Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

lens inde consequi effectum intentum, ipso usu et facto protestatur se dæmonem tacitè implorare, ut eis se ingerat, cùm non possit aliter petitis frui, quàm ineundo cum ipso societatem.

Hujus vane observationis D. Thomas ponit quatuor species, 2-2, q. 96, et quatuor articulis explicat. Prima est ars notoria seu observantia ad scientias in-debito modo comparandas. Secunda est observantia sanitatum, quæ videlicet ordinatur ad aliqua corpora immutanda. Tertia est observatio futurorum eventuum, quæ scilicet ordinatur ad conjecturas sumendas fortuniorum, vel infortuniorum. Quarta tandem est observantia sacrorum verborum ad collum suspensorum.

Ars notoria juxta D. Thomam art. 1, est superstitio quâ quis affectat et credit se consecuturum scientiam absque labore et studio, per quædam jejunia, orationes, inspectiones figurarum, prolationes verborum ignotorum, aliaque similia vana et inefficacia. Unde hæc ars his non utitur tanquàm causis, cùm de se nequeant causare et procurare scientiam; sed solùm tanquàm signis; non autem ut signis divinitùs institutis, sicut sunt sacramentalia signa, ut constat. Restat igitur ut sint supervacua signa, et per consequens pertinentia ad pacta quædam significationum cum dæmonibus placita atque fœderata. Ideòque ars notoria est illicita, penitùs repudianda et fugienda à Christiano, sicut et aliæ artes nugatoriæ vel noxia superstitionis, ut dicit D. August. lib. 2 de Doct. christ., cap. 23. Et hæc superstitio est peccatum mortale propter initam societatem cum dæmone, ex cujus institutione hæc observantur. Insuper hujusmodi ars est inefficax ad scientiam acquirendam, cùm per eam non intendatur acquisitio scientiæ per modum homini connaturalem, nempe ab inveniendo, vel addiscendo, studendo, etc., sed per infusionem et absque studio. Consequens est, quòd iste effectus expectetur vel à Deo, qui tamen hoc donum non confert quibuscumque aut cum certà observatione, etc., sed secundùm arbitrium Spiritùs sancti, distribuentis singulis prout vult: vel à dæmone, qui tamen nequit illuminare intellectum per illapsum et infusionem, ut ostenditur 1 p., q. 105, art. 3. Nec proinde subitò scientiam infundere, licet possit verbis docere hominem, ac colloquendo aliqua scientiarum documenta exprimere, si Deus permitteret: verùm id non quæritur per artem notoriam, cùm perquiratur possessio scientiæ subitò per infusionem, et non per disciplinam et studium.

---

Dices Ideò videtur esse inordinatum à dæmonibus inquirere de futuris, quia ea non cognoscunt, cùm id sit proprium Dei. Atqui dæmones sciunt veritates scientiarum. Ergo, etc. Resp. quòd exquirere cognitionem futurorum à dæmonibus, non solùm est peccatum, propter hoc quòd ipsi futura non cognoscunt, sed propter societatem cum eis initam, quæ etiam in proposito habet locum. Ita D. Thomas art. 1 cit. ad 3. Unde non sola societas consummata, et inita cum dæmone, est illicita, et constituit peccatum mortale.

Circa observationes ad corporum immutationes ordinatas, puta ad sanitatem, vel ad aliquid hujusmodi,

D. Thomas art. 2, hanc regulam generalem statuit, nempe quòd in his quæ fiunt ad aliquos particulares effectus inducendos, considerandum est utrùm naturaliter videantur posse tales effectus causare: sic enim non erit illicitum; licet enim causas naturales adhibere ad proprios effectus. Unde si naturaliter non videantur posse tales effectus causare, consequens est quòd nec adhibeantur ad hos effectus causandos tanquàm causæ, sed solùm quasi signa, unde pertinent ad pacta significationum cum dæmonibus inita, ut indicat D. August. lib. 2 de Civit., cap. 8. Ergo istæ observationes sunt illicita, ut docet idem August. lib. 2 de Doct. christ., cap. 20. Non enim absque necessitate recurrendum est ad miraculum; et ut ait Gerson. 2 p. Alphab. 33, litt. 1, observandum est pro regulå generali circa talia, quæ sunt innumera, quòd nunquàm attribuenda est virtus aliqua supernaturalis quibuscumque rebus, nisi id trahi possit ex Scriptura sacrâ vel traditione Ecclesiæ, vel ex divinâ revelatione approbatà; et oppositum credere, speciem superstitionis habet.

Hinc si alicui feminæ tribuatur potio ad fascinandum, ac incendendum amorem venereum, vel aliquid aliud circa illam præstetur, quod de se non habeat virtutem naturalem ad hunc effectum, censetur vana observantia, et ope dæmonis procuratur. Secùs dicendum si quædam observentur ad procurandum indirectè amorem venereum concitando humores, accendendo semen, perturbando imaginationem, quæ ad hoc vim naturalem habeant. Est tamen hic actus peccatum aliunde, scilicet ex malo fine coeundi, et ex nocumentis quæ talia adhibita corpori afferunt. Sed de hoc magis infra. Hinc tanquàm superstitiosum, quidquid dicant medici, damnant auctores modum illum curandi ægrotum vulneratum valdè distantem, applicando unguentum aliquod aut pulverem sympathiæ dictum panno lineo, aut baculo, aut gladio vulnerati sanguine tincto, cùm nulla hujus subitæ curationis causa naturalis in hoc probabiliter appareat, ut probat Bonacina disp. 3 in 1 Decal. q. 5, punct. 4, prop. 2, num. 18.

Et ibidem num. 20 dicit non esse simpliciter de superstitione damnandos homines quarumdam familiarum dantes operam medendi quibusdam morbis, eamque peritiam successivè de patre in filios habentes; quia id potest esse secretum naturale, aut virtus et gratia gratis data à Deo. Tales nihilominùs personæ diligenter forent examinanda ab ordinariis locorum, aut à confessariis, antequàm hoc munus exercere permitterentur. Hinc imagines astronomicæ habent effe ctum ex operatione dæmonum, atque adeò illicitum est illis uti ad sanitatem aliumve similem effectum obtinendum, ut probat D. Thomas ad 2, cujus signum est, quòd necesse est inscribi quosdam characteres, qui naturaliter ad nihil operantur : non enim naturalis actionis principium est figura. Sed in hoc distant imagines astronomicæ à necromanticis, quòd in istis fiunt expressè invocationes ad præstigia quædam; unde pertinent ad pacta expressa cum dænioniis inita: in

astronomicis imaginibus verò sunt tacita quædam pacta per quædam figurarum seu characterum signa. Imagines verò quas quidam ponunt in cœlo, sunt prorsùs commentitiæ. Et dato quòd essent veræ, adhuc imagines sublunares per artem his similes efformatæ, non haberent per hanc consonantiam et conformitatem, vim et efficaciam ad corpora transmuanda in materiâ. Cùm enim sit tantùm relatio et denominatio extrinseca, nihil conferre potest ad influentias suscipiendas, ideòque hoc est merè figmentum et inventio diaboli, homines decipere volentis, et conantis, sub velamine imaginum, annulorum, characterum, aliorumque signorum et rerum vana

rum.

Nec obstat quòd, sicut corpora naturalia subjiciuntur cœlo, indeque ex ejus impressione consequuntur virtutes activas occultas, ita et artificialia, puta imagines, etc., non obstat, inquam, ob latam disparitatem. Quia ideò naturalia è cœlo sortiuntur virtutes activas, quia ex impressione cœlestium corporum sortiuntur etiam formas substantiales, quas virtutes naturales eorum consequuntur: at verò corporum artificialium formæ procedunt ex conceptione artificis, et cùm nihil aliud sint quàm compositio, ordo, et sigura, ut dicitur in 1 Physic., non possunt habere naturalem virtutem ad agendum. Figura enim resultans ex illis duobus, nempe ex compositione et ordine, nequit esse operationis naturalis principium, quod est naturalis potentia, proindeque artificiata ut talia, non habent talem virtutem ex se; neque ab impressione siderum, quia artificiatum, ut tale, est opus voluntarium à conceptione et voluntate artificis procedens. Opera autem voluntaria non subduntur impressioni corporum cœlestium, nisi quoad materiam, sicut nec ipsa voluntas, à quâ procedunt, illis subditur et inde est quòd ex impressione cœlestium corporum nullam virtutem sortiuntur in quantum sunt artificialia reduplicativè, sed solùni secundùm materiam naturalem quâ fabricantur; v. g., si imago sapphirina sanguinem fluentem cohibeat, effectus iste nequit tribui figuræ et imagini, sed sapphiro quoad materiam suam considerato. Ita D. Thomas hic, per quod satis ostendit, quòd in 3 contra gentes, cap. 105, non locutus est in personâ et opinione propriâ, sed aliorum, quando innuit quòd imagines astronomicæ sunt tolerabiles, si absque characteribus fiant. Vel, ut ait Cajetanus hic, figura est actionis naturalis comprincipium et dispositio ad formam quæ est naturalis actionis principium; nam sicut figura hominis est consequens formam hominis, ita similis figura est dispositio in materià ad suscipiendam formam hominis; et figura cujuscumque organi corporalis, puta cordis, manûs, etc., est dispositio ad formas organicas, et ad operationes, non quatenùs figuræ sunt, sed quatenùs sunt quædam terminationes corporum naturalium. Ideò nihil prohibere videtur quin figura quæ artificio humano ponitur terminare tale corpus sub tali sidere ob conformitatem, possit influxum participare : hoc enim non verificatur de artificialibus in quantum artificialiá sunt, sed solùm ut

terminationes, etc. Et sic semper intacta manet doctrina D. Thomæ, nempe quòd figura nullius sit operationis naturalis principium, et quòd artificiata ut talia reduplicativè nihil habeant à cœlo, et quòd duo loca D. Thomæ inter se concordent. Verùm de hâc Cajetani subtilitate alii judicent, ego autem standum censeo solidæ D. Thomæ doctrinæ hic in Summâ, sen ultimo suo testamento nobis traditæ.

Hinc etiam non carent vanâ observatione, qui utuntur lapidibus, herbis, lignis, animalibus, pulvere, carminibus, artibus vanis, chartulis, etc., ad faciendum aliquid, puta ad sanandum dolorem capitis, et aliorum membrorum, ad curandum equum aliaque animalia, ad sistendum sanguinem, medendum vulnus, etc., cùm, ut suppono, ea remedia non habeant virtutem naturalem, nec supernaturalem ad tales morbos curandos, solùmque proinde ex vi pacti cum dæmone initi procuretur sanitas. Imò est superstitio adjungendo cum mediis naturalibus aliqua vana, ut colligere herbas aut scindere venam die Veneris, tot candelas talis coloris, totque signa crucis adhibere, etc.

Quidam excusant illum qui ad curandum morbum adhiberet remedia, de quibus dubitat an habeant virtutem naturalem ad sanandum, dummodò sincera voluntate protestationem præmittat, nolle se effectum consequi si ex aliquo pacto cum dæmone ea virtus proveniat. Secùs dicendum quando certò vel probabilissimè constat actum esse superstitiosum, seu rem esse prorsùs vanam et inutilem ad talem effectum ; tunc enim malitia superstitionis intervenit. Nec tunc protestatio prodest, cùm sit contraria facto, nisi fortè id fiat ad convincendum homines, et confundendum dæmones, prout fecit Cajetanus de annulo: quando verò fit ad experiendum effectum, seu adhibetur aliquid, aut profertur verbum ut habens vim ad talem effectum, intervenit superstitio, et factum protestationi contrarium est. Talia remedia exercentes ad sanandum, neque naturaliter neque ex divino aut ecclesiastico instituto ad id vim habentia, non excusantar à mortali, nisi propter imperfectionem actûs ipsorum hominum, quatenùs non per se seu ex intentione, sed per accidens et materialiter tantùm dæmonem invocant, puta quia nesciunt intervenire ibi dæmonum invocationem, et bonâ fide credunt se darc operam rei licitæ.

Hæc porrò ignorantia tacitæ invocationis et cultûs dæmonis, potest quidem habere locum in idiotis et simplicibus, quamdiù non sunt moniti, ut hæc deserant nam post monitionem si non desistant, non excusantur ampliùs à mortali, quia cessat bona fides. Et inde convincuntur quòd non per ignorantiam peccant, qui postquàm sciunt aut dubitant de invocatione dæmonum, nihilominùs faciunt. Et similiter non excusantur de præteritis ignorantes, qui, si scivissent, nihilominùs fecissent, quia ignorantia non fuit causa illius actus. Ita Cajetan. in Summâ, verbo Incantatio. Unde acriter reprehendendi et monendi sunt varii generis homines, vel ex ignorantia vel ex malitià similibus implicati superstitionibus, ut pastores ad gregem

suum à lupis aut scabie, aliisque incommodis tutandum. Item fabri ferrarii circa equos sanandos. Item rustici qui multis vanis et superstitiosis ad propria et animalium suorum commoda, utuntur, vel recurrunt ad eos qui hujusmodi callent. Item vetulæ, quæ contra morbos et dolores, nescio quibus chartulis, vanissimis verbis et orationibus, quandoque etiam afflatu, etc., utuntur, et vanà quâdam confidentiâ id affectant.

Circa observationes futurorum eventuum, distinguendum est. Si enim prudenter, cum ratione et arte fiant, ut dùm ex suis causis præcognoscuntur, tunc non sunt superstitiosa et illicitæ. Sic, inquit D Thomas hic art. 3, ad 1, quia infirmitatum causæ præcedunt in nobis, ex quibus aliqua signa procedunt futurorum morborum, ea licitè à medicis observantur. Unde et si quis præsagium futurorum eventuum consideret ex suâ causâ, non erit illicitum, ut si servus timeat flagella videns iram domini sui. Et simile etiam esse posset, si quis timeret nocumentum alicui puero ex oculo fascinante, ut dictum est 1 p. q. 117, art. 3, ad 2; item si quis ex subito et terrefacto volatu avium denuntiet ibi latere insidias unde aves recesserunt, non est superstitio, sed humana industria. Hinc etiam licitè observantur dies critici, annique climaterici ad periodum humorum et constitutionum. Item somnia, pulsum, urinam infirmi, rectè observant medici. Similiter agricolæ non illicitè observant causas sterilitatum, et nautæ tempestatum, ut sibi provideant. Et sic de cœteris. Si verò homines hujusmodi observationes attendant non ut causas, quia reverà non possunt esse causæ, sed ut signa quædam futurorum eventuum vel bonorum vel malorum, impertinentia, vana, sine ratione et arte, tunc, inquit D. Thomas hic art. 3, in corp., cùm non observentur ut sigra à Deo tradita, eò quòd non sunt introducta divinâ auctoritate, observantur ex vanitate humanâ, cooperante dæmonum malitiâ qui nituntur animos hominum hujusmodi vanitatibus implicare. Et ideò manifestum est omnes hujusmodi observationes superstitiosas esse et illicitas. Et videntur esse quædam reliquiæ idololatriæ, secundùm quam observabantur auguria, et quidam dies fausti vel infausti, quod quodammodo pertinet ad divinationem, quæ fit per astra; secundum quæ diversificantur dies: videtur quòd hujusmodi divinationes sint sine ratione et arte, unde sunt magis vanæ et superstitiosa. Hactenùs D. Thomas.

Quasdam hujusmodi observationes refert D. Thomas bic in Sed contra ex D. August. lib. 2 de Doctrinâ christ. cap. 20, ubi ait quòd ad pacta cum dæmonibus inita pertinent millia observationum, pata si membrum aliquod salierit, si junctis ambulantibus amicis, lapis aut canis, aut puer, medius intervenit et transit; si surgentem è lecto sternutare contingat, redire ad lectum; si domo egredientem limen calcare aut offendere ante ostium contingat, redire ad domum. Cùm vestis à soricibus roditur, plus timere superstitiones mali futuri, quàm præsens damnum dolere, etc. Item dum quis domo egreditur, si canis aut funus ipsi occurat, si dùm iter incipit, mustellam aut leporem in

viå deprehendat. Si canis de nocte sub fenestrâ ululaverit, si sal in mensâ ceciderit; si tredecim in convivio sedeant, si duo cultelli in modum crucis sint repositi; si auris sinistra tinniat; si surgentes è lecto primùm terram pede sinistro tangant. Hæc et similia incidentia tanquàm futurorum infortuniorum præsagia homines vani et superstitiosi habere solent. Item superstitiosi censentur, qui recitant certam orationem, aut casu aliquo vadunt, ut sciant cui nubere debeant; et ex primo occurrente præsagiunt quales sint nuptias sortituri, vel ex ovo in phialam aquâ plenam immisso, etc. Item, juxta aliquos auctores, peccant venialiter ludentes, dùm mutant locum, vel tantisper surgunt, ad abjiciendum malam fortunam, ut ipsi loquuntur : imò peccant mortaliter dùm astrologos consulunt ad sciendum quibus temporibus et horis dierum ludum exercere valeant, ut eis prosperè succedat, vel ad hoc utuntur annulis, aut characteribus.

Ad hanc superstitionem spectat observatio dierum, quasi quidam sint fausti, quidam infausti, cùm tamen omnes de se sint boni, nihilque mali contineant, utpotè à Deo ordinati, juxta illud Psal. 73: Tuus est dies, etc.; et alibi: Ordinatione tuâ perseverat dies. Solumque ex influentiâ siderum Deo sic disponente, recipiant aliquas qualitates et impressiones in naturalibus, propter quod licitum est, colligendis herbis, scindendis lignis, serendis agris, putandis vineis, purgandis corporibus, tondendis ovibus, navigationi ineundæ, aliisque peragendis, aptiora tempora et convenientiorem cœli dispositionem observare. Secùs dicendum circa futura contingentia aut merè per aceidens et omninò casualia; puta si tali horâ è domo egrediatur, tegulâ obruetur. Si tali die iter agat, à feris vel ab hostibus occidetur. Si in meridie recumbat, inveniet thesaurum; si feminæ nent decem illis diebus post festum natalis Domini, omnes illarum foetus qui eo anno nascentur erunt claudi, tam ex hominibus quàm ex animalibus. Si ungues præscindantur die Veneris, aut aliis erratis, seu in quorum nomine reperitur R., pellicule avellentur ex digitis, et dolorem incutient. Item ova quæ gallina parit in die parasceve servata, habent virtutem extinguendi ignem in illum injecta. Item herba collectæ in festo S. Joannis Baptistæ summo mane ante solis ortum habent virtutem sanandi animalia, et dissipandi tempestates ac grandines, dùm postea illis ingruentibus coneremantur, et sic de infinitis hujusmodi vanitatibus.

Quas reprobat Apostolus ad Galatas 4, Gentiles reprehendens recenter conversos, quòd iterùm converterentur ad pristinas superstitiones: Dies observatis, menses, tempora et annos, ut exponunt D. Augustinus Epist. 119, cap. 7, in Enchirid. cap. 79, ad Galat. 4, D. Ambros., D. Anselmus et D. Thomas super hunc locum; interdicuntur etiam causâ 26, q. 7, can. Non observetis, et can. Quis existimaret, ibidem, et can. Si quis Calendas, anathemate ferinntur qui Calendas Januarii ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum præsumpserint. Narrat autem Suetonius in Augusto et Caligulâ diem primum

Januarii magnâ celebritate apud ethnicos celebrari solitum. Inter autem cæteros ritus dabantur Strenæ, id est, certa quædam munera in omen, id est, precationem bonam novi anni prosperè decursuri. Strenam quidam dictam volunt quasi ternam à ternario numero, in precationem scilicet alterius anni tertiique venturi, fausti et commodi, et ut nos dicere solemus ad plures annos; alii deducunt ab strenuitate, eò quòd datis illis muneribus omnia fausta et strenua optabantur ac sperabantur. Propter autem tales et similes ethnicorum superstitiones, damnatæ fuerunt à conciliis et canonibus, quasi mitterentur Jano in honorem. Verùm cùm nunc à Christianis hoc modo superstitioso non usurpentur strenæ, sed in honorem circumcisionis Domini aut amicitiæ fovendæ et recreationis causâ, ex consuetudine fiant, non videntur reprobandæ. Si tamen id facerent tantùm ut omen certum prosperi eventûs, et fausti anni signum, non careret aliquà vana superstitione.

Qui igitur ex consideratione quorumdam impertinentium et casualium eventuum præsagiunt quid prosperi aut adversi futurum sit, indeque actiones suas moderantur, observantes aliqua tempora, loca, verba, audita, vel occursus hominum, aut animalium, etc., incidunt in istam superstitionis speciem; quæ differt à divinatione in hoc quòd non quæruntur signa, sed casu occurrunt. Nec quæritur notitia, sed intenditur potiùs directio operationum ad aliquod malum vitandum, aut bonum obtinendum; propter societatem autem aut pactum tacitum cum dæmone, est peccatum mortale ex genere suo. Si enim, ait D. Thomas hic art. 1, ad 2, quòd à principio in istis observationibus aliquid veri homines experti sunt, hoc casu accidit. Sed postmodùm,cùm homines incipiunt suum animum hujusmodi observantiis implicare, multa secundùm hujusmodi observationes eveniunt per deceptionem dæmonum, ut homines in his observationibus implicati, curiosiores fiant, et se magis inserant multiplicibus laqueis perniciosi erroris, ut Augustinus dicit 2 de Doct. christ. cap. 23. Auctores tamen docent, simplices et mulieres, his ordinariè solùm venialiter peccare, ratione ignorantiæ et bonæ fidei. Tum quia id à majoribus se accepisse dicant, nec apprehendunt ut malum, sed ad bonas causas sibi ignotas referunt. Tum quia non adhibent fidem efficaciter his observantiis tanquàm certis, sed tantùm quemdam inde tinorem concipiunt, dubitantes ne præsens occursus sit signum alicujus futuri, ex communi utriusque causâ coelesti, vel etiam ex divinâ providentiâ; propterea tamen non desistentes ab operibus prudenter agendis, sed solùm cautiùs vigilantes, etc., ut dictum est supra. Tandem circa observantiam orationum et rerum sacrarum, D. Thomas hic art. 4, ait, quòd proferre divina verba aut invocare divinum numen, si respectus habeatur solùm ad Dei reverentiam, à quâ expectatur effectus, erit kicitum : si verò respectus habeatur ad aliquid vanè observatum, erit illicitum, tum in verbis prolatis, tum in scriptis gestatis.

in

Quare plura in his sunt cavenda. Primò quidem,

quid sit quod profertur vel scribitur; quia si est aliquid ad invocationem dæmonum pertinens, manifestė est superstitiosum et illicitum. Similiter etiam videtur esse cavendum si contineat ignota nomina, ne sub illis aliquid illicitum lateat, ut dicit Chrysostomus homil. 45 operis imperfecti in Matth. Est etiam cavenduni ne aliquid falsitatis contineat, quia sic ejus effectus non posset expectari à Deo, qui non est testis falsitatis, puta, inquit Cajetanus in Summå, verbo Incantatio, quòd Christus habuit febrem, aut spasmum nervorum, et hujusmodi. Est enim d.abolus pater mendacii, Denis autem non eget mendaciis nostris ; et huic modus propinquus est præcedens, nempe quando adhibentur verba incerta et ignota. Mirum enim est quòd hujusmodi incerta habeant à Deo virtutem, et certa non habeam, et rursùs quòd sanctis viris, quibus Deus credidit secreta sapientiæ suæ, virtutem potentiæ suæ in miraculis, et sacramentis, ac curam animarum, et quibus promisit notitiam omnis veritatis, secretas has sacrorum virtutes negaverit, et vetulis ac personis qualibuscumque hæc communicaverit: unde hujusmodi incerta, sunt saltem ut suspecta cavenda.

Secundò deinde cavendum est ne cum verbis sacris contineantur aliqua vana: puta aliqui characteres scripli, præter signum crucis, aut si spes habeatur in modo scribendi aut legendi, aut in quâcumque hujusmodi vanitate, quæ ad divinam reverentiam non pertineat, quia hoc judicaretur superstitiosum. Unde rectè monet Cajetanus ubi supra: Si non vis falli, nulli in materiâ incantationum credas, quia impossibile videtur, ut non interveniat aliqua superstitio, saltem in modo dicendi, puta dicere: Pater noster, ad aures equi infirmi; id enim superstitiosum esse constat, et alia similia, quando circumstantiæ vanæ tanquàm necessariæ adhibentur, et in iis vis precum constituitur. Eadem autem est ratio de reliquiarum portatione; quia si portentur ex fiduciâ Dei et sanctorum, quorum sunt reliquiæ, non erit illicitum. Si autem circa hoc attenderetur aliquid vanum, puta ut gestarentur in vase quod esset triangulare, aut aliquid aliud ejusmodi, quòd non pertinet ad reverentiam Dei et sanctorum, esset superstitiosum et illicitum. Hactenus D. Tho

mas.

Ex quâ doctrinâ desumi potest regula generalis ad resolvendos omnes casus particulares in hâc materiâ occurrentes. Sic, inquit idem D. Thomas hic ad 2, etiam in incantationibus serpentum vel quorumcumque animalium, si respectus habeatur solùm ad verba sacra et ad virtutem divinam, hoc non erit illicitum; sed plerùmque tales incantationes habent illicitas observantias, et per dæmones sortiuntur effectum, et præcipuè in serpentibus, quia serpens fuit primum dæmonis instrumentum ad hominem decipiendum. Hinc colligi potest, an sint damnandæ aliquæ consuetudines quarum ratio nescitur, ut colligere herbas, aut aperire venam jumentis in die S. Joannis Baptista. Item Romæ, juxta Cajetanum, patientes contractiones nervorum, utuntur pro remedio, annulo fabricato ex primo carlino oblato cruci Christi dùm adoratur in parasceve. Item Cas

siodorus in Psalm. 115 refert multos pro remedio in variis morbis solitos esse tribus vicibus recitare hunc Psalmi versum: Diripuisti vincula mea, etc., et sic de similibus. Si enim tales habeant animum adhibendi has circumstantias tanquàm per se efficaces ad effectum à Deo impetrandum, nempe sanitatem aut rerum suarum incolumitatem, incidunt in crimen superstitionis ex suo genere mortale. Si verò eas adhibeant ex devotione quam didicerunt à viris piis et doctis, et quam Deus fortè alicui sancto inspiravit, sicut hodiè triginta missæ Gregorianæ celebrantur pro defunctis, dummodò illi certo numero non adeò innitantur, ut eo aucto vel diminuto aut interpolato valor amittatur; aut trinam illam repetitionem versus Psalmi supra dicti in honorem sanctissimæ Trinitatis referant; aut novem candelas B. Virgini offerant in honorem novem mensium quibus Christum in utero gessit; ita ut non confidant in numero et circumstantiis de se sumptis, sed à Deo expectent effectum, et nonnisi ab eo intendant recipere, tolerari possunt. Unde monendi sunt ut non ita iis innitantur circumstantiis, ut credant preces nullatenùs prodesse aut candelas, si ponantur in majori aut minori numero, etc.

Idem dicendum si hæc faciant ut se magis excitent ad precandum propter diem sancto dicatum, aut aliam justam et rationabilem causam. Monendi adhuc sunt quòd tales circumstantia de se nihil conferunt aut influunt ad hos effectus, et caveant ne exinde ad vana ac superstitiosa declinent. Hinc non caret superstitione dicere et credere quòd qui apud se, istud amuletum vel hæc brevia portaverit, aut has orationes recitaverit, tale malum evitabit, puta quòd non morietur in peccato, vulnus non accipiet in bello, etc. Vel tale bonum consequetur, aut puellæ favorem obtinebit, etc. Ratio est quia Deus per has orationes aut verba nullatenùs infallibilem effectum temporalem promisit: et consequenter superstitiosum est in his rebus certam spem ponere. Nam dæmon dùm simplices et idiotas hoc modo vano securos reddit, consequenter facit ut periculis se exponant, faciliùs peccent, et ut in peccatis moriantur. Non nego tamen pium et utile esse recitare quotidiè orationes ad vitanda damna etiam temporalia, ad peccata fugienda, ad bonam mortem, et vitam æternam consequendam : dummodò orans ex parte suâ prudenter vitet pericula, et faciat omne quod potest et debet: nec præsumptuosè illis solis confidat, quasi nihil agendo boni, et malum sectando, infallibiliter effectum sit consecuturus: id enim foret plusquàm vanum, et stultum.

Hinc etiam superstitio, vanaque observantia est, dicere ct credere quòd verba Evangelii, ut producant effectum ad quem assumuntur, debent esse scripta in pelle aut in chartâ virgineâ, talis longitudinis à Virgine, in Oriente et cum certis cæremoniis, quòd reliquiæ sanctorum debeant includi et portari in vase rotundo aut triangulari. Quòd nisi in tali horâ cum tot candelis talis coloris et longitudinis preces fundantur, non prosint et quoties conditio aliqua vana et inutilis tanquàm omninò necessaria adhibetur orationi vel rci

sacræ, non ex Dei ordinatione nec ex Ecclesiæ institutione. Item quando effectus qui speratur est vanus, ut quòd annulus ferreus supra filum positus moveatur pronuntiatis aliquibus verbis sacris. Tunc enim credendum est verba hæc ad dæmonem referri, qui vult et affectat etiam hujusmodi sacris honorari.

Hinc Navarrus, Bonacina, Sanchez, Delrio, Filucius et alii, docent vanas et superstitiosas esse publicas supplicationes in quibus imago vel statua alicujus sancti in flumen mergitur, aut in ejus os aqua immittitur ad pluviam obtinendam ; quia hæc actio nec virtute naturali, nec institutione divinâ aut ecclesiasticâ habet hunc effectum : neque videtur sancto ita placere ut à Deo impetret; quasi verò non potiùs precatione, oratione et devotione populi quàm his nugis vanisque usui Ecclesiæ recepto contrariis, adigeretur ad impetrandam pluviam? Usus igitur verborum divinorum et rerum sacrarum, est de se sanctissimus et utilissimus, si respectus habeatur ad Dei reverentiam, et ex ejus ac sanctorum confidentiâ exerceatur. Sic, juxta Sylvestrum, verbo Superstitio, quæst. 10, in fine, pium est ac omni superstitione liberum, eligere diem sancti alicujus erga quem aliquis est specialiter affectus, ad inchoandum aliquod opus, v. g., ad faciendum primum sacrum, ut sanctus ille specialem opem ferat, et sic de aliis: solùmque talis usus redditur illicitus ac superstitiosus ex adjunctis et admixtis circumstantiis vanis, quasi habeant efficaciam infallibilem, aut physicam ex opere operato; cùm id solis sacramentis competat: aut moralem, ita ut Deus ad illarum præsentiam operetur hos effectus, cùm tamen id non habeatur, nec ex ejus ordinatione, neque ex Ecclesiæ et Apostolorum institutione.

§ 9. De magià et maleficio.

Magia superstitiosa nihil aliud est quàm ratio et facultas faciendi mira et insolita ope dæmonum, et per hoc distinguitur à naturali, quia hæc operatur mira per causas naturales, absque pacto et ope dæmonum, de quâ scripserunt B. Albertus Magnus et alii, qui secreta naturæ indagârunt, et in quâ versatissimus fuisse legitur Salomon. Applicando enim activa passivis, multa mirabilia fieri possunt virtute humanâ, quæ de superstitione non sunt damnanda, etiamsi videantur supra captum humanum, nullaque appareat ratio naturalis, et causa illorum. Hinc non sunt damnandæ plures artes, ut transmutandi metalla, aliasque alchimiæ operationes exercendi; neque ludi histrionum, quos vocamus des gobelets; non enim statim judicandum est eos uti ope dæmonum, quia manuum agilitate hæc mira operari possunt : aliàs non ita communiter ludus iste permitteretur, prout fit, ut ait Sotus lib. 8 de Justitiâ, q. 3, art. 2, concl. 3. Verum quidem est quòd si immisccantur præstigia ad fascinandum oculos spectantium, characteres, aliaque diabolica, tunc ludentes rei sunt criminis superstitionis.

Hinc etiam non videtur damnanda de superstitione ars inveniendi aquas in terrâ latentes adhibità virgå

« VorigeDoorgaan »