Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ARTICULUS II.

Utrùm duo ista præcepta sint inter se distincta. Habentur Exodi 20, ubi sic legitur: Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. Item Deuteronomii cap. 5, sic habetur: Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.

Cajetanus, super cap. 20 Exod., sic ait: Et quamvis noverimhoc præceptum distingui posse in duo præcepta dupliciter, vel juxta hic scripta; alterum de appetitu rerum immobilium significato per appetitum alienæ domus; alterum appetitûs rerum mobilium, significati appetitu uxoris alienæ, servi, ancillæ, etc. Habet enim quamdam speciem alliciendi res immobilis atque perpetua, ut domus, ager, regnum et hujusmodi. Vel juxta scripta Deuter. 5, ubi hæc repetuntur præpostero ordine : ita quòd alterum inhibeat appetitum delectabilis in uxore alienâ; aliud appetitum utilis in re alienâ, tam immobili quàm mobili. Rationi tamen magis consentaneum visum est, ut ipsa mixtura varia (videlicet hic uxoris, cum aliis rebus, quæ possidentur in Deuteronomio autem domûs cum aliis rebus tam mobilibus, quàm immobilibus); ut hæc, inquam, varia mixtura uxoris et domûs, ex industriâ facta sit à Moyse, ad insinuandum quòd non refert, quovis modo misceas hæc appetibilia, quia unius sunt præcepti: prohibentur enim omnia hæc appetenda, quia aliena. Unde non prohibetur mulier, sed alterius uxor, et similiter domus et reliqua, quia alterius sunt, ut ex uná eâdemque ratione prohibendi, unum præceptum intelligatur. Hactenùs Cajetanus, et Hebræi idem censcbant, ut referunt Lyranus, Sixtus Senensis, et alii. Verùm auctores communiter docent esse duo præcepta distincta inter se et constituere nonum et decimum Decalogi; aliàs forent tantùm novem contra illud Deuteron. 10: Scripsitque in tabulis juxta id quod priùs scripserat, verba decem que locutus est Dominus ad vos in monte, etc.

Idque probat D. Thomas, 1-2, q. 160, art. 3, ubi ostendit decem esse Decalogi præcepta ; et sic concludit Concupiscentia uxoris alienæ ad commixtionem pertinet ad concupiscentiam carnis concupiscentiæ autem aliarum rerum quæ desiderantur ad possidendum, pertinent ad concupiscentiam oculorum; unde August. ponit duo præcepta de non concupiscendo rem alienam, et uxorem alienam. Et sic ponit tria præcepta in ordine ad Deum, et septem in ordine ad proximum, et hoc est melius. Ita D. Thomas, idemque colligitur ex Trident. sess. 14, de Confess., cap. 5, idque habetur ex ipso nomine Decalogi.

Confirmatur; nam tam apud Hebræos quàm apud septuaginta interpretes, bis repetitur : Non concupisces, ad secernendum sanè concupiscentiam uxoris alienæ à concupiscentià rerum alienarum; unde ex diversitate materiæ seu objectorum circa quæ versantur, satis superque colligitur distinctio præceptorum : illa enim ad libidinem, seu ad impudicitiam

TH. XIV.

:

ordinatur hæc verò ad avaritiam, id est, ad inordinationem alienarum rerum invito domino possidendarum sicut ergo distincta sunt præcepta, quibus opera ipsa prohibentur, puta : Non mœchaberis, non furtum facies, ita etiam debent esse duo distincta præcepta circa cupiditates illis correspondentes, quorum unum vetet appetentiam inordinatam boni sensualis delectabilis, et appellatur concupiscentia carnis: alterum verò boni utilis, et dicitur concupiscentia oculorum, quas D. Joannes distinguit in primâ suâ Epistolâ, cap. 11, ubi ait: Orane quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, etc.

Nec refert quòd Exod. 20, primo loco ponatur domus proximi, deinde uxor, servus, etc. Hæc enim interpositio unius præcepti in medio alterius, et quasi mixtura, juxta aliquos auctores non erat in tabulis quas Moyses à Deo accepit per angelos, sed in eis distincta et ab invicem separata fuerant hæc duo præcepta; idque colligunt ex verbis jam relatis Deuteron. 5, quibus standum est. Nam id quod in Exodo indistinctè scriptum est, postea in Deuteron. tanquàm lege repetitå et promulgatà, distinctiùs ac nitidiùs est promulgatum.

