelii explanatio, vel catechistica instructio; ideòque non breve unius dimidiæ horæ spatium, sed totum penè matutinum tempus implebat.

Ecclesia, Missæ auditionem præcipiendo, nec divinum præceptum immutavit, aut coarctavit, nec cam satis esse ad integrum diem sanctificandum declaravit. Primum omninò certum est, cùm non sit in Ecclesiæ potestate divina et naturalia præcepta coarctare, vel immutare. Secunda pars est pariter evidens; nullum extat enim decretum, nullus canon, nulla Pontificum, vel episcoporum definitio, quæ declaret solâ Missæ auditione diem integrum sanctificari, et debitum Deo cultum integrè rependi. Imò Ecclesia oppositum semper docuit et in jure canonico, et in conciliis, et synodalibus statutis, et in catechismis ejus jussu et auctoritate editis ad fidelium instructionem. Id unum itaque suo de Missâ audiendà præcepto indicare voluit, nimirùm inter cætera pietatis opera ad Dei cultum in die festo peragenda, Missæ auditionem nullo modo esse omittendam. Cætera verò pietatis opera ideò non præcepit, non quia censeat prætermitti posse absque culpâ, hoc enim pacto divinum coarctasset præceptum, sed quia voluit fidelibus liberum esse inter multiplicia pietatis et religionis officia, ea præeligere, que sibi magis congrua, opportuna, salutaria pro

spexissent, non verò ut omninò omitterentur. Quod adhuc meo videri ineluctabili confirmo argumento : Fidelis populus tenetur ex divino præcepto in die festo à servilibus operibus vacare; ex præcepto verò Ecclesiae satis est si Missam audiat; ergo per reliquum diei spatium ex mente et voluntate Ecclesiæ poterit impunè vacare ludis, comessationibus, vel saltem otio indulgere, quin diei sanctitatem violet. Porrò quis suspicari poterit eam fuisse Ecclesiæ mentem in præcipienda auditione Missæ, nimirùm tantum temporis spatium liberum christianis relinquere in turpi otio insumendum, quòd profectò meliùs assumpsissent in servilibus operibus, et manibus operando? Mens igitur et voluntas Ecclesix est, ut Missam quidem audiant ex suo speciali præcepto, ex divino verò mandato ea addant pietatis opera, quæ quisque maluerit, non verò

ut omittant.

Non semper qui in aliquo festo solam Missam audit, est statim lethalis peccati reus habendus. Contingere enim potest, ut quis in loco versetur, ubi præter Missam nulla alia habeantur divina officia, vel publica pietatis opera, vel justâ de causâ, vel etiam urgente necessitate ab aliis operibus præstandis præpediatur. Quod quilibet debet in interiori conscientiæ suæ secreto, et coram Deo perpendere. Ideò puto S. Antoninum, et Cajetanum absolutè à qualitate et gravitate peccati definiendâ abstinuisse, contentos asserere, non vacare Deo pro majori parte diei esse peccatum, et fideles ex omissione divini cultûs, ad quem festa instituta sunt graviter peccare. At secùs dicendum puto de illis, qui ex merå negligentiâ, atque acediâ, et unicè ut ludis, venationibus, choreis, comessationibus, vel etiam inerti otio indulgeant, et non quidem uno vel altero die festo, sed per totum annum, et fortasse toto vitæ tempore ex habitu et consuetudine, una brevi auditâ Missà per totum diem de Deo, ejusque honore et cultu ne minimùm quidem cogitant. Nec audiendi sunt benigniores illi theologi, qui libenter quidem concedunt istos peccare contra alia vel præcepta, vel virtutes, minimè verò adversùs diei festi præceptam sanctificationem; cùm hoc, quàm falsum sit, ostendant omnia qux in superiori capite retulimus argumenta.

Confessarii suo muneri non satisfaciunt, si pœnitentes non interrogent de observantiâ sanetificationis festorum, si fideles non moneant et instruant de præcepto naturali et divino, pia et religiosa opera exercendi, et si illos, qui ex negligentiâ et acedià, et ex pravâ consuetudine integros dies festos otiosè insumunt, vel in profanis operibus terunt, à sacramentis non arcent. Et quidem interrogare debent, quia plerùmque vel ignorantia, vel ex pravá opinione nullius criminis reos se esse putant, si à servilibus operibus feriantes unam Missam audierint, et reliquum diem oliosè transegerint; quod præcipuè contingit iis, qui parùm piè vivunt, et in lethalibus criminibus diutiùs sordescunt. 2° Monere debent diem festum esse sanctificandum, id est, in divino cultu insumendum, secùs faciendo discrimini se committere transgrediendi

e!

