Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Deo debita servitus. Cultus hujusmodi putandus non est ullâ ex parte Dei gloriam minuere vel obscurare, sed potiùs augere atque illustrare: tum quia Deus hoc modo non in se solùm, sed etiam in sanctis suis mirabilis et gloriosus agnoscitur: tum quia hoc ipsum Deo acceptum et gratum est, ut sicut reges, principes, sacerdotes, parentes, et quicumque potestatis vel sanctitatis nomine excellunt, Deoque similes sunt, secundùm legem jejus honoramus et veneramur, ita et multò magis eos honoremus, qui regni cœlestis jam cum ipso sunt consortes; propterea quòd et charitate perfectiores, et dignitate sublimiores, eam apud Deum honoris excellentiam consecuti sint, quâ nusquàm possunt excidere. Deum autem velle ut sic à nobis honorentur, ex sacris litteris compertum est Psalm. 138: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, et Joannis 12 Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Sic Josue angelum principem militiæ Domini pronus in terram veneratus est, Josue 5. Sic filii prophetarum, qui erant in Jericho, cùm spiritum Eliæ super Elizæum requievisse experti fuissent: Venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, id est, ut prophetam singulari et plusquàm civili honore venerati sunt. Quod si legimus angelos interdùm honorem ab hominibus sibi exhibitum recusâsse, propterea id fecisse intelligendum est, quòd eum sibi honorem haberi nollent, qui soli Deo debetur. Sic angelus prohibuit S. Joannem ne ipsum adoraret, Apocal. 19: Vide (inquit) ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum, habentium testimonium Jesu: Deum adora. Ita enim dilecto Christi Apostolo apparuerat angelus, ut Deus videri posset. Quamobrem opus erat ut se Deum non esse, sed Dei legatum ac ministrum doceret ne ipsum Joannes adoraret. Ita hunc locum S. Augustinus exponit quæstione 61 super Genesim: Talis, inquit, apparuera! angelus ut pro Deo posset adorari, et ideò fuerat corrigendus adorator. Quamquàm nec improbabile sit angelum prohibuisse ne supplex ante ipsum Apostolus prosterneretur, ob naturæ humanæ à Filio Dei assumptæ reverentiam. Utque significaret angelos non dedignari habere hominem socium, qui super se adorant hominem Deum (inquit S. Gregorius, homilia 8 in Evang.). Quòd verò S. Petrus Cornelium ad pedes ejus prostratum ac supplicem surgere jusserit, dicens: Et ego ipse homo sum, id fecisse ad humilitatis exemplum, docet S. Joannes Chrysostomus homiliâ 23 in Acta Apostolorum.

Sed nec Apostolus fideles deterrere censendus est à religioso sanctorum angelorum cultu, cùm ad Colossenses scribit, cap. 2: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, etc. Sed vel à Mosaicæ legis observationibus, quæ post Christi mortem et Evangelii promulgationem Dei cultus esse desiit, et transfugarum potiùs angelorum, sive spirituum immundorum cultura facta est, de quibus Apostolus paulò ante dixerat. Exspolians principatus et potestates, confidenter palàm traduxit illos triumphans in semelipso. Quæ S. Ilieronymi interpretatio est Epistolå 151 ad Algasiam, quæstione 10. Vel superstitiosum dun

taxat cultum prohibuit, angelis exhibitum ab iis qui, relicto Christo mediatore, angelos ut unicos et primarios mediatores adibant, per eos ad Deum nos adduci necessariò oportere garrientes, per quos lex data esset. Idque falsâ humilitate ducti fieri suadebant, dicentes: Universorum Deum nec cerni, nec attingi, nec comprehendi posse, et oportere per angelos divinam sibı benevolentiam conciliare. Hoc est quod dicit Apostolus: In humilitate et religione angelorum. Hæc Theodoreti expositio est. Superstitiosum hujusmodi cultum Laodicena synodus canone 35 prohibuit, volens veteri illi morbo mederi ; quia occulta idololatriæ serviebant, qui Christo et Ecclesiâ relictis, angelos adorabant. Uno verbo, eum duntaxat Angelorum cultum prohibet ac damnat Apostolus, cui aliquis ita addictus est, ut Ecclesiæ caput, id est, Christum non teneat, Nemo (inquit) vos seducat, volens, in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit ambulans frustra inflalus sensu carnis suæ, et non tenens caput ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et con structum, crescit in augmentum Dei. Sed angelos reve, reri non prohibet ut Dei legatos et ministros, quorum operâ non modò ad Ecclesiæ suæ, sed etiam ad reliquarum rerum gubernationem utitur ut nostros curatores et custodes, ut patronos apud Deum potentissimos, qui magnâ charitate nos diligunt; qui pro iis provinciis quibus præsunt (ut ex Scripturâ sacrâ facilè intelligitur) preces fundunt; quod etiam præstare iis quorum sunt ipsi custodes à Deo constituti; mi. nimè dubitandum est. Nostras enim preces Deo offerunt (ut constat ex Apocalypsis cap. 8, 3, 4). Quamobrem Christus Dominus in Evangelio docuit pusillos scandalizandos non esse, quia angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris.