Vel dici potest verba in Exodo mixta proportionaliter accipienda esse secundùm subjectam materiam boni delectabilis et utilis, quæ sunt diversæ rationis : ita quòd aliquando contingat ut aliquis habens propensionem ad unum, non sentiat se affectum ad illud, sed potiùs ab alio valdè abhorreat, sic ut inclinetur ad venerea non tantùm opere, sed et affectu sectanda, et tamen à rei alienæ concupiscentiâ, à furto et rapinâ abhorreat: ideòque ad duplicem istam concupiscentiam reprimendam, in his verbis, etsi mixtis ac involutis, debuit præceptum duplex assignari.

Neque refert quòd omnia relata prohibeantur sub unâ ratione, quia scilicet sunt aliena; non refert, inquam, quia dùm quis habet copulam cum uxore proximi, abutitur quidem re alienâ, ideòque adulterium est contra justitiam; id tamen non impedit, quin pertineat etiam ad luxuriam, et sexto Decalogi præcepto ab aliis contra justitiam distincto, prohibeatur. Similiter dùm quis concupiscit uxorem proximi, desiderat quidem rem alienam ; cùm tamen desideret ad concumbendum, jam mochatus est in corde suo.

Imò Abulensis super Exod. docet quòd concupiscere uxorem proximi, non est desiderare rem alienam, cùm uxor non sit possessio viri, quia vir et uxor ad paria judicantur, idque est tantùm concupiscere aliquid delectabile: concupiscere autem utilia, est desiderare possessionem rerum alterius, quia ipsa sunt quæ possidentur, et in hominum commerciis distrahi et alienari possunt: secùs verò uxor alterius. Hinc consultò apponitur etiam ancilla, quæ concupisci potest tripliciter, nempe aut ad serviendum, aut ad vendendum, aut ad cocundum: duo prima utilia sunt c pertinent ad præceptum non concupiscendi rem alicnam, respondetque septimo præcepto: Non furtum facies: tertium verò pertinet ad concupiscentiam

30

carnis et ad luxuriam, respondetque sexto præcepto : Non machaberis, in quo non solùm prohibetur concubitus cum uxore alterius, sed etiam cum aliâ quâcumque muliere extra legitimum matrimonium : sic non est mirum, quòd etiam in isto nono præcepto, apponatur mulier, sed tantùm alterius uxor. Et ex his evellitur fundamentum Cajetani. 1

non

Dices Apostolus ad Romanos 7, indicat unicum esse concupiscentiæ præceptum; de câ siquidem soJùm in singulari loquitur dicens: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces. Et ibid. subdit: Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis. Resp. D. Thomas ibidem quòd peccatum non cognoscitur nisi per legem, quantùm ad reatum pœnæ, et offensam Dei : ideò autem hoc probat Apostolus per concupiscentiam, quia concupiscentia prava communiter se habet ad omnia peccata. Unde sumitur generaliter, prout sub se continet concupiscentias tam venereorum quàm rerum alienarum, de quibus in Decalogo præcepta distincta dantur. In secundo autem loco Apostolus legem vocat ordinationem affectuum carnalium ad delectabilia et utilia secundùm sensum, quæ est in partibus sensitivis hominis tam interioribus, quàm exlerioribus; quia hujusmodi inclinatio est tanquàm lex partis sensitivæ, quatenùs sensitiva est: seu lex carnis, quæ est naturalis inclinatio virium inferiorum ad propria bona, seu utilia et delectabilia secundùm sensum. Dicitur quoque lex peccati, quæ est prena peccati, et deordinatio earumdem virium derelicta ex privatione justitiæ originalis, seu fomes peccati, repugnans rationi, et inducens. ad peccatum faciendum, sicut lex inducit ad bonum operandum, ac per legem divinæ justitiæ introductus fuit; quæ lex fomitis originaliter quidem consistit in appetitu sensitivo, sed diffusivè invenitur in omnibus membris, quæ deserviunt concupiscentiæ.

