Pagina-afbeeldingen
PDF

tur inaius, tam quia lumc niaximè videtur locum habere istud effatum : ln dubiis favendum est reo. Nec valet dicere hinc sequi dari posse bellum ex utrâque parte justum : non enim est inconveniens contingere per accidens, et suppositâ aliquâ ignorantiâ, bellum ex utrâque parte justum, prout accidit in nostro casu. Sic igitur reo qui accusatur et interrogatur, licitum «est se defendere veritatem occultando quam confiteri non tenetur, per convenientes modos: puta ut non respondeat, ad quæ respondere non tenetur; mendacium autem et falsitatem dicere in nullo casu licet, ut D. Thomas rectè monet. Dùm enim iste reus nec silentio, nec appellatione, neque aliâ viâ subterfugere valet, licitè potest veritatem occultare utendo æquivocatione materiali, ut dictum est supra. Notat Bannes quòd D. Thomas prudenter admonet hujusmodi reos, ne mentiantur: quia est tunc magna tentatio et occasio negandi simpliciter veritatem et mentiendi ad vitanda supplicia; idque facilè evenire potest, si habeant tunc intentionem accipiendi hæc verba : non occidi hominem, non commisi crimen; omninò absolutè, absque amphibologicâ locutione ac restrictione; de falsitate hujus propositionis non curando, neque de eâ verificandâ juxta aliquem sensum occultum, dummodò supplicia evadant. Tunc enim miseri rei persæpè dicunt quidquid venit in mentem, neque malum reputant contra illam ire, et mentiri, dummodò id conducere possit ad vitandas poenas. Nec debet judex juramento delato de dicendà veritate reum interrogare, antequàm illi manifestet semiplenam probationem aut indicia manifesta, etc. Aliàs, quamvis celet aut falsò neget, videtur esse simplex mendacium officiosum et vcniale, nec peccat contra juramentum reus, utpote quia est inlelligendum tantùm de veritate, de quâ interrogabitur, juridicè : ita Sotus, Navarrus et alii. Hinc colligit Bannes loco ciuato quòd reus in nostro casu negando se fecisse crimen, non tenetur ad restitutionem famæ accusatoris, qui ex hàc negatione infamatur: tum quia justè se defendit, nec mentitur; per accidens autem sequitur infamia injusti accusatoris; tum quia dato quòd mentiretur, illud tamen mendacium non esset contra justitiam in ordine ad accusatorem, respectu cujus habet jus ad se defendendum. Contrarium tamen docet Cajetanus in Summâ, verb. IRestitutio, cap. ultimo. Dcinde idem Dannes, q. 70, art. 1, parte 4, concl. 2, ait quòd si judex ut persona publica, vel ejus mimistri, injustè, minis, tormentis, vi, fraude aut falsâ promissione impunitatis, aliove modo contra ordinem juris, secretum alicujus delictum extorqueant, tenetur cessare, nec potest ultra procedere, aut illud punire, sive à reo, sive à testibus per injuriam extorserint quæ sit peccatum mortale, ut probat Innocenlius papa lII, in cap. Qualiter et quando, tit. 1, de Actionil)us, quia ex his quæ inordinatè acta sunt, non potest ordinabiliter agi: quando enim medium est iniquum, etiam cognitio inde parta est iniqua et inutilis ad aliquem effcctum juridicum.Adde qiiòd confessio convin

