Pagina-afbeeldingen
PDF

posititiis clientem defcndere, neque eum instruere ad jurandum falsum, vel ad induceiidum testes aut scripturas falsas, neque in gravamen alterius partis dilationes non necessarias petere ac quærere : non enim licitum est mediis indebitis ad bonum finem pervenire. Unde pcccat in modo procedendi quamvis causa sit justa; non tamen ad restitutionem obligatur, quia non peccat contra justitiam neque parti adversae injuriam facit, sed potiùs ab illà inferendà eam impedit. De peccatis Advocatorum, vide D. Raymundum l. 2, de Raptoribus § 59, et D. Antoninum p. 3, tit. 6, c. 2, § 5. D. Thomas art. 4, docet licitum esse advocato pro suo patrocinio pecuniam recipere, ex D. Aug. Epist. ad Maccdonium, dicens quòd advocatus licitè vendit justum patrocinium, et jurisperitus verum consilium. Ratio est, quia ea quæ quis non tenetur alteri exhibere, jure potest pro illorum exhibitione recompensationem accipere : manifestum est autem quòd adv0catus non semper tenelur patrocinium præstare, aut consilium dare causis aliorum. Et ideò si vendat suum patrocinium, sive consilium, non agit contra justitiam. Et eadem est ratio de medico opem ferente ad sanandum, et de omnibus aliis hujusmodi personis, dummodò uamen moderatè accipiant, consideratâ conditioire personarum, negotiorum et laboris, et consuetudine patriæ. Si autem per improbitatem aliquid imaaoderatè extorqueant, peccant contra justitiam. Unde Aug. dicit ad Macedonium, quòd ab his extorta per immoderatam improbitatem repcti solent : data per tolerabilem consuetudinem non solent. IHactenùs D. Thomas. Ubi certum pretium advocatis et justitiæ ministris à principe vel lege receptâ et non abrogatâ, taxatum «est, tunc si quid notabile exlra illud extorqueatur, peccatum mortale est, cum obligatione restituendi ilfum excessum, quia est contra justitiam, ff. de Postulat. l. Si quis, et in hoc leges sunt justissimæ ad tolleudam omnem turpitudinem et avaritiam à justitiæ ministris, quia ex unâ parte litigantes pudore suffuuduntur, si parùm conferant, et aliunde vincendi aviditas eos stimulat ad dandum; unde satiùs est quòd pretium sit lege taxatum : aliàs vix est quòd non sit immoderatum. Unde etiam quando nullum pretium est à lege taxatum, aut ea lex abrogata fuit, non propterea licitum est advocato extorquere quantùm potest, sed tantùm pretium justum arbitrio prudentum pensatis circumstantiis, nempe gravitate causæ, labore in scribendo et patrocinando, dignitate et peritiâ advocati, consuetudine patriæ, etc. Aliàs si immoderatum accipiat, etiam consentiente cliente ac obligationem restitutionis remittente, adhuc non videtur in conscientiâ tutus, eò quòd ea condonatio non censeatur omninò voluntaria. Lege prohibitum est advocato ne paciscatur de quotä litis, id est, de medietate aut tertiâ aut quartâ parte

pro pretio sibi dandà sub conditione, nempe si vincat, Cod. de postulat. L. Si qui. Et ff. de pact. L. Sumptus. Ne scilicet eâ spe illeetus advocatus per fas et nefas vincere conetur, ut sic fraudibus obvietur.

Quæ hactenùs de advocato dicta sunt, proporuionaliter de procuratore dicenda veniunt.

Notarius sive tabellio scire tenetur ea quæ ad suum officium spectant: ut enim ait concilium Trident. sess. 22, cap. 10, ex notariorum imperitiâ, plurima damna, et multarum occasio litium oritur; quare si ex ipsorum ignorantiâ culpabli, sint causæ alicujus gravis damni, peccant contra justitiam, et ad restitutionem obligantur; puta si in contractibus clausulas ambiguas et confusas apponant, aut quæ difficultates et contentiones inducunt, aut si clausulas solitas, aut diem, mensem, annum, aliaque necessaria omittant, etc. D. Anton., p. 3, tit. 6, c. 3.

