Pagina-afbeeldingen
PDF

parare eo animo ut liberiùs tractetur indeque arreptâ occasionefugiat Nequittamendare illi pecuniasdirectè petendo, ut sibi liberam evadendi facultatem tribuat, quia custos licitè non potest hanc facultatem vendere, nec concedere. Quaeres securidò an possit aliquis damnariad sibi propinandum venenum, et reus teneatur ad illum sumendum. — Resp. negativè, quia, ut ait D. Thomas, nullus ita condemnatur quòd sibi ipsi mortem inferat, sed quòd ipse mortem patiatur, et ideò non tenetur facere id unde mors sequatur. Atqui sibi propinare venenum mortiferum, est sibi ipsi mortem inferre. Ergo nullus potest ad id condemnari, et condemnatus non tenetur, imò licilè nequit illud sumere, sed tantùm id pati merè passivè se habendo, et adhuc infusum ab aliis ori ejus, non deglutiendo si possit; idemque dicendum de aliis actionibus directè necem inferentibus.

ARTICULUS lV.
De injustitiâ testium.

De hàc materiâ tractat D. Thomas, 2-2, quæst. 70, per quatuor articulos: in primo quærit utrùm homo teneatur ad testimonium ferendum, et respondet quòd si requiratur testimonium alicujus subditi auctoritate superioris, cui in his quæ ad justitiam pertinent obedire temetur, non est dubium quin teneatur testimonium ferre in his in quibus secundùm ordinem juris testimonium ab eo exigitur, puta in manifestis, et in his de quibus infamia præcessit: secùs verò in aliis, puta in occultis, et de quibus infamia non præcessit.

Si verò requiratur ejus testimonium non auctoritate superioris cui obedire tenetur, tunc distinguendum est. Quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab injustâ morte, seu poenâ quâcumque, vel à falsâ infamiâ, vel ab aliquo damno, tunc temetur homo ad testificandum : et si ejus testimonium non requiratur, tenetur facere quod in se est, ut veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc prodesse possit: dicitur enim Psalm. 81 : v Eripite pauperem et egenum, de manu peccatorum liberate, » et Proverb. 24: • Erue eos qui ducuntur ad mortem. » Et ad Rom. 1 : « Digni sunt morte, » etc., ubi dicit Glossa: Consentire est tacere cùm possis redarguere. Super his verò quæ pertinent ad condemnationem alicujus, non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cùm ù superiore compellitur secundùm ordinem juris; quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale dammum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non cst curandum, quia ipse in hoc periculum spontè se infecit; alia autem est ratio de reo, cui periculum immimet, eo nolente. Hactenùs D. Thomas. Cujus ultima verba intelligenda sunt de accusatore qui iniquè, id est, non servato juris et charitatis ordine, aut temerè, sine ullà necessitate accusavit sponte suâ, solùmque ex odio: tunc enim non tenetur quis testimonio suo ad eum defendendum se offerre, aut illius solâ petitione duci ad testificandum : secùs verò de illo qui praecepto superioris; aut ex justâ et necessariâ causâ accusavit : aliàs miserrima foret hujus accusatoris conditio, si alii non tenerentur testimonium feire ;

