Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

diligentiam non adhibuit, aut protulit tanquàm certum id de quo dubitabat, mortaliter peccat ex genere suo, qua jam ex negligentiâ culpabili falsum protulit, et ad omnia damna subsecuta restituenda obligatur. Quintò, quòd ille qui scienter, vel ex ignorantia culpabili falsum testimonium protulit, tenetur illud retractare, si talis retractatio sit profutura. Imò ad hoc tenetur etiamsi retractando in mortis periculum se conjiciat, si adsit spes falsò accusatum ab injustâ morte eâ viâ liberandum; quia quando necesse est alterum duorum subire damnum, æquitas omninò postulat ut ille potiùs patiatur qui nocens est, quique alteri iniquè damnum inferre tentavit, quàm qui à parte rei omninò innocens est. Tenetur quoque ad reparationem damnorum, si quæ innocens inde passus est, cùm fuerit eorum causa injusta et efficax. Si verò nullum prorsùs damnum causaverit, puta quia falsum testimonium tulit postquàm delictum sufficienter erat probatum, et reus ita convictus aliorum testimonio fuit, ut dictum istius nihil contulerit ad inferendam pœnam vel ad graviorem injungendam, tunc ad restitutionem per accidens non tenetur, sed ad pœnitendum de peccato.

Ille etiam qui solùm materialiter et inculpabiliter testimonium protulit ex quo alteri potest consequi damnum, cessante ignorantiâ tenetur dictum suum retractare, si videat inde prodesse posse ad alium liberandum, dummodò tamen ex hâc retractatione non incurrat notabile damnum proprium: nam ex charitate saltem tenetur, plus quàm alii juvare ac liberare innocentem. Tenetur etiam admonere partem in cujus favorem dixit testimonium, ut restituat, et facere quidquid potest, affirmando coram judice, et si opus fuerit jurando, se ex lapsu memoriæ falsum dixisse, et re diligentiùs consideratâ cognovisse veritatem, ad quam explicandam priùsque dictum retractandum ad ipsum urgente conscientiâ accedere, omnemque movere lapidem, ut malum quod fecit, impedire aut compensare valeat.

ARTICULUS V.

De injustitiâ advocatorum in patrocinando item tabellionum, procuratorum, et aliorum.

D. Thomas, quæstione 71, quatuor articulis tradit obligationem, idoneitatem, fidelitatem, et justum pretium postulandi causas justas, seu patrocinandi in judicio.

In primo igitur articulo, determinat, quòd, cùm præstare patrocinium causæ pauperum, ad eleemosynam et opus misericordiæ pertineat, consequenter idem dicendum est de eo, ac de aliis misericordiæ operibus, nempe quòd sit præceptum affirmativum, proindeque non ad semper, sed pro aliquo tempore et in aliquibus circumstantiis tantùm obliget; nempo quando ex parte advocati adest possibilitas et commoditas, ex parte verò alterius urget indigentia, et necessitas patrocinii hìc et nunc pro loco et tempore occurrens. Quibus concurrentibus considerandum est utrùm aliquis tantam necessitatem patiatur, quòd non

in promptu appareat, quomodò ei possit aliter subveniri. Et in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat quomodò aliter ei subveniri possit vel per seipsum, vel per aliam personam magis conjunctam, aut majorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subvenire, ita quòd non faciendo peccet: quamvis si subveniat absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Unde advocatus non tenetur semper causæ pauperum patrocinium præstare, sed solùm concurrentibus prædictis conditionibus: alioquin oporteret eum alia omnia negotia prætermittere, et solis causis pauperum juvandis intendere. Et idem dicendum de medico quantùm ad curationem pauperum. Hæc D. Thomas.

