Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nem actus ex parte formæ, ut contingit in detractione sine animo detrahendi et similibus, prout mox explicatum fuit à nobis.

vel

Mendacium in materiâ fidei, sacræ Scripturæ, morum, est peccatum de se notabiliter perniciosum; contrariatur enim charitati Dei, cujus veritatem aliquis tali mendacio occultat vel corrumpit. Unde hujusmodi mendacium non solùm opponitur virtuti charitatis, sed etiam virtuti fidei et religionis, et ideò hoc mendacium est gravissimum mortale. Si verò falsa significatio sit circa aliquid, cujus cognitio pertinet ad hominis bonum, puta quæ pertinet ad perfectionem scientiæ et informationem morum, tale mendacium, in quantùm infert damnum falsæ opinionis proximo, contrariatur charitati quantùm ad dilectionem proximi; unde est peccatum mortale : secùs dicendum si sit circa aliquid, de quo non referat utrùm sic vel aliter cognoscatur; tunc enim ex tali mendacio, non damnificatur proximus sicut si quis fallatur in aliquibus particularibus contingentibus ad se non pertinentibus. Ita D. Thomas ibidem, art. 4.

Unde prædicator scienter proponens in pulpito falsa miracula, mentitur contra veritatem doctrinæ christianæ; item qui falsas publicat reliquias aut indulgentias, et generaliter omne mendacium prædicatoris contra veritatem spectantem ad concionatoris officium, censetur mortale; quando verò solùm mentitur præter veritatem doctrinæ, ut in nominibus auctorum vel citationibus, tunc ad summum venialiter tantùm peccat; quia in istis falli non est in doctrinâ, sed in accidentibus ejus falli. Vide Sylvestrum, v. Mendacium, q. 4. Idem videtur dicendum de casuistâ. Idemque Cajetanus in Summâ v. Mendacium, extendit ad judicem, nempe omne mendacium contra veritatem spectantem ad judicis officium esse mortale, et generaliter omne mendacium quod etiam ab aliis in judicio fit de pertinentibus ad judicium; eò quòd illius veritatem subvertat et cedat in perniciem communitatis: quod tamen Sylvester limitat quantùm ad ea de quibus qui mentitur, veritatem dicere tenetur, et non aliter.

Tandem mendacium quod redundat in damnum notabile proximi, sive spirituale, sive corporale, sive temporale, est peccatum perniciosum ac mortale, quia charitati proximi directè contrariatur et ulteriùs continct injustitiam; ideòque inducit obligationem restitutionis damni illati.

De solo mendacio pernicioso loquitur Scriptura, quando indicat illud occidere animam, et excludere à regno Dei, prout exponit Glossa, super illud Psalm. : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et docet D. Thom. hic art. 4, ad 1, et ibidem ad 2, ait, quòd cùm omnia præcepta Decalogi ordinentur ad dilectionem Dei et proximi, in tantum mendacium est contra præceptum Decalogi, in quantum est contra dilectionem Dei et proximi. Unde signanter prohibetur contra proximum falsum testimonium. Hinc fit quòd solùm mendacium in tali materiâ nocivâ, quod dicitur perniciosum, sit ex genere suo mortale : secùs verò mendacium ut sic ex genere suo quod consistit in intentione dicendi falsum,

abstrahendo ab hac vel illà materiâ. Unde mendacium officiosum et jocosum per se in ratione mendacii considerata sunt tantùm venialia, nec directè sunt contra istud Decalogi præceptum, sed solùm ad illud reductivè pertinent, ut innuit Catechismus concilii, distinguens in hoc præcepto duas leges: primariam et principalem, quæ prohibet ne falsum testimonium dicatur, et secundariam, quæ jubet ut simulatione fallaciisque sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate metiamur.

Argumenta in contrarium quæ afferri possunt ex Scripturâ et ex Sanctorum exemplis, qui urgente necessitate aut justà causâ mendacia officiosa protulisse videntur, nec tamen reprehenduntur, solvit D. Thomas in hâc q. 110, art. 3 et 4. Nostrique theologi rectè in partem bonam explicant eorum verba ac gesta in tract. de fide 2-2, q. 1, art. 3 ad quos remittimus lectorem, ut in conscientiæ casibus ventilandis, et non in aliis materiis immoremur.

