Pagina-afbeeldingen
PDF

iatem enuntiandi falsum assertivè, nempe se carnes absolutè non comedisse in eo prandio de quo interrogatur, quamvis reverâ comederit? Certè si tunc non adsit mendacium ac perjurium, nemo unquàm poterit mentiri aut pejerare, cùm quilibet homo mendax possit loquendo exteriùs falsa, intendere et intelligere intra se omnes alios sensus, quos viri docti non possunt percipere, idque juxta primæ sententiæ auctores sufficiat ad mendacii labem evacuandam, omnesque rationes à Sanchez in suà tertià regulà adductæ, si quid probent, concludant homines rarò aut nunquàm, falsa enuntiando scienter et jurando esse vera, posse dicere mendacium aut perjurium : cùm etiam tunc non irent contra mentem suam adæquatè sumptam, sed semper ex aliquo sensu addito, solàque mente retento ea verba falsa intra proferentem verificarentur; idque satis advertit ac refellit Caramuel, licet aliàs sit laxitatum patronus, et sic impugnat restrictiones purè mentales, in theol. Fundam. num. 1282, ubi sic ait : Est mihi innata aversio contra restrictiones mentales; si enim continentur intra terminos pietatis et sinceritatis, necessariæ non sunt; nam omnia quæ ipsae præstare possunt, præstabunt consignificantes circumstantiae ; quòd si tales dicantur ut etiam ibi admittendæ sint, ubi desunt circumstantiæ significantes (ignoscanl mihi earumdem auclores et propiignatores), tollunt humanam societatem, et tamquàm pestiferæ damnandæ sunt; quomiam semel admissæ, aperiunt omni mendacio et omni perjurio viam, et tota differentia in eo erit, ut quod heri vocabatur menulucium, naturam et mali iam non mutet, sed nomen, ita ut hodiè jubeatur restrictio mentalis nominari; quod est virus condire saccharo, et scelus specie virtutis colorare. Il;cc Caramuel. Confirmatur: Ideò mendacium est de se intrinsecè malum, eò quòd cadat supra materiam indebitam : quia scilicet voces quae debent explicare id quod est in mente, utpote signa conceptuum, ad hoc non assumuntur. Atqui similiter in æquivocationibus formalibus, voces externæ non significant id quod est in mente additâ mentali reslrictione: cùin enim non sit nota audientibus, voces eis idem explicant, ac si nulla esset restrictio mentalis; nam significatio conceptuuxm humanorum pertinet solùm ad voces et signa externa, ita ut veritas sit in mente tanquàm in subjecto, in vocibus autem tanquàm in signo. Unde enuntiatio formalis definitur ab Aristotele, oratio verum vel falsum significans. Ergo quando verba nec ex se ipsis, nec ex circumstantiis occurrentibus significant id quod est in mente, tunc est falsa vocis significatio, et consequenter mendacium : nec restrictio pura mentalis pouest illas voces ad verum significandum determinare; quia cùm nullatenùs sit significativa, nequit alterius significativi significationem coarctare et simul cum ipso significare, sed solùm potest facere ut veritas objectiva sit in mente dicentis, ita ut ipse solus veritatem intelligat: nec possit esse in audientibus, quibus illa reslrictio purè mentalis penitùs ignota est perinde ac si non csset, nec eam ex vocibus et signis exteriouibus venari valeant, sicque cogantur formare con

ceptum falsum, el illi restrictioni meiitali contrarium; et in hoc consistit mendacium, dùm scilicet id quod loquens håbet in mente nu'latenùs exprimit verbis. sed solùm aliud longè diversum. IIujusmodi æquivocationum formalium usu, æquè iiegatur veritas et præjudicium affertur commercio et societati hominum, ac per ipsa mendacia formalia : nam infallibiliter producunt eosdem effectus, nempe audientes decipere, utpote cùm nihil exleriùs in illis verbis occurrat, quo rationabiliter judicando, possint dignoscere illam restrict*onem mentalem, et penetrare aliquem verum sensum, sed cogantur rccipere falsitatem, quam in eorum