cens in judicio, debet esse legitima, ac nequaquàm per injuriam extorta. Dico secundò, quando judex legitimè procedit ac juridicè reum interrogat, idque reus certò cognoscit, tunc sub peccato mortali tenetur confiteri veritatem, etiamsi ob eam confessionem sit pœnâ mortis plectendus: nec potest eam negare, etiamsi per hanc negationem haberet probabilem spem evadendi mortem. Ita expressè D. Thomas hîc, art. 1, et communiter Thomistæ, aliique innumeri extranei (1). Conclusionem nostram probat S. doctor in Sed contra dicens : Omne quod est contra gloriam Dei, est peccatum mortale, quia ex praecepto tenemur omnia in Dei gloriam facere, M ad Corinth. 10. Sed quòd reus id quod contra se est confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, ut patet per illud quod Josue dixit ad Achan : Fili mui, da gloriam Deo, et confitere atque indica mili quid feceris : ne abscondas, Josue 7. Item Eccl. 4, dicitur. Pro animâ tuâ, non confundaris dicere verum. Probat in corpore art. 1, dicens quòd quicumque facit contra debitum justitiæ, mortaliter peccat, ut ostensum est supra quæst. 59, art. 4. Pertinet autem ad debitum justitiæ quòd aliquis obediat suo superiori in his ad quæ jus prælationis se extendit : judex autem est superior respectu ejus qui judicatur. Et ideò ex debito tenetur accusatus judici veritatem exponere, quam ab eo secundùm formam juris exigit. Unde si

(1) Theologi qui non admittunt illam obligationem, præsertim in mäteriâ criminali, et quando mors vel aliud malum gravissimum immineret reo ex suâ confessione, si véritatem detexerit, eo mituntur principio : Lex humana non potest hominibus imponere onus humanæ fragilitati durissimum, nisi id exigente ratione boni publici; dubitare certè nemo potest quia maximè onerosa sit obligatio quam judex imponeret reo, si iste apprehendat se damnari non posse citra suam confessiónem defectu probationum sufficientium, damnandum verò poenà capitali si veritatem ingenuè fateatur; videamus proinde an urgens ratio boni publici exquirat tam grave onus subditis imponi. Haec ratio necessitatis nón facilè probatur; nam 1° olim fuêre et nunc sunt nationes in quibus in materiâ criminali reus non jubetur præstare juramentum de a riendà veritate; inde législator non suspicatus fuit inferendum esse grave nocumentum bQno publico. 2° Vel independenier à confessione rei adsunt probationes |#; criminis, vel non; si priùs, judex jure naturaii et publico potest condemnare reum ad pœnas condignias, sive fateatur, sive neget suum criimen: quis enim dixerit illam confessionem omninò requiri üt justum feratur judicium? Si p^sterius, non tanti interest boni publici ut reus condemnetur; tunc enim crimen valdè dubium supponitur, et ea est fragilitas humana ut plerique hóminum qui in his angustiis versantur non sini veritatem contra seipsos et periculo certo propriæ vitæ confessuri, licet illud legislator imperet: ergo non videtur esse ratio sufiiciens boni püblici ad éxigendum ab hominibus agtum adeò heroibum... Hanc $ententiam satis probabilem reputant multi, qui etiam opinioni adversæ adhærent , ut Lessius lió. 2, cap. 31, n. 16; B. Liguori lib.4, n; 271. Quidquid stătuatur de probabilitate intrin$ecâ utriusque ópinionis, confessarius ngn deberet nimiâ severitate ágere erga reum qui reluctaret, nec se obligatum crederet ad confitendum crimen : in eo omnes conveniunt.

(Edit.)