non enim æquum est ut ob hanc aclionem licitam et bono communi aut privato necessariam, poenam talionis aut infamiæ notam incurrat. Unde tenentur alii eidem suo testimonio subvenire, utpote innocenti, etiamsi alius contra quem testimonium ferunt, sit plectendus; in hoc enim non est inconveniens, cùm sit nocens. Hinc colligitur quòd quando testis mandato judicis debitè vocatus et citatus, comparere recuSat, aut sciens à judice requiri, se abscondit, aut sistens in tribunali à judice legitimè interrogalus, non vult respondere, aut dicit se nescire, etc., peccet contra charitatem, contra obedientiam et justitiam legalem, ut constat ex dictis de reo, imò et contra justitiam, ut vult probabilior sententia. Ratio est quia quando omissio manifestationis debitæ est vera causa injustæ actionis aut detentionis, tunc non manifestans peccat conlra justitiam et tenetur ad restitutionem damni inde consecuti. Atqui testis prædictus est causa saltem indirecta damni proximo consecuti, et quantùm est ex parte suâ est causa moralis ut judex ferat sententiam in damnum alterius, et ut pars l;esa non reparetur: ergo illi restituere tenetur. Excipiuntur tamen quidam casus. Primus est si testis se occultet antequàm vocetur, aut præsens prudenter veritatem occultet ad vitandum aliquod grave damnum, quod inde probabiliter timet obventurum sibi aut cognatis suis, sive in honore, famâ, aut bonis : tunc enim non peccat, nisi ratio boni communis reipub. aut religionis, cui aliter provideri non potest, id requireret. Ex quo inferunt auctores rarò consanguineos, affines, religiosos, teneri contra consanguineos testimonium ferre, quia damnum unius redundat in alterum, ut patris in filium, vel fratris in fratrem, etc., et exinde maximæ dissensiones, rixæ, et inimicitiæ mascerentur inter eos. Demùm sunt intelligenda hæc de damno alterius privati vitando per illud testimonium : secùs de damno reipub. aut religionis. Ilinc etiam quidam docent, quòd dùm testes timent ne reus ipsorum crimina occulta detegat, unde gravi infamiâ notarentur, non obligantur ad testificandum; neque etiam tenetur qui est particeps in crimine, timens manifestationem et punitionem sui delicti; neque qui in proximo promovendus est ad sacros ordines, tenetur ad testificandum in causâ sanguinis, si inde timeat se contracturum irrcgularitatem. Secundus casus, est quando testis interrogaretur de iis quæ subsecreto accepit, de quibus D. Thomas hic ad 2, ait : De illis quæ homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre quia hujusmodi non scit ut homo, sed tanquàm Dei minister, et majus est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto. Circa ea verò quæ aliter homini sub secreto committuntur, distinguendum est : quando enim sunt talia, quæ statim cùm ad notitiam hominis tenerint, homo ea manifestare tenetur, puta si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in grave damnum alicujus personæ, vel si quid aliud est hujusmodi, quod quis propalare tenetur, vel testificando vel denuntiando, contra hoc debitum obligari non potest per secretum commissum. Quandoque verò sunt talia, quæ quis prodere non tenetur, unde potest obligari ex hoc quòd sibi sub secreto committantur, et tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex præcepto superioris, quia servare fidem est de jure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod est de jure naturali. Hactenùs D. Thomas (1).

IIiinc doctores inferunt, advocatos , tabelliones, consiliarios, casuistas, medicos, chirurgos, óbstetrices, similesque personas, quibus secreto explicito vel implicito deteguntur crimina, non teneri ea prodere, neque posse ea revelare, nisi sint in damnum publicum vel privatum, quamvis à judice sub juramento interrogarentur, quia aliàs nullus auderet eorum fidei se committere, nec ab eisdem in necessitate consilium vel auxilium petere, sicque mala malis adderentur, et id foret contra bonum commune.

