Pagina-afbeeldingen
PDF

lectationem secundùm sensum. Sed quia apprehendere cog nationem ipsam tanquàm bonum quoddam, proprium est hominis, ideò primæ delectationes sensuum quæ sci{icet sunt secundùm cognitionem, sunt propriæ hominum. del ectationes autem sensuum, in quantum diliguntur propter utilitatem , sunt communes omnibus animalibus. Si igitur loquamur de delectatione sensüs, quæ est ratione cognitionis, manifestum est quòd secundüm visum est major delectatio, quàm secundùm aliquem alium sensum. Si autem loquamur de delectatione sensüs quæ est ratione utilitatis, sic maxima delectatio est secundùm tactum : utilitas enim sensibilium attenditur secundùm conservationem naturæ animalis : ad hanc autem utilitatem propinquiùs se habent sensibilia tactüs : est enim actus cognoscitivus eorum ex quibus consistit animal, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci, et hujusmodi : unde secundium hoc delectationes quæ sunt secundùm tactum, sunt muajores, quasi fini propinquiores; et propter hoc etiam alia animalia quæ non habent delectationem secundium sensum, nisi ratione utilitatis, non delectantur secundùm alios sensus nisi in ordine ad sensibilia tactüs, etc.; unde siquis velit hos duos sensus comparare, inveniet simpliciter delectationem tactüs esse majorem delectatione visüs, secundùm quòd consistit intra limites sem, sibilis delectationis, quia manifestum est quòd id quod est naturale, in unoquoque est potissimum. Hujusmodi autem delectationes tactüs sunt ad quas concupiscentiæ naturales ordinantur : sicut cibi, venerea, et hujusmodi. D. Thomas in 5 Sent., dist. 40, quaest. 4, art. 1, ad 4, docet, quòd concupiscentia curiositatis quæ fit per oculos, reducitur ad concupiscentiam delectationis carnis, ad quam etiam reducuntur delectationes aliorum sensuum. Appetitus sensitivus naturalis in nobis, puta cibi, est quem non imaginatio gignit, sed ipsa qualitatum naturalium dispositio, quibus naturales vires suas exercent actiones : hic autem motus rationi in nullo subjacet nec obedit; unde nec in eo peccatum esse potest : appetitus autem sensitivus, seu animualis, est qui ex præcedenti imaginatione vel sensu consequitur; et hic vocatur motus sensualitatis, et secundò primus, et tuny incipit genus moris, quia primò invenitur dominium voluntatis quæ est principium moralium, ut dicitur 6 Metaph. tertu 5, cap. M ; in his enim actibus et motibus qui non per imperium rationis procedunt, habet dominium incompletum, eosque impedire poterat, ut sic voluntati subjaceant quantùm ad hoc quod est impediri vel non impediri; ideòque inordinatio quæ in his actibus contingit, causat rationem peccati, imperfecti tamen et venia!is soliim : deformitas autem actüs cujuslibet, illi potentiæ attribuitur ut subjecto, quæ est illius principium ; ideòque cùm sensualitas sit principium horum actuum, 2onvenienter in dicitur esse tale peccatum ut in subjecto; non enim omne peccatum est in voluntate tanquàm in subjecto, sed sicut in causâ; et quidem dupliciter, scilicet vel per se, ut quando actus peccati procedit cx imperio voluntatis; vel quasi per accidens, quando non inpedit quod impedire potest, et hoc modo est causa pri

[ocr errors]

