Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

suspensivam sententiæ inferioris judicis. De Appellat. cap. Ad hæc, et cap. Proposuit. Item ff. Nihil novari, lib. Unica. In quibusdam tamen casibus appellatio sententiam non suspendit, sed judex non obstante appellatione eam potest exequi.

Primò, si appelletur à sententiâ correctionis non excedentis modum à canone vel statuto præscriptum: tunc enim correctio non est differenda, ne detur occasio licentiùs delinquendi. De Appellat. cap. Ad nostram. Unde sententia excommunicationis, suspensionis vel interdicti, ligat pendente appellatione. Secundò neque suspenditur sententia episcopi vel ejus vicarii ad componendas in processionibus aut in ecclesiasticis comitiis controversias de præcedentiâ. Ex Trident. sess. 24, de Regul. cap. 13, nec etiam ejus sententia maximè in visitationibus circa reparationes ecclesiæ, provisiones de divinis officiis, et sacris ministeriis, et morum in clero disciplinam. Trident. sess. 24, de Reform. c. 10. Vide etiam sess. 13, de Reform. c. 1, 2 et 3.

Cùm autem D. Thomas absolutè doceat licitum esse omnibus oppressis ab injustà sententiâ appellare, nullamque inter seculares et regulares ponat differentiam et distinctionem, censet appellationem justam ctiam religiosis licitam esse, cùm sit legitima defensio ab injusto gravamine, ipsoque jure naturali omnibus oppressis concessa, cui religiosi non censentur renuntiâsse, sicut nec conservationi fama et vitæ : non enim in jure isto propriæ defensionis, debent esse pejoris conditionis quàm alii. Debet tamen gravamen esse certum ac manifestum, et non in levioribus, sed gravioribus contra formam canonum aut suarum constitutionum, et tunc appellatio fieri ac prosequi debet gradatim, nempe à priore aut guardiano ad provincialem; à provinciali ad generalem; à generali ad ordinis protectorem, ad sacram congregationem regularium, ad papam, prout definivit sacra congregatio suo decreto emanato ann. Domini 1587 undecimo calend. februarii. Nunquàm tamen licet ad alia tribunalia extra suum ordinem appellare; et qui ad seculares judices recurrunt, pœnam excommunicationis latæ sententiæ reservatam papæ incurrunt, ut constat ex decretis Bonifacii IX, Leonis X, Gregorii XIII et Clementis VIII, ac privatione vocis active, et passivæ ipso facto puniuntur.

Nec refert quòd jus commune, et speciales religionum constitutiones graviter religiosis interdicant appellationes. Non refert, inquam ; solùm cnim prohibitæ fuerunt appellationes frivola, absque causâ factæ à correctione prælatorum inflictâ ac debitâ secundùm constitutiones et statuta ac laudabiles consuetudines religionum, absque ullo gravamine, solummodò ad effugiendam disciplinam et superioris ordinarii auctoritatem; et meritò, quia, ut ait Panormit. in can. Licet de Officio ordin., ille qui corrigit juxta normam constitutionum et regularem disciplinam non gravat : appellatio autem fundata est super gravamine. Can. Ut debitus de Appellatione sects dicendum si superior in corrigendo religiosum notabiliter excedat

istum modum, ut colligitur ex can. De priore, de Appellat., ubi Alexander III priorem quemdam graviter punire jussit, qui modum corrigendi excedens, sui subditi appellationem non admisit; et colligitur etiam ex decreto sacræ congregationis cardinalium, que solùm præscribit religiosis modum procedendi in appellationibus, proindeque supponit illis modo debito licitè uti posse, jurc defensionis ab ipsâ naturâ omnibus concesso. Nec Trident. sess. 25, de Regul. c. 4, prohibet regularibus appellationes, sed solummodò quòd ad majores superiores personaliter non accedant nisi fuerint ab ipsis advocati, et absque debitâ licentiâ in scriptis per se loquendo. Decet tamen religiosos, ut hoc remedio appellationis, extra suum ordinem præsertim, non utantur; unde ejus decor, integritas et quies sæpè labefactetur, præferendo bonum commune religionis suo privato commodo: sed omnes eorum causæ debent intra parietes et cancellos religionis tractari et terminari, ne ipsi et religio contemptui habeantur. Aut saltem ad superiores debent recurrere tantùm per viam simplicis querela proponendo gravamen; qui, causâ cognitâ, ea facere tenentur quæ rectus judex ad se in formâ appellanti præstaret absque judicii strepitu, etc.