Praeter scientiam et diligentiam, requiritur in notario veritas seu fidelitas in hoc consistens: Primò, ut sincerè dicta et conventiones partium scribat, nihil illis addendo, vel detrahendo, vel aliter immutando, undeinstruméntum reddatur falsum.Secundò,ut solem. nitates et clausulas ad valorem contractûs necessarias diligenter opponat.Tertiò, ut apud se instrumentorum omnium originale accuratè servet, nec nisi transumptum petentibus communicet. Quartò, nc ut faveat uni parti, occultet aut laceret instrumentum, quod altera petit tanquàm sibi necessarium ad recuperandum debitum. Quintò, ut partem, quæ ex ignorantià aliqua damnosa vult facere, instruat. Sextò, ut acta conficiat de his quæ visu et auditu percipit: unde si notarius scribat in instrumento pecuniam fuisse coram se numeratum, quæ reverà non fuit, tenetur poenâ falsi. In. super notarius debet justitiam servare, tum in conficiendo instrumento, tum in justo pretio exigendo. Circa primum cavere debet, ne ullum confieiat instrumentum injustum, vel illicitum ac prohibitum, quale est contractus usurarius, et contractus contra libertatem Ecclesiæ. Item tenetur notarius significare legata in testamento à se scripto, praesertim ad pias causas. Circa verò secundum, cavere debet notarius ne pretium accipiat pro re, pro quâ nullum pretium est exhibendum, ut pro litteris ordinatorum; si tamen non habeat aliunde salarium constitutum, potest juxta concilium Trident. sess. 21, cap. M, pro hujusmodi litteris accipere decimam partem aurei, nempe duode. cim solidos. Item notarius cavere debet me exigat ma jus pretium eo quod à repub. vel à legitimâ consuetu. dine taxatum est: nam ultra quòd injustum est pretii augmentum, illudque exigendo peccat contra justitiam, peccat etiam contra juramentum præstitum, quo se obligavit ad fideliter officium suum et leges circa illud latas observandum. Unde notarius, in praedictis casibus, peccat peccato perjurii, et etiam injustitiæ.

NONI ET DECIMI PRÆCEPTI DECALOGI :

Λ'on concupisces uxorem, neque rem proximi tui.

Pauca quædam de his duobus præceptis attulinius supra in explicatione sexti et septimi mandati; ne tamen omittamus præclaram quam D. Thomas circa hæc in 3 Sententiarum, dist. 40, habet doctrinam, placet Iterùm de his in proprio suo loco instituere sermonem, iisdemque verbis huic tractatui in Decalogum ultimam imponere manum, quibus sanctus doctor suum librum super tertium Senlentiarum terminavit.

Ubi refert Magistrum dicentem quòd in præceptis non moechandi et non furandi, ipsa prohibentur notata opera, in istis verò duobus ultimis, ipsa vetatur concupiscentia, sicque ab illis multùm differunt sicut actus interiores ab exterioribus. Illi itaque præcepto: Non mœchaberis fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia luxuriandi prohibetur : similiter et præcepto non furandi, superadditur prohibitio concupiscendi alienam rem injustè, et ex hoc lex dicitur comprimere manum, et non animum; Evangelium verò manum et animum. Hujus autem rationem affert S. doctor dicens quòd inlentio legis est ut homines ad virtntem inducantur: ad virtutemautem non sufficit ut actus virtutis qualitercumque fiat, sed oportet ut h0mo sciens et volens, et propter debitum finem, perseverenter et delectabiliter operetur. Similiter etiam non sufficit quòd actusqualitercumque prætermittatur, nisi etiam voluntas illum faciendi derelinquatur, et passiones inclinantes ad actum illicitum, ordinentur. Et ideò in præceptis Decalogi non debuit solùm prohiberi actus illicitus, sed etiam concupiscentia illicitarum rerum. Hactenùs D. Thomas loco citato, art. 1.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

hibere à peccato; sed lex Mosaica ordinat animum ad virtutem, etiam quoad actus interiores, ut patet ex illo Deuteron. 6: Diliges Dominum Deum tuum; ergo cohibet etiam animum à peccato etiam interiori.

Prob. secundò, quia concupiscentia est in animA; sed lex Mosaica cohibet à concupiscentià, ut patet in is ultimis præceptis Decalogi, quæ habentur Deuteron. 20, et Exod. 5. Ergo, etc.