morum motuum. Hæc D. Thomas in 2 lib. Scnt., dist. 24, quæst. 5, art. 1 et 2, ubi S. doctor loquitur de sensualitate, prout nominat appetitum sensitivum in genere, secundùm quòd est incompletus ac indetcrminatus et magis ad carnem depressus; seu prout in operando non sequitur imperium rationis, sed movetur præcisè motu proprio, prævenitque perfectam deliberationem rationis; et deinde dividitur in concu piscibilem et irascibilem, in quorum actibus potest reperiri virtus vel peccatum mortale : quatenùs scilicet ex completâ deliberatione et ex imperio voluntatis procedunt, prout expressè docet D. Thomas ibidem ad 5, et q. 25 de Werit., art. 4, ait quò,l irascibilis et concupiscibilis subduntur rationi, et similiter sensualitas, quamris nomen sensualitatis pertineat ad has vires, non secundüm quod participant rationem, sed secundùm naturam sensitivæ partis. Unde non ita propriè dicitur quòd sensualitas subdatur rg. tioni, sicut de irascibili et concupiscibili dicitur; er hoc tamen quòd in homine est subjicibilis rationi, et aliquid de ac de libertate participat imperfectè, actus ejus, quamvis rationem præveniat, habent rationem peccati venialis. Si verò ratio motus sensualitatis et actus concupiscibilis et irascibilis illicitos imperet et excitet, aut deliberatè retineut et approbet, aut voluntas consentiat, tunc si sit illicitum quid in genere peccati mortalis, ut sunt vemerea, etc., erit peccatum mortale, vetitum hoc præcepto : NoN coNcupisces, etc. Et, 1-2, quaest. 74, art. 8, ad 1, docet quòd actus inferiorum virium, et etiam erteriorum membrorum possunt esse peccata mortalia, secundùm quòd deficit ordinatio non solùm rationis inferioris, sed et superioris regulantis eos secundùm rationes æternas. Consensus in delectationem peccati mortalis pracisè cogitati, etiam absque consensu in opus exterius et intentione ac desiderio illiid adimplendi, est peccatum mortale cogitationis morosæ, quæ talis vocatur non à morâ temporis, sed ex advertenlià et consensu rationis circa rem cogitatam idque brevissimo tempore fieri potest. Probat D. Thomas, 1-2, quæst. 74, art. 6 et 8, primò ex auctoritate D. August., libro 2 de Trin., cap. 12; secundò, quia quòd aliquis cogitans de fornicatione delectetur de ipso actu cogitato, id contingit ex hoc quòd affectio ejus inclinata est in hunc actum: unde quòd aliquis consentiat in talem delectationem, hoc nihil aliud est quàm quòd ipse conscntiat in hoc quòd affectus suus sit inclinatus in fornicationem : nullus enim delectatur nisi in eo quod est conforme appetitui ejus. Quòd autem aliquis ex deliberatione eligat quòd affectus suus conformetur his quæ secundùm se sunt peccata mortalia, est peccatum mortale. Unde consensus in delectationem peccati mortalis, ut venerecrum, item in complacentiâ actus homicidii cogitati, est peccatum mortale, et sic de cæteris. Idem docet D. Thomas, dist. 24, quæst. 5, art. 3, et quæst. 15 de Verit., art. 4 : Delectatio illa igitur quæ sequitur cogitationem cx parte rei cogitatæ, in idem genus pertinet et reducitur, ac delectatio actüs exterioris, sicque eamdem habet deordinationem, et isto præcepto: Non concupisces, prohibetur, ut docet D. Thomas loco citato de Veritate. ad 9, et à fortiori cogitatio morosa cum consensu in opus externum, aut desiderio deliberato illud obtinendi, erit mortale peccatum; et hujusmodi circumstantia etiam in confessione est explicanda, quamvis opus non fuerit patratum.

ARticulus lW.

De concupiscentiâvetitâ boni utilis alieni injustè rapiendi vel delinendi.