hocce præceptum, et de æterna salute periclitari, cùm à Deo judicandi simus non juxta opiniones nostras, vel magistrorum, sed secundùm veritatem, et jegem suam. 3° Bebent illos, quos ex negligentià et acedià compericnt dies festos in inutilibus et otiosis insumere, præsertim si hoc in more habeant nce emendationem polliceri velint, à sacramentis arcere, et absolutionem denegare; nam licèt sola auditio Missæ et abstinentia ab operibus ferialibus pro aliquo festo, vel tempore à gravi culpâ excusare fortassis possit, id tamen in more habere, et diutiùs ex morâ negligentia et acedià in eo perseverare à gravi culpâ excusare nemo sapiens et prudens audebit.

§ 2. Sententia negans fideles ad aliud teneri diebus Dominicis, ultra cessationem ab opere servili et auditionem Missa.

(Auctore P. BILLUART.

Dico 1: Conveniens diei Dominicæ et festorum sanctificatio postulat ut fideles, præter Missam et cessasationem ab operibus servilibus, verbum Dei audiant, vespertinis officiis intersint, actibus fidei, spei et charitatis, compunctioni cordis et contritioni vacent, atque in piorum librorum lectione aliisque religionis operibus sacros illos dies transigant, ita ut meritò sint reprehensibiles qui, cessatione ab operibus servilibus et solà Missâ contenti, reliquum diem agunt in nugis, in deambulationibus, colloquiis profanis, negotiis secularibus, lusibus, spectaculis, choreis, venationibus et, quod pejus est, in compotationibus, comessationibus, ebrietatibus, impudicitiis, contentionibus et dissolutionibus.

Ita passim concilia provincialia, Turonense, Mediolanense, Aquense, Avenionense, Rhemense, Burdigalense, Bituricense, Aquilciense, Narbonense; item Nicolaus I, in responsione ad consulta Bulgar., cap. 10 et 11, can. Jejunia, dist. 3, de Consecratione ; Catechismus Romanus, 3 p. in explicatione tertii præcepti § 25, quorum omnium textus leguntur apud Natalem Alexandrum infra citandum; item S. Antonin., part. 2, tit. 9, cap.7, §4; Cajet. in Summulà, v.Festum, n. 50; Natalis Alexander, lib. 4, a. 6, reg. 10; Pontas v. Dimanche, cas. 1, et alii quotquot sunt exactæ disciplinæ assertores.

Patet etiam quja, præter jam assignata peccata et alia plura quæ hujusmodi christiani frequentiùs committunt diebus festis quàm aliis (quod sanè summopere dolendum est), præter scandalum quod inde oritur maximè ir viris gravibus et superioribus, quia eos cæteri imitantur; præter omissionem Vesperarum, quam dicam modò venialem, est sanè improbanda perversitas directè agere contra finem Ecclesiæ, et dies quos ad Dei cultum et propriam salutem promovendam instituit, otio, næniis et, quod pessimum est, vanitati, crapulæ, luxuriæ, verbo dicam, ipsi dæmoni consecrare, sicque festa nostra ludibrio exponere, juxta illud Thren. 1: Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus.

Dico 2o: Vi præcepti ecclesiastici, fideles non te

nentur præfatis diebus ad actus interiores fidei, spei, charitatis aut contritionis: quia 1° học præceptum, ul dietum est art. 1, ex D. Thoma, est tantùm de cultu exteriori (1); 2° quia hos actus nullibi legimus ab Ecclesià præcipi his diebus; 3° sensus et praxis com mı:nis est contraria.

Utrùm verò tencantur vi præcepti naturalis aut divini positivi, respondetur negativè, ubi de Virtuti bus theologicis et de sacramento Pœnitentia ostendimus nullo fundamento talem obligationem astrui șing ulis diebus Dominicis et festis, sed hæc præcepta oblig are duntaxat pluries in anno; quoties verò et quando præcisè, vix posse certò determinari.

Dico 3: Non obligantur fideles vi præcepti ecclesiastici audire concionem diebus Dominicis et festis, licèt ex alio capite possint obligari.