Aliqui superaddunt sequientes casus, nempe si agatur de re furtim sublatâ, quam testis benè novit acceptam tantummodò fuisse in justam compensat:onem, aut ob gravissimam necessitatem. Item si tantùm à personis parùm fide dignis id noverit; imò nec hujusmodi personas judici manifestare debet. Item si per injuriam acceperit delicti notitiam, v. g., litteras aperiendo, aut vi cogendo eum ad delicti revelationem, etc., tandem si sciat ex ignorantiâ factum, et absque ullâ culpâ : in his, inquiunt, et similibus casibus aliquis non tenetur revelare, etiamsi superior præcipiat sub pœnà excommunicationis. Hinc quando Titius, v. g., obtinet litteras monitoriales, quibus sub excommunicatione præcipitur, ut quicumque novit tantam pecuniæ summam illi fuisse furto ablatam, auctorcm furti manifestet; qui scit Caium eam abstulisse, sed videt summam illam tunc restituendi vcrà impotentiâ 1aborare, non tenetur declarare, verùm cx tunc illum secretò monere tenetur, ut cùm primùm poterit, restituat; quòd si monitus restituere renuat cùm possit, tenetur antequàm terminus in litteris præfixus elapsus fuerit, illum denuntiare, quia jam retentio alieni injusta est et peccaminosa. Similiter si Titius ad bellum proficiscens, apud Caium deponat catenam auream, dicens: Si in bello moriar, tua sit ista catena, non tenebitur Caius illam haeredibusrestituere Titii, quantumvis litteras monitoriales generales ol)tinuerint contra eos qui habent de bonis Titii defuncti : imo neque alii hujus donationis conscii, tenebuntur rem judici manifestare, quia scilicet monitorium non debet nec potest aliter intelligi quàm de iniquâ detentione, qualis non est ista. Porrò circa haec monitoria tria sunt observanda. In primis terminis in monitorio præfixus videtur intelligendus à die publicationis, et non à die motitiæ illins juxta plures auckores, qui inde colligunt, 3uòd si in monitorio præceptum imponatur revelandi intra decem dies, illi dies sint numerandi à die publi«cationis, adeò ut si nonnisi post illos decem dies movitorium veniat in cognitionem alicujus, ille non teneatur sub excommunicatione crimen rcvelare, nisi

û) Vid. Appendiccm 11 de Ilevelationc secreti, ad «calcem.

postea compellatur. Secundò quod non sit olligatio revelandi nisi id quod in judicio probari potest, quando monitorium præcipit ut aliquid reveletur aut denuntietur. Si verò præcipiat ut homines testimonium ferant, tunc qui sciunt, declarare tenentur quod nórunt, sive probari possit, sive non : unde verba monitorii sunt diligenter expendenda ; quòd si ex eis præcisè mens superioris deprehendi nequeat, tunc ex circumstantiis est indaganda. Qui tamen novit impedimenta matrimonii inter nubere volentes, tenetur occultè declarare parocho. Tertiò quando fertur excommunicatio ad instantiam partis, v. g., ut quis intra mensem solvat, aliàs excommunicationem incurrat, potest pars illum terminum prorogare per alium mensem, inscio judice. Et tunc debitor non incurrit excommunicationem, dummodò intra illum terminum prorogatum solvat; verùm de his alii judicent : hic solùm admoneo concilium Trident. sess. 25, de Reformatione, cap. 3, declarâsse, ex re vulgari et levi monitoria decernenda non esse.

§ 1. De numero testium ad probationem necessario, et quales debent esse ad faciendam fidem.

D. Thomas hîc, art. 2, probat jure naturali et divin., sufficere duorum vel trium testimonium, juxta illud Deuteron 17: In ore duorum vel trium peribit qui interficietur, et cap. 19: In ore duorum vel trium stabit omne verbum. Et ratio est, quia secundùm Philosophum in { Ethic., cap. 5, certitudo non est similiter quaerenda in omni materiâ. In actibus enim humanis, super quibus constituuntur judicia, et exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstrativa, quòd sunt circa contingentia et variabilia. Et ideò non sufficit probabilis certitudo, quæ ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus à veritate deficiat. Est autem probabile quòd magis veritatem contineat multorum, quàm dictum unius, et ideò cùm reus sit unus, qui negat, sed multi testes idem asserunt cum actore; rationabiliter institutum est, jure divino et humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus comprehenditur, scilicet principio, medio et fine, unde, juxta Philos., omne totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium numerus dùm duo testes conveniunt cum actore, et ideò requiritur binarius testium numerus, vel ad majorem certitudinem ut sit ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Unde et Eccl. 4, dicitur : Funiculus triplex difficilè rumpitur, » etc. Hæc D. Thomnas.

