Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Porrò quanta debeat cssc hujusmodi sterilitas fortuitò, temporum injuriâ, sine negligentià et culpâ conductoris proveniens, ut sit sufficiens ad minuendum locationis pretium. Dico tunc censeri magnam et ad hoc sufficientem, quando communis opinio hominum et consuetudo illius religionis talem esse reputat, vel quando fructus omnes percepti non sufficiunt ad expensas factas, vel quando detractis expensis, semine et aliis laboribus, fructus qui supersunt non valent ad dimidium pensionis annuæ solvendum: sicut enim quando conductor nullos prorsùs ex agro recipit fru ctus, pensio tota remittitur: ita quando ex majori parte est sterilitas, etiam ex parte remittenda est pensio; quia sicut se habet totum ad totum ita pars ad partem.

Obligationes autem conductoris erga locatorem sunt iste. Prima, ut re conductà solùmmodò utatur ad usum concessum: tenctur enim stare conventioni; aliàs si contra locatoris rationabilem voluntatem, saltem rationabiliter præsumptam utatur eâ re, tenetur quasi actione furti, rem alienam invito domino contrectans. Hinc qui equum conduxit ad eundum Parisios, sed eodem usus est ad pergendum Romam, in quo itinere periit, alio itinere non periturus, tenetur ad restitutionem, eò quòd ex ejus culpâ perierit. Idem dicendum quando malè tractat rem conductam, eius que negligentia perit: tenetur autem de latâ et levi culpa, ut ostenditur in tract. de Just. Secunda, ut solvat locatori mercedem, seu pretium usus rei juxta conventionem factam ; porrò justum istud pretium eodem modo taxari debet et iisdem regulis metiri, ac pretium rerum venalium de quo dictum fuit quæstione præcedenti. De tempore autem quo solvenda sit pensio, standum est conventioni ab initio facta: si autem circa hoc nihil determinatum fuerit, tenenda erit approbata illius loci consuetudo. Tertia, locationis termino clapso, cessat contractus, nec tunc conductor locatorem, neque locator conductorem ad eum continuandum compellere potest. Nec absque justâ causâ ante illud tempus ab illo resilire valet unus contrahens, altero invito. Ex permanentiâ tamen conductoris in re locata, et patientiâ locatoris seu scientiâ et taciturnitate, tacita relocatio ac reconductio inducitur, c. de Locat. 4. Legem, ff. cod. tit., 1. Item quæritur. Locatoris successores universales, nempe hæredes, tenentur stare contractui usquequò finiatur tempus assignatum, secùs verò successores particulares ut rei locate emptores; quia tota actio quæ ex isto contractu oritur, est personalis, ideòque comprehendit eos qui localoris personam repræsentant, quales sunt illius hæredes, non verò emptores aliosque successores particulares.

An autem ecclesiastici possint alienare aut locare ad longum tempus, v. g., ad decennium bona immobilia Ecclesiæ; item quænam res locari nequeant, item an faber prohiberi possit ne locet domum prope scholas, ecclesias, vel doctorem, indeque expelli possit: item de locatione famulorum et operariorum aliis

que dubiis ad hunc contractum pertinentibus, egimus tract. de Just.

Commodatum solùm differt à locatione in hoc quod rei usus gratis alteri concedatur, quasi utentis com. modo datum absque pretio. Commodans se obligat inprimis ad tradendam alteri rem suam, pro tali tempore ac pro tali usu; rem, inquam, sine vitio et ad talen usum aptam, quia beneficio oportet alterum juvari, non verò decipi; aliàs teneretur de damno; tenctur insuper rem suam non repetere à commodatario ante tempus præfixum, eo invito, nisi ipsemet æquale damnum inde pateretur: ista enim tacita conditio censetur huic contractui apposita, nempe quòd commodans concedat alteri rei suæ usum usque ad tale tempus, nisi ante illud indigeat, ac rerum status mutetur. Obligatur tandem commodans ad solvendas expensas extraordinarias quas fecit commodatarius circa rei substantiam et permanentiam, secùs verò ordinarias quas fecit pro usu consueto ut calceationem equi itinerando, sustentationem servi, etc.