§ 4. Utrùm liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit.

Divus Thomas hic art. 4, docet quòd aliquis ad mortem damnatur dupliciter. Uno modo justè, et sic condemnato non licet se defendere: licitum est enim judici eum resistentem impugnare; unde relinquitur quòd ex parte se defendentis sit bellum injustum, et quòd indubitanter peccet. Hinc Apost. ad Rom. 13, ait: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, el ipse sibi damnationem acquirit. Condemnatus autem se defendendo, potestati resistit quantùm ad hoc in quo est divinitùs instituta, ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. Ergo peccat se defendendo. Nec refert quòd natura ad id inclinet, quasi se defendere sit de jure naturali. Non refert, inquam, quia ideò homini data est ratio, ut ea ad quæ natura incli nat, non passim, sed secundùm rationis ordinem csequatur. Unde non quælibet suî defensio est licita ae de jure naturæ, sed solùm quæ fit cum debito moderamine. Adde quòd natura magis inclinat ut pax et tranquillitas reipub. conservetur per punitionem criminum, ac superiori legitimè præcipienti in his ad quæ jus prælationis se extendit, obediatur, quàm ad hoc ut malefactor conservet suam vitam.

Alio modo condemnatur aliquis injustè. Et tale judicium simile est violentiæ latronum, juxta illud Ezech. 22: Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem. Et ideò sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu malis judicibus; nisi fortè propter scandalum vitandum, cùm ex hoc aliqua gravis turbatio time

retur.

Videtur, inquit cardinalis Capissuchius tom. 2. q. 7, quòd si quis innocens tyrannicè absque processu

injustè damnaretur et ad mortem duceretur, posset vi de manibus lictorum se eripere, etiam cum ipsorum occisione, si supponatur ipsis nota injustitia judicis : tunc enim perinde est ac si à latronibus et sicariis invasus duceretur ad mortem; quibus etiam cum illorum occisione resisti posse certum est, si eâ viâ et non aliâ mors vitari possit. Verùm de hoc non fero judicium. Secùs verò dicendum, dùm per processum et in figurâ udicii iniqui per sententiam injustè damnatus fuit, et ad mortem ducitur; nulla quippe lex permittit, iniquum judicem, accusatorem et falsos testes occidere; imò Alexander papa VII damnavit opinionem illorum qui asserebant id esse licitum, neque D. Thomas id intendit, sed dicit tantùm, quòd injustè condemnato, absolutè et simpliciter resistere liceat: id autem pluribus aliis modis citra occisionem fieri potest; nempe non obediendo, sed renitendo, aliqualem vim ministris inferendo, clamando, rationes innocentiæ suæ palàm ac publicè proponendo, ad supremum judicem appellando, etc. Neque S. doctor voluit omninò judicium istud contra ordinem juris factum et injustum, æquiparari violentiæ latronum, sed duntaxat simile esse, in quantum infert vim et injuriam condemnato. Cum hâc tamen differentiâ quòd latrones armis vitam impetunt, ideòque hæc vis armis et cum ipsorum occisione repelli potest: atverò iniquus judex, accusator et falsi testes, physicè et in actuali conflictu hunc innocentem armis non impetunt; sed aliâ viâ, nempe mendaciis, etc. Ergo hæc violentia alio modo quàm armis et occisione est repellenda, juxta superiùs dicta de homicidio. Adde quòd ista occisio judicis, aut ministrorum, etc., vix absque scandalo et reipub. turbatione fieri potest. Tandem quia ex damnatis ad mortem, pauci inveniuntur qui non existiment se contra ordinem juris et injustè condemnari, sicque licitè posse judicem, accusatorem et testes occidere, ex quo eveniret paucos velle justitiæ bonum cum tanto periculo promovere ; quòd sanè in notabile reipub. detrimentum, redundaret. Hinc sequitur à fortiori eum, qui quamvis sit reipsà innocens, tamen secundùm allegata et probata juridicè convincitur reus ac morte dignus, non posse occidere judicem, ministros aut testes, ut se liberct à morte ad quam fuit condemnatus per sententiam formaliter justam, quæ non nititur falsâ præsumptione, sed potiùs expressa veritate quâ judex tanquàm persona publica procedens, certò scit se posse et teneri secundùm allegata et probata hunc ad mortem condemnare repugnat autem superiorem aliquid justè præcipere, et licitum esse subdito armis se tueri contra ipsum aut illius ministros: unde si iste innocens condemnatus, se defendendo, judicem vel ministros graviter vulneraret; puniretur postea magis, etiamsi de ejus innocentiâ constaret.