Cujus verba Sotus et Cajetanus exponunt hoc modo nempe quòd tunc in promptu dicitur apparere modus quo indigenti subveniri potest, non qualitercumque ac remote, sed in proximâ aptitudine ad opus, et in potentiâ probabiliter conjungendâ actui: ut si videat pauperem habere fratrem advocatum præsentem, aut sciat per alios statim eidem subveniri. Tunc enim illi patrocinari, est solùm de consilio. Si verò alius tunc appareat qui in promptu sit, et occurrat pauperis causa ad extremam necessitatem spectans, tenetur advocatus patrocinium ferre, etiam cum suo gravi incommodo et damno: ut cùm pauperi et in carcere detento imponitur crimen ob quod morte plectendus erit, vel alicui objicitur delictum, ob quod omnibus suis est spoliandus, ac in extremam necessitatem conjiciendus. Tunc illi subvenire tenetur advocatus etiam cum detrimento necessariorum ad suum statum, prou! docet D. Thomas de præcepto eleemosynæ, 2 2, q. 32, art. 5. Si verò occurrat valdè gravis necessitas pauperis citra extremam, nempe si periclitetur ejus honor, aut ad flagellationem injustè sit damnandus, tunc dùm non apparet alius qui subveniat suo patrocinio, tenetur advocatus eidem subvenire de superfluis sui status: nempe non cessando quidem à negotiis ad suî ac familiæ sustentationem, sed detrahendo de tempore quo vacare solet causis ex quibus comparat lucrum superfluum ad decentem sui statum, ut colligitur ex prarcepto eleemosynæ apud D. Thomam loco mox citato. Idem dicendum de procuratore, de tabellione, aliisque justitiæ officialibus, et de medico quantùm ad curationem pauperum.

Articulo 2, dicit D. Thomas in jure 3, q. 7, multas personas arceri ab officio postulandi, quia aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Uno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu: indecentia autem non excludit omninò, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio advocatorum prohibentur, quidam propter impotentiam, eò quòd deficiant sensu, vel interiori, sicut furiosi et impuberes vel exteriori, sicut surdi et muti; est enim necessaria advocato interior peritia, quâ possit convenienter justitiam assumptæ causæ ostendere : et iterùm loquela cum auditu, ut possit pronuntiare, et

audire quod ci dicitur. Unde qui in his defectum patiuntur, omninò prohibentur ne sint advocati, nec pro se nec pro aliis. Decentia autem hujusmodi officii exercendi tollitur dupliciter. Uno modo ex hoc quòd aliquis est rebus majoribus obligatus. Unde monachos ct presbyteros non decet in quâcumque causâ advocatos esse, neque clericos in judicio seculari, quia hujusmodi personæ sunt rebus divinis adstricta. Alio modo propter persona defectum, vel corporalem (ut patet de cæcis, qui convenienter judicio adstare non possunt), vel spiritualem : non enim decet, ut alterius justitiæ patronus existat, qui in seipso justitiam contempsit. Et idcò infames, infideles, et damnati de gravibus criminibus non decenter sunt advocati: tamen hujusmodi indecentiæ necessitas præfertur, et propter hoc hujusmodi persone possunt pro seipsis, vel pro personis sibi conjunctis uti officio advocati. Unde et clerici pro ecclesiis suis possunt esse advocati, et monachi pro causâ sui monasterii, si abbas præceperit. Hactenus divus Thomas. Hinc habetur monachum advocati officio etiam coram judice seculari fungi posse in causâ civili, dummodò hæ duæ conditiones simul concurrant, nempe pro negotio et necessitate monasterii, et interveniente imperio aut licentiâ prælati, quâ sublatà, etiam testificari nequit absque peccato: cùm enim æquiparetur servo, non habet personam legitimam standi inculpatè in judicio, nec pro se nec pro aliis, nisi intervenerit jussio aut permissio superioris; quà interveniente quidam dicunt, in causis pauperrimorum, ubi non esset in promptu alius aptus ad patrocinandum, monachum ex charitate posse officium advocati cxercere.

Articulo 3 docet D. Thomas advocatum peccare, si injustam scienter causam defendat, quia auxilium et consilium præstat ei cujus causam defendit, ejusque malo cooperatur, sicque ad restitutionem tenetur illius damni quod contra justitiam per ejus auxilium altera pars incurrit; item facit contra obligationem proprii officii. Nec est eadem ratio de medico suscipiente curam infirmitatis desperatæ, utpotè quia in hoc nulli facit injuriam. Si autem advocatus ignoranter injustam causam defendit, putans esse justam, excusatur secundùm modum quo ignorantia excusari potest; verùm cùm primùm hanc injustitiam novit, tenetur monere clientem, et causam deserere aliàs si vincatur, tenetur eidem restituere expensas quas fecit : secùs dicendum si postquàm illi aperuit sincerè jus partis adversa, adhuc velit eam prosequi; volenti enim ac consentienti non fit injuria. Verùm in hoc casu alium quærat advocatum iste enim nequit in conscientiâ illam defendere; aliàs si pars adversa vincatur, debet eidem restituere damna, si cliens restituere renuat.