Quæres primò, an omne mendacium etiam leve ac ratione parvitatis materiæ solùm veniale, si fiat in judicio forensi, aut in tribunali pœnitentiæ, sit mortale, secluso etiam juramento.-Affirmat Cajetanus 2-2, q. 69, art. 1, et in Summâ,v. Confessio, conditione 5, eò quòd tanta sit obligatio dicendæ veritatis in judicio exteriori et interiori circa res ad illud pertinentes, ut etiam circa levissimas fiat gravis, cùm tunc mendacium sit contra veritatem judicii, atque adeò fundatum super eo mendacio, oporteat esse falsum : sicut enim vis juramenti exigit veritatem, ac perjurium de re levi est mortale, ita et judicium. Unde imperfectio seu parvitas materiæ solùm habet locum respectu actûs mentiendi secundùm se, non verò ut substat judicio, sicut non habet locum in juramento. Hinc fit quòd si pœnitens à cenfessario interrogetur, an dixerit aut fecerit aliquid quod est peccatum veniale, aut reus à judice interrogatus de re quam confiteri tenetur, etiam levi, si falsò negent, mortaliter peccent.

Negant verò communiter alii auctores, quia licet mentiri in utroque judicio, sit ex genere suo mortale, potest tamen hic et nunc in individuo esse solùm veniale ex parvitate materiæ, prout contingit in furto : furari enim obolum etiam in Ecclesià, est solùm veniale, quamvis gravius veniali furto alibi facto; ita etiam mendacium veniale in judicio, est quidem veniale gravius, sed non mortale. Nam in judicio, sicut et in aliis actionibus humanis, desumenda est malitia et gravitas injuriæ, vel ab objecto seu materiâ ipsâ, vel ex fine et intentione inferentis illam in nostro autem casu materia est levis, et mentiens non habet animum contemnendi judicem ac pervertendi judicium, volendo in quâcumque re etiam gravissimâ, sed in levi duntaxat mentiri. Sicut ergo tunc non peccaret mortaliter Lacendo, ita et negando.

Neque est eadem ratio de perjurio, quia Deus adducitur in testem falsitatis, quod vergit in gravem illius injuriam et irreverentiam in quâcumque re fiat : imò censetur gravior irreverentia, quando pro re minimâ ita vilipenditur Deus: at verò mendacium non mutat

naturam suam, nec desinit esse leve ex hoc quòd fiat in judicio, eique non infert gravem injuriam. Ergo mendacium leve, quod est solùm veniale in aliis materiis, non fit mortale in judicio, nisi fuerit cum juramento conjunctum. Nec etiam in confessione sacramentali, dummodò mendacium non sit circa materiam necessariam, vel circa totam materiam confessionis, ut si pœnitens aliud non subjiciat clavibus quàm materiam levem, falsam tamen.

Quæres secundò an sit mendacium, quando non servatur promissum, et quibus de causis excusemur ab eo servando. Resp. D. Thomas loco citato art. 3 ad 5, quòd ille qui aliquid promittit, si habet animum faciendi quod promittit, non mentitur, quia non loquitur contra id quod gerit in mente: si verò non faciat quod promisit, tunc videtur infideliter agere, per hoc quòd animum mutat; potest tamen excusari ex duobus: uno modo si promiserit id quod manifestè est illicitum; quia promittendo peccavit, mutando autem propositum, benè facit : alio modo si sunt mutatæ conditiones personarum et negotiorum, ut enim ait Seneca, omnia debent permanere immutata; › alioquin nec fuit mendax in promittendo, quia promisit quod habebat in mente subintellectis debitis conditionibus; nec etiam est infidelis non implendo quod promisit, quia eædem conditiones non exstant ; unde et Apostolus non est mentitus, qui non ivit Corinthum, quò se iturum promiserat, et hoc propter impedimenta quæ supervenerant. Hactenùs D. Thomas. Plura de promissione tractantur ubi de Justitia.

Praeloquium secundum.

