Pagina-afbeeldingen
PDF

Amolo Lugdunensis episcopus, et Theobaldo Lingonensi episcopo tradidit, cùm de reliquiis incertis, à nescio quibus monachis delatis in basilicam Divionensem sancti Benigni martyris interrogatus esset: Videtur nobis, inquit, ut ossa illa, quæ nullâ ratione, nullâ auctoritate, nescio cujus sancti esse dicuntur, unde primùm prurigo hujus curiositatis exorta esse videtur, omninò de sacris adytis, et de loco celebri tollantur, et nequaquàm intra ecclesiam, sed foris in atrio, aut certè sub pariete, vel circa ipsam, vel quod utilius existimamus, circa aliam secreto in loco apto et mundo sub paucorum conscientiâ sepeliantur; ut quoniam et sancta esse dicuntur, aliquid eis reverentiæ deferatur, et quia esse penitùs nesciuntur, nequaquàm rudibus populis occasio erroris et superstitionis existant. Nec metuere debemus ne fortè ex häc diligentiâ aliquam offensionem incurramus. Vult enim omnipotens Deus nos in rebus suis cautos esse atque discretos, jurta præceptum Apostoli dicentis: « Omnia a probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mali abstinete vos. » Et iterùm. • Nam et ipse Satanas t transfigurat se in angelum lucis. » Unde et Dominus monet dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. » Habemus in häc re magnum et reverendum pietatis exemplum in gestis beati Martini, ut nequaquàm temerè adhibeamus incertis fidem. Qui beatus et gloriosus Christi confessor et pontifex locum quemdam ù prædecessoribus suis sub altaris titulo consecratum, et concurrentis populi frequentiâ celebratum, quia nec nomen sepulti illic (ut ferebatur) martyris, nec tempora passionis ejus reperit, omninò se ab illo loco abstinuit nec auctoritatem suam vulgi opinioni accommodare ullatenùs voluit, donec rei veritate divinitüs sibi patefactâ, etiam populum superstitionis illius absolvit errore. Invenimus etiam in decretis B. papæ Gelasii graviter notari episcopos, et penè alienos à Christianitatis affectu designari, qui in quocumque nomine defunctorum, et fortassis nec omninò fidelium, ædificatas sacris processionibus audacter instituere præsumunt Ecclesias. Sed et quorumdam venerabilium valdè sanctorum corpora novimus, vel inter agrorum sepulturas, vel in angulo Ecclesiæ annis plurimis jacuisse, donec se dignis revelationibus manifestarent. Quapropter jurta apostolicam atque evangelicam auctoritatem, et venerabilia sanctorum Patrum exempla atque instituta, removeatur de medio, et congruendi modo habeatur unde tanta pullulavit occasio superstitionis , et nulla probatur existere utilitas salutis. Reliquias unius sancti pro alterius reliquiis colendas ex industriâ proponere, ubi comperta falsitas. vel dubia res lethale peccatum est indebiti cultùs. Hæc regula firmatur verbis venerabilis Guiberti Novigentini abbatis, libro M de Pignoribus sanclorum, cap. 5, ubi de contentione Constantinopolitanorum, et Angeriacensium monachorum caput S. Joannis Baptistæ habere se jactantium, hæc habet : Cùm constet id quod nusquàm geminari potuerit, alterutros habere non posse, perspicuum est hos vel illos plurimæ falsitati succumbere. Quòd si in häc re quæ tota pietati commilitat, mutuâ ad se versum arrogantiâ mendacioque confligunt, pro divinis dæmoniaca agunt. Alterutri ergo qui decipiun