noluerit confiteri veritatem, quam dicere tenetur, vel si eam mendaciter negaverit, peccat mortaliter. Sic etiam miles duci præcipienti ut hostes aggrediatur, aut stationem suam teneat, etiam cum vitæ periculo obedire tenetur; quia disciplinæ militaris et præcepti hujus observatio, est necessaria boni communi, quod est præferendum privato militis : quòd autem reus in nostro casu teneatur obedire et confiteri veritatem judici, hoc est necessarium ad bonum commune, cùm non possint puniri delicta ac judicia criminosa terminari, nisi per rei confessionem, aut ejus convictionem per testes sufficientes in judicio cognoscantur de}icta. Ergo, etc. Probat insuper D. Thomas ibidem ad 2, dicens quòd mentiri ad liberandum aliquem à morte cum injuriâ alterius, non est mendacium simpliciter officiosum, sed habet aliquid de pernicioso admixtum : cùm autem aliquis mentitur in judicio ad excusationem sui, injuriam facit ei cui obedire tenetur, dùm illi denegat quòd ipse debet, scilicet confessionem veritatis. Et ibidem, ad 3, ait quòd reus qui mentitur in judicio se excusando, facit et contra dilectionem Dei, cujus est judicium, et contra dilectionem proximi : tum ex parte judicis, cui debitum negat; tum ex parte accusatoris, qui punitur, si in probatione deficiat; quod autem est contra charitatem est de se peccatum mortale. Plures tamen auctores docent quòd non respondere judici, celare veritatem, aut falsum dicere etiam juridicè interroganti, potest quandoque esse solùm veniale peccatum ex parvitate materiæ, dummodò non interveniat juramentum. Quæ materiæ levitas ex duplici capite desumi potest. Primò ex parte juris quod habet judex ad interrogandum : si enim illo jure tenebatur sub peccato mortali ad interrogandum de aliquo, quidquid illud sit, tenebitur quoque interrogatus aperire veritatem, sub mortali : unde religiosus tenetur sub mortali respondere visitatori interroganti de observantiis regularibus, quia ipse visitator tenetur sub mortali de his inquirere, etiamsi quilibet religiosus in particulari non peccet mortaliter, v. g., in fractione silentii. Si verò judex licitè quidem interrogat, sed non tenebatur interrogare, quia talis interrogatio non multùm pertinebat ad causam, tunc reus non tenebitur respondere veritatem sub mortali. Secundò ex circumstantiis considerari potest gravitas aut levitas mendacii in judiciis, scilicet ex injuriâ quam patitur accusator aut testis juridicè ac legitimè agentes. Ratio est, quia mendacium in judicio est immediatè contra justitiam vel religionem. Atqui in vitiis contra vstas virtutes potest reperiri levitas materiæ, ut si quis furetur obolum, etiam in loco sacro. Ergo tale mendacium potest quandoque esse solum veniale. Ita Banncs, 2-2, q. 69, art. 2, part. 2, conclus. 2. Idem docet Sotus lib. 5 de Just., q. 6, art. 1, et in relect. de tegendo secreto, memb. 2, q. 7, concl. 2. Cajetanus tamen docet omne mendacium sive in tribunali poenitentiæ, sive in jndicio esse peccatum mortale, 2-2, q. 69, art. 1, et verb. Confessionis condit., 4, in Summâ.

Quomodò autem se gerere debcat confessarius tho.

mista in confessione miserorum reorum, qui juridicè iuterrogati negârunt veritatem, aut eam fateri nolunt? — Respondeo debere cautè et prudenter se gerere in re tanti momenti, neque facilè absolutionem concedere, aut denegare praecipitanter; sed paululùm eam suspendere, ac interim diligenter inquirere tum à reo, tum ab ejus advocato an sit aliquis defectus in processu, aut in muodo procedendi judicis, aut in dictis testium, aut circa probationes, aut circa ordinem juris; tunc enim reus non tenetiir respondere. Quòd si è contra omnibus ritè ac maturè pensatis videat, nec ullatenùs dubitet reum juridicè interrogari, et teneri ad obediendum judici, debet eum hortari ut veritatem fateatur : quòd si noluerit, nondùm potest illum absolvere, cùm peccet mortaliter, velitque in peccato perseverare, sed potest absolutionem suspendere, suppono enim nondùm prolatam esse sententiam, ncc periculum esse in morà. Et tunc si post negationem veritatis reus à pœnà et à judicio liberetur, postea ritè pœnitendo de hoc péccato absolvi poterit à confessario, imposità ei salutari pœnitentiâ, injunctàque obligatione restituendi damna quæ parti contrariæ intulit per crimen, et majus damnum quod ex ejus negatione eidem causavit, quia respectu illius peccavit reus contra justitiam : non tamen cogi potest ut ad carcerem redeat aut judicem adeat et seipsum prodat, cùm respectu judicis, obedientiam et justitiam legalem duntaxat violaverit, judexque sno officio perfunctus fnerit, ac cessaverit finis interrogationis, causâ jam decisâ et reo liberato. Quòd si reus non fuerit quidem condemnatus, sed tamen non omninò liberatus, nec extra judicium positus, si contingat denuò à judice interrogari, tunc sub peccato tenetur se retractare, et veritatem fateri: nisi tunc (ut quidam volunt) incurreret novam pœnam, convictus de novâ pœnà perjurii; quia, ut inquit Bannes ibid., concl. 3, ille se proderet tanquàm reum de novâ culpâ, quod nemo facere tenetur. Si autem non sit periculum quòd novam pœnam incurrat, tenetur fateri veritatem quam negavit, ideòque si probabile sit quòd iterùm interrogabitur, confessarius debet ipsum manere ut sit animo paratus, habeatque tunc voluntatem fatendi veritatem : aliàs si careat dolore de præterito mendacio, et vero proposito se retractandi in casu qno denuò interrogetur, absolvi nequit, cùm velit perseverare in suà rebellione et peecato, ac de novo præceptum transgrediendi voluntatem habeat. Quòd si credatur judicem ampliùs non interrogaturum, et reus nihil cogitet de tali proposito, sed sit quasi in bonâ fide, non habens scrupulum de negatione præteritâ, quam licitam esse fortè putavit, videtur quòd tunc confessarius regulariter non debeat examinare ac urgere circa tale propositum, cùm sit res dificillima, ac gravis tentatio, quâ fortè exponeretur reus periculo peccandi, sed quòd tune sufficiat reum monere in genere ut animo firmiter et efficaciter proponat omnia peccata in posterum cavere, doleatque de præteritis, nisi in reo videat bonas dispositiones, nec sit periculum hujus eversionis, si obligationem hujus propositi in particulari eidem manifestel. Quandò tandem reus juridicè interrogatus, non obstante quòd veritatem negaverit, condemnatus fuit et ad supplicium ducitur, optimè quidem facit confiuendo veritatem : de rigore tamen ad id faciendum non tenetur, nisi aliquod notabile damnum inde consequeretur; sed tunc sufficit quòd suum peccatum ritè confessus fuerit ac sacramentalem absolutionem receperit. Ita Navarrus in Manual., cap. 26, num. 38.