DE USU ÆQUIVOCATIONUM ET RESTRICTIONUM MENTALIUM. Equivocatio est verbum ambiguum, aut propositio constans pluribus verbis ambiguis, plures sensus efficientibus, ita ut proferens illa accipiat secundùm unam significationem, simulque prævideat, imò et intendat quòd audiens ad quem ea dirigit, accipiat et intelligat juxta aliam, eo fine ut ipsi aliquam veritatem celet, quam eidem non manifestare expedit. Controversia est an hujusmodi æquivocationum usus sit aliquando licitus, aut omninò reprobandus. Circa quam tres sunt auctorum sententiæ.

Prima nimiùm quàm par sit, illarum usum extendere videtur, eumque tanquàm licitum admittere in omnibus ferè actionibus vitæ civilis, in quibus aliquis interrogatus existimabit se habere aliqualem causam occultandi veritatem interroganti, prout videre est in pluribus casibus quos referunt Sanchez, lib. 3 in Deca-logum, cap. 6; Joannes Sancius, in Selectis disput. 9, et disp. 13, 43 et 46; Tamburinus, cap. 2 de Juramento; Theophilus Raynaudus, Lessius et alii, quos refert noster Vincentius Baronius, disp. 1, lect. 5; eamdem sententiam intrepidè tenet Diana pluribus in locis, maximè verò tom. 8 coordinat. tract. 5, resolut. 63 et 64, et pro eâ citat Filucium, Reginaldum et alios. Secunda sententia, huic extremè opposita, reproba! omnem omninò usum quarumcumque æquivocationum et restrictionum mentalium tanquàm prorsùs illicitum et

mendacii ac perjurii (si juramento firmetur), labe infectum, et contra æquivocationes quascumque congerit ac vibrat omnia tela que Scriptura sacra, saneti Patres et concilia vibrant contra mendacia, quibus illas æquiparat. Ita Dominus de S. Beuve, doctissimus pater, Natalis Alexander in suâ Theologiâ dogmaticâ, doctores Sorbonici, Sinnichius, Contensonius, et alii plures recentiores scriptores Galli. Tertia sententia quasi mediat inter duas jam relatas, et rejicit quidem restrictiones mentales, nullo signo externo sensibiles seu æquivocationes formales, tanquàm mendacia in nullo prorsùs casu licita: admittit tamen restrictiones mentales exteriùs sensibiles, seu æquivocationes materiales tanquàm licitas in quibusdam casibus, et cum conditionibus explicandis. Ita Cabassutius, celebris congregationis oratorii recens scriptor, lib. 4 Juris can. praxis, cap. 4, num. 12 et 12, ubi pro hâc suâ opinione refert D. Gregorium papam, D. August., D. Thomam, D. Raymundum, lib. 1 Sum., tit. de Mendacio, in fine; Adrianum papam VI, in 4, q. de Sigillo confessionis; Cajetanum, 2-2, q. 70, art. 1; Toletum lib. 4, cap. 21, et lib. 5, cap. 28; Navarrum in cap. Humanæ aures, et in Manuali, cap. 12, num. 8 et 9; Joannem Major. in 4, dist. 15, q. 18; Angelum, v. Juramentum 5, num. 9; Sylvestrum, v. Juramentum 3, q. 2; Sotum, lib. 8 de Just., q. 1, art. 7, ad 4, Graffium, p. 1, lib. 2, cap. 17, num. 9; Lopem, p. 1, cap 42, § Injustè rogatus à judice; Bartholum, in fin. num, 7, ff. de Quæst. Dicitque Cabassutius alios auctores communiter hanc sententiam tenere eique favere can. Utilem 22, q. 2, ex D. Hieronymo depromptum; hanc etiam tenent Raphael, Torres, Gonetus, Vincentius Baronius, quos sequitur et refert Laurentius Maria Pisani in suo Gladio Gedeonis, pag. 178.