mentibus inevitabiliter imprimunt. Unde meritò doctrina tam pestilens ab Ecclesiâ damnata fuit, et contra illam fortissimè militant et urgent auctoritates et rationes quæ pro secundà sententiâ afferri solent. Secundò potest quis uti æquivocatione tantùm materialiter, et restrictione mentali aliquo modo apparenti et sensibili, quando seilicet verba quæ profert sunt ambigua, seu habent duplicem significationem, unam communem , alteram particularem veram , sed occultam, et ab eodem intentam, quam circumstantiæ hic et nunc occurrentes faciunt, juxta intentionem etiam interrogantis: ex quibus proinde facilè devenire posset in cognitionem sensùs à proferente usurpati, si prudenter et diligenter ea verba et circumstantias examinaret ac ponderaret. Quòd si tunc ob impridentiam, ob præcipitationem judicii, ob inertiam et omissionem considerationis illarum, mentem loquentis non intelligat, et non in alio quàin in sensu communi ea verba accipiat, id non proveiiit ex loquente, nec ex æquivocatione tanquàm ex causâ per se, sed solummodò exillius ignaviâ et inconsideratione. Et hujusmodi æquivocationes materiales non sunt mendacia, neque militant contra præceptum negativum non mentiendi, cùm verba semper accipiantur secundùm propriam significationem , ac verum sensum quem ex se habent, aut quem sensibiliter hic et nunc patiuntur, et tunc ex circumstantiis occurrentibus nec loquens fallat audienlem, sed ipsemet se fallat ex ignorantiâ aut inconsideratione : ad summum esse possunt omissiones contra præceptum affirmativum veritatis diceiidae, non obligans tamen pro semper ad proferenda verba secundùm sensum communem et determinatam signifìcationem in omni prorsùs casu, sed ex justâ causâ potest homo occultare veritatem. Licèt enim nunquàm licitum sit negare veritatem et audientem positivè fallere ex intentione, attamen juxta omnes auctores licitum est veritatem occultare, ut docet D. August., lib. contra Mendacium, cap. 10, et D. Greg. papa, Pastoralis, p. 3, cap. 12, et constabit exemplis Christi Domini ac Sanctorum statim referendis; proindeque licitum est permittere quòd audiens aliquamdo fallatur ex seipso, quando adest causa justa ipsi occultandi veritatem quam manifestare non expedit, et dùm vult plus sapere quàm oporteat sapere, ut colligitur ex D. Thomà, 2-2, q. 40, art. 5, et q. 110, art. 5 ad i, ubi citat D. August., ct q. 1 1 1, art. 1, ad 4.

Requiritur igitur justa et rationabilis causa gravisque ac urgens necessitas utendi hujusmodi æquivoeationibus materialibus, scilicet ad impediendam vel auferendam periculosam, aut valdè nocivam alterius veritatis cognitionem ab audiente, ex quâ oriretur loquenti vel aliis gravissimum damnum, cui nec silentio, neque aliâ viâ, quàm istis æquivocationibus occurri potest hîc et nunc in istis circumstantiis et angustiis. Non enim absque necessitate urgentissimâ causàque justissimâ licitum videtur uti verbis in alio sensu, quàm communiter homines intelligere solent, dùm illorum interrogationibus adhibetur responsio, aut dùm fiunt stipulationes inter ipsos. Alioquin societas, fidelitas, bona fides, et certitudo conversationum, contractuum, promissionum et commerciorum inter ipsos periret. Verùm quia valdè difficile est determinare in particulari omnes casus in quibus urgeat talis necessitas, et justa causa excusans, proborum atque prudentum judicio, pensatis omnibus pensandis, relinqui debet. Nec propositionis 27 damnatæ censura extenditur ad has æquivocationes solùm materiales, cùm sit quædam consecutio et limitatio propositionis 26 immediatè præcedentis, in quâ est sermo de æquivocationibus formalibus ac restrictionibus purè mentalibus. Unde dùm dicitur: Causa justa utendi his amphibologiis, etc., designaiitur æquivocationes formales de quibus erat praesens