§2. Utriim reus possit infamare accusatorem, aut testes, aut seipsum absque peccato.

Constat ex dictis reum contra ordinem juris accusatum aut denuntiatum, negando crimen occultum, quod non est probabile in judicio, non peccare, etiamsi ex hoc indireclè infametur accusator, et uanquàm calumnialor habeatur. Ratio est, quia quoties crimen est occultum et reus non tenetur illud confiteri, toties habet jus se defendendi cum moderamine per media licila : est autem licitum reo in hoc casu negare crimcn. Unde accusator sibi imputaré debet, si inde infamiam consequatur; cùm enim reus sit publicè et in judicio innocens, innocentiam suam publicè defendendo, utitur jure suo. An verò peccet,si nedum simpliciter crimen neget, sedetiamaccusatorem mendacem,calumniatorein,etc., appellet, respondetur illum peccare contra charitatem, si sufficienter se defendere valeat per simplicem negationem absque alià verborum asperitate, cùm absque ullâ necessitate infamet accusatorem, et hæ injuriæ verborum habeant rationem vindictæ et recriminationis, non verò justæ et necessariæ defensionis. Ratio est, quia sic accusatus debet se defendere cum minimo damno possibili alterius, et cum moderamine; ergò cùm aliter absque verborum asperitate se tueri valeat, censetur tunc moderamen excedere. Secùs dieendum, si crimen jam foret sufficienter probatum, et reusjuridicè interrogetur: tunc enim cùm non possit absque peccato negare crimen, neque proindè ipsi licitum est, directè aut indireclè accusatorem infamare. ldem dicendum de testibus, nempe licitum esse reo, illorum crimina occulta detegere; si tamen valeant ad infirmandum testimonium, et probari possint, non solùm quando falsum testimonium proferunt, sed etiam quando verum dicunt contra ordinem juris, ac spontè se ad testificandum offerunt, quia hæc objectio criminum habet tunc rationem defensionis respectu rei contra invasores. Quod etiam quidem extendunt quando testes secundùm juris ordinem verum proferunt testimonium. Id tamen limitandum censeo, quando crimen accusati non est probabile in judicio, puta si unus solus adsit tcstis non omni cxceptione major : isteenim utiliter ac temerariè se exposuit huic periculo infamiæ non enim cum tanto suo detrimento testificari tenebatur, si timebat reum declaraturum ejus criImmina. Tandem licitum est reo, ut à gravibus tormentis se liberet torturæ, seipsum infamare confitendo judici crimen verum, sed occultum de quo contra juris or. dincm interrogatur. Quia cùm quilibet sit dominus

