Pagina-afbeeldingen
PDF

socii convenerint quòd illa pecunia foret communis, ita ut ambo illius dominium haberent ac periculum subirent, tunc foret inter ipsos dividenda : ubi autem nulla praecessit talis conventio communicandi capitale, tandum est consuetudini approbatæ loborum, vel etiam negotiorum; contractus enim celebrari censentur juxta consuetudinem usu receptam, quando contrahentes aliud non exprimunt. Tertiò tandem lucrum proportionaliter est dividendum. De societatibus autem circa animalia, quæ Soccidæ appellantur, tam varia est materia et consuetudo, ut fortè scribi completè non possit, inquit Cajetanus ibidem, et propterea in quàlibet patriâ vide sicut ibi fieri consuevit, à viris probis, vel secundùm morem approbatum à viris doctis. Regulanda est tamen justitia hujus societatis iisdem conditionibus allatis, quibus justitia societatis in aliis rebus metiri debet. Nempe primò, ut quilibet socius aliquid de suo conferat, sive animalia, sive custodiam et industriam, ut sic ad invicem communicent. Secundò, ut damna, expensæ et lucra, qu;e ex causâ negotiationis et ex societate directè proveniunt, sint communia, seu proportionaliter inter socios dividantur. Tertiò, ut animalia substent periculo deponentis, sicut et dominium, si nolit cum altero socio illud capitale communicare quoad subs antiam. hinc colligitur primò, contractum redditionis besaiæ, secluso alio justo titulo, esse illicitum; v. g., J-oannes tradit Petro rustico centum oves, quarum quælibet æstimatur tribus libris : ita quòd si pereant, t=ale pretium reddat Joanni, aut ex ovibus quas Petrus habet, totidem reddat Joanni ejusdem ætatis, bomitatis, ponderis, etc. Interim quotannis Petrus sol. vere tenetur Joanni duas lanæ libras, aut decem asses. Dicimus itaque hunc contractum esse illicitum, nisi accedat titulus interesse, aut rustico subministrentur pascua, ob quæ præcisè accipiatur tale pretium, nihilque ratione dilatæ solutionis exigatur. Ratio est quia vel celebratur contractus venditionis animalium æstimatorum, et uunc ultra illud pretium, nihil aliud præcisè ob dilatam solutionem est solvendum : item res vendita ac emptori tradita sicut ei perit, ita et parit tanquàm domino; vel celebratur locatio aut societas : et tunc dominium et periculum ovium indispensabiliter apud deponentem remanere debet, cùm id sit de naturâ hujnsmodi contractuum, ut constat ex dictis. Restat igitur ut ineatur mutuum cum fœnore palliatum sub colore societatis, et ex his resolvi possunt casus particulares circa societatem ovium, et si milium animalium occurrentes. Generaliter enim j quis ex iis fœtum aut lucrum reportat, depositis apud Pastorem aut rusticum, et non retineat apud se eoTum periculum, etiamsi naturaliter aut casii fortuito, aliove eventu absque ullâ rustici culpâ perire contin

[ocr errors]

gat, injustitiam committit, prout colligitur ex hu.}$ Sixti V,et ex D. Thomà; quia ibi latet mutuum virtua!e cum lucro supra sortem, nec usuræ pravitas evacuatur per hoc quòd periculum oviiim à pastore susccptum compensetur, prout dictum est supra ; adde quòd nequit justè rusticus compensari, si totum gregis periculum in se suscipiat, ac suas industrias el operas solus apponat, nisi totum lucrum recipiat, nihilquc obveniat de eo deponenti, utpote qui nihil habet in societate de quo tanquàm de re suâ lucrum referat. Constat etiam quid sentiendum sit de sorietate in animalibus grandioribus, v. g., cquis, bobus, etc., et ut resolutio clarior appareat proponitur castis. Titius, v. g., emit duos boves triginta nummis, eos. que sic æstimatos tradit Mævio, pro tribus numimis in annum, eâ lege, ut si post annum plùs minùsve æstimentur, lucrum vel jacturam pro æquali parte ambo recipiant : si verò interim perire contingat etiam casu fortuito dimidium æstimationis, nempe quindecim nummos, Maevius solvet Titio, qui alios quindecim amittet. Quidam illam societatem ut licitam admittunt, et justificant eam pensionem annuam trium nummorum, per hoc quòd Maevius melioratis bobus, dimidiam partem incrementi valoris ultra triginta nummos ascensuri, sit percepturus pro pretio assecurationis: item per hoc quòd fructus qui à Titio licitè exigi possent, et quos Maevius abundè percipit, hâc diminutâ pensione, non censeantur vendi cum excessu. Discrimen autem assignant inter contractum in quo intervenit pecunia, de sui naturâ sterilis, cujus contrectatio ac distractio verum mutuum importat, nejue locari potest, et inter istum contractum, quia animalia locari ac conduci possunt; et conductor sciens suum esse periculum, magis invigilat illorum conservationi, nec intrat fœnoris suspicio, nisi quando hujnsmodi bona mobilia vel se moventia peremptioni aut deteriorationi subjecta de tempore et ab initio locationis, æstimantur cum obligatione susceptà à conductore restituendi eadem in eodem valore seu statu, quo consignata fuerant finito contractu. Verùm alii sentiunt non celebrari tunc contractum locationis, cùm non sit minùs contra ejus naturam, quòd conductor in se suscipiat rei conductæ periculum, quàm contra naturam societatis, quòd socius apponens operas suscipiat in se periculum pecuniæ al) altero Socio depositæ; ideòque esse mutuum sub colore localionis palliatum. De utràque societate abundè egimus tom. 5 de Justitiâ, per totam quæst. quintam, ad quam remittimus lectorem, et in eodem tomo agitur de Emphyteusi , feudo, usufructu, de servitutibus, de pignore et hypothecâ, de fidejussione, assecuratione, de sponsione, de ludo et sortibus. Dicta hîc à nobis sufficiant pro explicatione septimi præcepti.