Amor sui usque ad contemplum Dei facit civitatem babylonicam, ait D. August. lib. 14 de Civit., cap. 28, et est causa ac initium omnis peccati, eò quòd in se includat inordinatum appetitum boni, ex quo provenit omne peccatum. Bonum autem dupliciter est objectum sensibilis appetitùs, in quo sunt animæ passiones, quæ sunt causa peccati. Uno modo absolutè, secundùm quòd est objectum coiicupiscibilis. Alio modo sub ratione ardui, prout est objectum irascibilis. Præter concupiscentiam carnis, est alia concupiscentia animalis, eorum scilicet quæ per sensum carnis sustcntationem aut delectationem non afferunt: sed sunt delectabilia secundùm apprehensionem imaginationis ut alicujus hujusmodi acceptionis, quia afferunt utilitatem, ut sunt pecunia, bona temporalia, etc., et refertur ad cupiditatem, in quâ secundùm quod importat universaliter appetitum cujuslibet boni, etiam superbia vitae continetur; ita D. Thomas, 1-2, q. 77, art. 7, et in 5 lib. Sententiarum, dist. 40, q. 3, art. 1, ad 4, docet quòd concupiscentia honoris, dignitatis, vel hujusmodi reducitur ad concupiscentiam bonorum temporalium, quorum dignitas numismate mensuratur, id est, appretiatur et æstimatur pecuniâ. Catechismus concilii Trident. docet, contra istud præceptum peccare eos qui proprii quaestùs causâ aliorum damna concupiscunt, taliumque hominum plura genera refert : nempe qui ludis prohibitis delectantur, aut etiam ludis licitis immoderatè utunur cupiditate et gratiâ lucri. Item mercatores qui rerum penuriam, annonæque charitatem expetunt atque id aegrè ferunt quòd alii præter ipsos sint qui vendant aut emant, quò chariùs vendere, aut emere ipsi possint. Item qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. Peccant idem milites, qui bellum expetunt ut furari ipsis liceat. Item medici qui morbos desiderant. Item jurisconsulti qui causarum, litiumque vim copiamque concupiscunt. Item artifices qui quaestùs avidi, omnium quæ ad victum cultumque pertinent, penuriam exoptant, ut inde plurimùm lucrifaciant. In hoc præterea genere graviter peccant ii, qui alienæ laudis gloriæque avidi atque appetentes sunt, non sine aliquâ famæ alterius obtrectatione: idque præsertim, si qui illam appetunt, ignavi nulliusque pretii homines sunt. Isto præcepto vetatur omnis inordinatus appetitiis rei alienæ injustè possidendae : hoc ipso enim quòd ea quæ possidenda appetuntur aliena sunt, hujusmodi cupiditas tanquàm vitiosa prohibetur isto mandato: Non concupisces domum proximi tui, non servum, non

ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt; sicut enim aliena rapere, aut detinere domino rationabiliter invito, quæcumque illa sint, prohibentur septimo præcepto: Non furtum facies: ita concupiscere quæcumque alterius vetat divina lex, rerumque hujusmodi cupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, cùm illis concupiscendis animi præbetur assensus: nam tunc peccatorum natura existit, cùm post malarum cupiditatum impulsum animus rebus pravis delectatur, atque his vel assentitur, vel non repugnat, ut ostenditur in Epist. Jacobi, cap. H ; non enim ea appetere licet quæ possidere omninò nefas est. Hæc habentur in eodem Catechismo, et ibidem explicatur quid sit concupiscere domum proximi, servum, ancillam, etc. Et concludit quòd parochus ad tollendum hujusmodi cupiditatis vitium, remedia accommodata patefacere debet et dicere cum Prophetâ : I{apinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere; ut eas pietatis et divinarum rerum studio abjicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter illas erogemus : si desint facultates, egestatem æquo et hilari animo feramus, et quidem si rebus nostris dandis liberaliter utamur, rerum alienarum cupiditates restringemus. Harum rerum cupiditas sitis immensa est atque infinita, neque unquàm satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecuniâ, et de eo dicitur apud Isaiam : qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis! etc. Quilibet autem sapiens finem aliquem intendere debet in suo facto. Ab hunc cupiditatum ardorem extinguendum, plurimùm etiam hoc valet, si quæ incommoda ex illis accidunt ea nobis ob oculos ponamus. Primum, quòd quando hujusmodi cupiditatibus paremus, in animâ nostrâ regnat summa peccati vis, ac potestas; quamobrem monuit Apost. ad I{om. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Quemadmodùm enim, si cupiditatibus resistimus, peccati vires concidunt, ita si iisdem succumbimus, Dominum à regno suo expellimus, et in ejus locum peccatum introducimus : obedire enim per consensum mentis concupiscentiis peccati, est peccatum regnare in Iiobis; Eccles. 18: Post concupiscentias tum non etts. Alterum incommodum est, quoniam animi judicium his cupiditatibus obscuratur; homines enim iis cupiditatum tenebris obcæcati, honesta et præclara putant omnia quæ ipsi concupiscunt, Psal. 16:0culos suos statuerunt declinare in terram. Et non in cœlum levare, et esse sub sentibus, delicias reputant, Job 30. Opprimitur præterea concupiscendi vi verbum Dei, quod animis nostris à magno illo agricolà Deo insitum est: sic enim apud Marcum, cap. 4, scriptum est: Alii sunt qui in spinis seminârunt; hi sunt qui verbum audiunt, et ærumnæ seculi et deceptio divitiarum, et