Explicatur et prob. hujusmodi sententia. Duobus modis potest loquens uti æquivocatione. Primò formaliter seu per restrictionem purè mentalem, exteriùs nullatenùs apparentem neque sensibilem, quando scilicet verba quæ profert, nec ex suâ significatione sunt ambigua, nec ex se, neque ex circumstantiis occurrentibus loci, temporis, personæ, ac modi interrogandi, eum sensum patiuntur quem ipse intendit, solùmque verum sensum faciunt ex aliquo addito in ejus mente retento: ita ut quisquis etiam prudens, sagax et oculatissimus, et hîc et nunc diligentissimè attendens, scrutans ac in omne latus sese versans, nequeat eum sensum verum penetrare, sed conceptum falsum et illi oppositum formare cogatur, nisi divinationis donum habeat. Et istæ æquivocationes formales sunt in omni casu illicitæ, utpote verè aut æquivalen ter mendacia; qui enim illis utitur profert falsa verba cum voluntate dicendi falsum assertivè, in quo consistit ratio mendacii; v. g., si quis interrogatus an carnes comederit, et altâ voce respondeat: Non comedi; juro me non comedisse, submissè apud se mutiendo, crudas carnes, aut intra se intelligendo: Non eas comedi in quadragesimâ, aut dûm dormirem, aut non comedi pisces; quis non videt hujusmodi verba absolutè falsa esse, eaque proferentem habere volun

latem enuntiandi falsum assertivè, nempe se carnes absolutè non comedisse in eo prandio de quo interrogatur, quamvis reverà comederit? Certè si tunc non adsit mendacium ac perjurium, nemo unquàm poterit mentiri aut pejerare, cùm quilibet homo mendax possit loquendo exteriùs falsa, intendere et intelligere intra se omnes alios sensus, quos viri docti non possunt percipere, idque juxta primæ sententiæ auctores sufficiat ad mendacii labem evacuandam, omnesque rationes à Sanchez in suà tertià regulà adductæ, si quid probent, concludant homines rarò aut nunquàm, falsa enuntiando scienter et jurando esse vera, posse dicere mendacium aut perjurium: cùm etiam tunc non irent contra mentem suam adæquatè sumptam, sed semper ex aliquo sensu addito, solâque mente retento ea verba falsa intra proferentem verificarentur; idque satis advertit ac refellit Caramuel, licet aliàs sit laxitatum patronus, et sic impugnat restrictiones purè mentales, in theol. Fundam. num. 1282, ubi sic ait: Est mihi innata aversio contra restrictiones mentales; si enim continentur intra terminos pietatis et sinceritatis, necessariæ non sunt; nam omnia quæ ipsæ præstare possunt, præstabunt consignificantes circumstantiæ; quòd si tales dicantur ut etiam ibi admittendæ sint, ubi desunt circumstantiæ significantes (ignoscant mihi earumdem auctores et propugnatores), tollunt humanam societatem, et tanquàm pestiferæ damnandæ sunt; quoniam semel admissæ, aperiunt omni mendacio et omni perjurio viam, et tota differentia in eo erit, ut quod heri vocabatur mendacium, naturam et mali iam non mutet, sed nomen, ita ut hodiè jubeatur restrictio mentalis nominari; quod est virus condire saccharo, et scelus specie virtutis colorare. Hac Caramuel.

Confirmatur: Ideò mendacium est de se intrinsecè malum, cò quòd cadat supra materiam indebitam : quia scilicet voces quæ debent explicare id quod est in mente, utpote signa conceptuum, ad hoc non assumuntur. Atqui similiter in æquivocationibus formalibus, voces externæ non significant id quod est in mente additâ mentali restrictione: cùm enim non sit nota audientibus, voces eis idem explicant, ac si nulla esset restrictio mentalis; nam significatio conceptuam humanorum pertinet solùm ad voces et signa externa, ita ut veritas sit in mente tanquàm in subjecto, in vocibus autem tanquàm in signo. Unde enuntiatio formalis definitur ab Aristotele, oratio verum vel falsum significans. Ergo quando verba nec ex se ipsis, nec ex circumstantiis occurrentibus significant id quod est in mente, tunc est falsa vocis significatio, et consequenter mendacium : nec restrictio pura mentalis potest illas voces ad verum significandum determinare; quia cùm nullatenùs sit significativa, nequit alterius significativi significationem coarctare et simul cum ipso significare, sed solùm potest facere ut veritas objectiva sit in mente dicentis, ita ut ipse solus veritatem intelligat nec possit esse in audientibus, quibus illa restrictio purè mentalis penitùs ignota est perinde ac si non esset, nec eam ex vocibus et signis exteriotibus venari valeant, sicque cogantur formare con

ceptum falsum, et illi restrictionı mentali contrarium; et in hoc consistit mendacium, dùm scilicet id quod loquens habet in mente nullatenùs exprimit verbis. sed solùm aliud longè diversum.