[ocr errors]

OCTAV I I P RA ECLE P T I I D ECA LOG I :

Non loqueris contra proximum tuum /alsum testimonium.

Nocumenta quæ inferuntur proximo aut in personam aut in res illius, facto et verbo inferri possunt. Ilucusque locuti sumus de injustitiis ac injuriis quæ patrantur opere, nempe homicidio, adulterio et furto, in expositione præcedentium trium secundæ tabulæ præceptorum. Nunc agendum restat de nocumentis quæ ore causantur, seu de injuriis verborum, quæ isto octavo Decalogi præcepto inhibentur.

Quamvis enim hic fiat tantùm mentio de testimonio quo in judicio dicitur falsum à teste jurato, illudque præcipuè prohibeatur, eò quòd ob divinum numen quod interponitur, et ob damnum gravius proximo illatum, sit valdè horrendum, periculosum ac nocivum, si tamcn exactiùs hoc præceptum examinemus, certò apparebit falsi testimonii appellatione, omnes injurias verborum, sive in judicio, sive extra judicium comprehendi, prout declarant D. Thomas 2-2, q. 122, art. 6, ad 2: Catechismus concilii parte 5, in 8 præcept., num. 15 et 16, et communiter auctores. 0mnis itaque linguæ abusus et oris peccata vetantur isto præcepto. Quod propterea in duas quæstiones dividimus. ln primâ disseremus de injuriis verborum extra judicium, nempe de detractione, de contumeliâ, de derisione, susurratione, etc. In secundâ verò explicabimus injustitias verborum factas in judicio, à judice, ab accusatore, à testibus, à reo, ab advocato, tabellione, aliisque justitiæ ministris. Et quia, ut plurimùm, in præfatis injuriis mendacia, suspiciones, ac judicia temeraria involvuntur et immiscentur, et propterea ad hujus mandati prohibitionem reductivè pertinent; ideò ante omnia hujusmodi peccatorum examen est præmittendum.

%)raclequium primum. AN OMNE MENDACIUM SIt PECCAtuM.

Mendacium rectè definitur, falsa significatio vocis cum intentione fallendi seu dicendi falsum assertivè. Quæ definitio traditur à D. Augustino, lib. 1 de Mendacio, cap. 24, in Enchiridio, cap. 18, et refertur causâ 22, q. 2. Item à D. Thom. 2-2, q. 110, art. 1, ac communitcr recipitur à doctoribus.

Nomen vocis ponitur, quia voces principatum obtinuerunt significandi quæcumque animo concipiuntur, omniaque signa verbis comparata paucissima sunt. Hic tamen latiùs sumitur pro quovis signo externo, facto, scripturâ, et etiam nutu, ut docet D. Thomas loco citato ad 2; unde ille qui nutibus aliquid falsum significare intenderet, non foret immunis à mendacio : et q. 111, art. 1, dicit simulationem, quæ propriè consistit in factis. opponi veritati et esse propriè menda

