Pagina-afbeeldingen
PDF

thronum Dei cingentibus: Gratia vobis et par, inquit, ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et à septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. Sic autem pacem ab angelis adprecari, quid aliud est quàm ipsorum patrocinium invocare, ut gratiam et pacem à Deo pro fidelibus postulent? Exodi 52, Moses Deo his verbis supplicat : I{ecordare, Domine, Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurásti per temetipsum, etc. Et 2 Paralipomenon 6, Salomon Deum orans, ait: Memento misericordiarum David servi tui. Deus ipse propter merita sanctorum beneficia confert hominibus, ut constat ex his verbis 4 Regum 19: Protegam urbem hanc, et salvabo eum propter me, et propter David servum meum. Pium igitur ac utile est sanctorum merita coram Deo allegare, ut illius beneficia impetremus. Præterea, sanctos pro nobis orare, Scriptura sacra docet, Jeremiæ cap. 15, ubi Dominus ait: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ex quibus colligitur Moysen et Samuelem orare solitos pro populo Israel, non solùm dùm in terris viverent,sed etiam post felicem obitum. Machabæ0rum 2, cap. 15, Jeremias mortuus orare dicitur pro p0pulo: Ilic est fratrum amator, et populi Israel. Hic est qui multüm orat pro populo, et universâ sanctâ civitate, Jcremias Propheta Dei. Sed et S. Petrus orationes suas ac patrocinium apud Deum fidelibus post obitum suum pollicetur, Epistolæ 2, cap. M : Dabo autem operam et frequenter habere ros post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. Denique Apocalypsis 5 legimus quòd Viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum. Id est, preces fidelium hic in terris degentium, coelites Deo offerunt, suoque patrocinio commendant. Quid verò prohibet, ut quos sedulò pro nobis Deum deprecari scimus, eorum etiam precibus concedi petamus, ut in omnibus divinæ protectionis muniamur auxilio? Certè non poterit fructus communionis sanctorum Ecclesiæ triumphantis nobis applicari, nisi per fidem , quæ piis votis ac desideriis excitanda est. Perinde autem est apud Deum, qui cordis inspector est, et precantis affectum, non structuram verborum examinat, sive dicamus: Scimus, maxime et optime Deus, Deiparam Virginem, S. Petrum, S. Stephanum orare pro nobis; corum itaque precibus concede, ut tuæ protectionis auxilio muniamur. Sive dicamus: Sancta Maria, Mater Dei, sancte Petre, sancte Stephane, orate pro nobis. Sed quantùm ad nos attinet, cùm sanctos nominatim invocamus, non solùm fidem, sed etiam mutuæ chariuatis affectum exprimimus; persuasum habentes, Deiparam Virginem , Apostolos et Martyres, qui adhuc in corpore constituti pro cæteris orare voluerunt, et

potuerunt, nunc tantò magis de nostrâ salute esse sol- .

licitos, cùm de suâ sorte securi sunt, post coronas, victorias, et triumphos, ut S. Cyprianus, libro de Mortalitate, et S. Hieronymus libro contra Vigilantium loquuntur. Ad quam rationem accedit consuetudo ab Apostolis accepta, et in Ecclcsiâ Dei perpetuò retcnta,