Commodatarius se obligat inprimis ad rem benè custodiendam, conservandam, tractandam, ac illæsam reddendam, ita ut teneatur de levissimâ culpâ; tenetur insuper ad solum usum concessum illam adhibere; et contrafaciens invito domino peccat, debetque valorem illius usûs domino solvere. Tandem obligatur post elapsum tempus domino reddere absque interpellatione; aut si nullus fuerit terminus præfixus, debet eam remittere post expletum determinatum usum, pro quo concessa fuit, eamque mittere per nuntium fidelem aut pro tali communiter reputatum aliàs si dolo, vel culpâ nuntii res percat, commodatarius restituere tenetur.

Depositum est quando res solius custodia canså alteri committitur; regulariter est in favorem deponentis fitque gratìs : unde depositarius non tenetur, nisi de dolo et latâ culpa.

Si res deposita consistat in numero, pondere et mensurâ, ut in pecunia, et tradatur in sacculo obsignato, tunc nefas est depositario eâ uti secùs dicendum si apertè numerata fuerit ipsi commissa, modè nullum inde periculum deponenti immineat. Ex quo enim deponens, usum ac negotiationem ex eâ illi expressè non prohibuit, censetur tacitè illi hanc facultatem concedere: unde hoc usu non peccat, si habeat intentionem tantumdem reddendi, et aliunde solvendi non fiat impotens. Si verò depositum consistat in aliis rebus, ut vestibus, utensilibus, etc., tunc illo uti nequit domino invito, aut absque illius licentiâ tacità vel expresså, ad propriam utilitatem, et si ille usus, v. g., equi, vestis, etc., fuerit pretio æstimabilis, tenetur solvere domino. Dixi in propriam utilitatem, quia si talis usus cederet in utilita. tem deponentis, puta quia aliàs vestes à tineå laderentur, aut equus gnavus ac desidiosus in stabulo perpetuò manens occlusus efficeretur, tunc nulluni foret peccatum: cùm in hoc domini negotium utiliter agat. Plura de his contractibus, et de precario reperiuntur in tract. de Justitiâ.

§ 3. De contractu societatis. Societas de quâ est sermo in præsenti, describi potest: Conventio duorum vel plurium conferentium in unum pecuniam, industriam, laborem, ad lucrandum in negotiatione honestâ. Tribus potissimùm modis iniri potest. Primò, ut socii per omnia singuli conferant æqualiter; id est, unus tantùm reponat quantùm alius in pecuniâ, industrià et labore. Secundò, ut unus ponat totam pecuniam, alter verò totam industriam. Tertiò, ut qui adhibet totam industriam, ponat etiam aliquam partem pecuniæ et capitalis.

Ad justam societatem, sequentes requiruntur conditiones. Prima, ut negotiatio sit licita. Ex cap. Per vestras, de Donat. inter virum et uxor., et ff. pro Socio, 1. Nec permittendum. Secunda, ut lucrum et lamnum ex ipsa societate proveniens, sit commune ac dividatur inter socios secundùm æstimationem et proportionem eorum quæ singuli contulerint, aliàs contractus foret injustus ; quia non servaretur æqualitas et proportio debita, dùm non redderetur unicuique quod ipsi justè debetur. Tertia, ut qui deponit pecuniam subeat illius periculum, sicut alter subit jacturam operarum, ita ut si pecunia pereat absque latâ et levi culpâ negotiatoris, ipsi deponenti, utpote illius domino pereat: alioquin societas degenerat in mutuum, ut docet Glossa recepta in cap. Plerique 14, q. 3, et habet D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 2, ad 5, his verbis Ille qui mutual pecuniam, transfert dominium pecuniæ in eum cui mutuat. Unde ille cui mutuatur pecunia, sub suo periculo tenet eam, et tenetur eam restituere integrè; unde non debet ampliùs exigere qui mutuavit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cujusdam, non transfert dominium pecuniæ suæ in illum, sed remanet ejus ita quòd cum periculo ipsius mercator de ea operetur. Et ideò sic licitè potest partem lucri de eâ provenientis expetere tanquàm de re suâ. Ubi S. doctor ponit hanc conditionem tanquàm essentialiter necessariam ad hoc ut societas differat à mutuo, et deponens pecuniam possit absque usurà lucrum percipere ex illå tanquàm de re suå exposità negotiationi, et per quam communicet cum altero socio.