`circa reliqua concupiscentiæ introeuntes, suffocant

verbum, et sine fructu efficitur : unde comparantur spinis quæ cor pungunt et cruciant, sollicitudinibiis et inquietudinibus implent. IHinc D. Gregorius ait : Nihil laboriosius quàm terremis desideriis æstuare : nihil quietius quàm in hoc mundo nihil appetere. Et D. Ambrosius dicit quòd mens avari semper vinculis cupiditatis adstricta, semper aurum videt, semper argentum cogitat, semper redditus computat, gratiùs aurum, quàm solem intuetur. Eccl. 2, de avaro dicitur, quòd cuncti dies ejus pleni sunt laboribus et aerumnis, nec per noctem mente requiescit. Et ibidem cap. 5, subditur, quòd saturitas divitis non sinit eum dormire. Pecuniæ obedit ut servus; inde David, Psalm. 75, tales appellat viros divitiarum, quia tanquàm mancipia ab ipsis possidentur, potiùs quàm illas possideant, et colligitur ex illo Lucæ 16 : Non potestis Deo servire et mammonæ. Juxta Apost. ad Ephes. 5, avaritia est idolorum servitus, ubi glossa ait, quòd avari deus est nummus : ut enim subdit D. August., h^c ab homine colitur, quod præ cæteris diligitur. Tandem ab hàc concupiscendi vi, veluti fonte quo dam, omnia peccata emanant, ut D. Jacobus docet. D. item Joannes, et Apostolus M ad Timoth. 6, ait quòd qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et damnationem : Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes crraverunt à fide, et inseruerunt se doloribus multis, etc. Wido D. Thomam super hunc D. Pauli locum. Item, 1-2, q. 84, art A, ubi egregiè, suo more, explicat quo modo cupiditas sit omnium malorum radix, et 2-2, q. 118, peccatum avaritiæ suis coloribus depingit. Eradicemus igitur è nostris cordibus pestilentes hujusmodi concupiscentias malorum omnium radices, æmulemur charismata meliora, desideria scilicet coelestis patriæ et bonorum æternorum, audiamus D. August. dicentem : Cur per multa vagaris, homuncio, quærendo bona animæ tuæ et corporis tui? Ama unum bonum, et sufficit : desidera simplex bonum quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amas, ibi est quidquid desideras. Si delectat pulchritudo, fulgebunt Deo debita servitus. Cultus hujusmodi putandus non est ullâ ex parte Dei gloriam minuere vel obscurare, sed potiùs augere atque illustrare : tum quia Deus hoc modo non in se solùm, sed etiam in sanctis suis mirabilis et gloriosus agnoscitur: tum quia hoc ipsum I)eo acceptum et gratum est, ut sicut reges, principes, sacerdotes, parentes, et quicumque potestatis vel sanctitatis nomine excellunt, Deoque similes sunt, se.cundùm legem ejus honoramus et veneramur, ita et multò magis eos honoremus, qui regni coelestis jam cum ipso sunt consortes; propterea quòd et charitate perfectiores, et dignitate sublimiores, eam apud Deum honoris excellentiam consecuti sint, quâ nusquàm possunt excidere. Deum autem velle ut sic à nobis honorentur, ex sacris litteris compertum est Psalm. 458: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, et Joannis 12 : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Sic Josue angelum principem militiæ Domini pronus in terram veneratus est, Josue 5. Sic filii prophetarum, qui erant in Jericho, cùm spiritum Eliæ super Elizæum requievisse experti fuissent : Venienes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, id est, ut prophetam singulari et plusquàm civili homore venerati sunt. Quod si legimus angelos interdùm honorem ab hominibus sibi exhibitum recusâsse, propterea id fecisse intelligendum est, quòd eum sibi honorem haberi nollent, qui soli Deo debetur. Sic angelus prohibuit S. Joannem ne ipsum adoraret, Apocal. 49: Vide (inquit) ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum, habentium testimonium Jesu: Deum adora. Ita enim dilecto Christi Apostolo apparuerat angelus, tit Deus videri posset. Quamobrem opus erat ut se Deum non esse, sed Dei legatum ac ministrum doccret ne ipsum Joannes adoraret. Ita hunc locum S. Augustinus exponit quæstione 61 super Genesim : Talis, inquit, apparuerat angelus ut pro Deo posset adorari, et ideò fuerat corrigendus adorator. Quamquàm nec improbabile sit angelum prohibuisse ne supplex ante ipsum Apostolus prosterneretur, ob naturæ humanæ à Filio Dei assumptæ reverentiam. Utque significaret angelos non dedignari habere hominem socium, qui super se adorant hominem Deum (inquit S. Gregocius, homilià 8 in Evang.). Quòd verò S. Petrus Cornelium ad pedes ejus prostratum ac supplicem surgere jusserit, dicens : Et ego ipse homo sum, id fecisse ad humilitatis exemplum, docet S. Joannes Chrysostomus homiliâ 23 in Acta Apostolorum. Sed nec Apostolus fideles delerrere censendus cst à religioso sanctorum angelorum cultu, cùm ad Colossenses scribit, cap. 2: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, etc. Sed vel à Mosaicæ legis observationibus, quæ post Christi mortem et Evangelii promulgationem Dei cultus esse desiit, et transfugarum potiùs angelorum, sive spirituum immundorum cultura facta est, de quibus Apostolus paulòantedixerat. Exspolians principatus et potestates, confidenter palàm tradurit illos triumphans in semetipso. Quæ S. Ilicronymi interpretatio est Epistolà 151 ad Algasiam, quaestione 10. Vel superstitiosum dun