et conservata, cujus testes sunt SS. Cyprianus, Epistolà 57, Basilius, oratione in 40 martyres, Gregorius Nazianzenus, oratione 18 in S. Cyprianum, et oratione 20 de Laudibus S. Basilii; Gregorius Nyssenus, oratione de Theodoro martyre; Joannes Chrysostomus, homiliâ 45 de S. Meletio; Asterius Amasenus, episcopus, in Encomio martyrum; Ambrosius, libro de Viduis, cap. 9; Augustinus, libro 7 de Baptismo contra Donatistas, cap. 1, S. Cyprianum invocans, et passim in Sermonibus; synodus Chalcedonensis oecumenica, cujus Patres actione M 1 conclamârunt : Flavianus post mortem vivit, martyr pro nobis oret. S. Leo Sermone M de Natali Apostolorum Petri et Pauli; Theodoretus, libro de curandis Græcorum Affectionibus Sermone 8, qui de Martyribus inscribitur, et alii. Itaque jure merito sacra synodus Tridentina sessione 25 pronuntiavit: Sanctos cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare; et ob beneficia impetranda à Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem, auriliumque confugere. Illos verò qui negant sanctos æternâ felicitate in cælo fruentes, intocandos esse; aut qui asserunt vel illos pro hominibus orare, vel eorum ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi; vel stultum esse in cælo regnantibus voce vel mente supplicare, impiè sentire. Impiè igitur hæretici objiciunt supervacaneum esse sanctorum patrocinium, quòd Deus sine interprete precibus nostris occurrat. Multa enim Deus non concedit, nisi Mediatoris ac deprecatoris opera et officium accesserit. Quod illustribus Abimelech, et Job amicorum confirmatur exemplis, quorum peccata nonnisi Abraham et Job precibus condonavit. Genesis scilicet 20, Dominus Abimelecho sic de Abraham loquitur: 0rabit pro te, quia Propheta est, et vives. Et Job ultimo sic amicos sanctissimi patientissimique viri compellat : Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam ut non imputetur vobis stultitia. Sic Joelis 2 jubentur sacerdotes inter vestibulum et altare supplicare pro populo, et dicere : Parce, Domine, parce populo tuo, etc. Sæpè etiam in Levitico dicitur: IRogabit pro eo sacerdos, et dimittetur ei. Hinc Deus Moysi pro populo Israel oranti ait : Dimitte me, ut irascatur furor meus. Quibus verbis significavit, plurimùm apud se prodesse illo populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem si Dominus diligebat : ut eo modo admoneremur, cùm merita nostra nos gravant ne diligamur à Deo, revelari nos apud eum illorum meritis posse, quos diligit (inquit S. Augustinus, quæstione 149 in Exodum). Paulus etiam Apostolus in omnibus penè Epistolis et se suis in orationibus sine intermissione me• moriam facere eorum ad quos scribit, profitetur, et eorum vicissim orationes pro se et pro felici prædicationis evangelicæ exitu implorat. Jacobus denique Apostolus, cap. 5 Epistolæ suæ catholicæ, scribit: 0rate pro invicem, ut salvemini, Porrò si supervacaneæ

non sunl Justorum in terris militantium orationes cùm pro aliis apud Deum intercedunt, multò minùs supervacaneæ sunt orationes sanctorum in coelis regnantium ; eorumque patrocinium apud Deum adhibere, salutis nostrae rebus longè utilius erit. Unde S. Augustinus, sermone 520, aliàs 51, de Diversis, qui sextus est de S. Stephano, ait : In cujus nomine faciebat antequàm carnem deponeret, in ejus nomine faciunt orationes ejus ut beneficia impetrentur, quibus novit ea dari debere. Frustra etiam quis objiceret, fieri inopiâ et imbetillitate fidei, ut sanctos internuntios et patronos adhibeamus. Nam pius ille centdrio, cujus fidem singulari præconio Christus Dominus commendavit, dicens: Non inveni tantam fidem in Israel, seniores tamen Judæorum amicos suos ad Salvatorem misit, ut laboranti puero salulem impetrarent. Verùm (inquiunt) solum Deuminvocare licet, dicente Apostolo ad Romanos 10: Quomodò invocabunt in quem non crediderunt? Unde S. Augustinus, libro 20, de Civitate Dei, cap. 10, ait: Non erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro. Ad quod sacrificium, sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen à sacerdote, qui sacrificat, inv0cantur. Huic objectioni facilè respondetur, Apostolum loqui de invocatione Deo propriâ, quâ ipsum ut bonorum omnium ac nostræ salutis primum solumque auctorem appellamus, et pro ope suâ virtute impertiendà interpellamus. Præmiserat enim Apostolus: Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 0mnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sed hoc modo non invocamus sanctos, sed illos interpellamus ut Dei amicos ac ministros; ut Deum, apud quem gratià ac favore meritisque plurimùm possunt, pro nobis orent, ut nobis laborantibus, suâ, non ipsorum virtute, opem afferat salutarem: quemadmodùm Apostoli Christum pro muliere Chananæâ deprecabantur, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Nomen porrò invocationis hoc etiam sensu congruè usurpari Scriplura sacra docetGenes. 48, ubi Jacob, filiis Joseph benedicens, ait: Invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac. Eum autem qui. sic invocatur, fidei nostræ objectum esse minimè necesse est; alioqui sanctorum in terris viventium opem ct patrocinium apud Deum expetere non possemus, quia in ipsos non credimus. Idem est S. Augustini sensus: sanctos enim martyres eâ solùm ratione invocari negat ut eis sacrificium offeratur. Unde subdit: Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoriâ sacrificet eorum : quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum verò sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Injuriam fieri Christo Jesu, qui unus Mediator Dei et hominum est, si sanctos velut mediatores nostros apud Deum interpellemus, absque ratione objiciunt hæretici. Quamvis enim solus Christus pcrfectâ ratione Mediator sit Dei et hominum, Mediator (inquam) rc