D. Thomas in 3 Sent., dist. 40, quæst. 1, art. 1, ad 4, dicit, quòd omnis concupiscentia aliquo modo istis duobus mandatis prohibetur, et omne desiderium peccandi in quocumque genere, tacitè hìc vetitum fuit; ratio autem quare magis expressè prohibita fuerit concupiscentia uxoris proximi, et rerum alienarum, jam allata fuit; nempe quia sentitur in appetitu experientia venereorum, et in possessione rerum utilium est quid de se maximè appetibile: secùs verò homicidium et falsum testimonium, etc.; sunt enim per se horribilia, cùm naturaliter homo diligat sibi simile, et etiam veritatem. Nec ita inclinatur ad actus iræ, utpote qui sunt cum tristitiâ et respiciunt bonum ut arduum, quàm ad actus concupiscentiæ utpote qui versantur circa delectationes et quiclem non ergo fuit tanta necessitas exprimendi concupiscentiam homicidii patrandi aut falsum testimonium dicendi, aut circa iram, aut circa alia peccata cordis. Adde ex D. Thoma, 2-2, quest. 25, art. 1, et quæst. 82, art. 3, ad 2, quòd passiones irascibilis ad passiones concupiscibilis reducuntur sicu ad principaliores, inter quas concupiscentia vehementiùs movet, et magis sentitur, et in eâ quodammodò omnes aliæ passiones includuntur : et, ut ait D. August., bong

est lex, quæ dùm concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet nisi enim quis concupisceret malum, non faceret. Unde Matth. 15, dicitur: De corde exeunt cogitationes, adulteria, etc. Vide D. August., lib. de Spiritu et litter., cap. 4, et Epist. 89, q. 2. Et alibi passim et D. Thomam, 2-2, quæst. 100, art. 11, in fine corporis et art. 5, ad 6. Et ibid., q. 23, art. 1, ad 1. Appetitus autem irascibilis non dividitur in duas, quia omnes ejus passiones conformantur concupiscentiæ animali. Ita D. Thomas, 2-2, q. 77, art. 5, in fine corp.

ARTICULUS III.

De concupiscentiâ vetitâ boni delectabilis carnalis. Divus Thomas, 1-2, quæst. 34, art. 1, docet quòd delectatio est quies appetitivæ virtutis in aliquo bono amato, et consequens aliquam operationem; potestque essc bona vel mala : cujus ratio accipi potest, primò quidem ex parte boni in quo quiescens delectatur : bonum cnim et malum in moralibus dicitur, secundùm quòd convenit rationi, vel discordat ab eâ, ut ostendit quæst. 19, art. 3 et 9, sicut in rebus naturalibus aliquid dicitur naturale, ex eo quòd naturæ convenit: innaturale verò ex eo quòd est à naturâ discordans. Quemadmodùm igitur in naturalibus est quædam quies naturalis, quæ scilicet est in eo quod convenit naturæ, ut cùm grave quiescit deorsùm : ita et in moralibus est quædam delectatio bona, secundùm quòd appetitus superior aut inferior quiescit in eo quod convenit rationi : et quædam mala, ex eo quòd quiescit in eo quod è ratione discordat et à lege Dei.

Secundò potest accipi alia ratio ex parte operationum, quarum quædam sunt malæ, quædam bona. Operationibus autem magis sunt affines delectationes quæ sunt eis conjunctæ, quàm concupiscentiæ quæ eas tempore præcedunt. Unde cùm concupiscentiæ bonarum operationum sini bonæ, malarum verò malæ, multò magis delectationes bonarum operationum sunt bonæ, malarum verò malæ. Et quæst. 31, art. 5, docet S. doctor quòd cùm intellectualis cognitio sit perfectior nobisque charior, et bonum spirituale majus sit, magisque dilectum, necesse est delectationes intellectuales et spirituales majoris esse delectationis, quàm corporales et sensuales quoad se; verùm quoad nos delectationes corporales sunt magis vehementes propter tria. Primò quia sensibilia sunt magis nota quoad nos, quàm intelligibilia. Secundò quia delcclationes sensibiles, cùm sint passiones appetitùs sensitivi, sunt cum aliquâ transmutatione corporali, quod non contingit in delectationibus spiritualibus, nisi per quamdam redundantiam à superiori appetitu ad inferiorem. Tertiò quia delectationes appetuntur ut medicinæ quædam contra corporales defectus vel molcstias, ex quibus tristitiæ quædam sequuntur, etc. Et in eâdem quæst., art. 6, docet S. doctor quòd inter istas delectationes corporales, delectationes tactûs superant alias quæ sunt secundùm cæteros sensus, quia unumJuodque in quantum amatur, efficitur delectabile; ut autem dicitur in primo Metaph. textu primo, sensus propter duo diliguntur, scilicet propter cognitionem et propter utilitatem; unde et utroque modo contingit esse de