justi sicut sol. Si sclubris vita, ibi erit sana aeternitas, et aeterna sanitas, quia justi in perpetuum vivent. Si satietas, satiabuntur cùm apparuerit gloria Domini. Si qualibet non immunda, sed munda voluptas, torrente voluptatis suæ potabit eos Dominus, et inebriabuntur ab ubertate domùs Dei. Si honor et divitiæ, Deus super multa bona constituit eos; imò filii Dei et dii vocabuntur et erunt hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi, etc. ln Man., cap. 54, et ibidem cap. 5.

Exclamatidem August.: Fac me, dulcis Christe, bonc Iesu, fac me, rogo, amore et desiderio tui deponere onus carnalium desideriorum et terrenarum concupiscentiarum. Dominetur carni anima mea, animæ ratio, rationi gratia tua, et tuæ me interiùs et erteriùs subde voluntati, etc. Tandem dicamus cum Prophetà regio, Psa'mo 85: Quàm dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea ersultaverunt in Deum vivum.

Liceat nostrum hunc in decalogum tractatum eodem epilogo claudere, quo Magister Sentent., et doctor noster Angelicus, tertium Sententiarum librum terminârunt, ipsorumque propriis uti verbis; concludit itaque Magister : Audisti decem chordas psalterii, utrique serui impositas, quæ charitate tangendæ sunt ut vitiorum feræ occidantur; quem Magistri epilogum D. Thomas ibidem exponens ait : Per decem chordas psalterii decem legis præcepta intelliguntur : sicut enim David, egregius psaltes, sono citharæ psalterii, spiritum malum à Saül expellebat, ttt dicitur 1, Reg. 16, et ursum et leonem interfecit, ut habetur ibidem cap. 17, ita Christus qui per David, significatur, corda nostra quasi psalterium his decem præceptis percutiens, omnium mortalium peccatorum feras in nobis occidit, et virtutes perficit quibus ad vitam pervenitur: in quâ cum Christo vivamus, per omnia secula seculorum, Amen. In cujus laudem et gloriam omnia opera nostra cedant, et Ecclesiæ sanctæ aliqualem utilitatem, cujus judicio et correctioni, omni quâ par est reverentià et humilitate libentissimè illa submitto,

[ocr errors]

DE CULTU SANCTORUM ET DE VENERATIONE SACRARUM
RELIQUIARUM,
AUCTORE NATALI ALEXANDR0 (1).