Hujusmodi æquivocationum formalium usu, æquè negatur veritas et præjudicium affertur commercio et societati hominum, ac per ipsa mendacia formalia : nam infallibiliter producunt eosdem effectus, nempe audientes decipere, utpote cùm nihil exteriùs in illis verbis occurrat, quo rationabiliter judicando, possint dignoscere illam restrictionem mentalem, et penetrare aliquem verum sensum, sed cogantur recipere falsitatem, quam in eorum mentibus inevitabiliter imprimunt. Unde meritò doctrina tam pestilens ab Ecclesià damnata fuit, et contra illam fortissimè militant et urgent auctoritates et rationes quæ pro secundà sententiâ afferri solent.

Secundò potest quis uti æquivocatione tantùm materialiter, et restrictione mentali aliquo modo apparenti et sensibili, quando scilicet verba quæ profert sunt ambigua, seu habent duplicem significationem, unam communem, alteram particularem veram, sed occultam, et ab eodem intentam, quam circumstantiæ hic et nunc occurrentes faciunt, juxta intentionem etiam interrogantis: ex quibus proinde facilè devenire posset in cognitionem sensùs à proferente usurpati, si prudenter et diligenter ea verba et circumstantias examinaret ac ponderaret. Quòd si tunc ob imprudentiam, ob præcipitationem judicii, ob inertiam et omissionem considerationis illarum, mentem loquentis non intelligat, et non in alio quàm in sensu communi ea verba accipiat, id non provenit ex loquente, nec ex æquivocatione tanquàm ex causâ per se, sed solummodò ex illius ignaviâ et inconsideratione. Et hujusmodi æquivocationes materiales non sunt mendacia, neque militant contra præceptum negativum non mentiendi, cùm verba semper accipiantur secundùm propriam significationem, ac verum sensum quem ex se habent, aut quem sensibiliter hic et nunc patiuntur, et tunc ex circumstantiis occurrentibus nec loquens fallat audientem, sed ipsemet se fallat ex ignorantiâ aut inconsideratione: ad summum esse possunt omissiones contra præceptum affirmativum veritatis dicenda, non obligans tamen pro semper ad proferenda verba secundùm sensum communem et determinatam significationem in omni prorsùs casu, sed ex justà causâ potest homo occultare veritatem. Licèt enim nunquàm licitum sit negare veritatem et audientem positive fallere ex intentione, attamen juxta omnes auctores licitum est veritatem occultare, ut docet D. August., lib. contra Mendacium, cap. 10, et D. Greg. papa, Pastoralis, p. 3, cap. 12, et constabit exemplis Christi Domini ac Sanctorum statim referendis; proindeque licitum est permittere quòd audiens aliquando fallatur ex seipso, quando adest causa justa ipsi occultandi ve. ritatem quam manifestare non expedit, et dùm vult plus sapere quàm oporteat sapere, ut colligitur ex D. Thomâ, 2-2, q. 40, art. 3, et q. 110, art. 5 ad 4, ubi citat D. August., et q. 111, art. 1, ad 4.