Objecerunt quidem olim Ecclesiæ ethnici, et Manichæi hæretici, divinos honores martyribus à Christianis et catholicis impendi, eosque idolis gentium mortuos homines substituisse; sed eam calumniam egregiè repellit S. Augustinus libro 20 contra Faustum, cap. 21. Hujus verba descripsi in tractatu de Sacramento Eucharistiæ, cap. 6, articulo 2. Summa hujus loci est, populum christianum memorias martyrum religiosè celebrare, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur et orationibus adjuvetur. Cæterùm martyribus altaria non constitui, nec offerri sacrificium, sed soli Deo qui martyres coronavit, in memoriis corum quos coronavit. Nos martyres colere, non cultu latrix, sed eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hàc vitâ coluntur sancti homines Dei. Paucis verbis ut multa complectar, sancti honorandi sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem.... Honoramus eos charitate, non servitute. Nec eis templa construimus. Noluns enim se sic honorari à nobis, quia nos ipsos, cùm boni sumus, templum summi Dei esse noverunt. Quamvis ergo vulgò nuncupetur Ecclesia sive templum, aut altare beatæ Virginis, S. Petri, aut alterius sancti, non tamen illis consecrata sunt templa, vel altaria, neque dicati festi dies, sed Deo in corum memoriam, et sub

eorum invocatione. Hæc Ecclesiæ catholicæ fides. Sanctorum autem memoriam triplici potissimùm ratione colimus. Primò, ut eximia Dei opera in illis celebremus, Deumque ob beneficia illis, et per illos cæteris hominibus collata laudemus, quemadmodùm Scriptura sacra ubique facit, et Deum in sanctis suis laudari jubet. Secundò, ut fidem etiam sanctorum, quâ vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, suscipiamus; ipsosque veluti jam perpetuos filios Dei, fratres et cohæredes Christi, templaque Spiritus sancti honoremus. Nam planè superbus atque impius est, qui, quos honore summo Pater cœlestis afficit, recusat honorare. Tertiò, ut imitatione sanctioris vitæ sanctos colamus, quæ honoris species est non minima, ut scilicet simus illorum imitatores, sicut et ipsi Christi. Adaugent certè sanctorum vitæ et exempla nobis fiduciam assequendi bravii, quod currendo appetimus. Addunt operandi alacritatem, quòd quæ illos per Christum jam assecutos intelligimus, eodem auctore nos aliquando consecuturos confidamus. Hùc spectant egregiæ illæ sanctorum veteris legis laudes, Ecclesiastici 44, et ad Hebræos 11, ubi Apostolus cùm sanctos ex fide pluriinùm commendâsset, addidit: Ideòque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum. § 2. Sacrarum reliquiarum honor primo Decalogi præcepto non repugnat.

Martyres enim, aliosve sanctos viros cum Christo regnantes, non adoramus, multò minùs ipsorum reliquias, ne serviamus creaturæ potiùs quàm Creatori : sed honoramus reliquias martyrum, ut eum, cujus sunt martyres, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait : « Qui vos susci‹ pit, me suscipit › (inquit S. Hieronymus libro contra Vigilantium hæreticum, qui debitum sanctorum reliquiis honorem primus impugnavit). Quem ex Ecclesiæ universæ more atque usu refellit S. doctor, præsertimque Romanæ, cujus episcopus super SS. Petri et Pauli ossa veneranda offert Domino sacrificia, et tumulos eorum Christi arbitratur altaria. Honorem sanctorum reliquiis debitum probant miracula quæ Deus ad eorum sepulcra edidit, atque etiamnùm edit, cùm ipsi placet, ac supplicantium fides id meretur; oculis, et manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad vitam revocatis, ex corporibus hominum ejectis dæmoniis; quæ non legisse, ut multi, non audivisse, ut plurimi gravissimi viri, sed se vidisse, testes locupletissimi, SS. Ambrosius et Augustinus litteris prodiderunt. Ille in Exhortatione virginitatis, cap. 1 et 2, ubi de sanctorum martyrum Vitalis et Agricolæ reliquiis, et Epistola 22 Parisiensis editionis postremæ, ubi de inventione corporum SS. Gervasii et Protasii martyrum scribit; iste verò libro 9 Confessionum, cap. 7; et libro 22, de Civitate Dei, cap. 8, ubi et de S. Stephani protomartyris reliquiis nuper inventis multa habet, et