:

Quando verò præmisso diligenti examine, advocatus invenit causam esse dubiam, vel æquè probabilem, potest unam defendere : hinc enim ferè omnes lites pendent, quòd jure aut facto versantur in dubio; dummodò clientem moneat de dubio; licet autem sit licitum cum isto dubio causam inchoare, si tamen in de

cursu processus, alterius partis causa omnibus pensatis appareat probabilior, tenetur advocatus à prosecutione desistere, maximè si agat causam actoris contra reum, juxta illam tritam juris regulam : In pari causâ, favendum est potiùs reo quàm actori ; à fortiori quando rei causa existit melior et probabilior. Nec excusatur advocatus scienter assumens causam injustam defendendam, etiamsi id non faciat ad vincendum, sed aut ad differendum aut ad concordandum, seu pacta aliqua ineunda : constat enim hæc omnia esse iniqua. Et similiter non excusantur, si iniquam causam in principali habens vexet partem contrariam assumendo aliquod caput justum, ut sub hâc justitiâ gradiendo, principale justum impediat, aut etiam pervertat, quia oportet non solùm medium, sed finem non esse iniquum.

Peccat advocatus dùm non vult aut negligit scrutari merita causæ assumendæ, sed qualiscumque sit, assumit illam tuendam, quia hoc est non curare an id quod facit sit justum vel injustum, quod est manifestè contra charitatem; iten peccat quando negligit studere, et adhibere debita remedia, ad sui clientis causam justam ritè defendendam. Tunc enim solùm ignorantia ipsum excusat, quando quod debuit, non omisit: unde si ex ejus negligentia vel imperitia cliens damnum aliquod incurrit, ad illius restitutionem obligatur: juxta autem gravitatem et facultatem causæ tenetur majorem curam et diligentiam adhibere ad eam defendendam.

Advocatus qui suum clientem de crimine accusatum ita justè defendit, ut accusator deficiat in probationibus, proindeque ad pœnam talionis vel etiam arbitrariam damnetur, non tenetur tale damnum compensare, neque irregularitatem incurrit. Videtur enim esse licitum advocato sicut et reo, ad causam ejus defendendam, defectus partis adversæ ac testium detegere, sobriè tamen, quantùm opus est ac sufficit ad istius causam et horum testimonium infirmandum : quando scilicet ista manifestatio ad hoc valet, et alio modo repelli nequit absque incommodo, quia scilicet talis defensio justum moderamen non videtur excedere. Unde si testis alibi fuerit perjurii convictus vel infamis, hæc eidem objici possunt. Peccat tamen contra charitatem grave crimen occultum testi objiciendo, propter quod sit damnandus ad mortem si aliâ ratione minùs noxiâ possit illius testimonium labefactare, maximè verò, si testis non propriâ sponte, sed à judice coactus testimonium ferat. Porrò, quando diximus licitum esse advocato occulta accusatoris vel testium crimina prodere, loquimur de vero crimine, cujus detectio censetur hic et nunc necessaria, nec excedens moderamen justæ defensionis ; nunquàm enim licet falsa crimina alteri imponere.

Advocatus tenetur fidelitatem et secretum erga suum clientem servare, nec potest absque peccato prodere ac parti adversæ declarare, quæ valent ad hujus causam infirmandam. Nec debet leges falsas vel abrogatas afferre, neque bonas in sensu falso distorquere, nec falsis cavillationibus aut instrumentis sup

posititiis clientem defendere, neque eum instruere ad jurandum falsum, vel ad inducendum testes aut scripturas falsas, neque in gravamen alterius partis dilationes non necessarias petere ac quærere: non enim licitum est mediis indebitis ad bonum finem pervenire. Unde peccat in modo procedendi quamvis causa sit justa; non tamen ad restitutionem obligatur, quia non peccat contra justitiam neque parti adversæ injuriam facit, sed potiùs ab illâ inferendâ eam impedit. De peccatis Advocatorum, vide D. Raymundum 1. 2, de Raptoribus § 39, et D. Antoninum p. 3, tit. 6, c. 2, $5.