Requiritur igitur justa et rationabilis causa gravisque ac urgens necessitas utendi hujusmodi æquivocationibus materialibus, scilicet ad impediendam vel auferendam periculosam, aut valdè nocivam alterius veritatis cognitionem ab audiente, ex quà oriretur loquenti vel aliis gravissimum damnum, cui nec silentio, neque aliâ viâ, quàm istis æquivocationibus occurri potest hic et nunc in istis circumstantiis et angustiis. Non enim absque necessitate urgentissima causâque justissimâ licitum videtur uti verbis in alio sensu, quàm communiter homines intelligere solent, dùm illorum interrogationibus adhibetur responsio, aut dùm fiunt stipulationes inter ipsos. Alioquin societas, fidelitas, bona fides, et certitudo conversationum, contractuum, promissionum et commerciorum inter ipsos periret. Verùm quia valdè difficile est determinare in particulari omnes casus in quibus urgeat talis necessitas, et justa causa excusans, proborum atque prudentum judicio, pensatis omnibus pensandis, relinqui debet. Nec propositionis 27 damnatæ censura extenditur ad has æquivocationes solùm materiales, cùm sit quædam consecutio et limitatio propositionis 26 immediatè præcedentis, in quâ est sermo de æquivocationibus formalibus ac restrictionibus purè mentalibus. Unde dùm dicitur : Causa justa utendi his amphibologiis, etc., designantur æquivocationes formales de quibus erat præsens sermo; pronomen his satis illas designat et contrahit, ac determinat sequentem vocem amphibologiis, non ad quascumque, sed ad illas de quibus dictum erat propositione præcedenti. Ratio hujus differentiæ mox assignata fuit, nempe quia mendacium ob quamcumque causam nequit esse licitum; æquivocationes autem materiales non sunt mendacia, benè tamen formales et restrictiones purè mentales, ut jam ostensum est.

Requiritur præterea ad usum licitum hujusmodi æquivocationum materialium, quòd interrogatus non teneatur ex justitiâ aut religione, aliâve obligatione veritatem aperire, et determinatè respondere ad mentem et juxta sensum ab interrogante intentum absque amphibologiis. Sic reus legitimè interrogatus à judice juridicè procedente, et quilibet inferior à quo superior legitimè exquirit manifestationem alicujus veritatis ad bonam gubernationem necessariam, tenetur sub peccato obedire, ac veritatem sincerè detegere. Item pœnitens quando interrogatur à confessario de peccatis que commisit et de pertinentibus ad judicium fori interioris. In omni itaque materiâ judiciali, sive fori exterioris, sive interni, non est licitum veritatem celare amphibologiis, ita ut illis utens peccet lethaliter, et jurans ad eas confirmandas, sit perjurus. Idem dicendum de eo qui interrogatur de fide, quando instat præceptum illius confitenda: non enim tunc potest verbis amphibologicis eam occultare, aut simulare falsam religionem, etiam ad vitanda gravia tormenta et diram necem. Idem dicendum de spontè contrahentibus et se invicem onerosè obligantibus ad vendendum, emendum, etc., et quando à privatà persona, cujus interest ratione contractús, juramentum exigi

tur; tunc enim sine amphibologiâ tenentur se obligare, et non fictè jurare · aliàs injuriam irrogant parti legitimè juramentum exigenti, damnumque illi bonâ fide procedenti ac contractum ex suâ parte adimplenti infert, ille qui verbis ambiguis et restrictione mentali utitur. Unde occultatio veritatis mediante æquivocatione materiali, non debet esse innocenti specialiter nociva et damnosa, sed tantùm assumenda est à loquente ad vitandum proprium vel proximi malum, quod aliâ viâ bìc et nunc vitari nequit, non verò ad alteri illud inferendum. His suppositis,

Prob. primò hæc tertia sententia. Certissimum ac indubitatum est, sanctissimos et in Scripturis laudatissimos viros non fuisse reos mendacii, quando urgente aliquâ justâ causâ, ita veritatem celare voluerunt, ut verbis usi sint amphibologicis, veris quidem ex ipsorum occulto sensu, quibus tamen intendebant auferre vel impedire periculosam aut nocivam alterius veritatis cognitionem in mente audientium. Atqui in hoc consistit ratio æquivocationis materialis, ut patet ex dictis; ergo non sunt mendacia. Prob. antecedens exemplo Abrahæ, qui ut se mortis discrimini eriperet, dixit Saram esse sororem suam, indeque voluit amovere ab aliis hanc planè veram cognitionem, quòd esset uxor sua. Nam Abraham scivit et voluit, ut Ægyptii aliter prorsùs intelligerent Saram esse sororem suam longè alio sensu, quàm quem ipse intra se concipiebat in occulto; quia si in hâc re Ægyptiorum intelligentia fuisset conformis latenti intelligentiæ Abrahami, secundùm quam vera fuisset illa sororis compellatio, futurum prævidebat se occidendum; quod tamen istâ æquivocatione materiali vitare intendebat. Et D. August. super. Gen., q. 26, et habetur causa 22, q. 2, cap. Quæritur, dicit, quòd in hoc ostenditur quòd nemo debet tentare Deum, dùm habet quod rationabili consilio faciat; unde Abraham non totum commisit Deo, sed veritatem voluit celari, non mendacium dici: fecit quod potuit; quod non potuit Deo commisit, in quem speravit. D. Thomas, 2-2, q. 70, art. 1, ad 1, id referens, ait, quòd D. August. loquitur de occultatione veritatis, in casu illo quando aliquis non compellitur superioris auctoritate veritatem propalare, ct quando occultatio veritatis nulli specialiter est damnosa ; in quibus duobus casibus docet D. Thomas hominem teneri ad testificandum, nec posse celare veritatem: proindeque sentire videtur licitum esse veritatem occultare aliquà æquivocatione materiali, dùm urget gravissima causa, prout D. August. declarat Abrahamum fecisse, et clarè demonstratur hâc suppositione.