Prob. tertiò, quia nulla lex humana prohibct pcccatum cordis; nullus enim homo potest esse cordis inspector et judex. Ergo ad demonstrandum quòd lex vetus esset divina, expressè prohibuit peccata cordis, prohibendo illicitum appetitum, tam boni utilis, quàm delectabilis: exigit enim Deus ab hominibus, praecipuè munditiam et bonitatem internam. Prob. quartò, quia lex justa et sancta qualis fuit lex vetus, utpotè à Deo data, velat id quod est malum : sed malum magis reperitur in actu interiori, utpotè radice et principio malitiæ, quàm in exteriori. lnde Scriptura reprehendit maximè cogitationes malas deliberatas, Psalm. 4; monet esse conterendum de illis, et Levit. 19, dicit: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, multaque alia peccata cordis in Prophetis passim redarguuntur, ut patebit legentibus. Nec Christus,Matth. 5, quandò dixit: Audistis quia dictum est antiquis : Non maechaberis, non occides, etc., propterea docere voluit Judæos solùm ex lege obligatos fuisse ad non fornicandum, non occidendum, etc., nullatenùs verò ad non concupiscendum uxorem proximi aut rem alienam; ita quòd concupiscendo non peccarent : nam ea quæ de se intrinsecè mala sunt, nullatenùs bona et licita fieri possunt per legem. Atqui concupiscentia uxoris proximi et rei alienae, de se intrinsecè mala est, perinde ac opus externum correspondens : ergo id non fuisset legem declarare, sed destruere. Ergo impossibile est quòd Christus per illa verba intellexerit quòd Judæis solum opus externum fuerit ex lege vetitum. Unde dicendum quòd Christus non loquituribiquantùm ad ea ad quæ lex obligat illos, sed quantùm ad id ad quod ipsi putabant se obligauos ex lege, nempe se esse adstrictos tantùm ad non fornicandum actualiter, ad non patrandum homicidium, etc. Secunda sententia est negativa, et probatur primò, quia lex nova est perfectior quàm lex vetus. Sed nihil potest meliùs declarare hanc majorem perfectionem, quàm cohibitio animi et manûs; ergo istud privilegium illi soli reservatum fuit, et veteri non competebat. Prob. sccundo, quia nihil cohibet animum nisi gratiae.

[ocr errors]

Sed lex vctus gratiam non conferebat, nec justificabat, ut ostendit Apost. in Epist. ad Rom. et 2 ad Corinth., et docet D. Thomas, lib. 2 Sent., dist. 40, art. 5, et 2-2, q. 98, art. 1, ad 2, et q. 100, art. 12, et alibi passim. Ergo lex vetus non cohibebat animum. Prob. lertiò, quia Christus Dominus supra legis præcepta quæ ad factum pertinent facit additionem de interiori actu peccati ; sic Matth. 5, postquàm dixit: Audistis quia dictum est antiquis : Non occides, subdit: Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit, etc. Et sic etiam de moechià et de aliis loquitur. Ergo lex vetus non cohibebat animum : aliàs Christus nihil addidisset ad mandata legis, sicque ejus verba forent superflua, quod est maximum iuconveniens, ut patet. Verùm D. Thomas in 5 Sent., q. 40, art. 2, hanc controversiam egregiè suo more dirimit, dicens quòd coactio legis juxta Philosophum in fine Ethic., ad hoc necessaria est ut illi qui persuasionibus ad bonum non inclinantur per poenas cogantur : unde cohibitio legis se ertcndit quantùm pœna inflicta per legem : sicut autem lex vetus infirmis animis nonnisi terrena promittebat, ita etiam pro peccatis temporalem poenam infligebat : 0culum pro oculo, dentem pro dente : » pænæ autem temporales pro peccatis animi infligi non possunt, nisi quatenùs in actum exteriorem prorumpunt; aliàs enim ab homine de eis judicari non potest. Et ideò lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur. Lex autem nova promittit et comminatur aeterna in præmium et paenam : æterna autem pæna ab illo judice infligitur, qui est cordis scrutator ei ideò non solùm manum, sed etiam animum cohibet : quod patet in hoc præcepto : « Non occides, pro cujus transgressione lex vetus hominem occidebat; sed pro irâ interiori lex novam paenam comminatur, Matth. 5: « Qui irasci« tur fratri suo, reus erit, etc. » Hæc D. Thomas. lgitur 1.vangelium passim promittit vitam æternam pro præmio, et comminatur in pœnam ignem æternum pro supplicio, sicque lex nova dicitur cohibere non solùm manum, sed et animum, et etiam pro concupisceiitiis el interioribus actibus peccati expressè infligit æternas inferni poenas. Wetus lex verò prohibuit quidem concupisccntias malas in his duobus mandatis, suisque præceptis affirmativis et negativis animum ad virtutem ordiual)at, et à vitio retrahebal; non tamen contra transgressores hujusmodi præceptorum pœnam aliquam ordinare poterat, secundùm quam cohibere, vel cogere dicitur, et ideò non sequitur quòd aiiimum cohiberet : ita D. Thomas loco citato. ldemque dicit de lege civili, nempe quòd quamvis intendat ad virtutem inducere per cohibitionem pœnarum, non tamen cogit per pœmas animum, sed solùm manum. Cæremonialia legis præcepta indicebant sacrificia pro certis peccatis, non autem ita pro peccatis cordis, sicut pro peccatis operis, ut videre est in variis ob varia peccata sacrificiis, Levit. 4, 5 et 6. Lex igitur omnem concupiscentiam quantùm ad genus suum prolibebat quidem, non tamen ab omni cohibebat per