Quia tamen hæc sententia est materialiter injusta, iste innocens citra vulnerationem et occisionem ministrorum, potest se omni modo possibili defendere, violenter carcerem frangerc, se de manibus lictorum etiam cum aliquâ moderatâ vi extricare, et genera

liter actus supradictos facere, ac omnes alios qui re ducuntur ad fugam: non verò eos qui pertinent el ordinantur ad pugnam, et aggressionem, ut sunt occisio, aut gravis læsio ministrorum.

Quæres primò, an liceat reo ante vel post sententiam è carcere fugere. Resp. affirmativè cum D. Thomâ hic, art. 4, ad 2, ubi ait quòd nullus ita condemnatur quòd ipse sibi inferat mortem, sed quòd ipse mortem paliatur. Et ideò non tenetur facere id unde mors sequatur, quod est manere in loco unde ducatur ad mortem : tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur, quod justum est eum pati. Ratio est, quia inclinatio naturalis quam unusquisque habet ad vitam omnibus viis licitis conservandam, facit ut jure naturæ et gentium ea præstare valeat que non repugnant justo judicis præcepto judex autem non præcipit reo ut in carcere maneat, nec prohibet ei ut fugiat, si possit: tale namque præceptum esset supra humanam conditionem et contra jus naturæ. Ergo reus fugiendo, jure suo utitur, nec ulli facit injuriam, dummodò ministris justitiæ violentiam non inferat, etiamsi ex illius fugå aliquod damnum sequatur custodibus carceris, eò quòd illum damnum sit effectus per accidens et præter intentionem fugientis, cùm ipse utatur jure suo: imò potest rumpere vincula, parietes, etc., quia sic fugiens nulli facit vim; propriè enim vis non infertur nisi creaturæ rationali: sicut damnatus ad bestias feram occidere potest. Nec censeretur vim ministris inferre, si fugiendo secum traheret carceris custodem illum tenentem, aut in terram projiceret, etc., benè tamen si eum ligaret aut graviter percuteret, etc.

Quæ demùm intelligenda sunt quando per sententiam justam judicis non fuit damnatus ad pœnam carceris: tunc enim ei non foret licitum fugere; quia sicut tenetur exulare, qui condemnatur ad exilium, et qui condemnatur ad non exeundum à civitate, tenetur ibi remanere, quia quilibet tenetur obedire justitiæ legali in his quæ justè præcipit, ita damnatus ad pœnam carceris licitè fugere nequit. Quidam tamen excipiunt casum quo quis esset damnatus ad carcerem perpetuum vel ad durissimam servitutem, ut ad triremes, quia hæc morti æquiparantur, voluntque tunc licitum esse fugere, quod alii limitant, nisi iste reus mereretur mortem ac ad illam foret condemnatus, eaque pœna in carcerem perpetuum commutaretur; eam quippe acceptando videtur renuntiâsse juri quod antea habebat fugiendi.

Quando reo licitum est fugere è carcere, licitum quoque est ejus amicis aut aliis, nisi fuerint ministri justitiæ, fugam illi consulere, ipsique instrumenta ad vincula rumpenda, effringendumque carcerem necessaria subministrare: non tamen licitè possunt eum exteriùs juvare immediatè, ipsimet vincula rumpendo, aut carcerem effringendo: jam enim tanquàm cause principales ad liberationem rei directè concurrerent, valdèque rempub. offenderent absque jure ad lædendum; licitum est illis sine vi et injuriâ decipere cu stodem, ut reus occasionem fugiendi capiat; potest etiam reus muneribus amicitiam custodis sibi com

parare eo animo ut liberiùs tractetur indeque arreptâ occasione fugiat Nequit tamen dare illi pecunias directè petendo, ut sibi liberam evadendi facultatem tribuat, quia custos licitè non potest hanc facultatem vendere, nec concedere.

Quæres secundò an possit aliquis damnari ad sibi propinandum venenum, et reus teneatur ad illum sumendum.