Supponamus urgentissimam causam cogere Petrum, v. g., ad se abscondendum in domo suâ, et expedire ad vitam illius conservandain, quòd nemo extraneus sciat ibi adesse reclusum supponamus etiam quòd quidam homo incognitus ad illam domum accedat, fores pulset, et quòd Petri famula appareat è fenestrâ ad recognoscendum pulsantem, qui eam videns dicat illi: Ubi est dominus tuus? eum alloqui vellem : ipsa verò respondeat: Dominus meus est in urbe, mon maitre est en ville, quod apud nos significat tunc non

esse in domo, sed ex illà egressum ad discurrendum per urbem, et hunc sensum communem vult ancilla imprimere menti interrogantis, ad occultandam veritatem æquivocatione materiali. Atqui pari modo est ratiocinandum circa Abrahæ factum; ergo in eo continebatur æquivocatio materialis. Probatur paritas. August. lib. 12 contra Faustum cap. 34, ait, quòd Abraham dicens Saram esse suam sororem, veritatem voluit celari, et non mendacium dici; soror enim dicitur, quia filia patris erat. Pariter ista famula Petri dicens dominum suum esse in urbe, veritatem voluit celari, et non mendacium dici, quia Petrus reverà in urbe erat, nam domus in quâ latitat, est intra et non extra civitatis monia. Item sicut Abraham non interrogatus fuit utrùm Sara esset ejus uxor, ita nec ista famula interrogatur, an Petrus sit in domo. Item sicut cùm quæreretur ab Abrahamo quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem, tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi : ita et ista famula, dùm ab eâ quæritur ubi sit Petrus, indicavit esse in urbe, non negavit esse in domo, tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi; nec refert quòd iste homo incognitus interroget ancillam, eå intentione ut sciat an Petrus sit in domo; non refert, inquam, quia tunc ancilla non tenebatur id ei aperire. Adde quòd etiam Palæstini interrogabant Abraham ad sciendum utrùm esset illius uxor, ne scilicet adulterio contaminarentur. Unde Pharao dixit illi, Gen. 12: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicâsti quòd tua esset uxor? quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem?

Prob. secundò exemplo Jacob Gen. 27, qui patri suo interroganti quis esset, respondit: Ego sum primogenitus tuus Esaï; feci sicut præcepisti mihi; surge, sede, comede de venatione, ut benedicat mihi anima tua. Fateor equidem, ex Dei ordinatione contineri profundum mysterium in his verbis rectèque verificari juxta sensum figurativuun, mysticum et propheticum, idque factum ob inspirationem, motionem et auctoritatem divinam à mendacio excusari. Verùm per ordinem ad mentem ac intentionem Jacob ea verba tunc profe. rentis, continere æquivocationem materialem, mihi persuadeo ex hoc quòd patiantur duos sensus veros, et quòd Jacob voluerit ac intenderit quòd pater suus Isaac ea intelligeret in uno, distincto ab eo quem ipse tunc mente retinebat, nempe quòd esset Esau in personâ, et primogenitus naturâ; ipse verò Jacob intelligebat se esse primogenitum emptione et privilegio, ac Esaum repræsentatione; sicut Christus de Joanne dicebat: Ipse est Elias, accipiendo non pro personâ, sed pro conformi officio, spiritu et virtute Eliæ. Idque satis colligitur ex timore quo angebatur Jacob ne ista arquivocatio deprehenderetur à patre. Unde dixit matri suæ id suadenti: Timeo ne putet me voiuisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. Constat etiam de stupore grandi quo affectus fuit Isaac, dùm deprehendit se fuisse deceptum à Jacob, et de verbis quæ dixit ut consolaretur Esaü ejulantem: Venit germanus tuus fraudulenter, etc., licèt