de variis miraculis illarum virtute effectis. Et sermone 217 aliàs 92, de Diversis, qui quartus est de S. Stephano martyre: Exiguus pulvis, inquit, tantum populum congregavit; cinis latet, beneficia patent. Cogitate, charissimi, quæ nobis Deus servet in regione vivorum, qui tanta præstat de pulvere mortuorum. Quid multa? Si Apostoli Pauli sudaria et semicinctia, si umbra S. Petri, priusquàm vitâ per martyrium functi essent, depulerunt morbos, viresque restituerunt, ut Actuum 5 et 19 refert S. Lucas, quis negare audeat, Deum per sacros cineres, ossa, cæterasque sanctorum reliquias similia miracula patrare? Id declaravit cadaver illud, quod fortè illatum in sepulcrum Elizæi, ejus tactis ossibus subitò revixit. ( 4 Regum 13.) Ex quibus Scripturæ sacræ locis honorem sanctorum reliquiis debitum probaverunt quarti seculi Patres, præsertim S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 18, et S. Hieronymus Epistolâ 53 ad Riparium, De errore Vigilantii; cujus ad finem se Ecclesiæ fidem propugnare disertè asserit. Non tam, inquit, illius infidelitatem, quæ omnibus patet quàm nostram fidem aperuimus. Secundùm hanc fidem, concilium Carthaginense V, canone 4, statuit, ne altaria absque reliquiis martyrum exstruantur. Quinam autem major sacrarum reliquiarum honos, quàm in altari condi, ubi Domino sacrificum offertur? Hanc fidem confirmaverunt septima synodus œcumenica Nicææ adversùs Iconomachos celebrata, et Tridentina sessione 25. Quæ episcopis omnibus, et cæteris docendi munus curamque sustinentibus præcipit ut fideles doceant juxta catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ usum, à primævis christianæ religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensionem, et sacrorum conciliorum decreta, sanctorum martyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quæ viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritûs sancti, ab ipso ad æternam vitam suscitunda el glorificanda, à fidelibus veneranda esse, per quæ multu beneficia à Deo hominibus præstantur : ita ut affirmantes sanctorum reliquiis venerationem atque honorem non deberi, vel eas, aliaque sacra monumenta à fidelibus inutiliter honorari, atque eorum opis impetrandæ causâ sanctorum memorias frustra frequentari, omninò damnandos esse, prout jampridem eos damnavit, et nunc etiam damnat Ecclesia.

3. Sanctorum invocatio primo Decalogi præcepto non

prohibetur.

Hæc propositio dogma fidei est, cùm Scriptura saera et traditio, quæ Deum unum adorandum, illique soli serviendum ubique clamant; angelorum nihilominùs et sanctorum cum Christo viventium invocationem approbent ut piam atque utilem. Genesis scilicet 48 refertur, Jacob Patriarcham filiis suis benedicentem, sic precatum fuisse : Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum; nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac. En invocationem expressam angeli, et sanctorum Patriarcharum defunctorum. Apocalypsis cap. 1, S. Joannes pacem fidelibus adprecatur ab angelis

thronum Dei cingentibus: Gratia vobis et pax, inquit, ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et à septem spiritibus, qui in conspectu throní ejus sunt. Sic autem pacem ab angelis adprecari, quid aliud est quàm ipsorum patrocinium invocare, ut gratiam et pacem à Deo pro fidelibus postulent? Exodi 32, Moses Deo his verbis supplicat: Recordare, Domine, Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurâsti per temetipsum, etc. Et 2 Paralipomenon 6, Salomon Deum orans, ait: Memento misericordiarum David servi tui. Deus ipse propter merita sanctorum beneficia confert hominibus, ut constat ex his verbis 4 Regum 19: Protegam urbem hanc, et salvabo eum propter me, et propter David servum meum. Pium igitur ac utile est sanctorum merita coram Deo allegare, ut illius beneficia impetremus.