:

Ex quo principio funditùs evellitur contractus vulgò trium, in hoc consistens quòd Petrus, v. g., deponens quingentos nummos apud Paulum mercatorem, init societatem cum illo, qui deinde huic contractui alium superaddunt, nempe assecurationis; Paulus cnim sese obligat ad reddendum capitale salvum Petro in quocunique eventu, qui interim Paulo cedit aliquam portionem lucri incerti ex negotiatione sperati; v. g., quinque nummos illi promittit ex eo, ad tale onus compensandum. Tandem istis duobus superaddunt tertium, nempe emptionis et venditionis lucri incerti majoris ex negotiatione proventuri pro lucro certo minori. Sic Petrus iterùm quinque nummos pro eo onere suscepto à Paulo eidem stipulatur. Unde ex quindecim nummis pro centum, ad quos pars lucri ipsius Petri creditur, probabiliter ascensura, remittit decem Paulo, qui se obligat ad reddendum Pe

tro suum capitale, et adhuc supra illud, lucrum quinque nummorum pro centum, in omni eventu. Constat enim ex verbis D. Thoma, per contractum assecurationis capitalis destrui societatem tum quia perit ejus ratio essentialis ac in mutuum transformatur, tum quia in isto casu Petrus nihil ampliùs de suo habet in societate, per quod communicet cum Paulo, cùm hoc ipso quòd pecuniæ periculum in socium transtulerit, etiam dominium illius transtulisse censcatur; tum quia participat in lucro, nullatenùs verò in damno itaque ibi tunc est mutuum virtuale, et lucrum per tertium contractum supra sortem Petro acquisitum, est prorsùs usurarium; prout fusissimė ostensum est à nobis tom. 3 de Just., q. 1, art. 1, speciali dissertatione, et ibidem, q. 5, art. 1, § 1.

Licèt autem deponens pecunias in societate existat illarum dominus, propterea tamen non potest, durante tempore constituto ac termino præfixo, absolute et pro libito illas extrahere, altero socio reluclante aut non consentiente; eò quòd ad id se obligaverit ex pacto, et illarum usum mercatori communicaverit usque ad terminum præfixum dissolvendu societatis.

Antequàm lucrum dividatur inter socios, primò soivendæ sunt expense et damna, quæ directè proveniunt ex negotiatione, seu quæ incurrit unus socius formaliter et reduplicativè in quantum socius, intuitu et causa societatis, dummodò suâ latâ et levi culpâ non evenerint; ea enim damna tantùm censentur communia, ideòque ex pecuniis societatis sunt compensanda idemque dicendum de contractis debitis, secùs verò de debitis et damnis quæ incurrit socius solùm per accidens, et occasione duntaxat societatis. Secundò, finità societate ante lucri partitionem, capitale reddendum est socio qui illud deposuit, si extet ; prout colligitur ex bullâ Sixti V, et ex D. Thomà, 2-2, q. 78, art. 2, ad 5. Ratio est, quia sicut res domino perit, ita pro eo clamat, si extet: deponens autem pecunias, semper apud se retinet illarum dominium et periculum. Ergo, etc. Adde ex Cajetano in Summa, v. Societas, aliam rationem, nempe quia deponens pecunias substat duplici periculo, scilicet erdendi substantiam pecuniæ, et perditionis negotiatorii usus ejusdem pecuniæ tenendo scilicet vanè tanto tempore suam pecuniam occupatam tali negotio; ex quo fit ut justitiâ exigente ei capitale salvum sit, si salvatur in toto vel in parte, cui deperderetur si periret. Qui verò solùm ponit industrias seu operas suas, uni tantùm subest periculo, scilicet perdendi usum opere suæ, vel industriæ, in vanum laborando : ideò nihil de capitali salvo eidem debetur; substantia namque operarum suarum non ex negotiatione, sed ex necessitate materiæ perit, quia scilicet est res successiva in motu consistens; si enim foret res permanens, ei salva esset.