demptionis officio, quia dedit semetipsum rcdemptionem pro omnibus, ut loquitur ibidem Apostolus, qui unus per sanguinem Patri cœlesti nos reconciliavit; et qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeternâ redemptione inventâ; et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis (ut idem scribit ad Hebræos cap. 7 et 9). Sancti tamen inferiori quàdam et minùs perfectâ ratione sunt mediatores, nimirùm intercessionis suffragio, quatenùs pro nobis Deum orant, non proprio merito, sed meritis Christi Salvatoris nostri subnixi , per quem et ipsi et nos omnes acccssum habemus ad Patrem. Hoc enim sensu justum quemque mediatorem dici posse docet Scriptura, cùm Moses Deuteronomii 5, dicat lsraelitis : Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo; et Apostolus ad Galatas 5, scribat: Legem ordinatam

fuisse per angelos in manu Mediatoris, hoc est in manu

Moysis. Et certè si propterea subsidiis sanctorum uti non liceat, quòd unum patronum habemus Jesum Christum, nunquàm commisisset Apostolus, ut se tanto studio fratrum viventium precibus commendari et adjuvari vellet. Neque enim minùs vivorum preces, quàm eorum qui in cœlis sunt, sanctorum deprecatio, Christi Mediatoris gloriam et dignitatem imminuerent. Id totum S. Augustinus paucis verbis explicat libro 2 contra Parmenianum, cap. 8: Homines omnesChristiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque Mediator est. De quo S. Joannes Epist. 1, scribit: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum. Sancti tamen pro nobis divinam misericordiam deprecantur; pro se invicem omnia Ecclesiæ membra orant; caput pro omnibus interpellat (inquit S. Augustinus tractatu 1 in Epistolam 1 S. Joanmis). Verùm quidquid à Deo, adhibitâ sanctorum intercessione petit Ecclesia, totum illud Christi meritis se impetraturam profitetur et confidit, orationes suas his verl)is absolvens : Per Dominum nostrum Jesum Christum : hàc de veritate persuasa, quam S. Augustinus in Psalmum 108 litteris prodidit: Oratio quæ non fit per Christum, non solùm non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quâ autem ratione sancti necessitate astras precesque cognoscant, non est curiosiùs disquirendum. Quanquàm enim viventium rebus per naturam interesse non possunt, intersunt tamen per divinam potentiam. Possunt referentibus angelis ea discere quæ liîc aguntur, et quæ unumquemque illorum nòsse deberejudicat Deus, cui cuncta subjecta sunt. Possunt Spiritu Dei revelante cognoscere non solùm præterita, vel præsentia, verùm etiam futura, quæ necessarium est eos nôsse, et quæ ad eorum statum pertinent (ut ait S. Augustinus, libro de Curä gerendâ pro mortuis, cap. 15). Uι ut est, probabilior est et recepta in scholis theologorum sententia, sanctos in Deo, quem vident sicuti est, preces ad se directas cognoscere, secundùm illud S. Gregorii, libro 12 Moralium, cap. 14: Quæ intùs omnipotentis Dei claritatem vidcnt, nullo modo credcndum

est, quia foris sit aliquid quod ignorant. Hinc S. Gregorius Nazianzenus oratione 24 de S. Athanasio ait: « Ab « alto, rectè novi, res inspicit nostras. » Sanè, si gaudium est in cælo super uno peccatore poenitentiam agente, coelestes cives nòsse quæ hic aguntur, quantùm Deo placet ut noscant, minimè dubium est.

§ 4. De cultu SS. imaginum.