famæ, sicut et pecuniæ, potest ob urgentem et rationabilem causam , qualis est ista, ejus dispendium ferre. Imò auctores docent in isto casu à mortali per se loquendo excusari, qui metu gravissimorum tormentorum, falsum crimen de quo accusatur, faletur, quia nemo tenetur cum tantis doloribus vitam tneri contra invadentem, voluntque solùm venialiter peccare, illo mendacio officioso. Nec in hoc propriæ morti per se dat causam, sed tantùm per accidens et permissivè : licitè enim commutat gravia longaque tormenta, quæ causant mortem, et sunt quasi prolixa mors, breviore morte. Si tamen cessent tormenta, nec sit periculum quòd ex retractatione ampliùs gravi torturæ applicetur, ut dùm ascendit patibulum, tenetur se retractare coram populo, cùm tunc ea retractatio non possit illi obesse, sed prodesse, saltem ad relinquendum in animis hominum dubium et suspicionem de veritate, ac de illius innocentià. Peccatum mortale foret, si quis propter hujusmodi tormenta vitanda, alios falsò infamaret : tunc enim esset mendacium perniciosum; et innocenti causat grave damnum facitque notabilem injuriam : non enim est dominus famæ aliorum, sicut propriæ. Quando tamen fama illius ita cst conjuncta cum aliorum famâ, ut unà læsâ lædatur alia, ac per illius infamiam aliis notabile damnum consequatur, videtur tunc per accidens graviter peccare ac contra justitiam, respectu saltem aliorum et teneri ad restituendum, se retractando, si ob tormenta vitanda, præsertim levia, se infamaverit, ex quàdam animi nimiùm delicati et sensibilis mollitie.

§ 3. Utrium liceat reo judicium per appellationem declinare.

Divus Thomas art. 3, docet quòd duplici de causâ contingit aliquem appellare : uno quidem modo, confidentiâ justæ causæ, quia videlicet injustè à judice gravatur; et sic licitum est appellare : hoc enim cst prudenter evadere, justèque se defendere contra invadentem, ut approbatur 2, q. 6, et D. Paulus ad Cæsarem appellavit Actor. 25; neque reus sic appellando, alicui facit injuriam, cüm utatur jure quod natura unicuique dedit seipsum debito modo ab injusto gravamine defendendi ; nulla autem honestior via se tuendi à superiore, et judice inferiore injustè gravante excogitari potest, quàm recurrere ad majorem superiorem, qui illi gravamini mederi potest. Unde justa appellatio meritò tanquàm innocentiæ præsidium et defensio ab omnibus admittitur de jure naturae.

Alio modo aliquis appellat causâ afferendae morae, ne contra eum justa sententia proferatur; et hoc est caluminiosè se defendere, quod est illicitum : facit enim injuriam judici, cujus officium impedit, et adversario suo, cujus justitiam quantùm potest perturbat : et ideò sicut dicitur 2, q. 6, omni modo puniendus est cujus appellatio injusta pronuntiatur. Quæ D. Thomæ verba videntur intelligenda de appellante à sententià quæ ex omni parte scitur esse justa.

Appellatio regularitcr duplicem vim habet. Primò devolutivam causæ ad judicium superioris. Sccundù