tur atque decipiunt, idipsum profectò quo se jactitant, indebitè colunt. Quòd si indignum aliquid ab eis colitur, ecce quanto discrimini series ei obsequentium universa addicitur. Quòd si Joannis Baptistæ non est, alicujus verò sancti est, non mediocre tamen mendacii malum est. Nullius peccati rei sunt, qui reliquias unius sancti pro reliquiis alterius bonâ fide colunt. Ita docet venerabilis Guibertus abbas Novigentinus cap. 4 ejusdem libri, § 2: Quæritur quoque ab aliquibus utrùm eorum reliquiæ cùm alteræ pro alteris honorantur, et non sint ejus cujus putantur, aliquid perniciosum colentibus importare credantur. Quod ego non aestimo, cùm enim Dominus de eis dicat : « Ut sint t unum, sicut et nos unum sumus, » cùm ipsorum unitersitas sub Christo capite sit quasi quædam identitas corporis, et unus cum Deo sit spiritus ipsi adhærentis, inter eorum ossa qui sancti sunt, non est error si alia pro aliis excolantur, qui commembres in sui auctoris corpore dignoscuntur. A quo sensu non discrepare videtur quòd quatuor Coronatorum festivitas sub aliorum quinque martyrum nominibus ex I{omanâ auctoritate recolitur. 4* Nullius peccati reus est, qui bonâ fide illum invocat, quem sanctum esse certò credit, quamvis reverâ sanctus non sit. Quia, inquit Guibertus abbas, sicut Deum, qui eum, de quo est incertus erposcit, irritat; ita eum, si fideliter sanctum illum credens, qui non est sanctus eroret, placat. Vcrbi gratiâ, ponamus aliquem qui eleemosynam putet esse peccatum : si ergo is scienter eleemosynam faciat, profectò eae conscientiæ intuitu peccat, cùm tamen aliorsium verè sit bonum quod faciat. Ita planè si sanctum quis æstimet, quem sanctum quidem dici audiat, sanctum verò esse non constet, si eum præcordialiter et secundùm fidem interpellet, apud Deum, qui causa et fructus est orationis, intentio tota defigitur, quocumque modo animus per simplicitatem super suo intercessore errare videatur; et quod sub spe boni honoratur, nunquàm à boni remuneratione cessatur. Qui tamen publicè aliquem invocaret, et coleret ut sanctum, cujus sanctitas à Romano pontifice ritu solemni vindicata non esset, lethalis peccati reus foret. REgulA IV. — Sacræ reliquiæ in vasculis honestis et decoris recondi debent, et religiosè servari, nusquàm verò extra capsam aut loculum ostendi; nec absque sacris ritibus, quibus fideles ad earum venerationem excitentur. Hanc regulam tradunt Innocentius III, cap. Cùm ex eo, extra. de Reliquiis et Vcneratione sanctorum, synodus Mediolanensis IV, Bituricensis anno 1584, Aquensis 1585, et aliæ. A laicis cujusvis ordinis aut dignitatis hominibus tractari non decet. Statuit verò synodus Mediolanensis IV, provincialis sub S. Carolo, quod et Aquensis, Avenionensis et Aquileiensis confirmant, ut cùm ab ecclesiastici ordinis hominibus illæ cum suis loculis vasculisve suscipiuntur, ut vel populo ostendanlur, vel in altari erponantur, vel in processionibus ferantur, primium illis thurificatio adhibeatur, sicque in viâ ferantur, tunc acolythus sacerdoti illas ferenti præeat, qui item thurificet. Ne passim omni tempore, sed certis tantùm