postea Dei revelatione certior factus de mysterio, et placatus confirmaverit benedictionem impertitam Jacob. Idem dicendum de Joseph dùm se ariolum et augurem esse coram fratribus asseveravit, eosque de exploratione et furto pecuniæ suique scyphi argentei accusavit, ut habetur Gen. 44. Item in toto illo sanctæ viduæ Judith apud Holofernem colloquio latent æquivocationes materiales: potest enim dici quòd verba ejus veritatem habent secundùm aliquem mysticum intellectum, ait D. Thomas 2-2, q. 110, a. 1, ad 3, quibus omnibus et aliis sanctis viris in Scripturâ laudatis, potest et debet applicari regula D. August. tract. ad Consentium, cap. 12 et 17, jam à nobis supra relata, quòd si quis contendat aliquos his locutionibus venialiter peccâsse, et, ut ait D. Thomas, ibidem commendari in Scripturâ non propter perfectam virtutem, sed propter aliquam virtutis indolem, scilicet quia apparebat in eis aliquis laudabilis affectus, ex quo movebantur ad quædam indebita facienda, et hoc modo Judith laudatur, non quia mentita est Holoferni, sed propter affectum quem habuit ad salutem, pro quâ periculis se exposuit; id tamen de omnibus dici nequit absque injurià et falsitate et saltem dici non potest de Angelo Raphaele asserente Tobi 5, se esse unum de filiis Israel, nomine Azariam, filium magni Ananiæ: quæ tamen verba Angelus accipiebat in sensu mystico et interpretativo, et Tobias in sensu litterali; unde illum interrogabat dicens: Indica mihi de quân domo et de qua tribu tu es? Cui cùm Angelus respondisset Ego sum Azarias, Ananiæ magni filius, tunc Tobias subdit: Ex magno genere es tu. Minùsque dici potest de Christo Domino, quem tamen his verbis æquivocis sæpè usum fuisse constat ex Scripturâ sacrâ. Primò ex illo Marci 13: De die illâ nemo scit, neque Angeli in cælo, neque Filius hominis. Nec potest verificari locus iste per præcisionem sensûs formalis, nempe quòd Christus sciebat quidem horam et diem judicii, in quantum erat Deus; non verò in quantum homo, idque Apostoli cum quibus loquebatur satis intelligebant.

Id enim falsissimum esse docet D. Thomas, p. 3, q. 10, art. 2, ad primum. Illam enim diem cognoscit non solùm quantùm ad divinam naturam, sed etiam quantùm ad humanam, quia, ut Chrysostomus argumentabatur, si Christo homini datum est ut sciat qualiter oporteat judicare quod est majus, multò magis datum est ei scire quod minus est, scilicet diem judicii. Illum itaque diem sciebat etiam ut homo, sub quâ etiam ratione constitutus est judex, non quidem cognitione naturali et humanâ, ex vi ac virtute ipsius humanitatis, sed supernaturali, quam illi tradidit Pater, qui proinde dicitur solus scire, ut det cognitionem et revelet aliis: solus enim Deus novit ex suâ naturali scientiâ tempora et momenta quæ posuit in suâ potestate, quale est tempus judicii. Dicitur ergo, inquit D. Thomas, Filius nescire diem judicii, quia non facit scire. Interrogatus enim super hoc ab Apostolis Act. 1, eis noluit revelare. Sicut è contrario legitur Gen. 22: Nunc cognovi quòd timeas Dominum, id est,

« VorigeDoorgaan »