suspensivam sententiæ inferioris judicis. De Appellat. cap. Ad hæc, et cap. Proposuit. Item ff. Nihil novari, lib. Unica. In quibusdam tamen casibus appellatio sententiam non suspendit, sed judex non obstante appellatione eam potest exequi. Primò, si appelletur à sententià correctionis non excedentis modum à canone vel statuto præscriptum: tunc enim correctio non est differenda, ne delur occasio licentiùs delinqucndi. De Appellat. cap. Ad nostram. Unde sententia excommunicationis, suspensionis vel interdicti, ligat pendente appellatione. Secundò neque suspenditur sententia episcopi vel ejus vicarii ad componendas in processionibus aut in ecclesiasticis comitiis controversias de præcedentià. Ex Trident. sess. 24, de Regul. cap. 15, nec etiam ejus sententia maximè in visitationibus circa reparationes ecclesiæ, provisioncs de divinis oflìciis, et sacris ministeriis, et morum in clero disciplinam. Trident. sess. 24, de Reform. c. 10. Wide etiam sess. 13, de Iteform. c. 1, 2 et 3. Cùm autem D. Thomas absolutè doceat licitum esse omnibus oppressis ab injustâ sententià appellare, nullamque inter seculares et regulares ponat differentiam et distinctionem, censet appellationem justam ctiam religiosis licitam esse, cùm sit legitima defensio ab injusto gravamine, ipsoque jure naturali omnibus oppressis concessa, cui religiosi non censentur renuntiàsse, sicut nec conservationi famæ et vitæ : non enim in jure isto propriæ defensionis, debent esse pejoris conditionis quàm alii. Debet tamen gravamen esse certum ac manifestum, et non in levioribus, sed gravioribus contra formam cauonum aut suarum constitutionum, et tunc appellatio fieri ac prosequi debet gradatim, nempe à priore aut guardiano ad provincialem; à provinciali ad generalem; à generali ad ordinis protectorem, ad sacram congregationem regularium, ad papam, prout definivit sacra congregatio suo decreto emanato ann. Domini 1587 undecimo calend. februarii. Nunquàm tamen licet ad alia tribunalia extra suum ordinem appellare; et qui ad seculares judices recurrunt, pœnam excommunicationis latæ sententiæ reservatam papæ incurrunt, ut constat ex decretis Bonifacii IX, Leonis X, Gregorii XllI et Clementis VIlI, ac privatione vocis activæ, et passivæ ipso facto puniuntur. Nec refert quòd jus commune, et speciales religionum constitutiones graviter religiosis interdicant appellationes. Non refert, inquam ; solùm cnim prohiDitæ fuerunt appellationes frivolae, absque causâ factæ à correctione prælatorum inflictâ ac debitâ secundùm constitutiones et statuta ac laudabiles consuetudines religionum, absque ullo gravamine, solumniodò ad effugiendam disciplinam et superioris ordinarii auctoritatem; et meritò, quia, ut ait Panormit. in can. Licet de 0fficio ordin., ille qui corrigit juxta norinam constitutionum et regularem disciplinam non gravat : appellatio autem fundata est super gravamine. Can. Ut debitus de Appellatione : secùs dicendum si superior in corrigendo religiosum notabiliter excedat

istum modum, ut colligitur ex can. De priore, de Appellat., ubi Alexander lll priorem quemdam graviter punire jussit, qui modum corrigendi excedens, sui subditi appellationem non admisit; et colligitur etiam ex decreto sacræ congregationis cardinalium, quæ solùm præscribit religiosis modum proccdendi in appellationibus, proindeque supponit illis modo debito licitè uti posse, jure defensionis ab ipsâ naurâ omnibus concesso. Nec Trident. sess. 25, de Regul. c. 4, prohibet regularibus appellationes, sed solummodò quòd ad majores superiores personaliter non accedant nisi fuerint ab ipsis advocati, et absqne debitâ licentiâ in scriptis per se loquendo. Decet tamen religio80s, ut hoc remedio appellationis, extra suum ordinem præsertim, non utantur; unde ejus decor, integritas et quies sæpè labefactetur, præferendo bonum commune religionis suo privato commodo : scd omnes eorum causæ debent intra parietes et cancellos religionis tractari et terminari, ne ipsi et religio contemptui habeantur. Aut saltem ad superiores del)cnt recurrere tantùm per viam simplicis querelae proponendo gravamen; qui, causâ cognitâ, ea facere tenentur quæ rectus judex ad se in formâ appellaiui præstaret absque judicii strepitu, etc.

§ 4. Utrùm liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit.