Verùm crcscente hominum malitià, depravatâ fide, corruptâque justitiâ, expediens, imò et necessarium fuit ad vitanda graviora inconvenientia, augere testium numerum, ad habendam majorem certitudinem, maximè in defunctorum testamentis, et in condemnatione episcoporum, presbyterorum, etc., ob tres rationes, quas tradit D. Thomas hîc, ad 5. Ad hoc quippè augmentum jus naturale et divinum permissivè se habet, et relinquit juri humano istam facultatem, prout bono communi expediens fuerit. Dico quòd ad hoc ut duo uestes faciant sufficicntcm et plenam probationem , debent habcre sequentes conditiones. Primò esse omni exceptione majores, seu integerrimae fidei, quorum testimonium nullà legitimà exceptione repelli possit, ac de facto ex certâ scientià deponere. Secundò debent esse jurati, seu ante omnia juramentum de veritate dicendà præstare, 4, q. 3, cap. Jus juri, et cod. de tribus, l. Jurisjur., ita ut nullius testimonio, etiam episcopi, religiosi, etc., in judicio standum sit in alterius præjudicium, nisi ante juramentum hoc præstiterit; in nostro tamen ordine testes non solent juramentum præstare, sed à prælato juridicè procedente interrogantur et audiuntur, facto illis priùs forsmali præcepto, in virtuteSpiritûs sancti et sanctæ obe4ientiæ, additâ aliquando etiam excommunicationis pœnâ, ut quod sciunt deponant. Quod sanè præceptum non minùs dominicanos perstringit et ad veritatem aperiendam urget, quàm juramentum liget cæteros. Tertiò debent esse contestes, seu de eodem facto dcponere, et concordes, seu quoad illius speciem ac circumstantias speciales convenire. Si enim unus non confirmet rem de quâ alius testificatur, sed aliam diversam declaret, tunc quilibet est singularis in suo dicto, nec censentur duo testes, sed unus. Cap. Licet de Probation. et ex cap. Licet universis, de testibus. Quomodò autem convenire debeant disertè, explicat D. Thomas hîc, ad 2. Wide ibi. Quartò opus est ut testentiir se aliquo sensu externo factum percepisse, v. g., vidisse Titium furantem, occidentem, etc., vel blasphemantem audivisse, ita ut crimen consistens in facto, visu, in voce verò consistens, auditu perceptum fuerit, cod. de test. l. Sola. Quintò, ut solùm vocati et citati à judice, aut à parte, vel accusatore adducti et producti venerint ad testificandum. Ex hoc enim quòd quis spontè se offert, suspectus efficitur. Cod. de episcop. et cleric. l. Presbyter.

§ 2. An alicujus teslimonium sit absque illius culpâ repellendum.

D. Thomas hic, art. 5, id explicat dicens, quòd testimonium non habet infallibilem certitudinem, sed probabilem. Et ideò quidquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficaae. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificandâ non sit firmus; quandoque quidem propter culpam, sicut infideles et infames; item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpâ, et hoc est vel ex defectu rationis, sicut patet in pueris, amentibus, et mulieribus; vel ex: affectu, sicut patet in inimicis, personis conjunctis et domesticis; vel ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, servi, et illi quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet quòd testimomium alicujus repellitur et propter culpam, et absque culpâ. Hæc D. Thomas. II;e personæ ex ipso jure non sunt idoneæ ad ferendum testimonium; quando tamen spectatis circumstantiis, testes magis idonei haberi non possunt, videtur admitti posse, ut si Titius fuerit occisus in cubiculo, vel in sylvâ, tcmpore noctur