D. Thomas art. 4, docet licitum esse advocato pro suo patrocinio pecuniam recipere, ex D. Aug. Epist. ad Macedonium, dicens quòd advocatus licitè vendit justum patrocinium, et jurisperitus verum consilium. Ratio est, quia ea quæ quis non tenetur alteri exhibere, jure potest pro illorum exhibitione recompensationem accipere: manifestum est autem quòd advocatus non semper tenetur patrocinium præstare, aut consilium dare causis aliorum. Et ideò si vendat suum patrocinium, sive consilium, non agit contra justitiam. Et eadem est ratio de medico opem ferente ad sanandum, et de omnibus aliis hujusmodi personis, dummodò tamen moderatè accipiant, consideratà conditione personarum, negotiorum et laboris, et consuetudine patriæ. Si autem per improbitatem aliquid immoderatè extorqueant, peccant contra justitiam. Unde Aug. dicit ad Macedonium, quòd ab his extorta per immoderatam improbitatem repeti solent: data per tolerabilem consuetudinem non solent. Hactenùs D. Thomas.

Ubi certum pretium advocatis et justitiæ ministris à principe vel lege receptâ et non abrogatâ, taxatum est, tunc si quid notabile extra illud extorqueatur, peccatum mortale est, cum obligatione restituendi illum excessum, quia est contra justitiam, ff. de Postulat. 1. Si quis, et in hoc leges sunt justissimæ ad tollendam omnem turpitudinem et avaritiam à justitiæ ministris, quia ex unà parte litigantes pudore suffunduntur, si parùm conferant, et aliunde vincendi aviditas eos stimulat ad dandum; unde satiùs est quòd pretium sit lege taxatum: aliàs vix est quòd non sit immoderatum. Unde etiam quando nullum pretium est à lege taxatum, aut ea lex abrogata fuit, non propterea licitum est advocato extorquere quantùm potest, sed tantùm pretium justum arbitrio prudentum pensatis circumstantiis, nempe gravitate cause, labore in scribendo et patrocinando, dignitate et peritiâ advocati, consuetudine patriæ, etc. Aliàs si immoderatum accipiat, etiam consentiente cliente ac obligationem restitutionis remittente, adhuc non videtur in conscientiâ tutus, eò quòd ea condonatio non censeatur omninò voluntaria.

Lege prohibitum est advocato ne paciscatur de quotâ litis, id est, de medietate aut tertiâ aut quartâ parte

pro pretio sibi dandâ sub conditione, nempe si vincat, Cod. de postulat. L. Si qui. Et ff. de pact. L. Sumptus. Ne scilicet eå spe illectus advocatus per fas et nefas vincere conetur, ut sic fraudibus obvietur. Quæ hactenùs de advocato dicta sunt, proportionaliter de procuratore dicenda veniunt.

Notarius sive tabellio scire tenetur ea quæ ad suum officium spectant: ut enim ait concilium Trident. sess. 22, cap. 10, ex notariorum imperitiâ, plurima damna, et multarum occasio litium oritur; quare si ex ipsorum ignorantia culpabli, sint causæ alicujus gravis damni, peccant contra justitiam, et ad restitutionem obligantur; puta si in contractibus clausulas ambiguas et confusas apponant, aut quæ difficultates et contentiones inducunt, aut si clausulas solitas, aut diem, mensem, annum, aliaque necessaria omittant, etc. D. Anton., p. 3, tit. 6, c. 3.

Præter scientiam et diligentiam, requiritur in nolario veritas seu fidelitas in hoc consistens: Primò, ut sincerè dicta et conventiones partium scribat, nihil illis addendo, vel detrahendo, vel aliter immutando, unde instrumentum reddatur falsum. Secundò, ut solemnitates et clausulas ad valorem contractûs necessarias diligenter opponat. Tertiò, ut apud se instrumentorum omnium originale accuratè servet, nec nisi transumplum petentibus communicet. Quartò, nc ut faveat uni parti, occultet aut laceret instrumentum, quod altera petit tanquàm sibi necessarium ad recuperandum debitum. Quintò, ut partem, quæ ex ignorantia aliquà damnosa vult facere, instruat. Sextò, ut acta conficiat de his quæ visu et auditu percipit: unde si notarius scribat in instrumento pecuniam fuisse coram se numeratum, quæ reverà non fuit, tenetur pœnâ falsi. Insuper notarius debet justitiam servare, tum in conficiendo instrumento, tum in justo pretio exigendo. Circa primum cavere debet, ne ullum conficiat instrumentum injustum, vel illicitum ac prohibitum, quale est contractus usurarius, et contractus contra libertatem Ecclesiæ. Item tenetur notarius significare legata in testamento à se scripto, præsertim ad pias causas. Circa verò secundum, cavere debet notarius ne pretium accipiat pro re, pro quâ nullum pretium est exhibendum, ut pro litteris ordinatorum; si tamen non habeat aliunde salarium constitutum, potest juxta concilium Trident. sess. 21, cap. 1, pro hujusmodi litteris accipere decimam partem aurci, nempe duode cim solidos. Item notarius cavere debet ne exigat ma jus pretium eo quod à repub. vel à legitimâ consuetu. dine taxatum est: nam ultra quòd injustum est pre tii augmentum, illudque exigendo peccat contra justitiam, peccat etiam contra juramentum præstitum, quo se obligavit ad fideliter officium suum et leges circa illud latas observandum. Unde notarius, in prædictis casibus, peccat peccato perjurii, et etiam injustitiæ.