sermo; pronomen his satis illas designat et contrahit, ac determinat sequen1em vocem amphibologiis, non ad quascumque, sed ad illas de quibus dictum erat propositione præcedenti. Itatio hujus differentiæ mox assignata fuit, nempe quia mendacium ob quamcumque causam nequit esse licitum; æquivocationes autem materiales non sunt mendacia, benè tamen formales et restrictiones purè mentales, ut jam ostensum est. Requiritur praeterea ad usum licitum Iiujusmodi æquivocationum materialium, quòd interrogatus non teneatur ex justitiâ aut religione, aliâve obligatione veritatem aperire, et determinatè respondere ad mentem et juxta sensum ab interrogante intentum absque amphibologiis. Sic reus legitimè interrogatus à judice juridicè procedente, et quilibet inferior à quo superior legitimè exquirit manifestationem alicujus veritatis ad bonam gubernationem necessariam, tenetur sub peccato obcdire, ac veritatem sincerè detegcre. Item pœnitens quando interrogatur à confessario de peccatis quæ commisit et de pertinentibus ad judicium fori interioris. In omni itaque materià judiciali, sive fori exterioris, sive interni, non est licitum veritatem celare amplibologiis, ita ut illis utens peccet lethaliter, et jurans ad eas confirmandas, sit perjurus. Idem dicendum de eo qui interrogatur de fide, quando instat præceptum illius confitendæ : non enim tunc potest verbis amphibologicis eam occultare, aut simulare falsam religionem, etiam ad vitanda gravia tormenta et diram necem. Idem dicendum de spontè contrahentibus et se invicem onerosè obligantibus ad vendendum, emendum, etc., et quando à privatâ personà, cujus interest ratione contractùs, juramentum exigi

tur; tunc enim sine amphibologiâ tenentur se obligare, et noii fictè jurare * aliàs injuriam irrogant parti legitimè juramentum exigenti, damnumque illi bonâ fide procedenti ac contractum ex suâ parte adimplenti infert, ille qui verbis ambiguis et restrictione mentali utitur. Unde occultatio veritatis mediante æquivocatione materiali, non debet esse innocenti specialiter nociva et damnosa, sed tantùm assumenda est à loquente ad vitandum proprium vel proximi malum, quod aliâ viâ hic et nunc vitari nequit, non verò ad alteri illud inferendum. His suppositis, Prob. primò hæc tertia sententia. Certissimum ac indubitatum est, sanctissimos et in Scripturis laudatissimos viros non fuisse reos mendacii, quando ur-* gente aliquà justâ causâ, ita veritatem celare voluerunt, ut verbis usi sint amphibologicis, veris quidem ex ipsorum occulto sensu, quibus tamen intendebant auferre vel impedire periculosam aut nocivam alterius veritatis cognitionem in mente audientium. Atqui in hoc consistit ratio æquivocationis materialis, ut patet ex dictis; ergo non sunt mendacia. Prob. antecedens exemplo Abrahæ, qui ut se mortis discrimini eriperet, dixit Saram esse sororem suam, indeque voluit amovere ab aliis hanc planè veram cognitionem, quòd esset uxor sua. Nam Abraham scivit et voluit, ut Ægyptii aliter prorsùs intelligerent Saram csse sororem suam longè alio sensu, quàm quem ipse intra se concipiebat in occulto; quia si in hàc re AEgyptiorum intelligentia fuisset conformis latenti intelligentiæ Abrahami, secundùm quam vera fuisset illa sororis compellatio, futurum prævidebat se occidendum; quod tamen istâ æquivocatioiie materiali vitare intendebat. Et D. August. super. Gen., q. 26, et habetur causâ 22, q. 2, cap. Quæritur, dicit, quòd in hoc ostenditur quòd nemo debet tenlare Deum, dùm habet quod rationabili consilio faciat; unde Abraham non totum commisit Deo, sed veritatem voluit celari, non inendacium dici : fecit quod potuit; quod non potuit Deo commisit, in quem speravit. D. Thomas, 2-2, q. 70, art. 1, ad M, id referens, ait, quòd D. August. loquitur de occultatione veritatis, in