Præterea, sanctos pro nobis orare, Scriptura sacra docet, Jeremiæ cap. 15, ubi Dominus ait: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ex quibus colligitur Moysen et Samuelem orare solitos pro populo Israel, non solùm dùm in terris viverent, sed etiam post felicem obitum. Machabaorum 2, cap. 15, Jeremias mortuus orare dicitur pro populo: Ilic est fratrum amator, el populi Israel. Hic est qui multùm orat pro populo, et universà sanctâ civitate, Jcremias Propheta Dei. Sed et S. Petrus orationes suas ac patrocinium apud Deum fidelibus post obitum suum pollicetur, Epistola 2, cap. 1: Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. Denique Apocalypsis 5 legimus quòd Viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odvramentorum, quæ sunt orationes sanctorum. Id est, preces fidelium hic in terris degentium, cœlites Deo offerunt, suoque patrocinio commendant. Quid verò prohibet, ut quos sedulò pro nobis Deum deprecari scimus, eorum etiam precibus concedi petamus, ut in omnibus divinæ protectionis muniamur auxilio? Certè non poterit fructus communionis sanctorum Ecclesiæ triumphantis nobis applicari, nisi per fidem, quæ piis votis ac desideriis excitanda est. Perinde autem est apud Deum, qui cordis inspector est, et precantis affectum, non structuram verborum examinat, sive dicamus : Scimus, maxime et optime Deus, Deiparam Virginem, S. Petrum, S. Stephanum orare pro nobis ; corum itaque precibus concede, ut tuæ protectionis auxilio muniamur. Sive dicamus: Sancta Maria, Mater Dei, sancte Petre, sancte Stephane, orate pro nobis. Sed quantùm ad nos attinet, cùm sanctos nominatim invocamus, non solùm fidem, sed etiam mutuæ charitatis affectum exprimimus; persuasum habentes, Deiparam Virginem, Apostolos et Martyres, qui adhuc in corpore constituti pro cæteris orare voluerunt, et potuerunt, nunc tantò magis de nostrâ salute esse sollicitos, cùm de suâ sorte securi sunt, post coronas, viclorias, et triumphos, ut S. Cyprianus, libro de Mortalitate, et S. Hieronymus libro contra Vigilantium loquuntur. Ad quam rationem accedit consuetudo ab Apostolis accepta, et in Ecclesiâ Dei perpetuò retenta,

et conservata, cujus testes sunt SS. Cyprianus, Epistolà 57, Basilius, oratione in 40 martyres, Gregorius Nazianzenus, oratione 18 in S. Cyprianum, et oratione 20 de Laudibus S. Basilii; Gregorius Nyssenus,' oratione de Theodoro martyre; Joannes Chrysostomus, homiliâ 45 de S. Meletio; Asterius Amasenus, episcopus, in Encomio martyrum; Ambrosius, libro de Viduis, cap. 9; Augustinus, libro 7 de Baptismo contra Donatistas, cap. 1, S. Cyprianum invocans, et passim in Sermonibus; synodus Chalcedonensis œcumenica, cujus Patres actione 11 conclamârunt: Flavianus post mortem vivit, martyr pro nobis oret. S. Leo Sermone 1 de Natali Apostolorum Petri et Pauli; Theodoretus, libro de curandis Græcorum Affectionibus Sermone 8, qui de Martyribus inscribitur, et alii. Itaque jure merito sacra synodus Tridentina sessione 25 pronuntiavit: Sanctos cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare; et ob beneficia impetranda à Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumque confugere. Illos verò qui negant sancios æternâ felicitate in cœlo fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt vel illos pro hominibus orare, vel eorum ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi; vel stulium esse in cœlo regnantibus voce vel mente supplicare, impiè sentire.