poenas, sed ab eâ tantùm quæ prorumpebat in actum. Hactenùs D. Thomas ibidem ; et per h;ec explicantur ac solvuntur argumenta pro primâ sententià adducta; nihilque aliud concludunt rationes allatæ pro secundà ; et tandem habetur quomodò sit accipiendum istud dictum, nempe quòd lex Mosaica cohibebat tantùm mar.um, et non etiam animum. Veteri legi congruit ut per temporales promissiones et comminationes Hebræos qui temporalibus et terrenis erant affecti, ad Deum manuduceret, sicut probat D. Thomas, 1-2, q. 90, art. 6, dicens, quòd sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica, ita etiam quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias prarceptorum per poenas et praemia; videmus autem in scientiis speculativis quòd media proportionantur auditori secundùm ejus conditionem : unde sicut oportet ordinatè in scientiis procedere, ut ex notioribus disciplina incipiat, ita etiam oportet eum qui vult inducere hominem ad observantiam præceptorum, ut ex illis eum movere incipiat quæ sunt in ejus affectu ; sicut pueri provocantur ad aliquid faciendum quibusdam puerilibus munusculis. Dictum est autem supra, q. 98, art. 1, quòd lex vetus disponebat ad Christum, sicut imperfectum ad perfectum; unde dabatur populo adhuc imperfecto, in comparatione ad perfectionem quæ erat futura per Christum. Et ideò populus ille comparatur puero sub pædagogo existenti, ut patet ad Galat. 5. Perfectio autem hominis est, ut contemptis temporalibus, inhæreat spiritualibus, ut dicit Apostolus ad Philipp. 5; imperfectorum verò est quòd temporalia bona desiderent, in ordine tamem ad Deum, et perversorum est quòd in temporalibus finem constituant. Unde legi veteri conveniebat, ut per temporalia, quæ erant in affectu hominum imperfectorum muanuduceret homines ad Deum. Hactenùs D. Thomas. ldemque probat in 3 lib. Sent., dist 40, art. 4, tribus rationibus. Nicolaus de Lyrâ refert quòd Hebræi censebant per hujusmodi præcepta non prohiberi concupiscentiam uxoris proximi et rerum alienarum, nisi erumpat in actum exteriorem, v. g., in osculum, amplexum et alia hujusmodi; cujus opinionis fuit Josephus, ut patet ex lib. 12 Antiquitatum, cap. 12, ubi ait non vidcri rem dignam supplicio, quòd Antiochus voluisset templum Dianæ expoliare, et non perfecisset: inde quidam doctores catholici sumpserunt occasionem dicendi, quòd lex vetus cohibebat manum, et non animum. Verùm his præceptis lex omnes motus illicitos concupiscentiæ interioris prohibebat quidem, gratiam tamen cordis conversivam ex seipsà non subministrabal; benè tamen lex evangelica, quæ est lex gratiæ : et juxta D. Thomam, 1-2, quæst. 106, art. 1, est principaliter ipsa gratia Spiritùs sancti, quæ proinde habet hoc supra legem veterem, quòd non solùm prohibeat, sed etiam cum manu comprimat animum , et in tabulis cordis ac in visceribus nostris scripta fuit, prout Deus promiserat per Jeremiam prophetam, cap. 35, non in tabulis lapidcis, sicut lex vetus.

AnticulUs ll.