feslorum dierum celebritatibus, utpotè in nativitate Domini, Epiphaniâ, Paschâ Resurrectionis, Ascensione, Pentecoste, et ejusmodi, fest0que ipso die exponantur, ostendanturve, quo illius sancti, cujus reliquiæ sunt, ecclesiæ, in quâ reconditæ sunt, celebritas solemni festoque officio agatur; tum praeterza quo die ob aliquam causam jusserit concesseritve. Cùm in altari exponuntur, hæc serventur : Primò in illis exponendis processio per Ecclesiam ab ejusdem clero agatur, certo luminum numero adhibito. Rursùs idem præstetur, cùm reconduntur. A sacerdote, qui post episcopum in illä ecclesiâ digniorem sacerdotalem locum obtinet, nisi aliquando episcopus ipse id munus sibi obeundum censuerit, erponantur et recondantur. Isque superpelliceo, et stolâ, vel pluviali etiam pro reliquiarum, ecclesiaeve ratione, indutus sit. Dùmque exponuntur, et item cùm reconduntur, hymnus canatur, tum antiphonæ, et alia ad hujusmodi rem accommodata, ultimoque loco oratio de Sanctis. Dùm in altari expositæ sunt, candelæ saltem quatuor grandiores accensæ ibi colluceant : ad earumque custodiam adhibeatur qui semper assistat, unus, duove, sacris majoribus ordinibus initiati, iique moribus probati, ac superpelliceo induli. Ilorum verò clericorum, non laicorum operâ, ministeriove adhibito, liceat fidelibus, pietatis et religionis causâ, calculorum coronis sacrarum reliquiarum vascula, loculosve attingere, quâ horâ episcopus concesserit. Sacris reliquiis, si sanctissimo Eucharistiæ sacramento non ita propè quidem collocatae sunt, ut illius lampade harum cultui satisfiat, lampas propria assiduè præluceat : nisi hanc impensam nimia ecclesiae, et populi egestas, episcopi judicio non patitur. Cæterùm corporibus sanctorum , et reliquiis, episcopi judicio insignibus, lampas omnibus una semper colluceat. Mulieres locis, quibus populo colendæ reliquiæ proponuntur, assidere vetant synodus Turonensis anno 1583, et Tolosana 1590. Ab ecclesiasticis personis, non à laicis in supplicationibus publicis deportari jubet synodus Bituricensis 1584, nisi fortè ex antiquâ et laudabili consuetudine Ecclesiarum et locorum ab illis concessum sit. Si quæ in privatis domibus sint, auct0ritáte episcopi ad Ecclesiam reduci decernit synodus Bituricensis 1584. RegulA W. — Christiana plebs monenda est à pastoriíus, ut ad Deum in sanctis suis laudandum, non ob miracula præcipuè, sanctorum memorias frequenlet. Post tot enim miracula in primitivà Ecclesiâ edita, alia postulanda non sunt. Quisquis enim adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, quòd mundo toto credente, ipse non credit (inquit S. Augustinus). Fidei ergo excitandæ gratià, non miraculorum præsertim intuitu, sanctorum memoriæ, et sacra pignora frequentari debent à fidelibus. Quia verò pleriumque fit, ut vulgi concursu, populique clamore, aliquid pro miraculo, aut sacris reliquiis evulgetur, quod reverâ non est, studeant summoperè episcopi, ubi ejusmodi occasio se obtulerit, ut primis illis vulgi clamoribus piè obsistant, donec rei veritas legitimè comprobata conslet. lia sanxerunt concilia, Senonease anno 1528,