lect ationem secundùm sensum. Sed quia apprehendere cognitionem ipsam tanquàm bonum quoddam, proprium est hominis, ided primæ delectationes sensuum quæ scilicet sunt secundùm cognitionem, sunt propriæ hominum. del ectationes autem sensuum, in quantum diliguntur propter utilitatem, sunt communes omnibus animalibus. Si igitur loquamur de delectatione sensûs, quæ est ratione cognitionis, manifestum est quòd secundùm visum est major delectatio, quàm secundùm aliquem alium sensum.

Si autem loquamur de delectatione sensûs quæ est ratione utilitatis, sic maxima delectatio est secundùm tactum : utilitas enim sensibilium attenditur secundùm conservationem naturæ animalis : ad hanc autem utilitatem propinquiùs se habent sensibilia tactûs: est enim actus cognoscitivus eorum ex quibus consistit animal, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci, et hujusmodi : unde secundùm hoc delectationes quæ sunt secundùm tactum, sunt majores, quasi fini propinquiores; et propter hoc etiam alia animalia quæ non habent delectationem secundùm sensum, nisi ratione utilitatis, non delectantur secundùm alios sensus nisi in ordine ad sensibilia taclús, etc.; unde si quis velit hos duos sensus comparare, inveniet simpliciter delectationem tactûs esse majorem delectatione visûs, secundùm quòd consistit intra_limites sensibilis delectationis, quia manifestum est quòd id quod est naturale, in unoquoque est potissimum. Hujusmodi autem delectationes tactûs sunt ad quas concupiscentiæ naturales ordinantur: sicut cibi, venerea, et hujusmodi.

D. Thomas in 3 Sent., dist. 40, quæst. 1, art. 1, ad 4, docet, quòd concupiscentia curiositatis quæ fit per oculos, reducitur ad concupiscentiam delectationis carnis, ad quam etiam reducuntur delectationes aliorum

sensuum.

Appetitus sensitivus naturalis in nobis, puta cibi, est quem non imaginatio gignit, sed ipsa qualitatum naturalium dispositio, quibus naturales vires suas exercent actiones: hic autem motus rationi in nullo subjacet nec obedit; unde nec in eo peccatum esse potest: appetitus autem sensitivus, seu animalis, cst qui ex præcedenti imaginatione vel sensu consequitur; et hic vocatur motus sensualitatis, et secundò primus, et tung incipit genus moris, quia primò invenitur dominium voluntatis quæ est principium moralium, ut dicitur 6 Metaph. textu 5, cap. 1 ; in his enim actibus et motibus qui non per imperium rationis procedunt, habet dominium incompletum, eosque impedire poterat, ut sic voluntati subjaceant quantùm ad hoc quod est impediri vel non impediri ; ideòque inordinatio quæ in his actibus contingit, causal rationem peccati, imperfecti tamen et venialis solùm : deformitas autem actûs cujuslibet, illi potentiæ attribuitur ut subjecto, quæ est illius principium ; idcòque cùm sensualitas sit principium horum actuum, convenienter in eâ dicitur esse tale peccatum ut in subjecto; non enim omne peccatum est in voluntate tanquàm in subjecto, sed sicut in causâ; et quidem dupliciter, scilicet vel per se, ut quando actus peccati procedit ex imperio voluntatis; vel quasi per accidens, quando non impedit quod impedire potest, et hoc modo est causa pri