Quod dictum est: Non habebis deos alienos coram me. sequentibus verbis perfectiùs explicatur: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quae in terrâ deorsùm, nec eorum quæ sunt in aquis sub terrâ. Non adorabis ea, neque coles. Quo præcepto pingendi, fingendi, sculpendique artem omninò prohiberi non est existimandum. Nam in S ripturis jussu Dei simulacra et imagines effictas legimus, Cherubim scilicet ac Serpentis ænei; sed prohibui; Deus imagines statui ad cultum Divinitatis, quasi vel ipsa imago esset Deus, vel creatura per eam repræsentata, vel quasi aliqua imago veram Divinitatem exprimere posset. Duplici autem potissimiùm ratione, quod ad hoc præceptum attinet, Dei Majestatem vehementer lædi docet concilii Tridentini Catechismus. Alterâ, si idola et imagines tanquàm Deus colantur, aut credatur inesse aliqua in his Divinitas, vel virtus, propter quam sint colendæ; vel quòd ab eis sit aliquid petendum, vel quòd fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat à gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant, quod passim sacræ litterae reprehendunt. Alterâ, si quis conetur Dirinitatis formam aliquo artificio effingere, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus, aut figuris erprimi possit.—Quis enim Deum, qui sub aspectum non cadit, qui corporis erpers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ullâ figurâ describi qucat, possit exprimere? (inquit S. Joannes Damascenus libro 4 de Fide orthodoxâ, cap. 17). Quaeres in septimâ synodo œcumenicâ, Nicææ celebratâ, actione 5, uberiùs explicatur. Praeclarè igitur Apostolus ad Romanos { de gentibus ait: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum... Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ poliiis quàm Creatori, qui est benedictus in secula. Creaturas enim tanquàm deos venerabantur, qui creatarum rerum imagines ponebant. Quocirca Israelitæ, qui ante vituli simulacrum aureum clamabant: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terrâ Ægypti, illudque adoraverunt, meritò idololatræ sunt appellati, quia muaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis faenum.

Cùm igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitùs idololatriam tolleret, imaginem Divinitatis er aere duct, aut aliâ quâvis materiâ fieri prohibuit: quod Isaias declarans, cap. 40, ait: Cui similem fecistis Deum,aut quam imaginem ponetis ei? Qui scilicet spiritus est, et in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet. Et infra : Cui assimilâstis me, et adæquástis? dicit Sanctus. Ilinc Moses populum avertere ab

idololatriâ volens, Deuteronomii 4, ait: Non vidistis aliquam similitudinem in die quâ locutus est Dominus vobis in Oreb de medio ignis : ne fortè decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ, similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub cælo volantium, atque reptilium quæ moventur in terrâ, sive piscium qui sub terrâ morantur in aquis. Ne fortè elevatis oculis ad caelum videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub cælo sunt. Hinc Apostolus Atheniensibus Evangelium prædicans, Actuum 17, aiebat: Genus ergo cùm simus Dei, non debemus existimare auro, aut argento, aut lapidi sculpturæ urtis et cogitationis hominis, divinum esse simile. Iioc præcepto generali novatores volunt Deum prohibuisse usum et venerationem sacrarum imaginum, sed quantùm in eo aberrent à vero sensu Scripturarum et à sensu traditionis ecclesiasticæ facilè demonstratur. Etenim : Christi Domini, Deiparæ Virginis, et omnium sanctorum imagines et habere, et venerari, grati animi certissimum argumentum est, et magnas utilitates affert. Siquidem libri sunt rudium et imperitorum; et ad cognoscendum utriusque Testamenti historiam, atque ejus memoriam identidem renovandam plurimùm conducunt: quâ rerum divinarum memoriâ excitati, ad colendum atque amandum Deum vehementiùs accenduntur. Sanctorum quoque imagines in templis collocantur, ut eorum piè gesta in memoriam revocemus, eosque studeamus imitari. Cæterùm, qui sacris imaginibus exhibetur honos, non est adoratio aut servitus, qualis exhibetur sanctissimæ Trinitati, sed cultus longè inferior etiam eo qui Christo, vel Deiparæ Virgini, aut sanctis exhibetur. Non enim imagines propter ipsas colimus, sed propter prototypa, ad quæ refertur hujusmodi honos, sicut salutatio exhibita regis imagini refertur ad regem, et genuflexio vel capitis inclinatio facta sanctissimo nomine Jesu, de quo dictum est ab Apostolo: In nomine Jesu omne genu flectatur, ad ipsam Christi Jesu Salvatoris nostri personam refertur. Unde S. Gregorius EpistolA 54 libri 7 ad Secundinum inclusum dalà, qui Christi imaginem ab ipso postulaverat, scribit : Walde nobis postulatio tua placuit, quia illum toto corde, toti intentione quæris, cujus imaginem præ oculis habere desideras, ut te visio corporalis quotidiana reddat erercitatum; ut dùm picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem ridere desideras. Abs re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic liomo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amans, videre conatur, si contigerit eam ad balneum, aut ad ecclesiam ire, statim per viam incedenti se præparat, ut de visione ejus hilaris recedat. Scio quidem quòd imaginem Salvatoris nostri non ideò petis, iu quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei in ejus amore recalescas, cujus imaginem videre desideras. Et nos quidem non quasi ante Divinitatem, ante illam prosternimur: sed illum adoramus, quem per imaginem *