Id tamen est intelligendum de jure commu i præcisè secundùm naturam contractûs societatis, scciusa conventione, nullàque exstante consuetudine cominunicandi capitale cum altero socio. Si enim ab initio

soci convenerint quòd illa pecunia foret communis, ita ut ambo illius dominium haberent ac periculum subirent, tunc foret inter ipsos dividenda: ubi autem nulla præcessit talis conventio communicandi capitale, tandum est consuetudini approbatæ locorum, vel etiam negotiorum; contractus enim celebrari censentur juxta consuetudinem usu receptam, quando contrahentes aliud non exprimunt. Tertiò tandem lucrum proportionaliter est dividendum.

De societatibus auteni circa animalia, quæ Soccidæ appellantur, tam varia est materia et consuetudo, ut fortè scribi completè non possit, inquit Cajetanus ibidem, et propterea in qualibet patriâ vide sicut ibi fieri consuevit, à viris probis, vel secundùm morem approbatum à viris doctis. Regulanda est tamen justitia hujus societatis iisdem conditionibus allatis, quibus justitia societatis in aliis rebus metiri debet. Nempe primò, ut quilibet socius aliquid de suo conferat, sive animalia, sive custodiam et industriam, ut sic ad invicem communicent. Secundò, ut damna, expensæ et lucra, quae ex causâ negotiationis et ex societate directè proveniunt, sint communia, seu proportionaliter inter socios dividantur. Tertiò, ut animalia substent periculo deponentis, sicut et dominium, si nolit cum altero socio illud capitale communicare quoad substantiam.

Hinc colligitur primò, contractum redditionis bestiæ, secluso alio justo titulo, esse illicitum; v. g., Joannes tradit Petro rustico centum oves, quarum quælibet æstimatur tribus libris : ita quòd si pereant, tale pretium reddat Joanni, aut ex ovibus quas Petrus habet, totidem reddat Joanni ejusdem ætatis, bonitatis, ponderis, etc. Interim quotannis Petrus solvere tenetur Joanni duas lanæ libras, aut decem asses. Dicimus itaque hunc contractum esse illicitum, nisi accedat titulus interesse, aut rustico subministrentur pascua, ob quae praecisè accipiatur tale pretium, nihilque ratione dilatæ solutionis exigatur. Ratio est, quia vel celebratur contractus venditionis animalium æstimatorum, et tunc ultra illud pretium, nihil aliud præcisè ob dilatam solutionem est solvendum: item res vendita ac emptori tradita sicut ei perit, ita et parit tanquàm domino; vel celebratur locatio aut socieLas et tunc dominium et periculum ovium indispensabiliter apud deponentem remanere debet, cùm id sit de naturâ hujusmodi contractuum, ut constat ex dictis. Restat igitur ut ineatur mutuum cum fœnore palliatum sub colore societatis, et ex his resolvi possunt casus particulares circa societatem ovium, et similium animalium occurrentes. Generaliter enim si quis ex iis foetum aut lucrum reportat, depositis apud pastorem aut rusticum, et non retineat apud se corum periculum, etiamsi naturaliter aut casu fortuito, aliove eventu absque ullâ rustici culpâ perire contin