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

taxat cultum prohibuit, angelis exhibitum ab iis qui, relicto Christo mediatore, angelos ut unicos et primarios mediatores adibant, per eos ad Deum nos adduci necessariò oportere garrientes, per quos lex data esset. Idque falsâ humilitate ducti fieri suadebant, dicentes : Universorum Deum nec cerni, nec attingi, nec comprehendi posse, et oportere per angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. Hoc est quod dicit Apostolus: In humilitate et religione angelorum. Haec Theodoreti expositio est. Superstitiosum hujusmodi cultum Laodicena synodus canone 35 prohibuit, volens veteri illi morbo mederi; quia occultæ idololatriæ serviebant, qui Christo et Ecclesià relictis, angelos adorabant. Uno verbo, eum duntaxat Angelorum cultum prohibet ac damnat Apostolus, cui aliquis ita addictus est, ut Ecclesiæ caput, id est, Christum non teneat, Nemo (inquit) vos seducat, volens, in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput eae quo totum corpus, pernexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Sed angelos revereri non prohibet ut Dei legatos et ministros, quorum operâ non modò ad Ecclesiæ suæ, sed etiam ad reliquarum rerum gubernationem utitur : ut nostros curatores et custodes, ut patronos apud Deum potentissimos, qui magnâ charitate nos diligunt; qui pro iis provinciis quibus præsunt (ut ex Scripturà sacrâ facilè intelligitur) preces fundunt; quod etiam præstare iis quorum sunt ipsi custodes à Deo constituti; minimè dubitandum est. Nostras enim preces Deo offerunt ( ut constat ex Apocalypsis cap. 8, 3, 4). Quamobrem Christus Dominus in Evangelio docuit pusillos scandalizandos non esse, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris. Objecerunt quidem olim Ecclesiæ ethnici, et Manichæi hæretici, divinos honores martyribus à Christianis et catholicis impendi, eosque idolis gentium mortuos homines substituisse; sed eam calumniam egregiè repellit S. Augustinus libro 20 contra Faustum , cap. 21. Hujus verba descripsi in tractatu de Sacramento Eucharistiæ, cap. 6, articulo 2. Summa hujus loci est, populum christianum memorias martyrum religiosè celebrare, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur et orationibus adjuvetur. Cæterùm martyribus altaria non constitui, nec offerri sacrificium, sed soli Deo qui martyres coronavit, in memoriis eorum quos coronavit. Nos martyres colere, non cultu latriæ, sed eo cu!tu dilectionis et societatis, quo et in häc vitâ coluntur sancti homines Dei. Paucis verbis ut multa complectar, sancti honorandi sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem.... Honoramus eos charitate, non servitute. Nec eis templa construimus. Nolunt enim se sic honorari à nobis, quia nos ipsos, cùm boni sumus, templum summi Dei esse noverunt. Quamvis ergo vulgò nuncupetur Ecclesia sive templum, aut altare beatæ Virginis, S. Petri, aut alterius sancti, non tamen illis consecrata sunt templa, vel altaria, neque dicati festi dies, scd Deo in corum memoriam, et sub eorum invocatione. Haec Ecclesiæ catholicæ fides. Sanctorum autem memoriam triplici potissimùm ratione colimus. Primò, ut eximia Dei opera in illis celebremus, Deumque ob beneficia illis, et per illos cæteris hominibus collata laudemus, quemadmodùm Scriptura sacra ubique facit, et Deum in sanctis suis laudari jubet. Secundò, ut fidem etiam sanctorum , quâ vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, suscipiamus; ipsosque veluti jam perpetuos filios Dei, fratres et cohæredes Christi, templaque Spiritùs sancti honoremus. Nam planè superbus atque impius est, qui, quos honore summo Pater coelestis afficit, recusat honorare. Tertiò, ut imitatione sanctioris vitæ sanctos colamus, quæ honoris species est non minima, ut scilicet simus illorum imitatores, sicut et ipsi Christi. Adaugent certè sanct0rum vitæ et exempla nobis fiduciam assequendi bravii, quod currendo appetimus. Addunt operandi alacritatem, quòd quæ illos per Christum jam assecutos intelligimus, eodem auctore nos aliquando consecuturos confidamus. Ilùc spectant egregiæ illæ sanctorum veteris legis laudes, Ecclesiastici 44, et ad Heloræos 11, ubi Apostolus cùm sanctos ex fide plurimùm commendâsset, addidit : Ideòque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum , per patientiam curramus ad propositum nobis certamem, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum. § 2. Sacrarum reliquiarum honor primo Decalogi præcepto non repugnat. Martyres enim, aliosve sanctos viros cum Christo regnanles, non adoramus, multò minùs ipsorum reliquias, ne serviamus creatúræ potiùs quàm Creatori : sed honoramus reliquias martyrum , ut eum, cujus sunt martyres, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait : « Qui vos susci« pit, me suscipit » (inquit S. Hieronymus libro contra Vigilantium hæreticum, qui debitum sanctorum reliquiis honorem primus impugnavit). Quem ex Ecclesiæ universæ more atque usu refellit S. doctor, præsertimque Romanæ, cujus episcopus super SS. Petri et Pauli ossa veneranda offert Domino sacrificiâ, et tumulos eorum Christi arbitratur altaria. Honorem sanctorum reliquiis debitum probant miracula quæ Deus ad eorum sepulcra edidit, atque etiamnùm edit, cùm ipsi placet, ac supplicantium fides id meretur; oculis, et manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad vitam revocatis, ex corporibus hominum ejectis dæmoniis; quæ non legisse, ut multi, non audivisse, ut plurimi gravissimi viri, sed se vidisse, testes locupletissimi, SS. Ambrosius et Augustinus litteris prodiderunt. Ille in Exhortatione virginitatis, cap. M et 2, ubi de sanctorum martyrum Witalis et Agricolæ reliquiis, et Epistolâ 32 Parisiensis editionis postremæ, ubi de inventione corporum SS. Gervasii et Protasii martyrum scribit; iste verò libro 9 Confessionum, cap. 7; et libro 22, de Civitate Dei, cap. 8, ubi et de S. Stephani pr0tomartyris reliquiis nuper inventis multa habet, et