natum. aut passum, sed et in throno sedentem recordamur. Uno verbo et Christi Salvatoris imaginem, et crucem quam suo sanguine consecravit, ejusve figuras et signa veneramur, t non latriâ, sed habitudine » (ut loquitur septima synodus generalis), id est, eo cultu et honore qui ad prototypum referatur. Et cùm fideles coram Christi, Deiparæ Virginis, aut sanctorum imaginibus procumbunt, vel orant, non imagines ipsas, sed Christum coram imagine suâ adorant, I)eiparam vel sanctos coram eorum imaginibus venerantur, Deum orant, sanctorum apud Deum patrocinium implorant, ut constat ex romano pontificali, in benedictione imaginum : 0mnipotens sempitcrne Deus, qui sanctorum tuorum imagines seu effigies sculpi aut pingi non reprobas, ut quoties illas oculis corporis intuemur, toties eorum actus et sanctitatem ad imitandum memoriæ oculis meditemur : hanc, quæsumus, imaginem in honorem ac memoriam beati Apostoli tui, vel muartyris, confessoris, aut virginis adaptatam benedicere ac sanctificare digneris; et præsta ut quicumque coram illâ ipsum gloriosissimum Apostolum tuum, vel martyrem, confesssorem, aut virginem suppliciter honorare stu' duerit, illius precibus ac obtentu à te gratiam in præsenti, et æternam gloriam obtineat in futuro : Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum (1). Ilonorem sacris imaginibus Christi, Deiparæ Virginis, et sanctorum debitum, traditione seu verbo Dei non scripto confirmatum asseruêre SS. Patres, vindicavit Ecclesia, quæ iconomachos illud fidei catholicae caput impiè ac protervè negantes, illas frangentes ac evertentes, idolaque appellantes, damnavit, et anathemate confixit in septimâ synodo generali Nicææ congregatâ, Adriano I, romano pontifice per legatos præsidente, imperatoribus Orientis Constantino et Irene ejus matre, promoventibus, anno Christi. Tridentina synodus eamdem traditionem secuta, Ècclesiæ fidem circa sacrarum imaginum usum ac venerationem confirmavit, declaravit, explicuit contra recentes hæreticos, his verbis, sessione 25: Imagines Christi, Deiparæ Virginis et aliorum sanctorum, in templis præsertim habenaas, et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam. PAstores pocere debeNt. Non quòd credatur inesse aliqua in iis

(1) Cùm colitur imago, honorans vult exhibere et exhibet submissionem externam imagini ad protestandum exemplari affectum submissionis internæ propter ipsius exeinplaris propriam et intrinsecam excellentiam ac supérioritatem, atque ad interiùs profitendam ejus superioritatem per submissionem externam exhiljitam èjus imagini,'ad quam habet specialem habitudinem. Igitur in venerátione imaginis duplex intervenit affecius: internus submissionis, nempe affectus fubmissionis internæ, qui est actus voluntatis, quo voluntas affectivè se submittit alteri et ejus superioritatem affectivè agnoscit, et affectus submissionis externæ, qui est actus voluntatis imperantis signum externuiim submissionis internæ. Primus affectus ad solum exemplar, secundus verò immediatè ad imaginem, et per imaginem ad exemplar terminatur. P. A'ge, fí dogiiiatica, tract. de Incarnatione, c. 7, art. Ö.