Resp. negativè, quia, ut ait D. Thomas, nullus ita condemnatur quòd sibi ipsi mortem inferat, sed quòd ipse mortem patiatur, et ideò non tenetur facere id unde mors sequatur. Atqui sibi propinare venenum mortiferum, est sibi ipsi mortem inferre. Ergo nullus potest ad id condemnari, et condemnatus non tenetur, imò licitè nequit illud sumere, sed tantùm id pati merè passivè se habendo, et adhuc infusum ab aliis ori ejus, non deglutiendo si possit; idemque dicendum de aliis actionibus directè necem inferentibus.

ARTICULUS IV.

De injustitia testium.

De hâc materiâ tractat D. Thomas, 2-2, quæst. 70, per quatuor articulos: in primo quærit utrùm homo teneatur ad testimonium ferendum, et respondet quòd si requiratur testimonium alicujus subditi auctoritate superioris, cui in his quæ ad justitiam pertinent obedire tenetur, non est dubium quin teneatur testimonium ferre in his in quibus secundùm ordinem juris testimonium ab eo exigitur, puta in manifestis, et in his de quibus infamia præcessit: secùs verò in aliis, puta in occultis, et de quibus infamia non præcessit.

Si verò requiratur ejus testimonium non auctoritate superioris cui obedire tenetur, tunc distinguendum est. Quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab injustâ morte, seu pœnâ quâcumque, vel à falsa infamiâ, vel ab aliquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum: et si ejus testimonium non requiratur, lenetur facere quod in se est, ut veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc prodesse possit: dicitur enim Psalm. 81: ‹ Eripite pauperem et egenum, de manu peccatorum li‹berate, et Proverb. 24 :› Erue eos qui ducuntur ad mortem. Et ad Rom. 1: Digni sunt morte, etc., ubi dicit Glossa: Consentire est tacere cùm possis redarguere. Super his verò quæ pertinent ad condemnationem alicujus, non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cùm à superiore compellitur secundùm ordinem juris; quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non cst curandum, quia ipse in hoc periculum spontè se infecit; alia autem est ratio de reo, cui periculum imminet, eo nolente. Hactenùs D. Thomas. Cujus ultima verba intelligenda sunt de accusatore qui iniquè, id est, non servato juris et charitatis ordine, aut temerè, sine ullâ necessitate accusavit sponte suâ, solùmque ex odio: tunc enim non tenetur quis testimonio suo ad eum defendendum se offerre, aut illius solâ petitione duci ad testificandum : secùs verò de illo qui præcepto superioris; aut ex justà et necessarià causâ accusavit: aliàs miserrima foret hujus accusatoris conditio, si alii non tenerentur testimonium ferre:

non enim æquum est ut ob hanc actionem licitam et bono communi aut privato necessariam, pœnam talionis aut infamiæ notam incurrat. Unde tenentur alii eidem suo testimonio subvenire, utpote innocenti, etiamsi alius contra quem testimonium ferunt, sit plectendus; in hoc enim non est inconveniens, cùm sit nocens. Hinc colligitur quòd quando testis mandato judicis debitè vocatus et citatus, comparere recusat, aut sciens à judice requiri, se abscondit, aut sistens in tribunali à judice legitimė interrogatus, non vult respondere, aut dicit se nescire, etc., peccet contra charitatem, contra obedientiam et justitiam legalem, ut constat ex dictis de reo, imò et contra justitiam, ut vult probabilior sententia. Ratio est quia quando omissio manifestationis debitæ est vera causa injustæ actionis aut detentionis, tunc non manifestans peccat contra justitiam et tenetur ad restitutionem damni inde consecuti. Atqui testis prædictus est causa saltem indirecta damni proximo consecuti, et quantùm est ex parte suâ est causa moralis ut judex ferat sententiam in damnum alterius, et ut pars kesa non reparetur: ergo illi restituere tenetur.

Excipiuntur tamen quidam casus. Primus est si testis se occultet antequàm vocetur, aut præsens prudenter veritatem occultet ad vitandum aliquod grave damnum, quod inde probabiliter timet obventurum sibi aut cognatis suis, sive in honore, famâ, aut bonis: tunc enim non peccat, nisi ratio boni communis reipub. aut religionis, cui aliter provideri non potest, id requireret. Ex quo inferunt auctores rarò consanguineos, affines, religiosos, teneri contra consanguineos testimonium ferre, quia damnum unius redundat in alterum, ut patris in filium, vel fratris in fratrem, etc., et exinde maxima dissensiones, rixæ, et inimicitiæ nascerentur inter eos. Demùm sunt intelligenda hæc de damno alterius privati vitando per illud testimonium : secùs de damno reipub. aut religionis. Hinc etiam quidam docent, quòd dùm testes timent ne reus ipsorum crimina occulta detegat, unde gravi infamiâ notarentur, non obligantur ad testificandum; neque etiam tenetur qui est particeps in crimine, timens manifestationem et punitionem sui delicti; neque qui in proximo promovendus est ad sacros ordines, tenetur ad testificandum in causâ sanguinis, si inde timeat se contracturum irregularitatem.