Mediolanense IV, 1576, Aquense 1585. Denique altaria, quæ per somnia, et pcr inanes quasi reveuationes quorumlibet hominum constituerentur, omnimodè reprobari,jam olim decrevit concilium Carthaginense W, canone 4. RegulA VI. — Nemini licet ullo in loco, vel ecclesiâ etiam quomodolibet exemptâ, ullam insolitam ponere, vel ponendam curare imaginem, nisi ab episcopo approbata fuerit. Decretum est sacrosanctæ synodi Tridentinae, sessione 25. Porrò pictoribus et sculptoribus prohibere debent episcopi, ne quid inordinatè, aut præposterè, aut tumultuariè accommodatum, ne quid profanum, aut inbonestum pingant, aut effingant. Domum enim Domini decet sanctitudo. Rectores etiam Ecclesiarum, qui sacram aliquam imaginem insolitam suis in ecclesiis, etiam exemptis, poni permiserint, episcopi plecuere pro arbitrio possunt, et censuris ecclesiasticis COercere. Efligies jumentorum, canum, aliorumque brutorum animalium in ecclesiâ, pingere, vel sculpere vetitum est, nisi historiæ sacræ expressio, ex sanctæ matris Ecclesiæ consuetudine hoc postulet. Quamobrem S. Martini equo incidentis statuam in altari poni, minis conveniens est, sed episcopi potiùs habitu effingi debet, qui status fuit ipius perfectior. Imagunculæ illæ parvulæ, fictili opere effictæ, si ita fuco, alioque apparatu concinnatæ sint, ut episcopi judicio vanitatem præ se ferre, aut offensionem præbere vidcantur, ad altare me adhibeantur. Crur, cui sacra imago, etiam in ecclesiâ, humi non exprimatur, aut in locis uliginosis, quæ picturam deformare possint. Si quæ sacræ tabulae, imaginesve pictæ, nimiâ vetustate, carie, situ, aut sordibus penè deletæ, indeccnti aspectu sunt, eas episcopus piâ, religiosâque picturâ, ab iis quorum interest, renovari jubeat : aut si id non potest, omninò deleri. Auferantur imagines historias apocryphas erprimentes, aliquidve Scripturæ sacræ, c :t traditioni repugnans. Tabulæ sanctorum imagini! us expressae, vetustate consumptæ, in vilem et sordidum, profanumque usum ne convertantur, sed ut de altaris pallis, ac relis temporis usurâ penè confectis sancitum est, in ignem conjiciantur; tum cineres in pavimenti fossis collocentur. Imagines quoque sacræ sculptæ, si deformatæ sint, amoveantur, et sub pavimento ecclesiæ, aut saltem sub cæmeterii solo collocentur. Novas imagines solemniter, statutisque precibus, ex Ecclesiæ ritu oportet benedici. Hæc statuta sunt concilii Mediolanensis IV, Remensis, anni 1583, Turonensis eodem anno; Biturieensis anno 1584, Mexicani, libro 3, tit. 18, Tolosani anno 1590, cap. 11. Quod et indecorè vestiri, ornarive sacras imagines vetat; Avenionensis 1594, cap. 26. Mechliniensis anno 1607, tit. 14, Narbonensis 1609, cap. 7. Legantur et Instructiones S. Caroli Borromæi, de Fabricà Ecclesiæ, lib. 1, cap. 17. ßEGULA VII. — Sacrosanctam Trinitatem aliqui*is figuris adumbrare licet : cavendum tamen ne Pat* aeternus sic humanâ specie sculpatur aut pingatur, * rudi populo errandi detur occasio, eristimandique Deum corporeâ formâ circumscriptum esse. Hanc regulam tradit sacra synodus Tridentina sessione 95, ubi cüm præmisisset, nullas falsi dogmatis tmagines et rudibus periculosi erroris occasionem præbentes statuendas esse, subdit: Quòd si aliquando historias et narrationes sacræ Scripturæ, cium id indoctæ plebi expediet, exprimi et figurari contigerit, doceatur populus non propterea Divinitatem figurari quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. Idem confirmat concilii Catechismus, p. 5: Nemo, inquit, propterea contra religionem, atque legem quidquam committi putet, cùm sanctissimæ Trinitatis aliqua persona quibusdam signis exprimitur, quæ tam in veteri quàm in novo Testamento apparuerunt. Nemo enim tam rudis est, ut illâ imuagine Divinitatem credat exprimi, sed illis declarari doceat pastor proprietates aliquas, aut actiones, quæ Deo tribuuntur: veluti cùm ex Daniele pingitur AntiQUus dieRUM in throno sedens, ante quem libri aperti sunt, Dei æternitas, et infinita sapientia significatur, quâ omnes hominum et cogitationes et actiones, ut de illis judicium ferut, intuetur. Columbæ verò species, et linguæ tanquàm ignis, in Evangelio, et Actis Apostolorum, quas Spiritüs sancti proprietates significent, multò motius cst quàm ut oporteat pluribus verbis explicari. Cavendum tamen ne imperitis errroris detur occasio, putentque Deum corpus et humanam effigiem habere, esseque circumscriptum. Unde S. Augustimus, libro de Fide et Symbolo, cap. 7, explicans hæc verba Symboli, Sedet ad dexteram Patris, ait : Nec ideò tamen quasi humanâ formâ circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus de rtrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut idipsum quòd scdere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putundum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam « incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis ho