de variis miraculis illarum virtute effectus. Et sermone 217 aliàs 92, de Diversis, qui quartus est de S. Stephano martyre : Exiguus pulvis, inquit, tantum p0pulum congregavit; cinis lutet, beneficia patent. Cogi

tate, charissimi, quæ nobis Deus servet in regione vivorum, qui tanta præstat de pulvere mortuorum. Quid multa? Si Apostoli Pauli sudaria et semicinctia, si umbra S. Petri, priusquàm vitâ per martyrium functi essent, depulerunt morbos, viresque restituerunt, ut, Actuum 5 et 19 refert S. Lucas, quis negare audeat. Deum per sacros cineres, ossa, cæterasque sanctorum

reliquias similia miracula patrare ? ld declaravit ca

daver illud, quod fortè illatum in sepulcrum Elizæi,

[ocr errors]

quibus Scripturæ sacræ locis honorem sanctorum reliquiis debitum probaverunt quarti seculi Patres, præsertim S. Cyrillus Ilierosolymitanus, Catechesi 18, et S. Hieronymus Epistolà 53 ad Riparium, De errore Vigilantii; cujus ad finem se Ecclesiæ fidem propugnare disertè asserit. Non tam, inquit, illius infidelitatem , quæ omnibus patet quùm nostram fidem aperuimus. Secundùm hanc fidem, concilium Carthaginense W,

canone 4, statuit, ne altaria absque reliquiis martyrum exstruantur. Quinam autem major sacrarum reliquiarum honos, quàm in altari condi, ubi Domino sacrificium offertur? Hanc fidem confirmaverunt septima synodus œcumenica Nicææ adversùs Iconomachos celebrata, et Tridentina sessione 25. Quæ episcopis omnibus, et cæteris docendi munus curamque sustimentibus praecipit ut fideles doceant juxta catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ usum, à primævis christianæ religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensionem, et sacrorum conciliorum decreta, sanctorum martyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quæ viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritùs sancti, ab ipso ad æternam vitam suscitunda et glorificanda, à fidelibus veneranda esse, per quæ multu beneficia à Deo hominibus præstantur : ita u affirmantes sanctorum reliquiis venerationem atque honorem non deberi, vel eas, aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari, atque eorum opis impetrandæ causâ sanctorum memorias frustra frequentari, omninò damnandos esse, prout jampridcm eos damnavit, et nunc etiam damnat Ecclesia.

3. Sanctorum invocatio primo Decalogi præcepto non prohibetur.

Haec propositio dogma fidei est, cùm Scriptura sacra et traditio, quæ Deum unum adorandum, illique soli serviendum ubique clamant; angelorum nihilominùs et sanctorum cum Christo viventium invocationem approbent ut piam atque utilem. Genesis scilicet 48 refertur, Jacob Patriarcham filiis suis benedicentem, sic precatum fuisse : Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum; nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac. En invocationem expressam angeli, et sanctorum Patriarcharum defunctorum. Apocalypsis caP1, S. Joannes pacem fidelibus adprecatur ab angelis

« VorigeDoorgaan »