Secundus casus, est quando testis interrogaretur de iis quæ sub secreto accepit, de quibus D. Thomas hic ad 2, ait: De illis quæ homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre quia hujusmodi non scit ut homo, sed tanquàm Dei minister, et majus est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto. Circa ea verò quæ aliter homini sub secreto committuntur, distinguendum est: quando enim sunt talia, quæ statim cùm ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur, puta si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in grave damnum alicujus personæ, vel si quid aliud est hujusmodi, quod quis propalare tenetur, vel testificando vel denuntiando, contra hoc debitum obligari non potest

per secretum commissum. Quandoque verò sunt talia, quæ quis prodere non tenetur, unde potest obligari ex hoc quòd sibi sub secreto committantur, et tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex præcepto superioris, quia servare fidem est de jure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod est de jure naturali. Hactenus D. Thomas (1).

Hinc doctores inferunt, advocatos, tabelliones, consiliarios, casuistas, medicos, chirurgos, obstetrices, similesque personas, quibus secreto explicito vel implicito deteguntur crimina, non teneri ea prodere, neque posse ea revelare, nisi sint in damnum publicum vel privatum, quamvis à judice sub juramento interrogarentur, quia aliàs nullus auderet eorum fidei se committere, nec ab eisdem in necessitate consilium vel auxilium petere, sicque mala malis adderentur, et id foret contra bonum commune.

Aliqui superaddunt sequentes casus, nempe si agatur de re furtim sublatâ, quam testis benè novit acceptam tantummodò fuisse in justam compensationem, aut ob gravissimam necessitatem. Item si tantùm à personis parùm fide dignis id noverit; imò nec hujusmodi personas judici manifestare debet. Item si per injuriam acceperit delicti notitiam, v. g., litteras aperiendo, aut vi cogendo eum ad delicti revelationem, etc., tandem si sciat ex ignorantiâ factum, et absque ullâ culpâ in his, inquiunt, et similibus casibus aliquis non tenetur revelare, etiamsi superior præcipiat sub pœnâ excommunicationis. Hinc quando Titius, v. g., obtinet litteras monitoriales, quibus sub excommunicatione præcipitur, ut quicumque novit tantam pecuniæ summam illi fuisse furto ablatam, auctorem furti manifestet; qui scit Caium eam abstulisse, sed videt summam illam tunc restituendi verà impotentiâ laborare, non tenetur declarare, verùm ex tunc illum secretò monere tenetur, ut cùm primùm poterit, restituat; quòd si monitus restituere renuat cùm possit, tenetur antequàm terminus in litteris præfixus elapsus fucrit, illum denuntiare, quia jam retentio alieni injusta est et peccaminosa. Similiter si Titius ad bellum proficiscens, apud Caium deponat catenam auream, dicens: Si in bello moriar, tua sit ista catena, non tenebitur Caius illam hæredibus restituere Titii, quantumvis litteras monitoriales generales obtinuerint contra eos qui habent de bonis Titii defuncti : imò neque alii hujus donationis conscii, tenebuntur rem judici manifestare, quia scilicet monitorium non debet nec potest aliter intelligi quàm de iniquâ detentione, quadis non est ista. Porrò circa hæc monitoria tria sunt observanda. In primis terminis in monitorio præfixus videtur intelligendus à die publicationis, et non à die notitiæ illius juxta plures auctores, qui inde colligunt, quòd si in monitorio præceptum imponatur revelandi intra decem dies, illi dies sint numerandi à die publicationis, adeò at si nonnisi post illos decem dies monitorium veniat in cognitionem alicujus, ille non teneatur sub excommunicatione crimen revelare, nisi (f) Vid. Appendicem 11 de Revelatione secreti, ad calcem.