morum motuum. Hæc D. Thomas in 2 lib. Sent., dist. 24, quæst. 3, art. 1 et 2, ubi S. doctor loquitur de sensualitate, prout nominat appetitum sensitivum in genere, secundùm quòd est incompletus ac indeter minatus et magis ad carnem depressus; seu prout in operando non sequitur imperium rationis, sed movetur præcisè motu proprio, prævenitque perfectam deliberationem rationis; et deinde dividitur in concu piscibilem et irascibilem, in quorum actibus potest reperiri virtus vel peccatum mortale : quatenùs scilicet ex completâ deliberatione et ex imperio voluntatis procedunt, prout expressè docet D. Thomas ibidem ad 3, et q. 25 de Verit., art. 4, ait quòd irascibilis et concupiscibilis subduntur rationi, et similiter sensualitas, quamvis nomen sensualitatis pertineat ad has vires, non secundùm quod participant rationem, sed secundùm naturam sensitivæ partis. Unde non ita propriè dicitur quòd sensualitas subdatur retioni, sicut de irascibili et concupiscibili dicitur; ex hoc tamen quòd in homine est subjicibilis rationi, et aliquid de eâ ac de libertate participat imperfectè, actus ejus, quamvis rationem præveniat, habent rationem peccati venialis. Si verò ratio motus sensualitatis et actus concupiscibilis et irascibilis illicitos imperet et excitet, aut deliberatè retineut et approbet, aut voluntas consentia!, tunc si sit illicitum quid in genere peccati mortalis, ut sunt venerea, etc., erit peccatum mortale, vetitum hoc præcepto: NON CONCUPISCES, etc. Et, 1-2, quæst. 74, art. 8, ad 1, docet quòd actus inferiorum virium, et etiam exteriorum membrorum possunt esse peccata mortalia, secundùm quòd deficit ordinatio non solùm rationis inferioris, sed et superioris regulantis eos secundùm rationes æternas.

Consensus in delectationem peccati mortalis præcisè cogitati, etiam absque consensu in opus exterius et intentione ac desiderio illud adimplendi, est peccatum mortale cogitationis morosæ, quæ talis vocatur non à morâ temporis, sed ex advertentiâ et consensu rationis circa rem cogitatam idque brevissimo tempore fieri potest. Probat D. Thomas, 1-2, quæst. 74, art. 6 et 8, primò ex auctoritate D. August., libro 2 de Trin., cap. 12; secundò, quia quòd aliquis cogitans de fornicatione delectetur de ipso actu cogitato, id contingit ex hoc quòd affectio ejus inclinata est in hunc actum : unde quòd aliquis consentiat in talem delectationem, hoc nihil aliud est quàm quòd ipse consen tiat in hoc quòd affectus suus sit inclinatus in fornicationem: nullus enim delectatur nisi in eo quod est conforme appetitui ejus. Quòd autem aliquis ex deliberatione eligat quòd affectus suus conformetur his quæ secundùm sc sunt peccata mortalia, est peccatum mortale. Unde consensus in delectationem peccati mortalis, ut venerecrum, ilem in complacentiâ actus homicidii cogitati, est peccatum mortale, et sic de cæteris. Idem docet D. Thomas, dist. 24, quæst. 3, art. 3, et quæst. 15 de Verit., art. 4: Delectatio illa igitur quæ sequitur cogitationem ex parte rei cogitatæ, in idem genus pertinet et reducitur, ac delectatio actûs exterioris, sicque camdem habet deordinationem, et isto præcepto: Non concupisces,

prohibetur, ut docet D. Thomas loco citato de Veritate, ad 9, et à fortiori cogitatio morosa cum consensu in opus externum, aut desiderio deliberato illud obtinendi, erit mortale peccatum; et hujusmodi circumstantia etiam in confessione est explicanda, quamvis opus non fuerit patratum.

ARTICULUS IV.

ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt; sicut enim aliena rapere, aut detinere domino rationabiliter invito, quæcumque illa sint, prohibentur septimo præcepto: Non furtum facies: ita concupiscere quæcumque alterius vetat divina lex, rerumque hujusmodi cupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, cùm illis concupiscendis animi præbetur assensus: nam tunc peccatorum natura exi

De concupiscentiâ velitâ boni utilis alieni injustè rapiendi stit, cùm post malarum cupiditatum impulsum animus

vel detinendi.

Amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem vabylonicam, ait D. August. lib. 14 de Civit., cap. 28, et est causa ac initium omnis peccati, eò quòd in se includat inordinatum appetitum boni, ex quo provenit omne peccatum. Bonum autem dupliciter est objeclum sensibilis appetitûs, in quo sunt animæ passionés, quæ sunt causa peccati. Uno modo absolutè, secundùm quòd est objectum concupiscibilis. Alio modo sub ratione ardui, prout est objectum irascibilis. Præter concupiscentiam carnis, est alia concupiscentia animalis, eorum scilicet quæ per sensum carnis sustentationem aut delectationem non afferunt: sed sunt delectabilia secundùm apprehensionem imaginationis ut alicujus hujusmodi acceptionis, quia afferunt utilitatem, ut sunt pecunia, bona temporalia, etc., et refertur ad cupiditatem, in quâ secundùm quod importat universaliter appetitum cujuslibet boni, etiam superbia vitæ continetur; ita D. Thomas, 1-2, q. 77, art. 7, et in 3 lib. Sententiarum, dist. 40, q. 3, art. 1, ad 4, docet quòd concupiscentia honoris, dignitatis, vel hujusmodi reducitur ad concupiscentiam bonorum temporalium, quorum dignitas numismate mensuratur, id est, appretiatur et æstimatur pecuniâ.

Catechismus concilii Trident. docet, contra istud præceptum peccare eos qui proprii quæstûs causå aliorum damna concupiscunt, taliumque hominum plura genera refert: nempe qui ludis prohibitis delectantur, aut etiam ludis licitis immoderatè utuntur cupiditate et gratiâ lucri. Item mercatores qui rerum penuriam, annonæque charitatem expetunt atque id ægrè ferunt quòd alii præter ipsos sint qui vendant aut emant, quò chariùs vendere, aut emere ipsi possint. Item qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. Peccant idem milites, qui bellum expetunt ut furari ipsis liceat. Item medici qui morbos desiderant. Item jurisconsulti qui causarum, litiumque vim copiamque concupiscunt. Item artifices qui quæstus avidi, omnium quæ ad victum cultumque pertinent, penuriam exoptant, ut inde plurimùm lucrifaciant. In hoc præterea genere graviter peccant ii, qui alienæ laudis gloriæque avidi atque appetentes sunt, non sine aliquâ famæ alterius obtrectatione: idque præsertim, si qui illam appetunt, ignavi nulliusque pretii homines sunt.

Isto præcepto vetatur omnis inordinatus appetitus rei alienæ injustè possidendæ : hoc ipso enim quòd ea quæ possidenda appetuntur aliena sunt, hujusmodi cupiditas tanquàm vitiosa prohibetur isto mandato: Non concupisces domum proximi tui, non servum, non

rebus pravis delectatur, atque his vel assentitur, vel non repugnat, ut ostenditur in Epist. Jacobi, cap. 1; non enim ea appetere licet quæ possidere omninò nefas est. Hæc habentur in eodein Catechismo, et ibidem explicatur quid sit concupiscere domum proximi, servum, ancillam, etc. Et concludit quòd parochus ad tollendum hujusmodi cupiditatis vitium, remedia accommodata patefacere debet et dicere cum Prophetâ : Rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere; ut eas pictatis et divinarum rerum studio abjicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter illas erogemus : si desint facultates, egestatem æquo et hilari animo feramus, et quidem si rebus nostris dandis liberaliter utamur, rerum alienarum cupiditates restringemus. Harum rerum cupiditas sitis immensa est atque infinita, neque unquàm satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecuniâ, et de eo dicitur apud Isaiam: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis! etc. Quilibet autem sapiens finem aliquem intendere debet in suo facto.

Ab hunc cupiditatum ardorem extinguendum, plurimùm etiam hoc valet, si quæ incommoda ex illis accidunt ea nobis ob oculos ponamus. Primum, quòd quando hujusmodi cupiditatibus paremus, in animâ nostra regnat summa peccati vis, ac potestas; quamobrem monuit Apost. ad Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Quemadmodùm enim, si cupiditatibus resistimus, peccati vires concidunt, ita si iisdem succumbimus, Dominum à regno suo expellimus, et in ejus locum peccatum introducimus: obedire enim per consensum mentis concupiscentiis peccati, est peccatum regnare in nobis; Eccles. 18: Post concupiscentias tuas

[blocks in formation]