minis. » Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo collocare: multò magis in corde nefarium est, ubi verè est templum Dei, si àterrenâ cupiditate atque errore mundetur.

Tardiùs certè admissas in Ecclesiâ Dei Patris imagines, constat ex Origene libro 7 contra Celsum in fine, et S. Joanne Damasceno libro 4 de Fide Orthodoxâ, cap. 17, qui Christianos nullam Dei imaginem habere docent, utpote incorporei et invisibilis. Septima synodus nullas Dei imagines agnoscit, aut colendas praecipit, sed solùm Christi, Deiparæ Virginis, et sanctorum. Tridentima synodus imagines Christi, Dciparæ Virginis, et aliorum sanctorum in templis præsertim habendas· et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam esse declarat : non meminit imaginum Dei Patris; uti nec forma professionis fidei à Pio IV praescripta. Nec mirum, quia non est tam certum in Ecclesià, an sint faciendæ imagines Dei, sive Trinitatis, quàm Christi et sanctorum : hoc enim confitentur omnes Catholici, et ad fidem pertinet; illud est in opinione (inquit Cardinalis Bellarminus, lib. 11 Imaginibus sanctorum, cap. 8). Ilinc romanum pontificale ritum benedicendi crucem, imagines Deiparæ Virginis, et sanctorum præscribit, nullum benedicendi imagines Dei Patris. Hinc Abulensis episcopus Tostatus, Durandus, Peresius, Hesselius, imagines Dei extra Scripturæ sacræ historiam non probant. Tostatus in cap. 4 Deuteronomii, Durandus in 3 Sententiarum, dist. 4, Quæst. 2, ad quartum; Hesselius in Explicatione Decalogi, cap. 65. Sed in admittendis Patris æterni sub humanâ specie imaginibus, vel rejiciendis, prout fidelium utilitati et ædificationi conveniens esse, vel rudium et imperitorum multitudini periculosum, præsertim in Ecclesiis pagorum, esse perspexerint, romani pontiflcis in toto orbe christiano, et episcoporum in suâ cujusque dioecesi, esto judicium.

Ê==j
.APPEJVDIX SECUJYD.A.
DE SANCTIFICATIONE DIEI DOMINICÆ ET FESTORUM.

Utrùm præter cessationem ab operibus velitis et auditio• nem Missæ, aliquid insuper requiratur ad satisfacicndum legi. In expositione tcrtii præcepti dictum est legem de sanctificatione diei Dominicæ considerari posse sub duplici respectu, quatenùs scilicet est negativa vel positiva. Sub eo secundo respectu controvertitur inter theologos quodnam sit illius objectum integrum : alii illud reponunt in solâ auditione Missæ, adeò ut, juxta eos, qui Missâ auditâ reliquum diem transigit in actibus profanis non specialiter vetitis, ut opera servilia, satisfeci: præcepto; alii autem volunt insuper requiri ut certum diei Dominicæ tempus expendatur in pia religionis seucharitatis exercitia. Ad solutionem diflicultatis brevior methodus esset astruare præcipua ar

gumenta utriusque opinionis quæ simul conferrentur discussione analyticâ ; attamen cùm nostrum institutum postulet ut, quantùm fieri possit, integrum auctorum textum afferamus, gratum fore ac perutile lectori theologo judicavimus si utramque opinionem affirmativam et negativam successivè adduxerimus, qualem eam propugnant auctores, cum suis omnibus argumentis servato ordine et ipso textu; cum hæc prolata fuerint, unusquisque eam partem amplexabitur quæ sibi magis fundata apparebit. Auctores selegimus Patuzzi et Billuart, quos præ cæteris hanc quæstionem majori studio perpendisse arbitramur. Patuzzi in suâ Theologiâ morali, t. 4, de festorum Sanctificatione, cap. 5; Billuart Theol. morali, de Virtute Religionis, dissert. 6, art. 8.