gat, injustitiam committit, prout colligitur ex bullà Sixti V,et ex D. Thoma; quia ibi latet mutuum virtuale cum lucro supra sortem, nec usuræ pravitas evacuatur per hoc quòd periculum ovium à pastore susce ptum compensetur, prout dictum est supra; adde quòd nequit justè rusticus compensari, si totum gregis periculum in se suscipiat, ac suas industrias et operas solus apponat, nisi totum lucrum recipiat, nihilque obveniat de eo deponenti, utpote qui nihil habet in societate de quo tanquàm de re suâ lucrum referat.

Constat etiam quid sentiendum sit de societate in animalibus grandioribus, v. g., equis, bobus, etc., et ut resolutio clarior appareat proponitur casus. Titius, v. g., emit duos boves triginta nummis, cos. que sic æstimatos tradit Mævio, pro tribus nummis in annum, eâ lege, ut si post annum plùs minùsve æstimentur, lucrum vel jacturam pro æquali parte alabo recipiant: si verò interim perire contingat etiam casu fortuito dimidium æstimationis, nempe quindecim nummos, Mevius solvet Titio, qui alios quindecim amittet. Quidam illam societatem ut licitam admittunt, et justificant eam pensionem annuam trium nummorum, per hoc quòd Mævius melioratis bobus, dimidiam partem incrementi valoris ultra triginta nummos ascensuri, sit percepturus pro pretio assecurationis item per hoc quòd fructus qui à Titio licitè exigi possent, et quos Mævius abundè percipit, hâc diminutâ pensione, non censeantur vendi cum excessu.

Discrimen autem assignant inter contractum in quo intervenit pecunia, de suî naturà sterilis, cujus contrectatio ac distractio verum mutuum importat, neque locari potest, et inter istum contractum, quia animalia locari ac conduci possunt; et conductor sciens suum esse periculum, magis invigilat illorum conservationi, nec intrat fœnoris suspicio, nisi quando hujusmodi bona mobilia vel se moventia peremptioni aut deteriorationi subjecta de tempore et ab initio locationis, æstimantur cum obligatione susceptâ à conductore restituendi eadem in eodem valore seu statu, quo consignata fuerant finito contractu.

Verùm alii sentiunt non celebrari tunc contractum locationis, cùm non sit minùs contra ejus naturam, quòd conductor in se suscipiat rei conducte periculum, quàm contra naturam societatis, quòd socius apponens operas suscipiat in se periculum pecuniæ ab altero socio depositæ; ideòque esse mutuum sub colore locationis palliatum.

De utrâque societate abundè egimus tom. 3 de Justitiâ, per totam quæst. quintam, ad quam remittimus lectorem, et in eodem tomo agitur de Emphyteusi, feudo, usufructu, de servitutibus, de pignore et hypotheca, de fidejussione, assecuratione, de sponsione, de ludo et sortibus. Dicta hic à nobis sufficiant pro explicatione septimi præcepti.

[merged small][merged small][ocr errors]

OCTAVI PRÆCEPTI DECALOGI:

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Nocumenta quæ inferuntur proximo aut in personam aut in res illius, facto et verbo inferri possunt. Hucusque locuti sumus de injustitiis ac injuriis quæ patrantur opere, nempe homicidio, adulterio et furto, in expositione præcedentium trium secundæ tabulæ præceptorum. Nunc agendum restat de nocumentis quæ ore causantur, seu de injuriis verborum, quæ isto octavo Decalogi præcepto inhibentur.