no, etc. Imò tanta potest esse unius testis omni exceptione majoris auctoritas, ut simul cum uestibus minùs idoneis ad probationem sufficial. Quòd si ex naturâ aut circumstantiâ delicti non satis colligi possit alios suppetere præter non idoneos, eorum leslimonium interdùm facit indicium. Werùm hæc jurisperitis examinanda relinquimus. § 5. Utrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale. D. Thomas hic, art. 4, docet quòd falsum testimonium habet triplicem deformitatem : uno modo ex perjurio, quia testes non admittuntur nisi jurati, et hoc semper est peccutum mortale; alio modo ex violatione justitiæ, et hoc modo est peccatum mortale ex genere suo, sicut et quælibet injustitia; et ideò in præcepto 8 Decalogi sub hâc formâ interdicitur falsum testimonium cùm dicitur Exod. 20 : « Non loqueris contra a proximum tuum falsum testimonium. » Non enim contra aliquem facit, qui eum ab injuriâ faciendâ impedit, sed solùm qui ei suam justitiam tollit. Tertiò ex ipsâ falsitate, secundùm quòd omne mendacium est peccatum; et ex hoc non habet falsum testimonium, quòd semper sit peccatum mortale. Hæc- D. Thomas. Hinc colligitur, primò quòd testimonium falsum ratione juramenti adjuncti, sive in judicio, sive extra prolati, sive fn re gravi, sive in re parvà, semper est peccatum mortale, ob gravem injuriam quæ fit Deo, dùm in testem falsitatis adducitur, et committitur perjurium. Secundò quòd testimonium falsum, secluso juramento, quando est contra justitiam, est quidem mortale ex genere suo : item in individuo, quando infert notabile damnum proximo: potest tamen esse solùm veniale, si solùm in re levi existat; ratione enim parvitatis materiæ excusatur à mortali. Si vcrò non sit contra justitiam nec contra juramentum, tunc metiendum est juxta naturam mendacii. Tertiò quòd testimonium falsum absque juramento in judicio iniquo, in quo nimirùm juris ordo non servatur, vel à non judice, vcl sine testibus aut probationibus profertur, non est peccatum mortale, sed solùm veniale; utpotè quia tale judicium est nullum ac iniquum, ideòque non obligat ratione sui ad dicendam veritatem : nisi ergo res sit de se admodùm gravis, est duntaxat veniale peccatum. D. Thomas ad 2. Quartò quòd testimonium falsum in judicio materialiter solùm, puta cùm creditur esse verum post adhibitam sufficientem et debitam diligentiam, non est peccatum; excusatur enim talis homo ratione ignorantiæ invincibilis, ut docet D. Thomas hic, ad primum, dicens quòd in testimonio ferendo non debet homo pro eerto asserere, quasi sciens id de quo certus non est, sed dubium debet sub dubio proferre, et id de quo certus est, pro certo asserere. Sed quia contingit ex labilitate humanæ memoriæ, quòd reputat se homo quandoque certum esse, quod est falsum, si aliquis hoc cum debitâ sollicitudine recogitans, æstimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum tcstimonium per se, sed per accidens contra id quod interdit. Si tamen sufficicntcm d;$igentiam non adhibuit, aut protulit tanquàm certum id de quo dubitabat, mortaliter peccat ex genere suo, quia jam ex negligentiâ culpabili falsum protulit, et ad omnia damna subsecuta restituenda obligatur. Quintò, quòd ille qui scienter, vel ex ignorantiâ culpabili falsum testimonium protulit, tenetur illud retractare, si talis retractatio sit profutura. Imò ad hoc tenetur etiamsi retractando in mortis periculum se conjiciat, si adsit spes falsò accusatum ab injustâ morte eâ viâ liberandum; quia quando iiecesse est alterum duorum subire damnum, æquitas omninò postulat ut ille potiùs patiatur qui nocens est, quique alteri iniquè damniim inferre tentavit, quàm qui à parte rei omninò innocens est. Tenetur quoque ad reparationem damnorum, si quæ innocens inde passus est, cùm fuerit eorum causa injusta et efficax. Si verò nullum prorsùs damnum causaverit, puta quia falsum testimonium tulit postquàm delictum sufficienter erat probatum, et reus ita convictus aliorum testimonio fuit, ut dictum istius nihil contulerit ad inferendam pœnam vel ad graviorem injungendam, tunc ad restitutionem per accidens non tenetur, sed ad pœnitendum de peccato. Ille etiam qui solùm materialiter et inculpabiliter testimonium protulit ex quo alteri potest consequi damnum, cessante ignorantiâ tenetur dictum suum retractare, si videat inde prodesse posse ad alium liberandum, dummodò tamen ex hàc retractatione non incurrat notabile damnum proprium : nam ex charitate saltem tenetur, plus quàm alii juvare ac liberare innocentem. Tenetur etiam admonere partem in cujus favorem dixit testimonium, ut restituat, et facere quidquid potest, affirmando coram judice, et si opus fuerit jurando, se ex lapsu memoriæ falsum dixisse, et re diligentiùs consideratâ cognovisse veritatem, ad quam explicandam priùsque dictum retractandum ad ipsum urgente conscientià accedere, omnemque movere lapidem, ut malum quod fecit, impedire aut compensare valeat.