Utrùm duo ista præcepta sint inter se distincta. Habentur Exodi 20, ubi sic legitur: Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. Item Deuteronomii cap. ô, sic habetur: Non concupisces urorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt. C;ijetanus, super cap. 20 Exod., sic ait: Et quamvis noverimhoc præceptum distinguiposse in duopræcepta dupliciter, vel juxta hîc scripta; alterum de appetitu rerum immobilium significato per appetitum alienæ domùs; alterum appetitùs rerum mobilium, significati appetitu uxoris alienæ, servi, ancillæ, etc. Habet enim quamdam speciem alliciendi res immobilis atque perpetua, ut domus, ager, regnum et hujusmodi. Vel juxta scripta Deuter. 5, ubi hæc repetuntur præpostero ordine : ita quòd alterum inhibeat appetitum delectabilis in uxore alienâ; aliud appetitum utilis in re alienâ, tam immobili quàm mobili. Rationi tamen magis consentaneum visum est, ut ipsa mixtura varia (videlicet hic uxoris, cum aliis rebus, quae possidentur: in Deuteronomio autem domùs cum aliis rebus tam mobilibus, quàm immobilibus); ut hæc, inquam, varia mixtura uxoris et domùs, ex industriâ facta sit à Moyse , ad insinuandum quòd non refert, quovis modo misceas hæc appetibilia, quia unius sunt præcepti: prohibentur enim omnia hæc appetenda, quia aliena. Unde non prohibetur mulier, sed alterius uxor, ct similiter domus et reliqua, quia alterius sunt, ut ex unâ eâdemque ratione prohibendi, unum præceptum intelligatur. IIactenùs Cajetanus, et Hebræi idem censebant, ut referunt Lyranus, Sixtus Senensis, et alii. Verùm auctores communiter docent esse duo præcepta distincta inter se et constituere nonum et decimum Decalogi; aliàs forent tantùm novem contra illud Deuteron. 10: Scripsitque in tabulis juxta id quod priùs scripserat, verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte, etc. Idque probat D. Thomas, 1-2, q. 100, art. 3, ubi ostendit decem esse Decalogi præcepta; et sic concludit : Concupiscentia uxoris alienæ ad commixtionem pertinet ad concupiscentiam carnis : concupiscentiæ autem aliarum rerum quæ desiderantur ad possidendum, pertinent ad concupiscentiam oculorum; unde August. ponit duo præcepta de non concupiscendo rem alienam, et uxorem alienam. Et sic ponit tria præcepta in ordine ad Deum, et septem in ordine ad proximum, et hoc est melius. Ita D. Thomas, idemque colligitur ex Trident. sess. 14, de Confess., cap. 5, idque habetur ex ipso nomine Decalogi.

Confirmatur; nam tam apud Hebræos quàm apud septuaginta interpretes, bis repetitur : Non concupisces , ad secernendum sanè concupiscentiam uxoris alienæ à concupiscentiâ rerum alienarum ; unde cx diversitate materiæ seu objectorum circa quæ versantur, satis superque colligitur distinctio praeceplorum : illa enim ad libidinem, seu ad impudicitiam A- Tu. xmw. -