Quamvis enim hic fiat tantùm mentio de testimonio quo in judicio dicitur falsum à teste jurato, illudque præcipuè prohibeatur, eò quòd ob divinum numen quod interponitur, et ob damnum gravius proximo illatum, sit valdè horrendum, periculosum ac nocivum, si tamen exactiùs hoc præceptum examinemus, certò apparebit falsi testimonii appellatione, omnes injurias verborum, sive in judicio, sive extra judicium comprehendi, prout declarant D. Thomas 2-2, q. 122, art. 6, ad 2: Catechismus concilii parte 3, in 8 præcept., num. 15 et 16, et communiter auctores. Omnis itaque linguæ abusus et oris peccata vetantur isto præcepto. Quod propterea in duas quæstiones dividimus. In primâ disseremus de injuriis verborum extra judicium, nempe de detractione, de contumelià, de derisione, susurratione, etc. In secundâ verò explicabimus injustitias verborum factas in judicio, à judice, ab accusatore, à testibus, à reo, ab advocato, tabellione, aliisque justitiæ ministris. Et quia, ut plurimùm, in præfatis injuriis mendacia, suspiciones, ac judicia temeraria involvuntur et immiscentur, et propterea ad hujus mandati prohibitionem reductivè pertinent ; ideò ante omnia hujusmodi peccatorum examen est præmittendum.

Pracloquium primum.

AN OMNE MENDACIUM SIT PECCATUM.

Mendacium rectè definitur, falsa significatio vocis cum intentione fallendi seu dicendi falsum assertive. Que definitio traditur à D. Augustino, lib. 1 de Mendacio, cap. 24, in Enchiridio, cap. 18, et refertur causâ 22, q. 2. Item à D. Thom. 2-2, q. 110, art. 1, ac commmuniter recipitur à doctoribus.

Nomen vocis ponitur, quia voces principatum obtinuerunt significandi quæcumque animo concipiuntur, omniaque signa verbis comparata paucissima sunt. Hic tamen latiùs sumitur pro quovis signo externo, facto, scripturâ, et etiam nutu, ut docet D. Thomas loco citato ad 2; unde ille qui nutibus aliquid falsum significare intenderet, non foret immunis à mendacio : et q. 111, art. 1, dicit simulationem, quæ propriè consistit in factis. opponi veritati et esse propriè menda

cium, quia ad virtutem veritatis pertinet ut quis taleın se exhibeat exteriùs per signa exteriora, qualis de facto est signa autem exteriora non solùm sunt verba, sed etiam facta. Sicut ergo veritati opponitur quòd aliquis per verba aliud significet quàm apud se habet, ita et quòd per facta significet aliquid contrarium ejus, quod in eo est, ac simulationem adhibeat.

Additur cum intentione fullendi, quia falsitas rei enuntiatæ se habet tanquàm materiale in mendacio : voluntas verò et intentio imprimendi illud falsum menti alterius, se habet tanquàm formale, seu, ut explicat Glossa super hæc verba D. August., caus. 22, q. 2, can. Beatus : Cum animo et voluntate dicendi falsum. Formale quippe mendacii consistit in hoc quòd quis putet esse falsum, assertivè, subjungit Sylvester, v. Mendacium: et quidem rectè; non enim involvit mendacium intentio dicendi falsum recitativè, neque repræsentativè, sicut disputans aliquando assumit falsa scienter sine mendacio, quia loquitur non ex propriâ, sed ex alienâ personâ negante veritatem. Ex D. Thoma in 2 lib. Sent., dist. 39, art. 5, neque qui fabulam aliquam aut historiam quasi ex theatro vel scenâ repræsentant, tametsi alicujus impostoris personam repræ

sentent.