casu illo quando aliquis non compellitur superioris auctoritate veritatem propalare, ct quando occultatio veritalis nulli specialiter est damnosa; in quibus duobus casibus docet D. Thomas hominem teneri ad testificandum, nec posse celare veritatem : proindeque sentire videtur licitum esse veritatem occultare aliquâ æquivocatione materiali, dùm urget gravissima causa, prout D. August. declarat Abrahamum fecisse, et clarè demonstratur hâc suppositione. Supponamus urgentissimam causam cogere Petrum, v. g., ad se abscondendum in domo suâ, et expedire ad vitam illius conservandamm, quòd nemo extraneus sciat ibi adesse reclusum : supponamus etiam quòd quidam homo incognitus ad illam domum accedat, fores pulset, et quòd Petri famula appareat è fenestrâ ad recognoscendum pulsantem, qui eam videns dicat illi : Ubi est dominus tuus? eum alloqui vellem : ipsa verò respondeat : Dominus meus est in urbe. mon maitre est en ville, quod apud nos significat tunc non esse in domo, sed ex illâ egressum ad discurrendum per urbem, ct hunc sensum communem vult ancilla imprimere menti interrogantis, ad occultandam veritatem æquivocatione materiali. Atqui pari modo est ratiocinandum circa Abrahæ factum; ergo in eo continebatur æquivocatio materialis. Probatur paritas. August. lib. 12 contra Faustum cap. 54, ait, quòd Abraham dicens Saram esse suam sororem, veritatem voluit celari, et non mendacium dici; soror enim dicitur, quia filia patris erat. Pariter ista famula Petri dicens dominum suum esse in urbe, veritatem voluit celari, et non mendacium dici, quia Petrus reverà in urbe erat, nam domus in quâ latitat, est intra et non extra civitatis moenia. Item sicut Abraham non interrogatus fuit utrùm Sara esset ejus uxor, ita nec ista famula interrogatur, an Petrus sit in domo. Item sicut cùm quaereretur ab Abrahamo quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem, tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi : ita et ista famula, dùm ab eâ quæritur ubi sit Petrus, indicavit esse in urbe, non negavit esse in domo, tacuit aliquid veri, uon dixit aliquid falsi; nec refert quòd iste homo incognitus interroget ancillam, eâ intentione ut sciat an J'etrus sit in domo; non refert, inquam , quia tunc ancilla non tenebatur id ei aperire. Adde quòd etiam Palæstini interrogabant Abraham ad sciendum utrùm esset illius uxor, ne scilicet adulterio contaminarentur. Unde Pharao dixit illi, Gen. 12 : Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicásti quòd tua esset uror? quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in urorem? Prob. secundò exemplo Jacob Gen. 27, qui patri suo interroganti quis esset, respondit : Ego sum primogenitus tuus Esaü; feci sicut præcepisti mihi; surge, sede, comede de venatione, ut benedicat mihi anima tua. Fateor equidem, ex Dei ordinatione contineri profundum mysterium in his verbis rectèque verificari juxta sensum figurativum, mysticum et propheticum, idque factum ob inspirationem, motionem et auctoritatem divinam à mendacio excusari. Verùm per ordinem ad mentem ac intentionem Jacob ea verba tunc profe. rentis, continere æquivocationem materialem, mihi persuadeo ex hoc quòd patiantur duos sensus veros, et quòd Jacob voluerit ac intenderit quòd pater suus Isaac ea intelligeret in uno, distincto ab eo quem ipse tunc mente retinebat, nempe quòd esset Esaù in personâ, et primogenitus naturâ; ipse verò Jacob intelligebat se esse primogenitum emptione ei privilegio, ac Esaum repraesentatione ; sicut Christus de Joanne dicebat : Ipse est Elias, accipiendo non pro personà , sed pro conformi officio, spiritu et virtute Eliæ. Idque satis colligitur ex timore quo angebatur J.cob ne ista a^quivocatio deprehenderetur à patre. Unde dixit matri suæ id suadenti : Timeo ne putet me voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. Constat etiam de stupore grandi quo affectus fuit Isaac, dùm deprehendit se fuisse deceptum à Javolo, et de verbis quæ dixit ut consolaretur Esaü ejulantem : Venit germanus tuus fraudulenter, otc., licèt