S 1. Sententia affirmans requiri alia pietatis exercitia præter Missæ auditionem ad satisfaciendum præcepto de festorum sanctificatione. (AUCTORE PATUZZI.) Præceptum de die festo colendo non inerènegativum esse, imò de se primò et principaliter positivum, et superiùs diximus, et ipsa divinæ legis verba apertè indicant : Memento, ut diem sabbati sanctifices. Illa autem (inquit S. Th. 2-2, q. 122, a. 4, ad 5) dicuntur sanctificari in lege, quæ divino cultui applicantur; et in corp. art. dixerat : Dies seplima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Non igitur merà cessatione à servilibus operibus festa sanctificantur, sed necessariò sunt ponendæ exteriores actiones, quibus Deo debitus reddatur cultus, exhibeatur honor et reverentia. Audiatur D. Joan. Chrysostomus, hom. M de Lazaro sic docens: Judæi putabant sibi sabbatum otii gratiâ fuisse datum. Verùm non ista est causa, sed potiùs ut abducti à curis rerum temporalium:, otium omne consumerent in spiritualibus. Quòd enim sabbatum non otii, sed spiritualis actionis materia sit, dilucidum apparet ex ipsis rebus. Nam sacerdos eo die duplum facit operis. Qui quotidiè nonnisi unicam hostiam offerre solitus, sabbato jubetur offerre geminam. Quòd si prorsùs esset otii dies, oportebat sacerdotem omnium maxime otium agere. Quoniam igitur Judæi non vacabant spiritualibus, ut puta sobrietati, modestiæ, et audiendis divinis sermonibus, sed è contra servientes ventri, indulgentes ebrietati, distenti cibis deliciantes, ideò eos reprehendit Propheta. Hanc autem esse et Ecclesiæ doctrinam patet ex ipsius præcepto, quo jubet omnes fideles ad Missam integrè et devolè audiendam in diebus festis teneri, quod quidem præceptum non naturale est, nec divinum, sed ecclesiasticum, cùm Deus nullibi in Scripturis speciale opus in Dei honorem de necessitate exhibendum statuerit; exceptis tamen cæremonialibus de sacrificiis duplicatis, et aliis, non perpetuò duraturis, sed quæ aliquando cessare debebant. Verum quidem est, Ecclesiam hoc suo mandato partem divini cultûs ex divinà lege indictum statuere; quapropter meritò dici potest, auditionem Missæ, prout pium sanctumque opus est, ad divinum, naturaleque præceptum pertinere; atque tale opus ab Ecclesià præscribi. Qui itaque à Missæ auditione ex aliquo capite præpediuntur, debent alio pio opere, et quidem exteriori, diem festum sanctificare. Ilinc navigantes, infirmi, in carcere detenti vel quoquo modo impediti , debent diem festum in aliis operibus pietatis insumere, adeò ut verum sit ipsos diem festum sanctificare, id est, in Dei cultum insumere; hoc enim indicit præceptum divinum, dùm dicit: Memento, ut diem sabbati sanctifices, id est, non partem, sed totum diem integrum debes divino cultui deputare, quod tamen intelligendum est de integritate non physicà, sed morali. Quamobrem S. Augustinus serm. 25 de Temp. sic fideles monet: Qui verò ad Ecclesiam venire non potest, sal

tem in domo suâ oret et non negligat Deo... reddere pensum servitutis.