Hinc D. Thomas, art. 1 citato, colligit quòd tria requiruntur ad perfectam rationem mendacii. Primum, ut falsum enuntietur, quia virtus veritatis, et per consequens oppositum vitium, in manifestatione consistit quæ fit per aliqua signa: quæ quidem manifestatio, sive enuntiatio est rationis actus conferentis signum ad significatum: objectum autem proprium manifestationis et enuntiationis est verum vel falsum. Sicut ergo in veritate debet enuntiari verum, ita in mendacio falsum. Secundò requiritur quòd adsit voluntas falsum enuntiandi. Tertiò tandem, intentio fallendi ; quia in quantum ejusmodi enuntiatio est actus moralis, oportet quòd sit voluntarius et ex intentione voluntatis dependens: actus enim moralis ex duobus speciem sortitur, scilicet ex objecto et ex fine; quia finis est objectum voluntatis, quæ est primum movens in actibus moralibus: potentia autem à voluntate mota habet suum objectum, quod est proximum objectum voluntarii actus, et sc habet in actu voluntatis in finem, sicut materiale ad formale, quomodò objectum enuntiationis, seu falsitas rei enuntiatæ se habet in mendacio. Intentio verò voluntatis inordinatæ in præsenti materia, ad duo referri potest; quorum unum est, ut falsum enuntietur, aliud ut quis fallatur, quod est effectus proprius falsa enuntiationis. Et tunc adest falsitas non solum materialiter, quia falsum dicitur, sed et formaliter propter voluntatem dicendi falsum : et effectivè, propter intentionem imprimendi falsitatem. Sed tamen retio men•

dacu sumitur à formali falsitate, ex hoc scilicet quòd aliquis habeat voluntatem falsum enuntiandi. Unde et mendacium nominatur eò quòd contra mentem dicitur; mentiri enim est contra mentem ire. Et ideò si quis falsum enuntiet, credens id esse verum, est quidem falsum materialiter, sed non formaliter, quia falsitas est præter intentionem dicentis, ac per accidens; unde non habet perfectam rationem mendacii. Si verò aliquis formaliter falsum dicat habens voluntatem falsum dicendi, licet sit verum id quod dicitur, in quantùm tamen hujusmodi actus est voluntarius et moralis, habet per se falsitatem, et per accidens, veritatem : unde ad speciem mendacii pertingit. Quòd autem aliquis falsitatem in opinione et mente alterius constituat fullendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad quamdam perfectionem ipsius : sicut et in rebus naturalibus, aliquid speciem sortitur, si formam habeat, etiamsi desit formæ effectus, ut patet in gravi, quod violenter sursùm detinetur, ne descendat secundùm exigentiam suæ naturæ. Hactenùs D. Thomas 2-2, q. 110, art. 1. Unde mendacium essentialiter consistit in voluntate dicendi falsum assertive; perfectè verò ac completivè addit etiam intentionem imprimendi illud falsum menti alterius. D. Thomas, ad 3. Mendacium secundùm quòd habet rationem culpæ dividi potest juxta ea quæ aggravant aut diminuunt culpam mendacii ex parte finis intenti. Aggravat autem culpam mendacii, si aliquis per mendacium intendat alterius nocumentum, quod vocatur mendacium perniciosum. Diminuitur autem culpa mendacii, si ordinetur ad aliquod bonum delectabile, et sic est mendacium jocosum; vel utile, et sic est mendacium officiosum, quo intenditur juvamen alterius vel remotio nocumenti. Et secundùm hoc mendacium dividitur in perniciosum, jocosum et officiosum. Ita D. Thomas loco citato, art. 2, in corp.

Itaque de ratione mendacii perniciosi est intentio nocendi, sicut de ratione mendacii jocosi est intentio delectandi, et de ratione officiosi est intentio utilitatem afferendi. Et quoniam res morales secundùm intentum finem maximè pensantur, ac formaliter considerantur, hinc fit quòd sicut detrahens non intentione detrahendi, non formaliter detrahit, nec peccat mortaliter, nisi fortè per accidens ratione nocumenti illati; ita proferens mendacium perniciosum non animo nocendi, licet formaliter sit mendax, non tamen est formaliter mendax perniciosus, nec peccat mortaliter, nisi fortè per accidens, ratione scilicet materiæ, puta quia in doctrinâ fidei mentitur, vel nocumentum notabile affert. Ita Cajetanus super hunc D. Thomæ art. 2, et in casibus in quibus tenetur adhibere diligentiam ne falsum dicat, ut in actu testificandi, in quo imminet damnum notabile proximo, vel in judicio cùm vult jurare: tunc enim, etsi non habeat intentionem dicendi falsum neque nocendi, si tamen non adhibeat diligentiam ad utrumque vitandum, potest peccare mortaliter. Ita Sylvest.; et probat ex can. Homines, causâ 2, q. 2 Omne mendacium ita secundùm se intrinsecè ac ex genere suo est malum, ut nullo bono fine cohonestari possit ac reddi licitum, quantùmvis aliqui sancti Pa