Divus Thomas hîc art. 4, docetquòd aliquis ad mortem damnatur dupliciter. Uno modo justè, et sic condemnato non licet se defendere: licitum est enim judici eum resistentem impugnare; unde relinquitur quòd ex parte se defendentis sit bellum injustum, et quòd indubitanter peccet. Ilinc Apost. ad Rom. 13, ait : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, et ipse sibi damnationem acquirit. Condemnatus autem so defendendo, potestati resistit quantùm ad hoc in quo est divinitùs instituta, ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. Ergo pcccat se defendendo. Nec refert quòd natura ad id inclinet, quasi se defendcre sit de jure naturali. Non refert, inquam, quia ideò homini data est ratio, ut ea ad quæ natura inclinat, non passim, sed secundùm rationis ordinem cxequatur. Unde non quælibet sui defensio est licita ae de jure naturae, sed solùm quæ fit cum debito moderamine. Adde quòd natura magis inclinat ut pax et tranquillitas reipub. conservetur per punitionem criminum, ac superiori legitimè præcipienti in his ad quæ jus prælationis se extendit, obediatur, quàm ad hoc ut malefactor conservet suam vitam. .

Alio modo condemnatur aliquis injuslè. Et tale judicium simile est violcntiæ latronum, juxta illud Ezech. 22: Principes ejus in medio illius quasi lupi rapicntes prædam ad effundendum sanguinem. Et ideò sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu malis judicibus; nisi fortè propter scandalum vitandum, cùm cx hoc aliqua gravis turbatio timerelur.

Videtur, ii:quit cardinalis Capissuchius tom. 2, q. 7, quòd si quis iuuoccns tyrannicè absque processu injustè damnaretur et ad mortem duceretur, posset vi de manibus lictorum se eripere, etiam cum ipsorum occisione, si supponatur ipsis nota injustitia judicis: tunc enim perinde est ac si à latronibus et sicariis invasus duceretur ad mortem; quibus etiam cum illorum occisione resisti posse certum est, si eâ viâ et non aliâ mors vitari possit. Verùm de hoc non fero judicium. $ecùs verò dicendum, dùm per processum et in figurâ udicii iniqui per sententiam injuslè damnatus fuit, et ad mortem ducitur; nulla quippe lex permittit, iniquum judicem, accusatorem et falsos testes occidere; imò Alexander papa VII damnavit opinionem illorum quiasserebant id esse licitum, neque D. Thomas id intendit, sed dicit tantùm, quòd injustè condemnato, absolutè et simpliciter resistere liceat : id autem pluribus aliis modis citra occisionem fieri potest; nempe non obediendo, sed renitendo, aliqualem vim ministris inferendo, clamando, rationes innocentiæ suæ palàm ac publicè proponendo, ad supremum judicem appellando, etc. Neque S. doctor voluit omniuò judicium istud contra ordinem juris factum et injustum, æquiparari violentiæ latronum, sed duntaxat simile esse, in quantum infert vim et iiijuriam condemnato. Cum hâc tamen differentià quòd latrones armis vitam impetunt, ideòque hæc vis armis et cum ipsorum occisione repelli potest : atverò iniquus judex, accusator et falsi testes, physicè et in actuali conflictu hunc innocentem armis non impetunt; sed aliâ viâ, nempe mendaciis, etc. Ergo hæc violentia alio modo quàm armis et occisione est repellenda, juxta superiùs dicta de homicidio. Adde quòd ista occisio judicis, aut ministrorum, etc., vix absque scandalo et reipub. turbatione fieri potest. Tandem quia ex damnatis ad mortem, pauci inveniuntur qui non existiment se contra ordinem juris et injustè conιlemnari, sicque licitè posse judicem, accusatorem et testes occidere, ex quo eveniret paucos velle justitiæ bonum cum tanto periculo promovere;quòd samè in notabile reipub. detrimentum, redundaret. Hinc sequitur à fortiori eum, qui quamvis sit reipsà innocens, tamen secundùm allegata et probata juridicè convincitur reus ac morte dignus, non posse occidere judicem, ministros aut testes, ut se liberet à morte ad quam fuit condemnatus per sententiam formaliter justam, quæ non nititur falsà præsumptione, sed potiùs expressâ veritate quâ judex tanquàm persona publica procedens, certò scit se posse et teneri secundùm allegata et probata hunc ad mortem condemnare : repugnat autem superiorem aliquid justè præcipere, et licitum esse subdito armis se tueri contra ipsum aut illius ministros : unde si iste iunocens condemnatus, s^ defendendo, judicem vel ministros graviler vulneraret; puniretur postea magis, etiamsi de ejus innocentiâ constaret. Quia tamen hæc sententia est materialiter injusta, iste innocens citra vulnerationem et occisionem ministrorum, potest se omni modo possibili defendere, violenter carcerem frangere, se de manibus lictorum etiam cum aliquâ moderatâ vi extricare, et genera