ordinatur : hæc verò ad avaritiam, id est, ad inordinationem alienarum rerum invito domino possidendarum : sicut ergo distincta sunt præcepta, quibus opera ipsa prohibentur, puta : Non mœchaberis, non furtum facies, ita etiam debent esse duo distincta præcepta circa cupiditates illis correspondentes, quorum unum vetet appetentiam inordinatam boni sensualis delectabilis, et appellatur concupiscentia carnis : alterum verò boni utilis, et dicitur concupiscentia oculorum, quas D. Joannes distinguit in primâ suà Epistolâ, cap. 11, ubi ait : 0mane quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, etc. Nec refert quòd Exod. 20, primo loco ponatur domus proximi, deinde uxor, servus, etc. Hæc enim interpositio unius præcepti in medio alterius, et quasi mixtura , juxta aliquos auctores non erat in tabulis quas Moyses à Deo accepit per angelos, sed in eis distincta et ab invicem separata fuerant hæc duo præcepta ; idque colligunt ex verbis jam relatis Deuteron. 5, quibus standum est. Nam id quod in Exodo indistinctè scriptum est , postea in Deuteron. tanquàm lege repetitâ et promulgatâ, distinctiùs ac nitidiùs est promulgatum. Vel dici potest verba in Exodo mixta proportionaliter accipienda esse secundùm subjectam materiam boni delectabilis et utilis, quæ sunt diversæ rationis : ita quòd aliquando contingat ut aliquis habens propensionem ad unum , non sentiat se affectum ad illud , sed potiùs ab alio vallè abhorreat, sic ut inclinetur ad venerea non tantùm opere, sed et affectu sectanda, ct tamen à rei alienæ concupiscentiâ , à furto et rapinà abhorreat : ideòque ad duplicem istam concupiscentiam reprimendam, in his verbis, etsi mixtis ac involutis, debuit præceptum duplex assignari. Neque refert quòd omnia relata prohibeantur sub unâ ratione, quia scilicet sunt aliena; non refert, inquam, quia dùm quis habet copulam cum uxore proximi, abutitur quidem re alienâ, ideòque adulterium est contra justitiam ; id tamen non impedit, quin pertineat etiam ad luxuriam, et sexto Decalogi præcepto ab aliis contra justitiam distincto, prohibeatur. Similiter dùm quis concupiscit uxorem proximi, desiderat quidem rem alienam ; cùm tamen desideret ad concumbendum , jam moechatus est in corde suo. Imò Abulensis super Exod. docet quòd concupiscere uxorem proximi, non est desiderare rem alienam, cùm uxor non sit possessio viri, quia vir et uxor ad paria judicantur, idque est tantùm concupiscere aliquid delectabile : concupiscere autem utilia, est desiderare possessionem rerum alterius, quia ipsa sunt quæ possidentur, et in hominum conmerciis distrahi et alienari possunt : secùs verò uxor alterius. Hinc

consultò apponitur etiam ancilla, quæ concupisci p0

test tripliciter, nempe aut ad serviendum, aut ad vendendum, aut ad coeund;:m : duo prima utilia sunt cú pertinent ad praeceptum non concupiscendi rem alienam, respondetque septimo præcepto : Non furtum facies : tertium verò pertinet ad concupiscentiam 30 „A carnis ct ad luxuriam, respondetque sexto præcepto : Non moechaberis, in quo non solùm prohibetur concul)itus cum uxore alterius, sed etiam cum aliâ quâcumque muliere extra legitimum matrimonium : sic non est mirum, quòd etiam in isto nono præcepto, non apponatur mulier, sed tantùm alterjns uxor. Et ex his evellitur fundamentum Cajetani. f. Dices : Apostolus `ad Romanos 7, indicat unicum esse concupiscentiæ præceptum; de eâ siquidem solùm in singulari loquitur dicens : Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces. Et ibid. subdit : Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis. — Resp. D. Thomas ibidem quòd peccatum non cognoscitur nisi per legem , quantùm ad reatum pœnæ, et offensam Dei : ideò autem hoc probat Apostolus per toncupiscentiam, quia concupiscenlia prata communiter se habet ad omnia peccata. Unde sumitur generaliter, prout sub se continet concupiscentias tam venereorum quàm rerum alienarum, de quibus in Decalogo præcepta distincta dantur. In secundo autem loco Apostolus legem vocat ordinationem affectuum carnalium ad delectabilia et utilia secundùm sensum, quæ est in partibus sensitivis hominis tam interioribus, quàm exterioribus; quia hujusmodi inclinatio est tanquàm lex partis sensitivae, quatenùs sensitiva est : seu lex carnis, quæ est naturalis inclinatio virium inferiorum ad propria bona, seu utilia et delectabilia secundùm sensum. Dicitur quoque ler peccati, quæ est prena peccati, et deordinalio earumdem virium derelicta ex privatione justitiæ originalis, seu fomes peccati, repugnans rationi, et inducens. ad peccatum faciendum , sicut lex inducit ad bonum operandum, ac per legem divinæ justitiæ introductus fuit; quæ lex fomitis originaliter quidem consistit in appetitu sensitivo, sed diffusivè invenitur in omnibus membris, quæ deserviunt concupisccntiae. D. Thomas in 3 Sent., dist. 40, quaest. M, art. M, ad 4, dicit, quòd omnis concupiscentia aliquo modo istis duobus mandatis prohibetur , et omne desiderium peccandi in quocumque genere, tacitè hîc vetitum fuit; ratio autem quare magis expressè prohibita fuerit concupiscentia uxoris proximi, et rerum alienarum, jam allata fuit; nempe quia sentitur in appetitu experientia venereorum, et in possessione rerum utilium est quid de se maacimè appetibile : secùs verò homicidium et falsum testimonium, etc.; sunt enim per se horribilia, cùm naturaliter hono diligat sibi simile, et etiam veritatem. Nec ita inclinatur ad actus iræ, utpote qui sunt cum tristitiâ et respiciunt bonum ut arduum, quàm ad actus concupiscentiæ : utpote qui versantur circa delectationes et quietem : non ergo fuit tanta necessitas exprimendi concupiscentiam homicidii patrandi aut falsum testimonium dicendi , aut circa iram, aut circa alia peccata cordis. Adde ex D. Thomà, 2-2, quaest. 25, art. M, et quæst. 82, art. 5, ad 2, quòd passiones irascibilis ad passiones concupiscibilis reducuntur sicu/ ad principaliores, inter quas concupiscentia vehementiùs movet, et magis sentitur, et in quodammodò omnes aliæ passiones includuntur : et, ut ait D. August., bono