postea Dei revelatione certior factus demysterio, et placatus confirmaverit benedictionem impertitam J:ucob. Idem dicendum de Joseph dùm se ariolum et augurem esse coram fratribus asseveravit, eosque de explovatione et furto pecuniæ suique scyphi argentei accusavit, ut habetur Gen. 44. Item in toto illo sanctæ viduæ Judith apud Ilolofernem colloquio latent æquivocationes materiales : potest enim dici quòd verba ejus veritatem habent secundùm aliquem mysticum intellectum, ait D. Thomas 2-2, q. 110, a. 1, ad 5, quibus omnibus et aliis sanctis viris in Scripturà laudatis, potest et debet applicari regula D. August. tract. ad Consentium, cap. 12 et 17, jam à nobis supra relata, quòd si quis contendat aliquos his locutionibus venialiter peccâsse, et, ut ait D. Thomas, ibidem commendari in Scripturâ non propter perfectam virtutem, sed propter aliquam virtutis indolem, scilicet quia apparebat in eis aliquis laudabilis affectus, ex quo movebantur ad quædam indebita facienda, et hoc modo Judith laudatur, non quia mentita est Holoferni, sed propter affectum quem habuit ad salutem , pro quà periculis se exposuit; id tamen de omnibus dici nequit absque injuriâ et falsitate : et saltem dici non potest de Angelo Raphaele asserente Tobiæ 5, se esse unum de filiis lsrael, nomine Azariam, filium magni Ananiæ : quæ tamen verba Angelus accipiebat in sensu mystico et interpretativo, et Tobias in sensu litterali; unde illum interrogabat dicens : Indica mihi de quâ domo et de quâ tribu tu es? Cui cùm: Angelus respondisset : Ego sum Azarias, Ananiæ magni filius, tunc Tobias subdit : Er magno genere es tu. Minùsque dici potest de Christo Domino , quem tamen his verbis æquivocis sæpè usum fuisse constat ex Scripturà sacrà. Primò ex illo Marci 13 : De die illâ nemo scit, neque Angeli in cælo, neque Filius hominis. Nec potest verificari locus iste per præcisionem sensûs formalis, nempe quòd Christus sciebat quidem horam et diem judicii, in quantum erat Deus; non verò in quantum homo, idque Apostoli cum quibus loquebatur satis intelligebant. Id enim falsissimum esse docet D. Thomas, p. 5, q. 10, art. 2, ad primum. Illam enim diem cognoscit non solùm quantùm ad divinam maturam , sed etiam quantùm ad humanam, quia, ut Chrysostomus argumentabatur, si Christo homini dauum est ut sciat qualiter oporteat judicare quod est majus, multò magis datum est ei scire quod minus est, scilicet diem judicii. Illum itaque diem sciebat etiam ut homo, sub quâ etiam ratione constitutus est judex, non quidem cognitione naturali et humanâ, ex vi ac virtute ipsius humanitatis, sed supernaturali , quam illi tradidit Pater, qui proinde dicitur solus scire, ut det cognitionem et revelet aliis: solus enim Deus novit ex suà naturali scientiâ tempora et momenta quæ posuit in suâ •potestate, quale est tempus judicii. Dicitur ergo, inquit D. Thomas, Filius nescire diem judicii, quia non facit scire. Interrogatus enim super hoc ab Apostolis Act. M, eis noluit revelare. Sicut è contrario legitur Gen. 22 : Nunc coqnovi quòd timeus Dominum, id est, nunc cognoscere te feci. Et hujusmodi expositio D. Thomae est communis sanctorum Patrum et doctorum; atqui in his verbis Christilatebat restrictio mentalis sensibilis retenta in mente Christi, nempe quòd nesciret diem et horam judicii, ad revelandum aliis : continebantque æquivocationem materialem, nempe duplicem sensum, unum communem, alium verò particularem et occultum, quem tamen Apostoli ex con

ditione personæ loquentis et ex circumstantiis facilè .