Prima pars patet, quia nullibi legitur præceptum strictè ad id obligans, neque sensus communis fidelium id percipit,

Secunda pars ctiam patet, quia si concio sit alicui necessaria, sive ad mysteriorum fidei cognitionem, sive ad morum compositionem, nec eam aliàs et alibi habeat, tenebitur ex præcepto naturali et divino diebus præfatis habitam audire : quia qui tenetur ad finem, tenetur ad media huic fini assequendo necessaria.

Dices cum glossatore Summulæ Gajetani et aliis : Ex cap. 4 jam cit., sess. 21, concilii Trid. tenentur episcopi et parochi diebus Dominicis et festis solemnioribus annuntiare fidelibus verbum Dei : ergo

(1) In eo articulo 1, ad quem remittit Billuart, hæc leguntur ad explanandam doctrinam S. Thomæ, q. 129 art. 40: Remotis per primum et secundum præceptum Decalogi veræ religionis impedimentis, nimirùm superstitione, sacrilegio, perjurio, etc., consequens erni ut statueretur id per quod homines in verâ religione positivè fundarentur, et hoc est cultus divinus. Et quia, ad interiorem cultum, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritus sancti in stinctu, et insuper hujusmodi cultus interior primo et secundo præcepto Decalogi satis intelligitur requisitus, (fides enim necessaria intelligitur his verbis: Ego sum

Dominus Deus tuus, et reverentia atque honos per hoc quòd dicitur solus Deus colendus, et nomen ejus non vanè assumendum), ideò conveniens fuit ut daretur legis præceptum de exteriori cultu; et hoc est tertium Decalogi: Memento ut diem sabbati sanctifices... non facies omne opus in eo. ›

Quia verò præcepta Decalogi sunt quasi quædam prima et communia legis principia, ideò in hoc tertio præcepto præcipitur exterior Dei cultus sub signo beneficii omnibus communis, scilicet creationis mundi, à quâ requievisse dicitur Deus die septima. In cujus signum dies septima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Et ideò, Exod. 20, pra misso præcepto de sanctificatione sabbati, assignatur ratio: quia diebus fecit cælum et terram, et in septimâ die requic

(vit.

sex

Sed advertendum hic cum Cajetano super hunc art. quòd, cùm audis S. Doctorem docere interiorcm cultum non juberi hoc præcepto, sed exteriorem duntaxat, intelligendus sit de cultu interiori secundùm se; talis enim non est hic præceptus, sed est finis præcepti. Cum quo tamen stat quòd cultus interior, qui est conditio necessaria cultus exterioris, prout cadit sub lege, sit in præ、 cepto; tenetur enim audiens Missam in Dominicâ interiorem et exteriorem hominem culţui Missæ exhibere.

tenentur fideles his diebus audire verbum Dei, idque in suâ parochia; correlativa cnim debet esse obligatio, siquidem frustra tenerentur parochi concionari si nullus teneretur eos audire.

R. 1°: D. consequens : Ergo tenentur fideles his diebus audire verbum Dei, quatenùs id necessarium est ad observationem festi, nego; quatenùs id necessarium est ad suam salutem, concedo. Et in hoc correlativa est obligatio parochi et parochiani, ut quando iste indiget, ille tenetur docere, et iste tenetur audire. Si autem non indigeat, quia vel scit, vel ab alio instruitur et corripitur, nulla est in parochiano obligatio audiendi, quamvis remaneat in parocho obligato docendi ; quia semper præsumuntur plures indigentes: sic, v. g., in academiis professores stipendiarii tenentur docere volentes instrui, nullus tamen tenetur eos audire vel adire.

R. 2° quòd sicut parochi in his Tridentini verbis non apprehendunt sibi strictum præceptum singulis omninò Dominicis concionandi ; quot sunt enim inter timoratos qui absque scrupulo aliquoties omittunt ! ita nec parochianis debent imponere.

Inst.: Concilium ibidem subdit: Moneatque episcopus populum diligenter, unumquemque teneri parochia suæ interesse, ubi commodè id fieri potest, ad audiendum verbum Dei. Ergo.

R. 1° Ut: ante concilium loqui de obligatione audiendi concionem quatenùs necessaria est ad scientiam salutis, non quatenùs necessaria est ad sanctificationem diei Dominicae ; cùm ibi sermo sit de concionibus quæ habentur non solùm diebus Dominicis, sed ctiam diebus ferialibus tempore Quadragesima et Adventus, ut patet ex textu.

R. 2° Ex hac ratione et ex his particulis, ubi commodè id fieri potest, evidens est rò teneri non importare strictam obligationem, sed decentiam tantùm et convenientiam respectu fidelium in genere. Respectu autem eorum quibus necessaria est concio ad salutem urget præceptum naturale, ut dictum est supra.