NONI ET DECIMI PRÆCEPTI DECALOGI :

Non concupisces uxorem, neque rem proximi tui.

Pauca quædam de his duobus præceptis attulinus supra in explicatione sexti et septimi mandati; ne tamen omittamus præclaram quam D. Thomas circa hæc in 3 Sententiarum, dist. 40, habet doctrinam, placet iterùm de his in proprio suo loco instituere sermonem, iisdemque verbis huic tractatui in Decalogum ultimam imponere manum, quibus sanctus doctor suum librum super tertium Sententiarum terminavit.

Ubi refert Magistrum dicentem quòd in præceptis non mœchandi et non furandi, ipsa prohibentur notata opera, in istis verò duobus ultimis, ipsa vetatur concupiscentia, sicque ab illis maltùm differunt sicut actus interiores ab exterioribus. Illi itaque præcepto: Non machaberis fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia luxuriandi prohibetur : similiter et præcepto non furandi, superadditur prohibitio concupiscendi alienam rem injustè, et ex hoc lex dicitur comprimere manum, et non animum; Evangelium verò manum et animum. Hujus autem rationem affert S. doctor dicens quòd intentio legis est ut homines ad virtutem inducantur: ad virtutem autem non sufficit ut actus virtutis qualitercumque flat, sed oportet ut homo sciens et volens, et propter debitum finem, perseverenter et delectabiliter operetur. Similiter etiam non sufficit quòd actus qualitercumque prætermittatur, nisi etiam voluntas illum faciendi derelinquatur, et passiones inclinantes ad actum illicitum, ordinentur. Et ideò in præceptis Decalogi non debuit solùm prohiberi actus illicitus, sed etiam concupiscentia ilficitarum rerum. Hactenùs D. Thomas loco citato, art. 1.

QUESTIO UNICA.

DE CONCUPISCENTIA.

In bis Decalogi præceptis prohibetur duntaxat concupiscentia mala, quam ratio recta et voluntas intra limites suos non coercent, prout debent et possunt, sed ferri sinunt immoderatè et effrenatè in illicita, à Deo aut ab Ecclesià prohibita: dùm igitur lex ait: Non concupisces, non prohibet ne ullos in nobis concupiscentiæ motus sentiamus, omnesque sensualitatis actus naturales in nobis penitùs extinguamus, sed solùm ne objectis illicitis apprehensis et delectationem sensualem excitantibus consensum præbeamus, prout ostendimus supra in fine 6 præcepti.

ARTICULUS PRIMUS.

Utrùm lex Mosaica cohibeat non solùm manum, sed etiam animum.

Prima sententia est affirmativa, et probatur primò, quia ejusdem est animum ordinare ad virtutem, et co

hibere à peccato; sed lex Mosaica ordinat animum ad virtutem, etiam quoad actus interiores, ut patet ex illo Deuteron. 6: Diliges Dominum Deum tuum; ergo cohibet etiam animum à peccato etiam interiori.

Prob. secundò, quia concupiscentia est in anima; sed lex Mosaica cohibet à concupiscentiâ, ut patet in › is ultimis præceptis Decalogi, quæ habentur Deuteron. 20, et Exod. 5. Ergo, etc.

Prob. tertiò, quia nulla lex humana prohibet pcccatum cordis; nullus enim homo potest esse cordis inspector et judex. Ergo ad demonstrandum quòd lex vetus esset divina, expressè prohibuit peccata cordis, prohibendo illicitum appetitum, tam boni utilis, quàm delectabilis exigit enim Deus ab hominibus, præcipuè munditiam et bonitatem internam.