postea compellatur. Secundò quod non sit obligatio revelandi nisi id quod in judicio probari potest, quando monitorium præcipit ut aliquid reveletur aut denuntictur. Si verò præcipiat ut homines testimonium ferant, tunc qui sciunt, declarare tenentur quod nôrunt, sive probari possit, sive non : unde verba monitorii sunt diligenter expendenda; quòd si ex eis præcisè mens superioris deprchendi nequeat, tunc ex circumstantiis est indaganda. Qui tamen novit impedimenta matrimonii inter nubere volentes, tenetur occultè declarare parocho. Tertiò quando fertur excommunicatio ad instantiam partis, v. g., ut quis intra mensem solvat, aliàs excommunicationem incurrat, potest pars illum terminum prorogare per alium mensem, inscio judice. Et tunc debitor non incurrit excommunicationem, dummodò intra illum terminum prorogatum solvat; verùm de his alii judicent hic solùm admoneo concilium Trident. 25, de Reformatione, cap. 3, declarâsse, ex re vulgari et levi monitoria decernenda non esse.

sess.

§ 1. De numero testium ad probationem necessario, el quales debent esse ad faciendam fidem.

D. Thomas hic, art. 2, probat jure naturali et divin., sufficere duorum vel trium testimonium, juxta illud Deuteron 17: In ore duorum vel trium peribit qui interficietur, et cap. 19: In ore duorum vel trium stabil omne verbum. Et ratio est, quia secundùm Philosophum in 1 Ethic., cap. 3, certitudo non est similiter quærenda in omni materiâ. In actibus enim humanis, super quibus constituuntur judicia, et exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstrativa, eò quòd sunt circa contingentia et variabilia. Et ideò non sufficit probabilis certitudo, quæ ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus à veritate deficiat. Est autem probabile quòd magis veritatem contineat multorum, quàm dictum unius, el ideò cùm reus sit unus, qui negat, sed multi testes idem asserunt cum actore; rationabiliter institutum est, jure divino et humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus comprehenditur, scilicet principio, medio et fine, unde, juxta Philos., omne totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium numerus dùm duo testes conveniunt cum actore, et ideò requiritur binarius testium numerus, vel ad majorem certitudinem ut sit ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Unde et Eccl. 4, dicitur : ‹ Funiculus triplex difficilè rumpitur, etc. Hec D. Tho

mas.

Verùm crescente hominum malitiâ, depravatâ fide, corruptâque justitiâ, expediens, imò et necessarium fuit ad vitanda graviora inconvenientia, augere testium numerum, ad habendam majorem certitudinem, maximè in defunctorum testamentis, et in condemnatione episcoporum, presbyterorum, etc., ob tres rationes, quas tradit D. Thomas hic, ad 3. Ad hoc quippè angmentum jus naturale et divinum permissivè se habet, et relinquit juri humano istam facultatem, prout bono communi expediens fucrit. Dico quòd ad hoc ut duo testes faciant sufficientem et plenam probationem,

debent habere sequentes conditiones. Primò esse omni exceptione majores, seu integerrimæ fidei, quorum testimonium nullâ legitimâ exceptione repelli possit, ac de facto ex certà scientiâ deponere. Secundò debent esse jurati, seu ante omnia juramentum de veritate dicendâ præstare, 4, q. 3, cap. Jus juri, et cod. de tribus, 1. Jurisjur., ita ut nullius testimonio, etiam episcopi, religiosi, etc., in judicio standum sit in alterius præjudicium, nisi ante juramentum hoc præstiterit; in nostro tamen ordine testes non solent juramentum præstare, sed à prælato juridicè procedente interrogantur et audiuntur, facto illis priùs formali præcepto, in virtute Spiritûs sancti et sanctæ obedientiæ, addità aliquando etiam excommunicationis pœnâ, ut quod sciunt deponant. Quod sanè præceptum non minùs dominicanos perstringit et ad veritatem aperiendam urget, quàm juramentum liget cæteros. Tertiò debent esse contestes, seu de eodem facto deponere, et concordes, seu quoad illius speciem ac circumstantias speciales convenire. Si enim unus non confirmet rem de quâ alius testificatur, sed aliam diversam declaret, tunc quilibet est singularis in suo dicto, nec censentur duo testes, sed unus. Cap. Licet de Probation. et ex cap. Licet universis, de testibus. Quomodò autem convenire debeant disertè, explicat D. Thomas hic, ad 2. Vide ibi. Quartò opus est ut testentur se aliquo sensu externo factum percepisse, v. g., vidisse Titium furantem, occidentem, etc., vel blasphemantem audivisse, ita ut crimen consistens in facto, visu, in voce verò consistens, auditu perceptum fuerit, cod. de test. 1. Sola. Quintò, ut solùm vocati et citati à judice, aut à parte, vel accusatore adducti et producti venerint ad testificandum. Ex hoc enim quòd quis spontè se offert, suspectus efficitur. Cod. de episcop. et cleric. 1. Presbyter.