Divinitas, vel virtus propter quam sint colendæ, tet quòd ab iis sit aliquid petendum, vel quòd fiducia in imaginibus sit figenda; veluti olim fiebat à gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quæ illæ repræsentant; ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus, et procumbimus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illæ similitudinem gerunt, veneremur. Id quod conciliorum, præsertim verò secunsynodi Nicænæ decretis, contra imaginum oppugnatores est sancitum. Illud verò diligenter doceant episcopi, per historias mysteriorum nostræ Redemptionis, pictwris vel aliis similitudinibus erpressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commcmorandis et assiduè recolendis. Cùm verò ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum, quæ à Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subjiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant, excitenturque ad adorandum, et ad diligendum Deum, et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit, anathema sit. § 5. Regulæ praxim spectantes circa sanctorum invocationem, sacrarum reliquiarum honorem, et imaginum; veneralionem. REGULA PRiMA. — Cùm invocantur sancti, spes fiduciaque omnis in solo Deo collocanda est. Nec singulorum morborum curam ita singulis sanctis peculiariter assignatam esse existimare fideles debent, quasi ad eorum curationem aut levamen obtinendum alii suis apud Deum suffragiis nihil possint. Maledictus qui confidit in homine, etiam sancto, sed spes omnis et fiducia in Deo reponenda est, ut S. Petrus, Epistolæ suæ primæ, cap. 5 : 0mnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Docenda est igitur plebs fidelis, ut Deo tanquàm omnis boni tam spiritualis quàm corporalis auctori suas preces offerat, sanctis verò non aliter quàm intercessoribus et patronis. Sicut ergo Asa, rex Juda, cùm ægrotâsset dolore pedum vehementissimo, non ob id reprehensus est, quòd medicorum opem implorâsset: cùm alibi dicat Scriptura: Honora medicum propter necessitatem : etenim creavit illum Altissimus; sed quia in infirmitate suâ non quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est, ut habetur 2 Paralipomenon 16. Cùm tamen absque Domini ope ne tantillùm quidem omnis medicorum ars valeat, sicut scriptum est Psalmo 87: Numquid medici suscitabunt, aut confitebuntur tibi? Sic non in sanctis, qui divinæ medicinæ sunt adjutores, quatenùs animæ, corporisque sanitatem precibus suis impetrant fidelibus, qui ipsum implorant, sed in Deo et Christo, in cujus manu sunt vita et mors, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, spes omnis ac fiducia ponenda est. Non enim suà virtute aut p0testate morbos curant, eduntque miracula sancti, sivo in uerris viventes, sive regnantes in cœlo, sed Dei virute, ut docct S. Petrus Actuum 5: Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuennini, quasi nostrâ virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit Filium suum Jesum... Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis et nôstis, confirmavit nomen ejus et fides, quæ per eum est, dcdit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrüm. Quamobrem non est existimandum sanctis certos morbos sanandi potestatem quasi viritim adscriptam sic esse, aut curationum dona ita esse, inter eos divisa, ut nihil alii possint in eorumdem sanatione mor])orum. Id enim à pietate, et Ecclesi;e sententià, usuque supplicationis alienum est. Piè tamen Dominum oramus, ut quemadmodùm olim ad preces sanctorum quosdam morbos depulit, ita eosdem ipsorum intercessione nunc pellat. Sic precari possumus Dominum, ut quemadmodùm, orante S. Petro, socrum ejus à febribus liberavit, ita nosâ febrium ardoribus liberare dignetur. Si oratur Deus ut quemadmodùm intercessioni S. Rochi plurimos ab epidemiæ peste liberare in hanc usque diem dignatus est, ita nos à pestilenti:e morbo, et subitaneâ morte illius intercessione lil)erare dignetur. Hoc pacto spes sanitatis consequei:dæ non in S. Itochum, sed in Christum conjicitur, idque fide, per recordationem miraculorum, intercessione S. Rochi à Deo editorum, excitatà. Sic in historiâ S. Agnetis virginis et martyris, Epistolà primâ inter eas quæ ex Ambrosianarum numero segregatae, et in appendicem rejectæ sunt in editione postremâ Parisiensi, Constantia Augusta Agnetem virginem precatur ad ejus sepulcrum, non ut vulneribus suis medeatur, sed ut pro se apud Christum sponsum suum intercedat. Subinde Agnes Constantiæ repentinâ somni suavitate correctæ respondet: Constanter age, Constantia, ct crede Dominum Jesum Christum Filium Dei esse Salvatorem tuum, per quem modò consequeris omnium vulnerum, quæ in corpore tuo pateris, sanitatem. Non sibi, sed Domino Jesu donum sanitatis Agnes tribuit. Et subdit auctor Epistolæ : Quotquot credentes ad ejus sepulcrum advenissent salvabantur, quâcumque infirmitate detenti essent. Quod facere Christum nullus dubitat usque in hodiernum diem. Sic cùm oramus ut quemadmodùm Deus animum Apolloniæ virginis et martyris confirmavit, ne contusione dentium à fidei confessione deficeret, ita et nobis, cùm dentium dolore vexamur, patientiam tribuat, nosque corroboret; non adscribimus S. Apolloniæ dentium medelam, sed Dei misericordiam imploramus, cujus in Apolloniâ speciem exhibuit. Doceantur itaque populares minùs docti, ut cùm sanctorum memorias visitant, et eorum auailium implorant, ac christianâ consuetudine orationem Dominicam recitant, intelligant se eam non ad sanctos, sed ad Deum dirigere adjunctis sibi comprecatoribus sanctis. Decretum est consilii Cameracensis anno 1565. Quod est populo explicari jubet discrimen locutionis quâ usa est et utitur Ecclesia cùm invocatur Deus, et cùm invocantur sancti; in eâ enim facilè per$picitur alium esse cultum qui exhibetur Deo, alium qui sanctis defertur.