Itaque hoc præceptum non implent, nec suae consulunt saluti fideles, qui unicâ contenti Missâ totum diem in rebus inutilibus et profanis, in ludis, cursibus, terunt et insumunt. Contrariam opinionem, quam tamen plures defendunt theologi, ab Ecclesiæ mente alienam meritò appellat Wan Espcnius de Jure Eccles. part. 2, tit. 17, cap 2, scribens : Facilè apparet omninò à mente canonum et Ecclesiæ esse alieram quorumdam opinionem, qui arbitrantur præcepto de sanctificando die Dominico aut festivo satisfieri per unius Missæ privatæ, quæ semihoræ spatio absolvitur, auditionem, tametsi reliquam partem actionibus profanis et inutilibus impendant. Et reverà summi pontifices et concilia ea omninò docent et prædicant, quæ toto cœlo ab hàc doctrinâ distant. Nicolaus pontifex in resp. ad consulta Bulgarorum, cap. 10, docet Dominico die à labore terreno cessandum, atque omni modo orationibus insistendum, ut quod negligenter per sex dies agitur, per diem Resurrectionis precibus expietur... ut liberiùs ad ecclesiam ire, psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus insistere, orationi vacare, oblati- nes offerre, memorias sanctorum communicare , ad imitationem eorum assurgere, eloquiis divinis intendere, eleemosynam indigentibus ministrare valeat Christianus. Et in canone Jejunia, distinct. 3, de Consecr. hæc jubentur : Die Dominico nihil aliud agendum est, nisi Deo vacandum. Nulla operatio in illâ sanctâ die agatur, nisi tantùm hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus illa dies transigatur. Accedunt conciliorum innumera penè decreta, quæ Ecclesiæ mentem et doctrinam exponunt. Concilium Turonense anni 815, can. 42, statuit : Die Dominicü oportet omnes Christianos in laude Dei, et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare. Concilium Bituricense anni 1584, tit. 6, can. 4: Dominico die sit quies animi et corporis sancta, et ad Deum levata mens, et à terrenis abstracta : satis sint Christiano opera charitatis, orationes piæ, hymni, et cantica. Concilium Aquileiense anni 1596, cap. 14 : Tempus dici festi in audiendis concionibus, Missæ sacro, et divinis officiis ponendum est, non in commessationibus, multò minùs peracto prandio ad saltationes, et lusus declinandum : cum sit in Ecclesiam ad horas vespertinas divertendum, et nomen Dei concorditer devotè, vel silentii meditatione, vel vocis exultatione laudandum. Quod curabunt episcopi, curatorum diligentiâ populis inculcare. Conc. Remense anni 1585: Diebus Dominicis et festivis parochus populum conveniat, ut Missæ, concioni ac Vesperis intersit. ldem docet et inculta S. Carolus Borromæus in suo conc. III Mediolan. tit. de fest. dier. Cultu, ubi hæc habet: Ut verò ii dies omni pietate et religione colantur, hoc crebrò populum parochi et concionatores admoneant utque hortentur, ut illorum dierum tempus, quod Deo, cjusque cultui debetur, in iis actionibus totum consumant in quibus sanctè consumendum sit, ut concionem tn mane, sacram lectionem à prandio, ubi explicari solet, audiant. Ut divinis vesperarum præsertim officiis præsentes piè religiosèque adsint. Ut in christianæ doctrinæ rudimentis ac præceptis vel percipiendis, tel rcco!endis versentur. Ut in operibus etiam, officiisque pietatis se e.rerceant, argros homines visitando, moerentes piè convolando, et alia hujusmodi præstando. Denique, ut plura alia innumera, quæ afferri possent, statuta omittam, addam concilii Cameracensis anni 1604, tit. 4, cap. 1, doctrinam et decretum : Ut abusus ille (vcrba sunt S. synodi) divino et ecclesiastico præcepto contrarius semel tandem penitùs aboleatur, quo se pleri'que existimuant, probè suo functos officio, si Missâ etiam privatâ tantummodò diebus Dominicis et festis auditâ, reliquum diem profanationi, negotiationi, lusibus, choreis, potationibus, et aliis secularibus, vel etiam illicitis actionibus impendant, parochi suis subditis frequenter inculcent ea quæ in Catechismo I{omamo ad tertium præceptum Decalogi et aliis auctoribus de rectâ dierum festorum obserratione traduntur. Et reverâ Catechismus Romanus doctrinam Ecclesiæ exponens de festorum Sanctificatione hæc habet part. 5, § 25: Neque verò parochus prætermittere debet, ut diligenter doceat, quibus operibus atque actionibus christiani homines diebus festis exercere se debeant. Illae rerò ejusmodi sunt, ut ad templum acccdamus, eoque loco sincerè piâque animi attentione sacrosancto Missæ sacrificio intersimus; divina Ecclesiæ Sacramenta quæ ad salutem nostram instituta sunt, ad animæ vulnerum curationem crebrò adhibeamus... Attentè præterea, diligenterque sacra concio à fidelibus audienda est. Nihil enim minùs ferendum est, neque tam perfectò indignum, quàm Christi verba contemere, aut negligenter audire. Erercitatio item fidelium, studiumque in precibus, divinisque laudibus frequens esse debet. Præcipuaque eorumdem cura, ut quæ ad christianae vitae institutionem pertinent, ea diligenter addiscant, sedulòqne se exerceant in eis officiis, quæ pietatem continent, pauperibus, et egenis cleemosynam tribuendo, aegros visitando, mœrentes, quique dolore afflicti jacent, piè consolando. Eamdem veritatem confirmant etiam nobiliores theologi. S. Antoninus, 5 part., tit. 9, cap. 7, § 4, scribit : Sed qnaeri potest, utrùm quis abstinendo se à criminalibus, et operibus manualibus, per hoc solùm quòd non vacet dirimis nisi audiendo Missam, vel non audiendo, quia non potest; sed per totum festum solatiatur, et ratiocinatur de otiosis, peccet mortaliter. Et videtur quòd sic, quia maximiè cadit sub præcepto, quod est de intentione legislatoris. Sed ad hoc intentio legislatoris hujus præcepti de sanctificatione sabbati est, ut vace;ur Deo. Talis autem non vacat Deo, quia etsi audiat Missam, illud valdè nodicum est respectu totius diei; et modicum pro nihilo reputatur... Quod si verum esset, durus esset hic sermo, et multi præter suum credere, et commune credere damnarentur. Posset ergo ad argumenta responderi per quamdam distinctionem, quam ponit D. Thom., ad 2, q. 100, a. 9; dicit enim in resp. 1, 2. • Intentio legislatoris est dc duobus : de uno quidem, ad quod intendit per t præcepta legis inducere, et hoc est virtus: aliud autem « est. de quo intendit pracccptum ferre, et hoc est quod * ducit, vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis. t Non enim idem est finis præcepti, et id de quo praeceptum ultitur, sicut neque in aliis rebus idem est finis, et tii. xiv,