deprehendere polerant, si attendissent ad ea quæ viderant de Christo, et ad verba quæ ipsis sæpè dixerat; nimirùm quòd omnia ei tradita et revelata fuerant à Patre suo, ac ab eo constitutus judex vivorum et mortuorum fuerat. Item si consideràssent circumstantias : dixerat enim Christus Matth. 24, et Marc. 15, signa præcedentia suum adventum , illum præmonstrare proximum, sicut arbores emittentes frondes monstrant propinquam aestatem. Ne autem errarent intelligendo hanc similitudinem, non solùm quantùm ad propinquitatem, sed etiam quanuùm ad certitudinem temporis, et putarent quòd sicut à tempore quo arbores frondescunt et germinant usque ad aestatem, sciur spatium determinatè temporis nempe trium meusium, ita ab istis signis usque ad diem judicii sciri posset certum tempus : ideò istis verbis hanc opinionem excludit. ltem legitur Act. M, quòd inuerrogabant Christum , ut illis manifestaret illum diem; quibus respondit : Non est vestrùm nôsse tempora vel momenta quæ Pater posuit in suâ potestate; imò Marc. 15, v. 4, interrogabant eum discipuli dicentes : Dic nobis quando ista fient; nempe destructio templi et consummatio secnli in die judicii, ut interpretatur Cajetanus, quibus respondit : De die illâ nemo scit neque f ilius hominis, nempe ad revelandum, sicut vultis et quæritis à me ut vobis manifestem, quia non expedit. Si ergo Apostoli hujusmodi verba in hoc sensu à Christo intento non intellexerunt, sed in alio communi , nempe quòd Christus ut homo non sciret

diem et horam judicii, deceperunt seipsos ex inconsi

deratione suâ. Secundò Joann. 7, Christus Dominus rogatus à parentibus ut transiret in Judæam, respondit : Vos ascendite ad diem festum hunc, ego enim non ascendam ad diem festum istum; et tamen ascendit ad illum diem festum ; quæ verba habent plures sensus. Primus videtur ejus dicto contrariari, nempè quòd absolutè non ascenderet. Secundus, in mente Christi retentus, quem tamen ex circumstantiis, ejus parentes interrogantes facilè intelligere polerant, nempe quòd non ascenderet eo modo quo volebant et requirebant, nempe quòd ascenderet cum ipsis in principio solemni1atis : uiide sensus est: Nondùm ascendam, sed solùm post vos, et in medio solemnitatis : non manifestè, sed quasi in occulto: non quæsiturus gloriam temporalem, sed subiturus mortem diram et infamem ; unde priùs illis dixerat : Tempus meum nondùm advenit; ego non ascendo, quia meum tempus non impletum est. IHæc cùm dixisset, muinsit in Galilaeâ, seu distulit transire im Judæam, non ascendens cum cognatis ad diem fes

tum, ut exequeretur et verificaret quod dixerat: Ego nondùm ascendo. Ergo verba Christi videntur continere amphibologiam, et æquivocationem materialem. ldem videtur dicendum de verbis quæ dixit Joan. 2, post ejectos mercatores de templo, Judæis quærentibus signum ut convincerentur de auctoritate et potestate exercendi hunc actum justitiæ : Solvite templum hoc, et in tribus diebus ercitabo illud. Judæi enim ea accipiebant in sensu falso, putantes quòd loqueretur de illo templo materiali : ipse verò Christus dicebat et intendebat loqui de templo corporis sui, quasi dixisset: Vos quidem destruetis templum hoc corporis mei ; ego autem in tribus diebus excitabo illud à somno mortis, et tunc resurrectio mea erit vobis signum evidens potestatis meæ. Ut enim ait Cajetanus ibidem, Judæi non meruerunt claram responsionem, et propterea Jesus sub hâc metaphorà respondit. Item Joan. 11, dixit Christus : Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut à somno excitem eum. Quæ verba Apostoli intellexerunt de somno naturæ et dormitione, unde dixerunt : Domine, si dormit, salvus erit : ipse verò Christus intelligebat et ioquebatur de somno mortis, quia licet in seipso, et respectm hominum Lazarus esset mortuus, non tamen respectu Jesu, cui tam facile erat eum à morte suscitare quàm facile est hominem dormientem excitare à somno. Difficilior videtur alius locus Matlh. 