Articulus V.

De injustitiâ advocatorum in patrocinando item tabellionum, procuratorum, et aliorum.

D. Thomas, quæstione 71, quatuor articulis tradit obligationem, idoneitatem, fidelitatem, et justum pretium postulandi causas justas, seu patrocinandi in judicio.

In primo igitur articulo, determinat, quòd, cùm præstare patrocinium causæ pauperum, ad eleemosynam et opus misericordiæ pertineat, consequenter idem dicendum est de eo, ac de aliis misericordiæ operibus, nempe quòd sit præceptum affirmativum, proindeque non ad semper, sed pro aliquo tempore et in aliquibus circumstantiis tantùm obliget; nempo quando ex parte advocati adest possibilitas et commoditas, ex parte verò alterius urget indigentia, et ne. cessitas patrocinii hîc et nunc pro loco et tempore occurrens. Quibus concurrentibus considerandum est ulrùm aliquis tantam necessitatem patiatur, quòd non

in promptu appareat, quomodò ei possit aliter subveniri. Et in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat quomodò aliter ei subveniri possit vel per seipsum, vel per aliam personam magis conjunctam, aut majorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subvenire, ita quòd non faciendo peccet : quamvis si subveniat absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Unde advocatus non tenetur semper causæ pauperum patrocinium præstare, sed solùm concurrentibus prædictis conditionibus: alioquin oporteret eum alia omnia negotia prætermittere, et solis causis pauperum juvandis intendere. Et idem dicendum de medico quantùm ad curationem pauperum. Hæc D. Thomas. Cujus verba Sotus et Cajetanus exponunt hoc modo nempe quòd tunc in promptu dicitur apparere modus quo indigenti subveniri potest, non qualitercumque ac remotè, sed in proximâ aptitudine ad opus, et in potentiâ probabiliter conjungendâ actui : ut si videat pauperem habere fratrem advocatum præsentem, aut sciat per alios statim eidem subveniri. Tunc enim illi patrocinari, est solùm de consilio. Si verò alius tunc appareat qui in promptu sit, et occurrat pauperis causa ad extremam necessitatem spectans, tenetur advocatus patrocinium ferre, etiam cum suo gravi incommodo et damno : ut cùm pauperi et in carcere detento imponitur crimen ob quod morte plectendus erit, vel alicui objicitur delictum, ob quod omnibus suis est spoliandus, ac in extremam necessitatem conjiciendus. Tunc illi subvenire tenetur advocatus etiam cum detrimento necessariorum ad suum statum, prout docet D. Thomas de præcepto eleemosynæ, 9 2, q. 52, art. 5. Si verò occurrat valdè gravis necessitas pauperis citra extremam, nempe si periclitetur ejus honor, aut ad flagellationem injustè sit damnandus, tunc dùm non apparet alius qui subveniat suo patrocinio, tenetur advocatus eidem subvenire de superfluis sui statûs : nempe non cessando quidem à negotiis ad sui ac familiae sustentationem, sed detrahendo de tempore quo vacare solet causis ex quibus comparat lucrum superfluum ad decentem sui statum, ut colligitur ex praecepto eleemosynæ apud D. Thomam loco mox citato. Idem dicendum de procuratore, de tabellione, aliisque justitiæ officialibus, et de medico quantùm ad curationem pauperum. Articulo 2, dicit D. Thomas in jure 5, q. 7, multas personas arceri ab officio postulandi, quia aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Uno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu : indeceiitia autem non excludit omninò, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio advocatorum prohibentur, qufidam propter impotentiam, eò quòd deficiant sensu, vel interiori, sicut furiosi et impuberes : vel exteriori, sicut surdi et muti; est enim necessaria advocato interior peritia, quâ possit com venienter justitiam assumptæ causæ ostendere : et iterüm loquela cum auditu, ut possit pronuntiare, et