Nihil taboriosius quàm terrenis desideriis æstuare : nihil quietius quàm in hoc mundo nihil appetere. Et D. Ambrosius dicit quòd mens avari semper vinculis cupiditatis adstricta, semper aurum videt, semper argentum cogitat, semper redditus computat, gratiùs aurum, quàm solem intuetur. Eccl. 2, de avaro dicitur, quòd cuncti dies ejus pleni sunt laboribus et ærumnis, nec per noctem mente requiescit. Et ibidem cap. 5, subditur, quòd saturitas divitis non sinit eum dormire. Pecuniæ obedit ut servus; inde David, Psalm. 75, tales appellat viros divitiarum, quia tanquàm mancipia ab ipsis possidentur, potiùs quàm illas possideant, et colligitur ex illo Lucæ 16: Non potestis Deo servire et mammona. Juxta Apost. ad Ephes. 5, avaritia est idolorum servitus, ubi glossa ait, quòd avari deus est nummus : ut enim subdit D. August., hoc ab homine colitur, quod præ cæteris diligitur.

Tandem ab hac concupiscendi vi, veluti fonte quo dam, omnia peccata emanant, ut D. Jacobus docet. D. item Joannes, et Apostolus 1 ad Timoth. 6, ait quòd qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva qua mergunt homines in interitum et damnationem : Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes crraverunt à fide, et inseruerunt se doloribus multis, etc. Vide D. Thomam super hunc D. Pauli locum. Item, 1-2, q. 84, art 1, ubi egregiè, suo more, explicat quo modo cupiditas sit omnium malorum radix, et 2-2, q. 118, peccatum avaritiæ suis coloribus depingit.

Eradicemus igitur è nostris cordibus pestilentes hujusmodi concupiscentias malorum omnium radices, æmulemur charismata meliora, desideria scilicet cœlestis patriæ et bonorum æternorum, audiamus D. August. dicentem: Cur per multa vagaris, homuncio, quærendo bona animæ tuæ et corporis tui? Ama unum bonum, et sufficit: desidera simplex bonum quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amas, ibi est quidquid desideras. Si delectat pulchritudo, fulgebunt

justi sicut sol. Si sclubris vita, ibi erit sana æternitas, ei æterna sanitas, quia justi in perpetuum vivent. Si satietas, satiabuntur cùm apparuerit gloria Domini. Si quælibet non immunda, sed munda voluptas, torrente voluptatis suæ potabit cos Dominus, et inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si honor et divitiæ, Deus super multa bona constituit eos; imò filii Dei et dii vocabuntur et erunt hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi, etc., In Man., cap. 34, et ibidem cap. 5.

Exclamat idem August.: Fac me, dulcis Christe, bone Jesu, fac me, rogo, amore et desiderio tui deponere onus carnalium desideriorum et terrenarum concupiscentiarum. Dominetur carni anima mea, animæ ratio, rationi gratia tua, et tuæ me interiùs et exteriùs subde voluntati, etc. Tandem dicamus cum Prophetâ regio, Psalmo 83: Quàm dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Liceat nostrum hunc in decalogum tractatum codem epilogo claudere, quo Magister Sentent., et doclor noster Angelicus, tertium Sententiarum librum terminârunt, ipsorumque propriis uti verbis; conclu dit itaque Magister : Audisti decem chordas psalterii, utrique sexui impositas, quæ charitate tangendæ sunt ut vitiorum feræ occidantur; quem Magistri epilogum D. Thomas ibidem exponens ait: Per decem chordas psalterii decem legis præcepta intelliguntur : sicut enim David, egregius psaltes, sono citharæ psalterii, spiritum malum à Saül expellebat, ut dicitur 1, Reg. 16, et ursum et leonem interfecit, ut habetur ibidem cap. 17, ita Christus qui per David significatur, corda nostra quasi psalterium his decem præceptis percutiens, omnium mortalium peccatorum feras in nobis occidit, el virtutes perficit quibus ad vitam pervenitur : in quâ cum Christo vivamus, per omnia secula seculorum, Amen. In cujus laudem et gloriam omnia opera nostra cedant, et Ecclesiæ sanctæ aliqualem utilitatem, cujus judicio et correctioni, omni quâ par est reverentiâ et humilitate libentissimè illa submitto.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »