Pagina-afbeeldingen
PDF

scindendo ab aliâ qualitate, secundùm quam verba non verificantur, licet audientes decipiantur hunc sensum intelligentes. Quanta autem inconvenientia inde sequantur, nemo non videt. Unde hi auctores videntur iiicidere in Scyllam, cupientes evitare Charybdim. At verò non omnes propositiones sunt ambigu;e, neque omnia verba sunt æquivoca ex se, aut ex circumstantiis; aut saltem in communi convictu non tam frequenter occurrunt restrictiones mentales sensibiliter apparentes, et æquivocationes purè materiales ad veritatem occultandam conducentes, debitisque quatuor conditionibus jam assignatis munitae, prout experientiâ constat.Sicque majus periculum mentiendi hmminet ex illà præcisione sensûs formalis, quàm ex æquivocatione materiali. Prob. hæc sententia ex D. August., lib. contra Mendacium ad Consentium, cap. 12, ubi sic ait : Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi : non est autem falsa significatio, ubi etsi aliud ex alio significatur, rerum est tamen quod significatur, si rectè intelligatur. Idque statim explicat D. August., ibid., cap. 15, exemplis Scripturæ, dicens : Talia sunt verba Christi, Luc. 8, ubi de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur ait : Quis in« tetigit ? et de Lazaro Joan. 11 : Ubi posuistis eum ? Sic quippe interrogavit quasi nesciens quod utique sciebat, ac per hoc se nescire finxit ui aliquid aliud illâ veluti suâ ignorantiâ significaret, quæ significatio, quoniam verax erat, mendacium profectò noa erat. Item evangelista Lucas, cap. 24, dicens de Christo : Ipse autem finxit se longiùs ire, etiam ipsum verbum posuit, quo mendaces nimiùm delectantur, ut impunè mentiantur; quasi mendacium sit omne quod fingitur, cùm veraciter aliud ex alio significandi gratiâ, tam multa fingantur; si ergo nihil aliud significâsset Jesus in eo quod longiùs ire se finxit, meritò julicaretur esse mendacium. Porrò autem si benè intelligatur, et ad id quòd voluit significare referatur, invenitur esse mysterium. Hactenùs divus Augustin. Tandem cap. 17 de omnibus qui in Scripturà videntur mentiti, et tamen laudati ac remunerati, sic ait : Ad hanc regulam mihi videntur, non solùm ista, verùm etiam si quæ sint alia, redigendu, ut aut quod esse creditur, ostendatur non esse mendacium, sive ubi tacetur verum, nec dicitur falsum, sive ubi significatio veraae , aliud ex alio vult intelligi. Atqui haec D. August. verba quadrant aequivocationibus purè materialibus : est enim ibi significatio verax, aliud ex alio intelligitur; occultatur quidem verum, sed non dicitur falsum, etc. Ergo ex D. August. sunt admittendae. Nec contra ipsas miiitant loco divi Augustini quae ab auctoribus secund;e sententiæ afferri solent supra allata; solùm enim reprobant mendacia , et formales æquivocationes, ac restrictiones pure mentales, quæ sunt mendacia aut eis æquivalent : et nngatoriè omninò affertur exempluiii patris infirui, quærentis de morte filii. Constat enim adduci à D. August. non tanquàm argumentum ad impugnandas æquivocationes purè materiales, scd tanquàm rationem, quâ patroni mendaciorum sese tuebantur, aut tueri poterant ad ea introducenda tan

quàm licita, imò obligatoria ad vitandam alterius mortem; idque satis apparet ex ipsis terminis quibus utebantur illi auctores quos D. August impugnat; sic enim dicebant : Ex illis tribus, aut vivit, aut nescio, aut mortuus est filius; duo falsa sunt, nec abs te dici possunt, nisi mentiendo. lllud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis subsecuta fuerit mors, abs te occisus clamabitur : et qui fe. rat homines eraggerantes quantium sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem ? Ad hoc igitur, ut interrogatus à patre non esset reus homicidii, non debebat, nec poterat illi respondere, quòd filius esset mortuus, sed solùm quòd viveret, aut nihil de hoc sciret, quantùmvis hæc duo juxta eos auctores absque mendacio non posset interrogatus dicere. Unde subdebant: Aliàs si pater intelligat te hoc timere dicere, et nolle mentiri, nihil aliud credet quàm filium esse mortuum. Tantùmdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Cui objectioni respondet D. August. laudando verita. tis excellentiam et decorem, et postea subdit : Cujus amore sic accendor, ut cunctu quæ inde me revocant humana contemnam; sed mnltium est, ut iste in tantum perseveret affectus, ne in tentatione desit effcctus. Nec me movet contemplantem] bonum luminosum, in quo memdacii tenebræ nullae sunt, quod nobis memtiri nolentibus, et hominibus vero audito morientibus, homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expectat impudica, et te non consentiente, sævo amore perturbata moriatur, homicida erit castitas? etc. IIæc August., lib.9 contra Mendacium cap. 18. Vide ibi plura. Patet igitur D. August. ibi refellere Priscillianistarum argumentum futile , quo intendebant probare interrogatos tunc homicidii reos fore, si declarantes patri morlem filii et aperientes veritatem, inde pater esset moriturus, cùm possent et deberent eam veritatem ipsi occultare, aut etiam negare, mendacio officioso, dicendo: Nescio, aut, filius tuus vivit. Cùm enim Priscillianistæ contenderent licitum esse mentiri et pejerare ad alterius vitam conservandam, volebant consequenter hîc et nunc interrogatos à patre posse illi respondere : Nescio simpliciter, absolutè, ac absque ullà restrictione mentali , puta : Nescio ad tibi declarandum, quia id scire tibi non expedit, etc. ; non curantes de negandà veritate, dummodò possent eà negatione officiosè patrem decipere , ac ejus obitum impedire, ut plerùmque rusticis et simplicibus accidit veritatis nocivae cognitionem impedire vel auferre volentibus; dicunt enim verbum, Nescio, aut aliud simile, non curantes an sit mendacium, dummodò sit officium, nec reputantes esse peccatum. Prob. quariò hæc tertia sententia ex D. Thomâ supra Genesim, cap. 16, ubi exponens ista verba quæ dixit Abraham servis suis, dùm pergeret ad immolandum filium suum Isaac : Ego et puer postquàm adoraverimus, revertemur ad vos, ait quòd illud verbum Abrahæ potest tripliciter verificari, primò, ex spe resurrectionis Isaac quam habebat, prout innuit Apostolus ad IIebr. 11. Secundò, potest simpliciter intelligi ex conditione communiter subintelligendä vcl subintellectâ , scili.

cet, si Deus voluerit, et si vita comes fuerit. Tertiò, nisi ex speciali Dei jussu aliud evenerit : sicut enim supernaturalia miracula sunt ercepta à communi lege loquendi, sic supernaturalia et occulta Dei consilia et mandata; nec oportet quòd sciens illa semper secundüm illa loquatur, maximè quando novit non expedire, nec debere, nec Deum hoc velle , sed sufficit quod loquatur hominibus secundùm communem cursum et secundüm communem notitiam, juxta quod et sacerdotes dicunt aliquando de sacramentaliter sibi confessis ac notis, quòd nesciunt illa, et tamen non mentiuntur. Hactenùs D. Thomas, ibique refert D. Ambrosium, lib. de Abraham, cap 8, eumdem quoque locum Genesis breviùs exponit 2-2, qu. 1 1 1, arl. M, ad M, ex mente D. Ambrosii. Item 2-2, q. 110, art. 5, ad 4, docet quòd mendacium habet ex suâ inordinatione esse prorsus illicitum in omni casu, etiam ad alium à quocumque periculo liberandum; in eâ tamen occasione, licet veritatem occultare prudenter sub aliquâ dissimulatione. Et 2-2, q. 40, art. 5, docet, quòd dupliciter aliquis potest falli facto, vel dicto alterius. Uno modo ex eo quòd ei dicitur falsum, vel non servatur promissum, et istud semper est illicitum. Alio modo quia ei promissum aut intellectum non aperimus. Hoc autem semper facere non tenemur, quia etiam in doctrinâ sacrâ, multa sunt occultanda maximè infidelibus, ne irrideant. undeque concludit S. doctor in bellis justis licitum esse uti insidiis ad occultanda consilia, ne ad hostes perveniant; neque ejus modi insidias propriè vocari fraudes, nec justitiæ repugnare, nec ordinat:e voluntati. Esset enim inordinata voluntas, si quis vellet nihil sibi occultari. Ergo etiam quandoque erit licitum permittere ut alter dicto nostro fallatur, utendo amphibologiâ aut aequivocatione purè materiali : non enim semper tenemur ei aperire intellectum nostrum; præceptum quippe veritatis proximo manifestandæ , cùm sit affirmativum , non obligat semper et pro semper. Item 2-2, q. 89, art. 7, ad 4, ait, quòd quando non est eadem jurantis intemtio et ejus cui juratur, si hoc proveniat eae dolo jurantis, debet juramentum servari, secundùm sanum intellectum ejus cui juramentum præstatur. Unde Isidorus dicit lib. 2 de summo Bono, cap. 31 : « Quâcumque arte verborum quis juret, Deus * tamen qui conscientiæ testis est, ita hoc accipit sicut * ille cui juratur intelligit; » et quòd intelligatur de doloso juramento, patet per id quod subditur : « Dupliciter * reus fit, qui et nomen Dei in vanum assumit, et provi« mum dolo capit. » Si autem jurans dolum non adhibeat, obligatur secundùm intentionem jurantis. Unde Greg. dicit lib. 26 Moralium, cap. 7: , Humanæ aures « talia verba nostra judicant, qualia foris sonant : divina « verò judicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur. Apud homines cor ex verbis; apud Deum verò pensantur verba ex corde. » Hactenùs D. Thom. Quibus verbis S. doctor assignat regulam generalem ad exponendas auctoritates Scripturæ, sanctorum Patrum, et definitiones summorum pontificum quæ ab auctoribus secundæ sententiæ adducuntur , nempe

quòd eos duntaxat perstringunt, qui dolo, malâ fide, animoque decipiendi interrogantes et audienles, pravam suam mentem obtegunt mendacio, æquivoealione formali et restrictione purè mentali ; quomodò S. do. ctor exponit locum Isidori : et eodem prorsùs modo interpretanda sunt alia loca sanctorum Patrum : nullatenùs verò percellunt eos quos gravissima et urgentissima necessitas, justissimaque causa cui aliâ viâ hic et nunc occurri non potest, cogit dissimulare, et celare veritatem absque dolo, scandalo , aut nocumento aliorum , et verum bonumque propositum quod mente gerunt, verbis ambiguis in aliquo sensu veris occultare per restrictiones mentales sensibiles et aequivocationes materiales : idque probat D. Thomas auctoritate D. Greg. quæ refertur à Gratiano causâ 22, q. 5, can. IIumanæ aures, quæ est efficacissima ad probandum tertiam sententiam. Tunc enim verba æquivoca in his circumstanliis verificantur secundùm intentionem et sensum occultum loquentis, quem tamen audientes facilè penetrare possent, si hîc et niinc attenderent, et cor loquentis ex ejus verbis indagarent.

Prob. tamen hæc tertia sententia ratione. Si hujusmodi restrictiones mentales sensibiles, et æquivocationes materiales forent illicitæ et peccaminosæ, hoc ideò esset, quia sunt mendacia, aut quia sunt contra id quod convictus humanus exposcit, ae contra naturam vocum et finem locutionis, aut tandem quia ex earum usu introducuntur plura mala et inconvenientia. Atqui nihil horum dici potest. Ergo non sunt illicitæ et peccaminosae. Prob. minor sigillatim quoad omnes suas partes. Inprimis quòd non sint mendacia, sic ostenditur. Mendaciiim definitur à D. August. et D. Thomà, et ab aliis communiter : Falsa vocis significatio cum intentione fallendi, seu dicendi falsum assertivè. Atqui hujusmodi definitio non competit æquivocationibus purè materialibus. Ergo, etc. Prob. minor. In eis non invenitur falsa vocis significatio, cùm verba aut ex se aut ex circumstantiis patiantur et habeant verè sensum ac intellectum à loquente intentum ; celatur et occultatur quidem verum, sed non dicitur falsum, ut ait D. Aug.; ibi significatio verax aliud ex alio vult intelligi, neque ea verba æquivoca proferuntur à loquente cum intentione diceiidi falsum assertivè, eundi contra suam mentem, et fallendi positivè audienlem aut interrogantem, veritatem simpliciter negando; sed tantùm permittit ut ipse se fallat ex inconsideratione circumstantiarum , occultando veritatem duntaxat, quam non tenetur, nec expedit ipsi manifestare ob justissimas causas, quam tamen occultationem hic et nunc deprehendere posset, si ad omnia sollicitè et diligenter attenderet. Nec refert quòd loquens tunc intendat et peroptet quòd audiens non advertat neque cognoscat sensum occultum verborum. Non refert inquam, cùm habeat justissimam causam id intendendi et faciendi , nec aliquo praecepto tunc ad contrarium obligetur, et, ut ait D. Thomas, 2-2, q. 40, art. 5: Esset inordinata voluntas, si quis vellet nihil sibi occultari.

Insuper hoc genus restrictionis mentalis sensibilis, et æquivocationis purè materialis non est contra naturam vocum, utpote fini locutionis nullatenùs contrarium : verba enim æquivoca non unam tantùm, sed plures habent significationes; æquivoca namque definiuntur à philosophis, ea quorum nomen commune est : ratio verò significata per nomen est diversa. Unde cùm verba illa ambigua ex se aut ex circumstantiis hîc et nunc occurrentibus, significent sensibiliter etiam hunc intellectum et sensum occultum quem intendit proferens, nihil falsi dicitur, nihilque fit contra earum vocum naturam, finem locutionis, et contra id quod convictus humanus aliquando non exposcat, aut saltem non patiatur.

Tandem ex hujusmodi æquivocationum purè materialium usu, non oriuntur mala et inconvenientia , cùm valdè restringatur ex quatuor conditionibus supra allatis, quæ rarissimum eum faciunt, nempe quòd sit justissima causa, et urgentissima necessitas, cui alià viâ nullatenùs occurri possit, de quà necessitate in particulari an sit sufficiens, juoicare debent viri probi et periti. Item quòd respondens non teneatur tunc ex justitiâ, aut religione, aut obedienlià et aliquo præcepto veritatem nudè declarare, sed jus habeat illam ce landi, et permittendi quòd audiens ex seipso fallatur. Item quòd hujusmodi veritatis occultatio ita prosit loquenti ut tamen aliis injustè non obsit, neminique damnum afferat. Tandem quòd verba sensibiliter referant hunc sensum à loquente intentum, etc. His sanè repagulis obviatur omnibus inconvenientibus quæ evenire possent aut timeri, cùm æquivocationum usum non reddant hominibus familiarem, sed rarissimum, ac in paucissimis duntaxat casibus licitum.

Unde tres tantùm attuli ad quorum normam regulandi sunt alii. Primus est de confessario qui interrogatur violenter de peccato audito in confessione, nec silentio, nec fugâ, neque aliâ viâ potest ab eâ interrogatione se expedire; imò ex his, interrogantes devenient in cognitionem peccati confessi. Non potest igitur non respondere absque hæsitatione : Nescio quid dicis, non audivi tale peccatum? Secundus est rei cujus crimen est occultum, de quo non interrogatur juridicè. Docet enim D. Thomas 2-2. q. 96, art. 1, quòd si judex hoc exquirat quod non potest secundum ordinem juris, accusatus non tenetur ei respondere, sed potest vel per appe!!ationem vel aliter licitè subterfugere; mendacium tamen dicere non licet. Si autem reiis nec appellatione, nec silentio, neque aliâ viâ possit subterfugere, sed respondere cogatur, non tenetur adhuc fateri veritatem, sed licitè potest eam occultare æquivocatione materiali, dicendo, se eo crimine non teneri ; hæc quippe verba tunc faciunt hunc sensum : Non commisi crimen de quo me tanquàm judex interrogare valeas, et ad quod tibi confitendum obliger. Tertius tandem casus refertur à nostro P. Wincentio Baronio, ubi supra, dicente quòd eàdem sinceritate, nuiia advocatâ ad fraudem restrictione purè mei*tali, legatus principis à rege ad quem mittitur rogatus ad quid ille cujus venit nomine, et in quem

paret bellum : licet totius rei conscius sit, illaesa in. genuitate dicere potest se ignorare, elc. Quis autem non videt quòd si usus æquivocationum materialium non permittatur in his tribus casibiis aliisque similibus gravissimis et rarò contingentibus, injuria inuritur sacramento, solvitur sigillum confessionis quod debet esse inviolabile, pervertitur ordo justitiæ et naturæ judiciorum; secreta sub juramento accepta violantur; bonum publicum, religio, templa et regna periclitantur de ruinâ, aliaque irreparabilia damna consequuntur, cùm tamen absque mendacio et inordinatione ullâ vitari possunt? Hanc tertiam sententiam fusè et cum omnibus suis fundamentis retuli et stabilivi exercitii potiùs gratiâ, quàm concludendi animo in hàc gravissimâ et periculosissimâ materiâ, aliisque relinquens judicium ; etsi enim probabilior mihi appareat, quia tamen in praxi usus æquivocatiomum etiam purè materialium, præsertim si frequens extiterit, non caret periculo incidendi in æquivocationes formales et mendacia, perinde ac ex juramentorum frequentatione, facilis est ad perjuria lapsus, ideò sicut Scriptura consulit ne jurationi assuescat os nostrum, imò ut nolimus omninò jurare, quantumvis iuramentum sit licitum, ad occasiones scilicet pejerandi tollendas, ita etiam consulendum est hominibus ut nonnisi in extremâ necessitate, et quàm rarissimè utantur æquivocatiouibus etiam materialibus, ut sic vitent periculum mentiendi.

$$racloquium tcrtium. DE JUDICI0 TEAIERARI0, SUSPICIONE ET DUBio.

Licet tria hæc conveniant in hoc quòd sint de malo proximi, et ex levibus indiciis procedant, verè tamen inler se differunt, habentque diversas rationes formales. Dubium enim est quando animus levioribus indiciis noli declinat magis in unam, quàm in alteram partem, sed in utramque æquè movetur pendens in æquilibrio, ac in ambiguo suspensus manens, v. g., forsan Petrus furatus est depositum, forsan non.

Suspicio est quando intellectus magis quidem propendit in malam parlem, non tamen determinatè firmiterque illi adhæret. Unde quidam eam definiunt, opinionem mali er levibus indiciis procedentem, cum formidine alterius partis : dicentes solùm ab opinione differre, quòd opinio ex suâ ratione est indifferens ad bonum et malum : suspicio verò est determinata ad malum. Satius verò judico, eas in hoc differre inter se, quòd opinio adhæret uni parti cum formidine alterius, seu in portat assensum determinatum, licet non firmum neque certum : suspicio verò solùm dicit assensum inchoatum, seu quamdam propositionem et inclinationem tantùm ad assentiendum magis uni parti quàm alteri, nec adhæret : unde nondùm est determinatus ac verus assensus, sed inchoatus duntaxat.

Judicium est firmus ac determinatus assensus in unam partem absque hæsitatione et formidine. Undo judicium temerarium est certa, determinata et defi

nitiva sententia de intenlione malà proximi, sine sufficienti certitudine, et ex levibus indiciis procedens, cui nulla hæsitatio aut dubitatio admiscetur. Quare ad constituendum judicium teinerarium lethale, tria hæc requiruntur et sufliciuut. Primò quòd judicans firmiter adhæreat huic sententiæ definitivæ de malo proximi, per quòd diflert à dubio et suspicione. Secundò quòd oriatur ex levibus indiciis, seu ex causâ insufficienti ad talem assensum prudenter eliciendum; et ob hoc dicitur temerarium : si namque indicia talia forent, quæ de se movere possent quemcumque virum prudentem, ad sic judicandum, tunc judicium non esset temerarium, quantumvis posset esse falsum; in quâ re tamen discernendà, magnâ opus est prudentià. Nam contingere potest, ut aliqua indicia sint levia respectu unius personæ, quæ tamen respectu alterius censentur suflicientia ad judicandum peccatum de illà; v. g., allocutio personae gravis et religiosæ cum meretrice in loco secreto, est leve indicium ad suspicandum malum de viro sancto, cùm ad mulieris conversionem ordinari possit : secùs dicendum si id faciat juvenis procax, et libidinosus. Tertiò tandem ut malum quod de proximo judicat, sit grave, illi injuriosum ac iiifaine, ac tale quòd si proferretur exteriùs per detractionem aut contumeliam, sufficeret ad constituendum peccatum mortale : si enim solùm judicat temerariè proximum de peccato veniali, peccat solùm venialiter, magis et minùs graviter, juxta qualitatem indiciorum æstimandi, et affectùs malè dispositi : imò etiamsi judicet de peccato mortali proximi, quod tamen respectu illius non reputatur infame, neque multùm curat de hoc, non videlur tale judiciuum essse mortale, ut si videns militem quærere eum cum quo habet inimicitias, judicet eum velle se vindicare singulari certamine : aut videns scortum, judicet quærere procos: quia has personas talia facere non pudet : advertendum obiter est majora ad judicandum requiri indicia quàm ad suspicandum , et majora ad suspicandum, quàm ad dubitandum, quia in dubio animus non propendit sed manet pendulus: in suspicione inclinatur ad assensum, illumque inchoat; in judicio verò firmiter adh;eret, definitivamque sententiam profert.

Dico quòd judicium temerarium plenè deliberatum, habens istas tres conditiones est peccatum mortale contra charitatem et contra justitiam. Ita communiter auctores. Et graviter prohibetur in Script. Matth. 7: Nolite judicare, et non judicabimini. Et 1 ad Corinth. 4: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat dies Domini, etc. Ubi indicat quòd velle judicare de intentione et occultis cordium, est temerè usurpare quod soli Deo competit : et Christus Dominus, Joannis 7, zedarguebat Judæos temerè et secundùm apparentiam tantùm de ejus personâ judicanles, dicens: Nolite judicare secundüm faciem, sed justum judicium judicate. Unde ji.dicium temerarium est contra jus divinum positivum, et etiam contra naturale: prohibetur enim indirectè saltem hoc Decalogi præcepto tanquàm radix et origo peccatorum quæ verbis committuntur in ju

dicio et extra illud. Item est contra istud præceptum naturale : Quod tibi fieri non vis, alteri non feceris. Nullus autem vellet temerè ab alio judicari malus. llem unusquisque habet jus ad famam et bonum nomen, donec illud perdat per gesta iniqua quæ improbum illum ostendant et manifestent : nec potest illo jure absque legitimà et sufficienti causâ spoliari. Atqui dùm temerè ac sine causâ judicatur malus. injustè illo jure spoliatur: non enim retinet ampliùs bonum nomen quod ha'yebat in mente et æstimatione illius qui sic judicat; sed in corde suo illum despicit, ipsique dat injuriosum locum absque rationabili causà : talis autem contemptus est peccatum mortale ex genere suo, quia est aetus injuriosus proximo, eum quantùm est in se notabiliter lædens : importat enim affectum deprimentem ipsum à suà æstimabilitate per quod à coiisecutione multorum bonorum impeditur, ut probat Cajetanus in Summâ, verb. Contemptus, et innuit D. Thomas 2-2, q. 60, art. 3. Ergo, etc. Dixi Judicium temerarium deliberatum : nam si fuerit solùm repentinum ac subitum, tunc ob imperfectionem actùs erit solùm veniale, ut si quis videns puellam cum juvene loquentem, subitò malum de ipsis *udicet, non plenè advertens ad hoc quod cogitat, nec alicui significans, et paulò posl ad se reversus, istud judicium depellit; non peccat mortaliter, quia exinde proximo notabiliter non nocet , nec ipsum propriè contemnit : imò quidam ad solatium et pacem conscientiarum timoratarum , volunt quòd quando res solo intellectu peragitur, etiam advertendo et expendendo motiva et indicia per multum tempus, si tamen voluntas deliberatè non consentiat. nec cum intellectu simul statuat et amplectatur tale judicium , non est peccatum lethale, quamvis adsit aliqua negligentia reprimendi aut expellendi illud judicium, quod est in intellectu. Quando autem aliquis dubitat an istud judicium repentinum fuerit, aut deliberatum; et an peccatum mortale, aut veniale commiserit; si aliundè sit conscientiæ timoratæ, habeatque æquale dubium de unâ et alterâ parte, potest credere non fuisse deliberatum, et esse tantùm veniale : secùs si sit persona, non valdè timens Deum, et his vitiis assueta. Imò si declinet magis ad unam partem, nempe quùd judicium sit repentinum, debet se accusare tanquàm de veniali, cum formidine tamen alterius partis et cum istà coaditione, si forsan pervenit ad mortale. D. Thomas 22, q. 60, art. 5, ad 5, docet quòd judicium interius pertinet ad injustitiam, secundùm quod comparatur ad erterius judicium tanquàm actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, et ira ad homicidium. Quod explicans Cajetanus ait : Quemadmodùm ad homicidii vitium reducitur non solum desiderium occidendi aliquem, sed etiam desiderium quòd aliquis moriatur, quamvis nullo pacto tellet eum occidere, ita ad exterioris judicii vitium reducitur non solum velle dare damnationis sententiam, sed qualitercumque injustè judicans ex levibus causis : ejusdem enim rationis est injuria tcmerarii judicii intüs ct extra.

quamvis non sit æquale nocumcntum. Ita Cajet. Unde ex se præcisè non obligat ad restitutionem propriè dictam, quæ in rebus exterioribus constituit æqualitatem, sed solùm ad reponendum in mente suâ eum quem judicavit, in pristinum boni nominis statum. Notat idem D. Thomas loco citato, art. 4, ad 2, quòd aliud est judicium derebus, et aliud de hominibus. In judicio enim in quo de rebus judicamus, non attendilur bonum vel malum ex parte ipsius rei de quâ judicamus, cui nihil nocet qualitercumque judicemus de ipsâ, sed attenditur solùm bonum judicantis si verè judicet; vel malum, si falsò; quia verum est bonum intellectiis, falsum autem malum ipsius. Et ideò unusquisque debet niti ad hoc quòd de rebus judicet secundum quod sunt. Sed in judicio de hominibus præcipuè attenditur bonum et malum ex parte ejus de quo judicatur, qui in hoc ipso honorabilior habetur, quòd bonus judicatur, et contemptibilis, si malus judicetur. Et ideò ad hoc potiùs tendere debemus in tali judicio quòd hominem judicemus bonum, nisi manifesta raiio in contrarium appareat. Ipsi autem homini judicanti falsum, judicium quo benè judicat de alio, non pertinet ad malum intellectüs ipsius: sicut nec ad ejus perfectionem pertinet secundiwm se cognoscere veritatcm singularium contingentium, sed mugis pertinet ad bonum affectum. Hactenùs D. ThoimaS. Tandcm D. Thomas in eodem art. 3, in corp., advertit judicia temeraria et suspiciones ex tribus potissimùm causis provcnire. Primò ex hoc quòd aliquis ex se ipso malus est : et ex hoc ipso quasi conscius suæ malitiæ, faciliter de aliis mulum opinatur. Juxta illud Eccl. 10 : « In viâ stultus ambulans, cum ipse sit insi* piens, omnes stultos æstimat. » Secundò ex hoc quòd aliquis malè afficitur ad alterum , cùm enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levioribus signis opinatur mala de ipso; quia unusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio 1nodo eae longâ erperientiâ: unde Philosophus dicit in 2 Rhetoric., quòd senes su*t maximè suspiciosi, quia multoties erperti sunt aliorum defectus. Primæ autem duae suspicionis causæ manifestè pertinent ad perversitatem affectiis. Tertia autem causa diminuit rationem suspensionis, in quantum erperientia ad certitudinem proficit,

Wuæ est contra rationem suspicionis. Hactenùs D. ThofiiaS.