Prob. quartò, quia lex justa et sancta qualis fuit lex vetus, utpotè à Deo data, velat id quod est malum : sed malum magis reperitur in actu interiori, utpotè radice et principio malitiæ, quàm in exteriori. Inde Scriptura reprehendit maximè cogitationes malas deliberatas, Psalm. 4; monet esse conterendum de illis, et Levit. 19, dicit: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, multaque alia peccata cordis in Prophetis passim redarguuntur, ut patebit legentibus.

Nec Christus, Matth. 5, quandò dixit : Audistis quia dictum est antiquis: Non mæchaberis, non occides, etc., propterea docere voluit Judæos solùm ex lege obligatos fuisse ad non fornicandum, non occidendum, etc., nullatenùs verò ad non concupiscendum uxorem proximi aut rem alicnam; ita quòd concupiscendo non peccarent: nam ea que de se intrinsecè mala sunt, nullatenùs bona et licita fieri possunt per legem. Atqui concupiscentia uxoris proximi et rei alienæ, de se intrinsecè mala est, perinde ac opus externum correspondens: ergo id non fuisset legem declarare, sed destruere. Ergo impossibile est quòd Christus per illa verba intellexerit quòd Judæis solum opus externum fuerit ex lege vetitum. Unde dicendum quòd Christus non loquitur ibi quantùm ad ea ad quæ lex obligat illos, sed quantùm ad id ad quod ipsi putabant se obligatos ex lege, nempe se esse adstrictos tantùm ad non fornicandum actualiter, ad non patrandum homicidium, etc.

Secunda sententia est negativa, et probatur primò, quia lex nova est perfectior quàm lex vetus. Sed nihil potest meliùs declarare hanc majorem perfectionem, quàm cohibitio animi et manûs; ergo istud privilegium illi soli reservatum fuit, et veteri non competebat.

Prob. sccundo, quia nihil cohibet animum nisi gratis.

Sed lex vetus gratiam non conferebat, nec justificabat, ut ostendit Apost. in Epist. ad Rom. et 2 ad Corinth., et docet D. Thomas, lib. 2 Sent., dist. 40, art. 3, et 2-2, q. 98, art. 1, ad 2, et q. 100, art. 12, et alibi passim. Ergo lex vetus non cohibebat animum.

Prob. tertiò, quia Christus Dominus supra legis præcepta quæ ad factum pertinent facit additionem de interiori actu peccati; sic Matth. 5, postquàm dixit: Audistis quid dictum est antiquis: Non occides, subdit: Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit, etc. Et sic etiam de mochià et de aliis loquitur. Ergo lex vetus non cohibebat animum: aliàs Christus nihil addidisset ad mandata legis, sicque ejus verba forent superflua, quod est maximum inconve→ niens, ut patel.

Verùm D. Thomas in 3 Sent., q. 40, art. 2, hanc controversiam egregiè suo more dirimit, dicens quòd coactio legis juxta Philosophum in fine Ethic., ad hoc necessaria est ut illi qui persuasionibus ad bonum non inclinantur per pœnas cogantur: unde cohibitio legis se extendit quantùm pœna inflicta per legem : sicut autem lex vetus infirmis animis nonnisi terrena promittebat, ita etiam pro peccatis temporalem pœnam infligebat : « Oculum pro oculo, dentem pro dente: pœnæ autem temporales pro peccatis animi infligi non possunt, nisi quatenùs in actum exteriorem prorumpunt; aliàs enim ab homine de eis judicari non potest.

Et ideò lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur. Lex autem nova promittit et comminatur æterna in præmium et pœnam : æterna autem pœna ab illo judice infligitur, qui est cordis scrutator el ideò non solùm manum, sed etiam animum cohibet : quod patel in hoc præcepto: Non occides, pro cujus transgressione lex vetus hominem occidebat; sed pro irâ interiori lex novam pœnam comminatur, Matth. 5: Qui irasci‹ tur fratri suo, reus erit, etc. › Hæc D. Thomas. Igitur Evangelium passim promittit vitam æternam pro præmio, et comminatur in pœnam ignem æternum pro supplicio, sicque lex nova dicitur cohibere non solùm manum, sed et animum, et etiam pro concupiscentiis et interioribus actibus peccati expressè infligit æternas inferni pœnas.