9, de filiâ Archisynagogi defunctà, de quâ Christus dixit: Non est mortua puella, sed dormit. Quibus verbis auditis à turbâ quae ibi aderat ad puellæ corpus sepulturæ mandandum, coepit irridere Christum, non intelligens verum sensum quem intendebat, nempe quòd respectu Dei , cui omnia vivunt, et potestatis ejus, mortua non erat puella, sed perinde se habebat ac si dormiret, cùm tam facilè posset eam ressuscitare, quàm homo possit dormientem excutere à somno. Nec hujusmodi locorum Scripturæ vim infringunt duæ responsiones quas afferunt quidam secundæ sentenliæ auctores : prima est quòd Christus non astringebatur ad sequendum et intelligendum in suis verbis sensuim et significationem communem vocum, sed quam volebat poterat eis dare et ad placitum instituere, eo præsertim tempore quo sine parabolis ho. minibus non loquebatur. Hujus enim responsionis falsitas evidenter colligitur ex hoc quòd Christus loquebatur eo modo, ut posset intelligi ab auditoribus, seu idiomate et significatione verborum communi et usitatâ apud eos cum quibus convivebat, ut saltem intelligerent sensum litteralem ipsis proprium, et applicatum communiter in eà regione : aliàs nullatenùs potuisset illis proficere loquelam hanc non capientibus, esto quòd sub eo sensu alios mysticos et.spirituales comprehenderet. Nec secunda responsio de præcisione sensùs formalis satisfacit : tum quia parentes Christi et Judæi qui non credebant in eum, non habebant hujusmodi clavem ad aperiendam veritatem et distinguendum quando ipsis loqueretur ut Deus , quando verò ut homo, et Christus sciebat non habere clavem, et tamen hujusmodi amphibologias ipsis proponebat. Nec obstat quòd id proveniret ex ipsorum culpâ nolentium credere ejus divinitatem, ob quod eorum deceptionem Christus permittebat. Nam pariter in nostrâ sententiâ, ex inconsideratione verborum et circumstantiarum oriebatur quòd non perciperent sensum verum, sed occultum, quem Christus intendebat, sed alium falsum quem ipsi imaginabantur; seu quòd non attenderent verba esse ambigua, et ibi latere æquivocalionem materialem aut mysterium, quam deceptionem Christus permittebat; et cùm Christus sciret ea verba pati plures sensus, et Judaeos accipere in alio sensu diverso ab eo quem intendebat, illa praecisio et distinctio sensùs formalis sicut et æquivocatio materialis erat speculativè in mente Christi. Unde est potiùs ludus in verbis et mera elusio, quia præcisio illa sensùs formalis est mera æquivocatio materialis, et reipsà coincidunt; nam ex ipsis verbis ambiguis facilè colligere poterant Christum loqui juxta diversas conditiones, nempe aliquando ut Deum, et aliquando ut hominem, in quo solo coiisistit præcisio sensùs formalis adversariorum, quod nos vocamus restrictiones mentales sensibiles et æquivocationes materiales. Contra quas praecisiones eadem argumenta militant, quæ contra hujusmodi restrictiones et aequivocationes congerunt ipsi adversarii, eademque oriuntur inconvenientia, ut consideranti patebit, et facilè convincitur uno aut altero exemplo. Confessarius est homo et minister Dei : dùm interrogatur et cogitur declarare an audierit Petrum , v. g., am se accusaverit de fornicatione, respondet : Non audivi Petrum se accusantem de fornicatione ; nihil tale ab eo audivi, juro me hoc nescire; non mentitur, nec est perjurus, quia audivit ut Deus, ct respondet ut homo, et ncscit peccatum Petri ad revelandum aliis. Est vera præcisio sensûs formalis in illâ aequivocatione materiali et restrictione mentali sensibili, qnatenùs ex circumstantiis, interrogans facilè potest cognoscere ea verba dici à confessario secundùm unam conditionem quam habet, et secundùm sensum aliquem particularem ab ipso intentum, et non secundùm alium. Item Paulus, v. g., interrogatus de crimine vero, sed occulto et non probabili, in judicio à judice non juridicè procedente, est reus, el innocens; reus quiJem quia reipsà commisit tale crimen, et est innocens, quia crimen quod non potest probari, est falsum ac nullum in judicio, nemoque reputatur malus et nocens nisi probetur. Quando igitur Paulus respondere coactus, et nullà ,aliâ viâ subterfugere valens, respondet : Nescio quid dicis, non feci crimen, non sum reus, etc., ibi est præcisio sensùs formalis, quatenùs scilicet loquitur secundùm quòd est innocens in judicio, et non secundùm quòd in re est criminosus, proindeque non mentitur, nec est perjurus : quod idem nos dicimus verificari per restrictionem mentalem sensibilem, et æquivocationem materialem, cùm Pauli verba ex circumstantiis hunc sensum reddant,

eumque judex facilè pcrcipere posset, si ad illas attenderet.