:

Impiè igitur hæretici objiciunt supervacaneum esse sanctorum patrocinium, quòd Deus sine interprete precibus nostris occurrat. Multa enim Deus non concedit, nisi Mediatoris ac deprecatoris opera et officium accesserit. Quod illustribus Abimelech, et Job amicorum confirmatur exemplis, quorum peccata nonnisi Abraham et Job precibus condonavit. Genesis scilicet 20, Dominus Abimelecho sic de Abraham loquitur : Orabit pro te, quia Propheta est, et vives. Et Job ultimo sic amicos sanctissimi patientissimique viri compellat Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam ut non imputetur vobis stultitia. Sic Joelis 2 jubentur sacerdotes inter vestibulum et altare supplicare pro populo, et dicere: Parce, Domine, parce populo tuo, etc. Sæpè etiam in Levitico dicitur: Rogabit pro eo sacerdos, et dimittetur ei. Hinc Deus Moysi pro populo Israel oranti ait : Dimitte me, ut irascatur furor meus. Quibus verbis significavit, plurimùm apud se prodesse illo populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem si Dominus diligebat : ut eo modo admoneremur, cùm merita nostra nos gravant ne diligamur à Deo, revelari nos apud eum illorum meritis posse, quos diligit (inquit S. Augustinus, quæstione 149 in Exodum). Paulus etiam Apostolus in omnibus penè Epistolis et se suis in orationibus sine intermissione me. moriam facere eorum ad quos scribit, profitetur, et eorum vicissim orationes pro se et pro felici prædicationis evangelicæ exitu implorat. Jacobus denique Apostolus, cap. 5 Epistolæ sue catholicæ, scribit: Orate pro invicem, ut salvemini. Porrò si supervacaneæ

non sunt Justorum in terris militantium orationes cùm pro aliis apud Deum intercedunt, multò minùs supervacaneæ sunt orationes sanctorum in cœlis regnantium; eorumque patrocinium apud Deum adhibere, salutis nostræ rebus longè utilius erit. Unde S. Augustinus, sermone 320, aliàs 51, de Diversis, qui sextus est de S. Stephano, ait : In cujus nomine faciebat antequàm carnem deponeret, in cjus nomine faciunt orationes ejus ut beneficia impetrentur, quibus novit ea dari debere.

Frustra etiam quis objiceret, fieri inopiâ et imbecillitate fidei, ut sanctos internuntios et patronos adhibeamus. Nam pius ille centurio, cujus fidem singulari præconio Christus Dominus commendavit, dicens : Non inveni tantam fidem in Israel, seniores tamen Judæorum amicos suos ad Salvatorem misit, ut laboranti puero salutem impetrarent.

Verùm (inquiunt) solum Deum invocare licet, dicente Apostolo ad Romanos 10: Quomodò invocabunt in quem non crediderunt? Unde S. Augustinus, libro 20, de Civitate Dei, cap. 10, ait: Non erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro. Ad quod sacrificium, sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen à sacerdote, qui sacrificat, in

vocantur.

Huic objectioni facilè respondetur, Apostolum loqui de invocatione Deo propriâ, quâ ipsum ut bonorum omnium ac nostræ salutis primum solumque auctorem appellamus, et pro ope suà virtute impertiendà interpellamus. Præmiserat enim Apostolus: Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sed hoc modo non invocamus sanctos, sed illos interpellamus ut Dei amicos ac ministros; ut Deum, apud quem gratiâ ac favore meritisque plurimùm possunt, pro nobis orent, ut nobis laborantibus, suâ, non ipsorum virtute, opem afferat salutarem : quemadmodùm Apostoli Christum pro muliere Chananæa deprecabantur, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Nomen porrò invocationis hoc etiam sensu congruè usurpari Scriptura sacra docet Genes. 48, ubi Jacob, filiis Joseph benedicens, ait: Invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac. Eum autem qui sic invocatur, fidei nostræ objectum esse minimè necesse est; alioqui sanctorum in terris viventium opem et patrocinium apud Deum expetere non possemus, quia in ipsos non credimus. Idem est S. Augustini sensus: sanctos enim martyres eà solùm ratione invocari negat ut eis sacrificium offeratur. Unde subdit: Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoriâ sacrificet eorum: quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum verò sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi.