Vetus lex verò prohibuit quidem concupiscentias malas in his duobus mandatis, suisque præceptis affirmativis et negativis animum ad virtutem ordinabat, et à vitio retrahebat; non tamen contra transgressores hujusmodi præceptorum pœnam aliquam ordinare poterat, secundùm quam cohibere, vel cogere dicitur, et ideò non sequitur quòd animum cohiberet : ita D. Thomas loco citato. Idemque dicit de lege civili, nempe quòd quamvis intendat ad virtutem inducere per cohibitionem pœnarum, non tamen cogit per pœnas animum, sed solùm manum.

Cæremonialia legis præcepta indicebant sacrificia pro certis peccatis, non autem ita pro peccatis cordis, sicut pro peccatis operis, ut videre est in variis ob varia peccata sacrificiis, Levit. 4, 5 et 6. Lex igitur omnem concupiscentiam quantùm ad genus suum prohibebat quidem, non tamen ab omni cohibebat per

pœnas, sed ab eâ tantùm quæ prorumpebat in actum. Hactenus D. Thomas ibidem; et per hæc explicantur ac solvuntur argumenta pro primâ sententiâ adducta; nihilque aliud concludunt rationes allatæ pro secundâ ; et tandem habetur quomodò sit accipiendum istud dictum, nempe quòd lex Mosaica cohibebat tantùm mar.um, et non etiam animum.

Veteri legi congruit ut per temporales promissiones et comminationes Hebræos qui temporalibus et terrenis erant affecti, ad Deum manuduceret, sicut probat D. Thomas, 1-2, q. 99, art. 6, dicens, quòd sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica, ita etiam quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias præceptorum per pœnas et præmia; videmus autem in scientiis speculativis quòd media proportionantur auditori secundùm ejus conditionem : unde sicut oportet ordinatè in scientiis procedere, ut ex notioribus disciplina incipiat, ita etiam oportet eum qui vult inducere hominem ad observantiam præceptorum, ut ex illis eum movere incipiat quæ sunt in ejus affectu ; sicut pueri provocantur ad aliquid faciendum quibusdam puerilibus munusculis. Dictum est autem supra, q. 98, art. 1, quòd lex vetus disponebat ad Christum, sicut imperfectum ad perfectum; unde dabatur populo adhuc imperfecto, in comparatione ad perfectionem quæ erat futura per Christum. Et ideò populus ille comparatur puero sub pædagogo existenti, ut patet ad Galat. 3. Perfectio autem hominis est, ut contemptis temporalibus, inhæreat spiritualibus, ut dicit Apostolus ad Philipp. 3; imperfectorum verò est quòd temporalia bona desiderent, in ordine lamen ad Deum, et perversorum est quòd in temporalibus finem constituant. Unde legi veteri conveniebat, ut per temporalia, quæ erant in affectu hominum imperfectorum manuduceret homines ad Deum. Hactenùs D. Thomas. Idemque probat in 3 lib. Sent., dist 40, art. 4, tribus rationibus.

Nicolaus de Lyrå refert quòd Hebræi censebant per hujusmodi præcepta non prohiberi concupiscentiam uxoris proximi et rerum alienarum, nisi erumpat in actum exteriorem, v. g., in osculum, amplexum et alia hujusmodi; cujus opinionis fuit Josephus, ut patet ex lib. 12 Antiquitatum, cap. 12, ubi ait non videri rem dignam supplicio, quòd Antiochus voluisset templum Dianæ expoliare, et non perfecisset: inde quidam doctores catholici sumpserunt occasionem dicendi, quòd lex vetus cohibebat manum, et non animum.

Verùm his præceptis lex omnes motus illicitos concupiscentiae interioris prohibebat quidem, gratiam tamen cordis conversivam ex seipsâ non subministrabat; benè tamen lex evangelica, quæ est lex gratiæ : et juxta D. Thomam, 1-2, quæst. 106, art. 1, est principaliter ipsa gratia Spiritûs sancti, quæ proinde habet hoc supra legem veterem, quòd non solùm prohibeat, sed etiam cum manu comprimat animum, et in tabulis cordis ac in visceribus nostris scripta fuit, prout Deus promiserat per Jeremiam prophetam, cap. 33, non in tabulis lapidcis, sicut lex vetus.

« VorigeDoorgaan »