Item rex mittit aliquem archiepiscopum suum subditum, oratorem ad alium principem, et eum cerliorem facit de negotiis gravioribus et secretioribus praestito juramento de non revelandis; ex eorum quippe manifestatione infallibiliter orietur regni eversio, templorum profanatio, religionis perversio, etc.; dictus orator interrogatur ab eo principe de his negotiis, aut ab ejus aulico et ministro, viro doloso acutissimo, penetrantis ingenii, talesque hic et nunc circumstantiæ occurrunt, ut si hujusmodi orator sileat, aut turbetur et deliberet, vacillet, et fluctuet, illicò respondere : Nescio, aut meus reae mihi tale, nec aliquid simi!e declaravit; princeps et illius minister interrogantes statim devenient in cognitionem verit:atis, arma parabunt cum inevitabili regni et religionis eversione. An non tunc orator habebit justissimam causam, et indispensabilem necessitatem, his et similibus verbis celandi veritatem, et impediendi periculosissimam ac damnosissimam illius cognitionem per scnsùs formalis praecisionem, respondendo secundùm uiiam conditionem suae personæ et non secundùm aliam ? Est enim verè archiepiscopus subditus regis, et illius orator : rex autem hujusmodi secreta ipsi non declaravit in quantum archiepiscopo subdito, juxta quam conditionem et digi;itatem nunc tantùm loquitur et respondet interrogantibus se nescire, etc., et licet sciat ut orator regis, nescit tamen ad revelandum aliis. Nonne perinde se habet ac si per restrictionem sensibilem, ac æquivocationem materialem vellet abscondere veritatem? Nonne pcr eas faciliùs et feliciùs explicatur illius responsio, quatenùs scilicet hic et nunc tales occurrunt circumstantiæ, ut si interrogantes ad illas diligenter attenderent, cognoscerent hujusmodi amphibologiam, verbaque oratoris hunc sensuin verum facere : Nescio ea negotia ad prodendum, rex nihil mihi tale dixit ad declarandum aliis ? etc. Imò ex eo usu et introductione praecisionis sensûs formalis ad explicandas et verificandas amphibologias, longè graviora sequuntur inconvenientia, et frequentiora oriuntur pericula inducendi falsitates, ac fallendi audientes, quàm ex usu æquivocationum purè materialium, et restrictionum mentalium sensibilium. cùm ferè semper aut saltem frequentiùs possit inveniri aut occurrere inter homines hujusmodi præcisio sensùs formalis secundùm diversas conditiones quas habent; ita ut nullus ferè sit qui facilè non valeat occultare veritatem, respondendo interrogantibus secundùm aliam. Vix enim est homo qui duas non habeat: v. g., aut est superior et subditus, aut doctor et discipulus, aut miles et gubernator, aut incola seu civis alicujus loci, etiam dùm est peregrinus, et discurrit per alia loca; aut est pater simul et filius aut sacerdos et religiosus, aut jurista et casuista, aut theologus et philosophus, aut magistratus, et civis, aut christianus, et artifex, aut homo et nobilis; et sic de infinitis. Si usus præcisionis sensùs formalis introducatur, quisque poterit respondere non ad tmentem audientium aut interrogantium, ir:tendendo alium sensum occultum et verum secundüm unam conditionem suæ personæ, præ

« VorigeDoorgaan »