audire quod ei dicitur. Unde qui in his defectum pa-
tiuntur, omninò prohibentur ne sint advocati, nec pro
se nec pro aliis. Decentia autem hujusmodi officii
exercendi tollitur dupliciter. Uno modo ex hoc quòd
aliquis est rebus majoribus obligatus. Unde monachos
et presbyteros non decet in quâcumque causâ advoca-
tos esse, neque clericos in judicio seculari, quia hu-
jusmodi personæ sunt rebus divinis adstrictæ. Alio
modo propter personæ defectum, vel corporalem (ut
patet de cæcis, qui convenienter judicio adstare non
possunt), vel spiritualem : non enim decet, ut alte-
rius justitiae patronus existat, qui in seipso justitiam
contempsit. Et idcò infames, infideles, et damnaui de
gravibus criminibus non decenter sunt advocati: ta-
men hujusmodi indecentiæ necessitas præfertur, et
propter hoc: hujusmodi personæ possunt pro seipsis,
vel pro personis sibi conjunctis uti officio advocati.
Unde et clerici pro ecclesiis suis possunt esse advocati,
et monachi pro causâ sui monasterii, si abbas præce-
perit. IIaclenùs divus Thomas. Ilinc habetur mona-
chum advocati officio etiam coram judice seculari
fungi posse in causâ civili, dummodò hæ duæ condi-
tiones simul concurrant, nempe pro negotio et neces-
sitate monasterii, et interveniente imperio aut licentiâ
prælati, quâ sublatâ, etiam testificari nequit absque
peccato: cùm enim æquiparetur servo, non habet
personam legitimam standi inculpatè in judicio, nec
pro se nec pro aliis, nisi intervenerit jussio aut per-
missio superioris; quâ interveniente quidam dicunt,
in causis pauperrimorum, ubi non esset in promptu
alius aptus ad patrocinandum, monachum ex charitate
posse officium advocati cxercere.
Articulo 5 docet D. Thomas advocatum peccare, si
injustam scienter causam defendat, quia auxilium et
consilium præstat ei cujus causam defendit, ejusque
malo cooperatur, sicque ad restitutionem tenetur illius
damni quod contra justitiam per ejus auxilium altera
pars incurrit; item facit contra obligationem proprii
officii. Nec est eadem ratio de medico suscipiente
curam infirmitatis desperatæ, utpotè quia in hoc nulli
facit injuriam. Si autem advocatus ignoranter inju-
stam causam defendit, putans esse justam, excusatur
secundùm modum quo ignorantia excusari potest;
verùm cùm primùm hanc injustitiam novit, tenetur
monere clientem, et causam deserere: aliàs si vinca-
tur, tenetur eidem restituere expensas quas fecit :
secùs dicendum si postquàm illi aperuit sincerè jus
partis adversæ, adhuc velit eam prosequi; volenti
enim ac consentienti non fit injuria. Verùm in hoc
casu alium quærat advocatum : iste enim ncquit in
conscientiâ illam defendere; aliàs si pars adversa vin-
catur, debet eidem restituere damna, si cliens resti-
tuere renuat.
Quando verò præmisso diligenti examine, advocatus
invenit causam esse dubiam, vel æquè probabilcm,
potest unam defendere : hinc enim ferè omnes lites
pendent, quòd jure aut facto versantur in dubio; dum-
modò clientem moneat de dubio; licet autem sit lici-
tum cum isto dubio causam inchoare, si tamen in de-