tres et doctores non infimæ notæ olim asserucrint mendacium officiosum esse licitum, quos confutat D. Augustinus, Epist. 9 et sequent. Item in psal. 5 et in Enchiridio, cap. 18, et alibi passim, præsertim toto libro contra Mendacium ad Crescentium; ubi constanter adstruit nullo quantùmvis bono fine unquàm licitum esse mentiri, eò quòd jure naturali et divino mendacium sit pravum et indispensabiliter prohibitum: nullum enim mendacium est quod non sit contrarium veritati ac contra Deum, qui summa et prima veritas est: unde Eccles. 7 dicitur: Noli velle mentiri omne mendacium.

Probat D. Thomas hic art. 2, mendacium esse contra dictamen naturale, quia est actus cadens super indebitam materiam: cùm enim voces naturaliter sint signa intellectuum, innaturale est et indebitum quòd aliquis voce significet id quod non habet in mente. Unde Philosophus dicit in 4 Ethic., quòd mendacium est per se pravum el fugiendum; verum autem est bonum et laudabile. Ergo omne mendacium est peccatum, ut dicit August., lib. contra Mendacium. Hactenùs D. Thomas, cujus ratio videtur deducta ex eodem August. in Enchiridio, cap. 22, ubi ait: Verba propterea instituta sunt, non per quæ homines se invicem fallant, sed per quæ quisque in aliorum notitiam cogitationes suas proferat, sicque mendacium est contra naturam vocum, et abusus innaturalis earum ac contra bonum commune et convictum humanum.

Omne igitur mendacium in suâ ratione formali includit pravitatem et inordinationem impræscindibilem, ideòque fieri non potest absque peccato, ob quemcumque bonum finem, etiam ad salvandam propriam vel alterius vitam, ut tradit D. August., tract. de Mendacio, cap. 14; et Alexander papa III, cap. Super eo, de Usuris, dicens: Quocirca Scriptura sacra

prohibet pro alterius vitâ mentiri; › nec etiam pro propriâ ut enim ait Apost. ad Rom. 3: Non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Idemque colligitur ex causâ 2, q. 22, can. Ne quis arbitretur. Idem adstruunt D. Basilius, regulà 24, et in regulis brevioribus 76, D. August., lib. contra Mendacium, cap. 18, 29, can. 6, et passim alii Patres, ac communiter auctores. Hinc fit mendacium officiosum esse peccatum veniale sicut et jocosum. Quia tamen finis intentus in illis non est contrarius charitati, ideò non sunt peccata mortalia, per se loquendo; possunt nihilominùs per accidens contrariari charitati ratione scandali, vel cujuscumque damni consequentis. Et tunc ratione illius adjuncti sunt peccata mortalia: sicut etiam dùm vestiuntur juramento, quia tunc sunt perjuria.

Mendacium verò perniciosum est ex genere suo peccatum mortale, quia est contra charitatem, ut patet potest tamen deficere ut non pertingat ad perfectionem peccati mortalis tripliciter: uno modo propter actus imperfectionem ex parte dicentis, qui non plenè ac deliberatè consentit, ut contingit in primis motibus. Secundò, propter imperfectionem actus ex parte nocumenti ob parvitatem materiæ, sicut contmgit in minimis. Tertiò tandem, propter imperfectio

« VorigeDoorgaan »