est ler, quæ diam concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet : nisi enim quis concupisceret mualum, now faceret. Unde Matth. 15, dicitur : ¢ De corde exeunt cogitationes, adulteria, » etc. Vide D. August., lib. de Spiritu et litter., cap. 4, et Epist. 89, q. 2. Et alibi passim et D. Thomam, 2-2, quæst. 100, art. 11, in fine corporis et art. 5, ad 6. Et ibid., q. 25, art. 1, ad 1. Appetitus autem irascibilis non dividitur in duas, quia omnes ejus passiones conformantur concupiscentiæ animali. Ita D. Thomas, 2-2, q. 77, art. 5, in fine corp.

ARticULUS IlI. De concupiscentiâ vetitâ boni delectabilis carnalis.

Divus Thomas, M-2, quæst. 54, art. 1, docet quòd delectatio est quies appetitivæ virtutis in aliquo bono amato, et consequens aliquam operationem; potestque essc bona vel mala : cujus ratio accipi potest, primò quidem ex parte boni in quo quiescens delectatur : bonum cnim et malum in moralibus dicitur, secundùm quòd convenit rationi, vel discordat ab eâ, ut ostendit quaest. 19, art. 5 et 9, sicut in rebus naturalibus aliquid dicitur naturale, ex eo quòd maturæ convenit : innaturale verò ex eo quòd est à naturâ discordans. Quemadmodùm igitur in naturalibus est quædam quies naturalis, quae scilicet est in eo quod convenit naturæ, ut cùm grate quiescit deorsùm : ita et in moralibus est quædam delectatio bona, secundùm quòd appetitus superior aut inferior quiescit in eo quod convenit rationi : et quædam mala, ex eo quòd quiescit in eo quod è ratione discordat et à lege Dei.

Secundò potest accipi alia ratio ex parte operationum, quarum quædam sunt malæ, quædam bonae. 0perationibus autem magis sunt affines delectationes quæ sunt eis conjunctæ, quàm concupiscentiæ quæ eas tempore præcedunt. Unde cùm concupiscentiæ bonarum operationum sint bonæ, malarum verò malæ, multò magis delectationes bonarum operationum sunt bonæ, malarum verò malæ.

Et quæst. 51, art. 5, docet S. doctor quòd cùm intellectualis cognitio sit perfectior nobisque charior, ei bonum spirituale majus sit, magisque dilectum, necesse est delectationes intellectuales et spirituales majoris esse delectationis, quàm corporales et sensuales quoad se; verùm quoad nos delectationes corporales sunt magis vehementes propter tria. Primò quia sensibilia sunt magis nota quoad nos, quàm intelligibilia. Secundò quia delectationes sensibiles, cùm sint passiones appetitüs sensitivi, sunt cum aliquâ transmutatione corporali, quod non contingit in delectationibus spiritualibus, nisi per quamdam redundantiam à superiori appetitu ad inferiorem. Tertiò quia delectationes appetuntur ut medicinæ quædam contra corporales defectus vel molcstias, ex quibus tristitiæ quædam sequuntur, etc. Et in eàdem quæst., art. 6, docet S. doctor quòd inter istas delectationes corporales, delectationes tactüs superant alias quæ sunt secundùm cæteros sensus, quia unumjuodque in quantum amatur, efficitur delectabile; ut autem dicitur in primo Metaph. textu primo, sensus propter duo diliguntur, scilicet propter cognitionem et propter utilitatem; unde et utroque modo contingit esse de

« VorigeDoorgaan »