cursu processùs, alterius partis causa omnibus pensatis appareat probabilior, tenetur advocatus à prosecutione desistere, maximè si agat causam acloris contra reum, juxta illam tritam juris regulam: In pari causâ, favendum est potius reo quàm actori ; à fortiori quando rei causa existit melior et probabilior. Nec excusatur advocatus scienter assumens causam injustam defendendam, etiamsi id non faciat ad vincendum, sed aut ad differendum aut ad concordandum, seu pacta aliqua ineunda: constat enim hæc omnia esse iniqua. Et similiter non excusantur, si iniquam causam in principali habens vexet partem contrariam assumendo aliquod caput justum, ut sub hàc justitiâ gradiendo, principale justum impediat, aut etiam pervertat, quia oportet non solùm medium, sed finem non esse iniquum. Peccat advocatus dùm non vult aut negligit scrutari mcrita causæ assumendæ, sed qualiscumque sit, assumit illam tuendam, quia hoc est non curare an id quod facit sit justum vel injustum, quod est manifestè contra charitatem; item peccat quando negligit studere, et adhibere debita remedia, ad sui clientis causam justam ritè defendendam. Tunc enim solùm ignorantia ipsum excusat, quando quod debuit, non omisit : unde si ex ejus negligentiâ vel imperitiâ cliens damnum aliquod incurrit, ad illius restitutio. nem obligatur: juxta autem gravitatem et facultatem causæ tenetur majorem curam et diligentiam adhibere ad eam defendendam. Advocatus qui suum clientem de crimine accusatum ita justè defendit, ut accusator deficiat in probationibus, proindeque ad pœnam talionis vel etiam arbitrariam damnetur, non tenetur tale damnum compensare, neque irregularitatcm incurrit. Videtur enim esse licitum advocato sicut et reo, ad causam ejus defendendam, defectus partis adversæ ac testium detegere, sobriè tamen, quantùm opus est ac suflicit ad istius causam et horum testimonium infirmandum : quando scilicet ista manifestatio ad hoc valet, et alio modo repelli nequit absque incommodo, quia scilicet talis defensio justum moderamen non videtur excedere. Unde si testis alibi fuerit perjurii convictus vel infamis, hæc eidem objici possunt. Peccat tamen contra charitatem grave crimen occultum testi objiciendo, propter quod sit damnandus ad mortem si alià ratione minùs noxiâ possit illius testimonium labefactare, maximè verò, si testis non propriâ sponte, sed à judice coactus testimonium ferat. Porrò, quando diximus licitum esse advocato occulta accusatoris vel testium crimina prodere, loquimur de vero crimine, cujus detectio censetur hîc et nunc necessaria, nec excedens moderamen justæ defensionis ; nunquàm enim licet falsa crimina alteri imponere. Advocatus tenetur fidelitatem et secretum erga suum clientem servare, nec potest absque peccato prodere ac parti adversæ declarare, quæ valent ad hujus causam infirmandam. Nec debet leges falsas vel abrogatas afferre, neque bonas in sensu falso distorquere, nec falsis cavillationibus aut instrumentis sup

« VorigeDoorgaan »