Injuriam fieri Christo Jesu, qui unus Mediator Dei et hominum est, si sanctos velut mediatores nostros apud Deum interpellemus, absque ratione objiciunt hæretici. Quamvis enim solus Christus perfectâ ratione Mediator sit Dei et hominum, Mediator (inquam) rc

demptionis officio, quia dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut loquitur ibidem Apostolus, qui unus per sanguinem Patri cœlesti nos reconciliavit; et qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventâ; et salvare in perpetuum potesi accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis (ut idem scribit ad Hebræos cap. 7 et 9). Sancti tamen inferiori quâdam et minùs perfectâ ratione sunt mediatores, nimirùm intercessionis suffragio, quatenùs pro nobis Deum orant, non proprio merito, sed meritis Christi Salvatoris nostri subnixi, per quem et ipsi et nos omnes accessum habemus ad Patrem. Hoc enim sensu justum quemque mediatorem dici posse docet Scriptura, cùm Moses Deuteronomii 5, dicat Israelitis : Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo; et Apostolus ad Galatas 3, scribat : Legem ordinatam fuisse per angelos in manu Mediatoris, hoc est in manu Moysis. Et certè si propterea subsidiis sanctorum uti non liceat, quòd unum patronum habemus Jesum Christum, nunquàm commisisset Apostolus, ut se tanto studio fratrum viventium precibus commendari et adjuvari vellet. Neque enim minùs vivorum preces, quàm eorum qui in cœlis sunt, sanctorum deprecatio, Christi Mediatoris gloriam et dignitatem imminuerent. Id totum S. Augustinus paucis verbis explicat libro 2 contra Parmenianum, cap. 8: Homines omnes Christiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque Mediator est. De quo S. Joannes Epist. 1, scribit: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum. Sancti tamen pro nobis divinam misericordiam deprecantur; pro se invicem omnia Ecclesiæ membra orant; caput pro omnibus interpellat (inquit S. Augustinus tractatu 1 in Epistolam 1 S. Joannis). Verùm quidquid à Deo, adhibitâ sanctorum intercessione petit Ecclesia, totum illud Christi meritis se impetraturam profitetur et confidit, orationes suas his verbis absolvens: Per Dominum nostrum Jesum Christum : hâc de veritate persuasa, quam S. Augustinus in Psalmum 108 litteris prodidit: Oratio quæ non fit per Christum, non solùm non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum.

Quâ autem ratione sancti necessitate. ostras precesque cognoscant, non est curiosiùs disquirendum. Quanquàm enim viventium rebus per naturam interesse non possunt, intersunt tamen per divinam potentiam. Possunt referentibus angelis ea discere quæ hic aguntur, et quæ unumquemque illorum nôsse debere judicat Deus, cui cuncta subjecta sunt. Possunt Spiritu Dei revelante cognoscere non solùm præterita, vel præsentia, verùm etiam futura, quæ necessarium est eos nôsse, et quæ ad eorum statum pertinent (ut ait S. Augustinus, libro de Curâ gerendâ pro mortuis, cap. 15). Ut ut est, probabilior est et recepta in scholis theologorum sententia, sanctos in Deo, quem vident sicuti est, preces ad se directas cognoscere, secundùm illud S. Gregorii, libro 12 Moralium, cap. 14: Quæ intùs om. nipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum

est, quia foris sit aliquid quod ignorant. Hinc S. Gregorius Nazianzenus oratione 24 de S. Athanasio ait: Ab

alto, rectè novi, res inspicit nostras. › Sanè, si gaudium est in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, cœlestes cives nôsse quæ hic aguntur, quantùm Deo placet ut noscant, minimè dubium est.

§ 4. De cultu SS. imaginum.

Quod dictum est: Non habebis deos alienos coram me sequentibus verbis perfectiùs explicatur: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terrâ deorsùm, nec eorum quæ sunt in aquis sub terrâ. Non adorabis ea, neque coles. Quo præcepto pingendi, fingendi, sculpendique artem omninò prohiberi non est existimandum. Nam in S ripturis jussu Dei simulacra et imagines effictas legimus, Cherubim scilicet ac Serpentis ænei; sed prohibuit Deus imagines statui ad cultum Divinitatis, quasi vel ipsa imago esset Deus, vel creatura per eam repræsentata, vel quasi aliqua imago veram Divinitatem exprimere posset. Duplici autem potissimùm ratione, quod ad hoc præceptum attinet, Dei Majestatem vehementer lædi docet concilii Tridentini Catechismus. Alterâ, si idola et imagines tanquàm Deus colantur, aut credatur inesse aliqua in his Divinitas, vel virtus, propter quam sint colenda; vel quòd ab eis sit aliquid petendum, vel quòd fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat à gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant, quod passim sacræ litteræ reprehendunt. Alterâ, si quis conetur Divinitatis formam aliquo artificio effingere, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus, aut figuris exprimi possit.—Quis enim Deum, qui sub aspectum non cadit, qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ullâ figurâ describi queat, possit exprimere? (inquit S. Joannes Damascenus libro 4 de Fide orthodoxa, cap. 17). Quæres in septimå synodo œcumenica, Nicxx celebratâ, actione 3, uberiùs explicatur. Præclarè igitur Apostolus ad Romanos 1 de gentibus ait: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum... Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: el coluerunt, et servierunt creaturæ poliùs quàm Creatori, qui est benedictus in secula. Creaturas enim tanquàm deos venerabantur, qui creatarum rcrum imagines ponebant. Quocirca Israelitæ, qui ante vituli simulacrum aureum clamabant: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terrâ Egypti, illudque adoraverunt, meritò idololatræ sunt appellati, quia muaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fænum.