Dico 3: Obligantur fideles sub peccato veniali adesse Vesperis diebus dominicis et festis: ita Pontas, v. Dimanche, cas. 2, cum Navarro et aliis; quia sic fert consuetudo populi christiani; nec est ullus saltem in his partibus qui aliquam obligationem audiendi Vesperas his diebus non apprehendat, minorem tamen obligatione audiendi Missam; et ideò de hujusmodi omissione se accusant, distinguendo tamen inter omissionem Missæ et Vesperarum. Adde quòd tempore Vesperarum solcant prohiberi specialiter mercatus, compotationes, lusus, spectacula, etc., quæ omnia indicant aliquam obligationem.

Dico 4° Qui diebus Dominicis et festis abstinet ab operibus servilibus, et audit Missam neglectis aliis religionis operibus, quamvis sit reprehensibilis, ut dixi In primâ conclusione, satisfacit tamen præcepto de observatione festorum sic, ut non peccet mortaliter. Ita S. Anton., 2. p., tit. 9, cap. 7, § 4; et post ipsum Katalis Alexan., lib. 4, a. 6, reg. 10; Cajet. in Sum

mâ, v. Festum, n. 30; Pontas, v. Dimanche, cas. 1, et communiter summistæ.

Sequitur ex præcedentibus conclusionibus, eamque probat S. Antonin. citatus, ex hoc D. Thomæ principio: Intentio legislatoris circa aliquod præceptum est de duobus. Primum est ad quod intendit inducere per præcepta legis, et hoc est virtus; aliud est de quo intendit præceptum ferre, et hoc est quod inducit vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis : non enim idem est finis præcepti et id de quo præceptum datur, sicul neque in aliis rebus idem est finis et id quod est ad finem. Post quæ D. Thomæ verba subdit S. Antoninus : Itaque quamvis intendat legislator finem præcepti ut quid perfectius, non tamen intendit id ponere sub præcepto, quia multitudo cui datur lex non est subitò capax perfectionis, sed paulatim; sed intendit ponere sub præcepto id quod disponit ad illud et quod est facilius ad observandum. Hæc S. Anton. in præsenti materià : sicque abstinere ab operibus servilibus et audire Missam cadunt quidem sub præcepto de observationem diei festi; at sanctificari per opera pia tam interna quàm externa, et iis vacare pro majori saltem parte diei, est finis Ecclesiæ præcipientis qui non cadit sub precepto.

Quod sanè doctoris Angelici principium, co:nmuniter receptum, non satis advertunt qui agentem quodcumque opus à divino cultu abstrahens, statim violati præcepti reum inclamant, non distinguentes inter rem præceptam et finem præcepti, nec intelligentes cultum divinum præter cessationem ab opere servili et auditionem Missæ, esse duntaxat finem præcepti, et non rem præceptam ; quod est alterum D. Thoma principium de quo dixi art. 1 hujus dissert., conclus. 5.

Obj. in variis tum conciliorum cum pontificum decretis et in Catechismo Romano, plura alia pietatis opera præscribi exercenda per totam diem Dominicam aut festivain : ergo. — R. plura quidem præscribi non quæ semper necessariò fieri debeant, sed que fieri convenit, ut dixi in primâ conclusione. Plura enim præscribuntur quæ certò constant non requ.ri necessariò ad festorum observationem, ut sunt pauperum sublevamen, ægrotantium visitatio, mœrentium consolatio et similia.

Confutatur singularis opinio Francisci Ilennon.

Singularem opinionem hic defendit R. pater Franciscus lennon, in Decalog., disp. 3, q. 1, conclus. 8, cum nempe qui, auditâ privatâ Missâ, reliquumtempus otiosè tereret, peccare mortaliter, non quidem contra legem ecclesiasticam, sed contra legem naturalem præcipientem totam diem sanctificare, nisi aliàs huic obligationi per hebdomadam satisfaciat. Et quamvis fateatur hanc suam sententiam non ita muitos casuistas habere patronos, contendit tamen esse verissimam, et in conciliis, Patribus et ratione esse evidenter fundatam. Piam sanè religiosi viri intentionem laudo, at singularem ejus opinionem prorsùs infundatam et falsam evincam ex ipsius probationum refutatione.

Profert itaque 1° in probationem suæ sententiæ

« VorigeDoorgaan »