§ 2. An alicujus testimonium sit absque illius culpå repellendum.

D. Thomas hic, art. 3, id explicat dicens, quòd testimonium non habet infallibilem certitudinem, sed probabilem. Et ideò quidquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificandâ non sit firmus; quandoque quidem propter culpam, sicut infideles et infames; item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpâ, et hoc est vel ex defectu rationis, sicut patet in pueris, amentibus, et mulieribus; vel ex affectu, sicut patet in inimicis, personis conjunctis et domesticis; vel ex exteriori conditione, sicul sunt pauperes, servi, et illi quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet quòd testimonium alicujus repellitur et propter culpam, et absque culpâ. Hæc D. Thomas. He personæ ex ipso jure non sunt idonea ad ferendum testimonium; quando tamen spectatis circumstantiis, testes magis idonei haberi non possunt, videtur admitti posse, ut si Titius fuerit occisus in cubiculo, vel in sylvå, tempore noctur

no, etc. Imò tanta potest esse unius testis omni exceptione majoris auctoritas, ut simul cum testibus minùs idoneis ad probationem sufficiat. Quòd si ex naturâ aut circumstantiâ delicti non satis colligi possit alios suppetere præter non idoneos, eorum testimonium interdùm facit indicium. Verùm hæc jurisperitis examinanda relinquimus.

§ 3. Utrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale.

D. Thomas hîc, art. 4, docet quòd falsum testimonium habet triplicem deformitatem : uno modo ex perjurio, quia testes non admittuntur nisi jurati, et hoc semper est peccatum mortale; alio modo ex violatione justitiæ, hoc modo est peccatum mortale ex genere suo, sicut et quælibet injustitia; et ideò in præcepto 8 Decalogi sub hâc formâ interdicitur falsum testimonium cùm dicitur Exod. 20: Non loqueris contra ‹ proximum tuum falsum testimonium. › Non enim contra aliquem facit, qui eum ab injuriâ faciendâ impedit, sed solùm qui ei suam justitiam tollit. Tertiò ex ipsâ falsitate, secundùm quòd omne mendacium est peccatum; et ex hoc non habet falsum testimonium, quòd semper sit peccatum mortale. Hæc D. Thomas. Hinc colligitur, primò quòd testimonium falsum ratione juramenti adjuncti, sive in judicio, sive extra prolati, sive fn re gravi, sive in re parvâ, semper est peccatum mortale, ob gravem injuriam quæ fit Deo, dùm in testem falsitatis adducitur, et committitur perjurium. Secundò quòd testimonium falsum, secluso juramento, quando est contra justitiam, est quidem mortale ex genere suo item in individuo, quando infert notabile damnum proximo: potest tamen esse solùm veniale, si solùm in re levi existat; ratione cnim parvitatis materiæ excusatur à mortali. Si verò non sit contra justitiam nec contra juramentum, Lanc metiendum est juxta naturam mendacii. Tertiò quòd testimonium falsum absque juramento in judicio iniquo, in quo nimirùm juris ordo non servatur, vel à non judice, vel sine testibus aut probationibus profertur, non est peccatum mortale, sed solùm veniale; utpotè quia tale judicium est nullum ac iniquum, ideòque non obligat ratione suî ad dicendam veritatem nisi ergo res sit de se admodùm gravis, est duntaxat veniale peccatum. D. Thomas ad 2. Quartò quòd testimonium falsum in judicio materialiter solùm, puta cùm creditur esse verum post adhibitam sufficientem et debitam diligentiam, non est peccatum; excusatur enim talis homo ratione ignorantiæ invincibilis, ut docet D. Thomas hîc, ad primum, dicens quòd in testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens id de quo certus non est, sea dubium debet sub dubio proferre, et id de quo certus est, pro cerlo asserere. Sed quia contingit ex labilitate hu manæ memoriæ, quòd reputat se homo quandoque certum esse, quod est falsum, si aliquis hoc cum debitâ sollicitudine recogitans, æstimet se certum esse de co quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum tcstimonium per se, sed per accidens contra id quod interdit. Si tamen sufficientem

« VorigeDoorgaan »