Cùm igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitùs idololatriam tolleret, imaginem Divinitatis ex ære duct, aut aliâ quâvis materiâ fieri prohibuit : quod Isaias declarans, cap. 40, ait : Cui similem fecistis Deum,aut quam imaginem ponetis ei? Qui scilicet spiritus est, et in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet. Et infra: Cui assimilâstis mē, et adoquâstis? dicit Sanctus. Hinc Moses populum avertere ab

idololatriâ volens, Deuteronomii 4, ait: Non vidistis aliquam similitudinem in die quâ locutus est Dominus vobis in Oreb de medio ignis: ne fortè decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ, similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram, vel avium sub cœlo volantium, atque reptilium quæ moventur in terrâ, sive piscium qui sub terrâ morantur in aquis. Ne fortè elevatis oculis ad cœlum videas solem et lunam, et omnia astra cœli, et errore deceptus adores ea, et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt. Hinc Apostolus Atheniensibus Evangelium prædicans, Actuum 17, aiebat: Genus ergo cùm simus Dei, non debemus existimare auro, aut argento, aut lapidi sculpturæ irtis et cogitationis hominis, divinum esse simile.

Hoc præcepto generali novatores volunt Deum prohibuisse usum et venerationem sacrarum imaginum, sed quantùm in eo aberrent à vero sensu Scripturarum et à sensu traditionis ecclesiastica facilè demonstratur. Etenim :

Christi Domini, Deiparæ Virginis, et omnium sanctorum imagines et habere, et venerari, grati animi certissimum argumentum est, et magnas utilitates affert. Siquidem libri sunt rudium et imperitorum; et ad cognoscendum utriusque Testamenti historiam, atque ejus memoriam identidem renovandam plurimùm conducunt: quâ rerum divinarum memoriâ excitati, ad colendum atque amandum Deum vehementiùs accenduntur. Sanctorum quoque imagines in templis collocantur, ut eorum piè gesta in memoriam revocemus, eosque studeamus imitari. Cæterùm qui sacris imaginibus exhibetur honos, non est adoratio aut servitus, qualis exhibetur sanctissima Trinitati, sed cultus longè inferior etiam eo qui Christo, vel Deiparæ Virgini, aut sanctis exhibetur. Non enim imagines propter ipsas colimus, sed propter prototy pa, ad quæ refertur hujusmodi honos, sicut salutatio exhibita regis imagini refertur ad regem, et genuflexio vel capitis inclinatio facta sanctissimo nomine Jesu, de quo dictum est ab Apostolo: In nomine Jesu omne genu flectatur, ad ipsam Christi Jesu Salvatoris nostri personam refertur. Unde S. Gregorius Epistolå 54 libri 7 ad Secundinum inclusum datâ, qui Christi imaginem ab ipso postulaverat, scribit: Valdè nobis postulatio tua placuit, quia illum toto corde, totâ intentione quæris, cujus imaginem præ oculis habere desideras, ut te visio corporalis quotidiana reddat exercitatum; ut dùm picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras. Abs re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic homo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsar amans, videre conatur, si contigerit eam ad balreum, aut ad ecclesiam ire, statim per viam incedenti se præparat, ut de visione ejus hilaris recedat. Scio quidem quòd imaginem Salvatoris nostri non ideò petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei in ejus amore recalescas, cujus imaginem videre desideras. Et nos quidem non quasi ante Divinitatem, ante illam prosternimur: sed illum adoramus, quem per imaginem aul

« VorigeDoorgaan »