quod est ad fincm. » Hæc D. Thomas. Et hoc videtur posse dici, quòd quamvis intendat legislator finem præcepti, ut quid perfectius, non tamen intendat id poncre sub præcepto, quia multitudo, cui datur lea, non est subitò capax perfectionis, sed paulatim; sed intendam pomere sub præcepto id quod disponit ad illud, quod fuciliùs est ad observundum; et sic abstinere ab operibus servilibus est de præcepto. Non vacare Deo pro majori parte diei tamen peccatum est.

Consentiunt et Cajetanus in Summulâ, v. Festum. ubi hæc docet: Licèt cum abstinentiâ à servilibus solius Missæ cultus sufficiat in festo ad evitandum peccatum mortale, tenentur tamen fideles diem expendere in divinis laudibus, saltem eundo ad prædicationem, et ad Vesperas. Unde qui post Missam festos dies vanè consumunt ludendo, jocando, otiosè vagando, aut venando, spectaculis intendendo, licèt ex ipsis operibus, utpote non servilibus, mortale nom incurrant, ex omissione tamen divini cultûs, ad quem festa instituta sunt, graviter peccant, quia non reddunt quæ sunt Dei Deo; et quia, quantùm in se est, ridiculo erponunt christiana festa, jurta illud : « Viderunt eam hostes, et deriserunt sab« bata ejus. » Et hoc præsertim tangit viros graves et majores, et domninos; cæteri namque eos imitantur. Et auctor operis Theoriæ et Praxis de Sacramentis in suâ norali Theologià, t. 4, de Wirt. Relig., toto cap. 5, hanc veritatem pluribus argumentis confirmat. £u Petrus Ballarinns in notis ad S. Antoninum, part. 2, tit. 9, cap. 7, § 4. Necnon Turnelius de tertio Decal. præcepto, cap. 5, art. 1, conclus. 2. Nec desunt argumenta ex ipso naturali lumine petita, et à laudatis theologis exposita, vel indigitata. Nam, ut aiebat S. Antoninus, præceptum sanctificandi dies festos obligat ad vacandum Deo per illum diem. Porrò quis unquàm dicet, illum per diem festum vacare divino cultui, qui per solum dimidium horæ, quod vix quadragesimam octavam partem diei constituit, Deo vacaret audiendo Missam? Quis dominus servum, qui3 opifex mercenarium sibi per totum diem inservisse censeret, qui per solam dimidiam horam vel operi ve! ministerio suo vacàsset, licèt per reliquum tempus ncc aliis dominis servisset, nec pro alio vel pro se aliquid operis fecisset? 2° Qui in die festo per horam, vel etiam, ut nonnulli docent thcologi, per duas horas servilibus incumbit operibus, saltem lethaliter. diem festum non violare censetur, quia modicum quid est ad totam diem. Quomodò ergo satis esse poterit ad totum diem sanctificandum spatium dimidiæ horæ ? et non modicum, imò minimum reputandum ad totius diei sanctificationem? Nonne locum hîc habet, quod dicitur Proverb. 20, v. 10: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum? Ex totâ itaque hactenùs traditâ docfritiâ hæc clicio consectaria.

CONSECTARiA PRÆCEDENTis DocTRiN.E.

Non est confundendum divinum et naturale pr;eceptum sanctificationis festorum, cum præcepto de tali die sanctificando, et de Missà in illo audiendà. Primum præceptum obtinuisset, licèt nec Ecclesia

31

« VorigeDoorgaan »