EEGULA II. — Nulla nova miracula praedicanda sunt aut admittenda, nec novæ reliquiæ recipiendæ, nisi recognoscente et approbante episcopo: qui de iis simul atque aliquid compertum habuerit adhibitis in consilium theo. logis, et aliis piis viris, ea faciat, quæ veritati et pietati consentanea judicaverit. Ita statuit sacra synodus Tridentina, sessione 25, idemque decernunt concilia Mediolanensia primum, quartum, et sextum sub S. Carolo Borromæo; syno. dus Turonensis anno 1585, Bituricensis 1584, Aquensis 1585, Tolosana 1590. Quomodò autem in eà ro. cognitione se gerere debeat episcopus, concilium Mediolanense IV, p. M, cap. 2, explicat huic in m0dum : Scripta, tabulæ, litteræ, certi annalium codiccs, aliare cujusvis generis monumenta, quæ in iis ipsis Ecclesiis, earumve atriis, atque ædibus, aut aliis locis erstant, schedulaeque vasculis arcisve sacrarum reliquiarum affirae inclusæve recognoscantur accuratè et diligenter. Unde illarum vel translatio vel collocatio ibi facta cognosci, aut alia ejusmodi notitia earumdem haberi queat. Tcstes praeterea conquiruntur, si qui sunt, qui testimonium dent antiquæ constantisque traditionis, cr quâ certa earum cognitio constet. Deinde ut singulæ ipsae sacræ reliquiæ, quas eaesture compertum est re ipsâ cernantur; ita tamen ubi sub altaribus, aliisve subterraneis ejusmodi locis, corpora sanctorum collocata reconditate sunt, nec ostium neque femestra insit unde inspici queant, non aperiantur aut effodiantur, nisi ob causam aliter episcopus faciendum censuerit. Quâ omni recognitione factâ, diligentiâque adhibitâ, librum præcipuum certumque confici episcopus curet, in quo singulæ quæ in Ecclesiis et urbis et diœcesis sunt, reliquiæ sacrae rectè atque ordine describantur, notatis eiiam diligenter, non solùm iis ipsis Ecclesiis ubi reconduntur, sed scriptis etiam, annalibus, tabulis, aliisve monumentis, è quibus illarum testimonium constet. Jus autem illud recognitionis et approbationis sacrarum reliquiarum habent episcopi in Ecclesiis etiam regularium , aliisque quâvis mmmulnitate aut privilegio donatis, ut declarat conciiium Mediolanense 4, sub S. Carolo. Inprimis autem I{omani pontificis auctoritate et approbatione opus est, ut inventæ de novo reliquiæ venerationi fidelium publicè exponantur, ut declarat concilium Lateranense 4, sub Innocentio III, canone 62, et refertur cap. Cùm ex co, extra. de l{eliquiis a Veneratione sanctorum. REGULA III. — Omnis abusus, omnisque superstitio in sacrarum reliquiarum expositione et cultu sedulò ab episcopis extirpari debet, caverique præsertim ne turpis lucri, sive quaestüs gratiâ erponantur. Ita statuit sacra synodus Tridentina, post Latera nensem sub Innocentio III, canone mox citato; item synodus Mediolanensis M, et aliæ post Tridentinam celebratæ. Ad mentem horum conciliorum hæc sunt observanda : 1° Incertae reliquiæ in atrio, aut sub parietibus templorum, aut circa ipsa sepeliendæ sunt, ne populus christianus indebiti cultüs superstitione polluatur. IIanc regulam à Patribus acceptam secutus est

« VorigeDoorgaan »