liter actus supradictos facere, ac omnes alios qui reducuntur ad fugam : non verò eos qui pertinent ei ordinantur ad pugnam, et aggressionem, ut sunt occisio, aut gravis læsio ministrorum. Quæres primò, an liceat reo ante vel post sententiam è carcere fugere. — Resp. affirmativè cum D. Thomâ hic, art. 4, ad 2, ubi ait quòd nullus ita condemnatur quòd ipse sibi inferat mortem, sed quòd ipse mortem patiatur. Et ideò non tenetur facere id unde mors sequatur, quod est manere in loco unde ducatur ad mortem : tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur, quod justum est eum pati. Ratio est, quia inclinatio naturalis quam unusquisque habet ad vitam omnibus viis licitis conservandam, facit ut jure naturæ et gentium ea præstare valeat quæ non repugnant justo judicis præcepto : judex autem non præcipit reo ut in carcere maneat, nec prohibet ei ut fugiat, si possit: tale namque præceptum esset supra humanam conditionem et contra jus naturæ. Ergo reus fugiendo, jure suo utitur, ncc ulli facit injuriam, dummodò ministris justitiæ violentiam non inferat, etiamsi ex illius fugâ aliquod damnum sequatur custodibus carceris, eò quòd illum damnum sit effectus per accidens et præter intentionem fugientis, cùm ipse utatur jure suo: imò potest rumpere vincula, parietes, etc., quia sic fugiens nulli facit vim; propriè enim vis non infertur nisi creaturæ rationali : sicut damnatus ad bestias feram occidere potest. Nec censeretur vim ministris inferre, si fugiendo secum traheret carceris custodem illum tenentem, aut in terram projiceret, etc., benè tamen si eum ligaret aut graviter percuteret, etc. Quæ demùm intelligenda sunt quando per sententiam justam judicis non fuit damnatus ad pœnam carceris: tunc enim ei non foret licitum fugere; quia sicut tenetur exulare, qui condemnatur ad exilium, et qui condemnatur ad non exeundum à civitate, tenetur ibi remanere, quia quilibet tenetur obedire justitiæ legali in his quæ justè præcipit, ita damnatus ad pœnam carceris licitè fugere nequit. Quidam tamen excipiunt casum quo quis esset damnatus ad carcerem perpetuum vel ad durissimam servitutem, ut ad triremes, quia hæc morti æquiparantur, voluntque tunc licitum esse fugere, quod alii limitant, nisi iste reus mereretur mortem ac ad illam foret condemnatus, eaque pœna in carcerem perpetuum commutaretur; eam quippe acceptando videtur renuntiàsse juri quod antea habebat fugiendi. Quando reo licitum est fugere è carcere, licitum quoque est ejus amicis aut aliis, nisi fuerint ministri justitiæ, fugam illi consulere, ipsique instrumenta ad vincula rumpenda, effringendumque carcerem necessaria subministrare: non tamen licitè possunt eum exteriùs juvare immediatè, ipsimet vincula rumpendo, aut carcerem effrlngendo: jam enim tanquàm cause principales ad liberationem rei directè concurrerent, valdèque rempub. offenderent absque jure ad lædendum; licitum est illis sine vi et injuriâ decipere custodem, ut reus occasionem fugiendi capiat; potest etiam reus muneribus amicitiam custodis sibi com

« VorigeDoorgaan »