§ 1. An suspicio sit peccatum mortale.

Loquimur hîc de suspicione plenè deliberatâ, et de re gravi : si enim sit repentina absque plenâ advertentiâ, aut de levi defectu, etiamsi fuerit temeraria et absque sufficienti causâ, est solùm venialis.

Loquimur etiam de suspicione temerariâ deliberatA præcisè secundùm se intra lineam et rationem suspicionis solùm consideratà, seclusis aliis adjunctis ex parte suspicantis, nempe si ex odio ac invidiâ, maloque affectu erga proximium procedat : tunc enlm potest esse lethalis. Verùin trahitur ad aliam speciem peccati : sicut verbum otiosum, licet de se solùm veniale, potest tamen fieri mortale, si à proferente

ordinetur ad adulterium perpetrandum, aliuusve malum finem. Difficultas ergo solùm procedit de suspicione temerariâ, nempe ex levioribus indiciis sii;e causâ sufficienti ortâ, plenè deliberatâ, de peccato gravi aut gravissimo proximi; an de se præcisè et secundùm suam naturam et speciem, sit mortale peccatum : de veniali enim non est dubium. Plures graves auctores docent tales suspiciones maximè circa personas graves et honestas, esse peccatum mortale, ut si quis de viro religioso temerè dubitaret aut suspicaretur incestum cum matre commisisse; aut de moniali, cum suo fratre carnalem habere commixtionem : et sic de cæteris. ln his enim gravior istis fit injuria, quàm si temerè judicaret fornicatos esse. Tale autem judicium foret peccatum mortale. Ergo et etiam suspicio : tales siquidem aliquando esse possunt circumstantiæ materiae et personae, ut dubitatio reputetur cnlpa gravis. Ratio est, quia nullus vir gravis, sine magnâ molestiâ ferre potest talem dubitationem vel suspicionem de seipso haberi, nullusqi:e est qui non exinde reputet sibi notabilem injuriam irrogari ac violari jus quod habet ad bonam existimationem in aliorum opinione retinendam, aut qui non mallet temerè judicari de aliis peccatis mortalibus ordinariis, quàm ferre istas suspiciones de gravissimis : verguut enim in notabilem su: contemptum. Unde si hoc sciret, absque dubio suspicantem inimicum ac sui contemptorem æstimaret. Confirmatur. Sicut deliberata et morosa dubitatio in rebus fidei, in quâ delinetur animus sciens ac volens, est peccatum mortale, quia licet intellectus non assentiatur errori , non tamen assentitur veritati catholicæ prout debet, cùm tanquàm incertam habeat, proindeque sive per multum tempus, sive per breve quis deliberatè dubitet, peccat lethaliter, ita et suspicio et dubitatio deliberata, morosa, temeraria de peccato mortali proximi, quam non repellit nec moderatur ratio. Ista sententia probabilis est ac tutior, virique timoratæ conscientiæ in praxi solent eam sequi : ab his enim suspicionibus ac dubitationibus, non minùs sibi cavent quàm à judiciis temerariis, et si quando in eas incidunt, accusant se de illis tanquàm de gravibus peccatis. Idem faciendum esse ab omnibus aliis pœnitentibus confessarii curare debent, eosque de talibus culpis diligenter interrogare, ntpolè maximam affinitatem habentibus cum judiciis temerariis, et ut plurimùm ex malo affectu suspicantis procedentibus, ac multoties letlialibus. Unde in praxi est consulenda ha:c sententia. Alii verò non minùs graves auctores docent hujusmodi dubitationes et suspiciones esse tantùm peccata venialia, ob scilicet imperfectionem actùs. cùm in eo nullus sit assensus, nec exinde gravis injuria proximo inferatur, nisi procedat ex odio, aliove malo affectu neque perfectè ac completè contineat contemplum proximi, sed tantùm incompletè, inchoativè, ac dispositivè : noii enim suspicans aut dubitans, intra se definitivè ac determinatè statuit et dicit, Petrum, v. g., esse improbum, sed tantùm habet propcnsionem ct

« VorigeDoorgaan »