cium, quia ad virtutem veritatis pertinet ut quis talein se exhibeat exteriùs per signa exteriora, qualis de facto est : signa autem exteriora non solùm sunt verba, sed etiam facta. Sicut ergo veritati opponitur quòd aliquis per verba aliud significet quàm apud se habet, ita et quòd per facta significet aliquid contrarium ejus, quod in eo est, ac simulationem adhibeat. Additur cum intentione fallendi, quia falsitas rei enuntiatæ se habet tanquàm materiale in mendacio : voluntas verò et intentio imprimendi illud falsum menti alterius, se habet tanquàm formale, seu, ut explicat Glossa super hæc verba D. August., caus. 22, q. 2, can. Beatus : Cum animo et voluntate dicendi falsum. Formale quippe mendacii consistit in hoc quòd quis putet esse falsum, assertivè, subjungit Sylvester, v. Mendacium : et quidem rectè; non enim involvit mendacium intcntio dicendi falsum recitativè, neque repræsentativè, sicut disputans aliquando assumit falsa scienter sine mendacio, quia loquitur non ex propriâ, sed ex alienâ personâ negante veritatem. Ex D. Thomâ in 2 lib. Sent., dist. 59, art. 5, neque qui fabulam aliquam aut historiam quasi ex theatro vel scenâ repræsentant, tametsi alicujus impostoris personam repræSentent. Ilinc D. Thomas, art. ! citato, colligit quòd tria requiruntur ad perfectam rationcm mendacii. Primum, ut falsum enuntietur, quia virtus veritatis, et per consequens oppositum vitium, in manifestatione consistit quae fit per aliqua signa : quæ quidem manifestatio, sive enuntiatio est rationis actus conferentis signum ad significatum : objectum autem proprium manifestationis et enuntialionis est verum vel falsum. Sicut ergo in veritate debet enuntiari verum, ita in mendacio falsum. Secundò requiritur quòd adsit voluntas falsum enuntiandi. Tertiò tandem, intentio fallendi; quia in quantum ejusmodi enuntiatio est actus moralis, oportet quòd sit voluntarius et ex intentione voluntatis dependens : actus emim moralis ex duobus speciem sortitur, scilicet ex objecto et ex fine; quia finis est objectum voluntatis, quæ est primum m0vens in actibus moralibus : potentia autem à voluntate mota habet suum objectum, quod est proximum objectum. voluntarii actùs, et se habet in actu voluntatis in finem, sicut materiale ad formale, quomodò objectum enuntintionis, seu falsitas rei enuntiatae se habet in mendacio. Intentio verò voluntatis inordinatæ in praesenti materia, ad duo referri potest; quorum unum est, ut falsum enuntielur, aliud ut quis fallatur, quod est effectus propriis falsæ enuntiationis. Et tunc adest falsitas non solum materialiter, quia falsum dicitur, sed et formualiter propter voluntatem dicendi falsum : ct effectivè. propter intentionem imprimendi falsitatem. Sed tamen retio me"*

[graphic]

dacii sumitur à formali falsitate, ex hoc scilicet quòd aliquis habeat voluntatem falsum enuntiandi. Unde et mendacium nominatur quòd contra mentem dicitur; mentiri enim est contra mentem ire. Et ideò si quis falswm enuntiet, credens id esse verum, est quidem falsum materialiter, sed non formaliter, quia falsitas est præter intentionem dicentis, ac per accidens; unde non habet perfectam rationem mendacii. Si verò aliquis formaliter falsum dicat habens voluntatem falsum dicendi, licet sit verum id quod dicitur, in quantùm tamen hujusmodi actus est voluntarius et moralis, habet per se falsitatem, et per accidens, veritatem : unde ad speciem mendacii pertingit. Quòd autem aliquis falsitatem in opinione et mente alterius constituat fallendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad quamdam perfectionem ipsius : sicut et in rebus naturalibus, aliquid speciem sortitur, si formam habeat, etiamsi desit formæ effectus, ut patet in gravi, quod violenter sursùm detinetur, ne descendat secundüm erigentiam suæ naturæ. Hactenùs D. Thomas 2-2, q. 110, art. 1. Unde mendacium essentialiter consistit in voluntate dicendi falsum assertivè; perfectè verò ac completivè addit etiam intentionem imprimendi illud falsum menti alterius. D. Thomas, ad 5. Mendacium secundùm quòd habet rationem culpæ dividi potest juxta ea quæ aggravant aut diminuunt culpam mendacii ex parte finis intenti. Aggravat autem culpam mendacii, si aliquis per mendacium intendat alterius nocumentum, quod vocatur mendacium perniciosum. Diminuitur autem culpa mendacii, si ordinetur ad aliquod bonum delectabile, et sic est mendacium jocosum; vel utile, et sic est mendacium officiosum, quo intenditur juvamen alterius vel remotio nocumenti. Et secundùm hoc mendacium dividitur in perniciosum, jocosum et officiosum. Ita D. Thomas loco citato, art. 2, in corp. Itaque de ratione mendacii perniciosi est intentio nocendi, sicut de ratione mendacii jocosi est intentio delectandi, et de ratione officiosi est intentio utilitatem afferendi. Et quoniam res morales secundùm intentum finem maximè pensantur, ac formaliter considerantur, hinc fit quòd sicut detrahens non intentione detrahendi, non formaliter detrahit, nec peccat mortaliter, nisi fortè per accidens ratione nocumenti illati; ita proferens mendacium perniciosum non animo nocendi, licet formaliter sit mendax, non tamen est formaliter mendax perniciosus, nec peccat mortaliter, nisi fortè per accidens, ratione scilicet materiæ, puta quia in doctrinâ fidei mentitur, vel nocumentum notabile affert. Ita Cajetanus super hunc D. Thomæ art. 2, et in casibus in quibus tenetur adhibere diligentiam ne falsum dicat, ut in actu testificandi, in qiio imminet dannum notabile proximo, vel in judicio cùm vult jurare : tunc enim, etsi non habeat intentionem dicendi falsum neque nocendi, si tamen non adhibeat diligentiam ad utrumque vitandum, potest peccare mortaliter. Ita Sylvest.; et probat ex can. IIomines, causâ 2, q. 2 Omne mendacium ita secundùm se intrinsecè ac ex penere suo est malum, ut nullo bono fine cohonestari possit ac reddi licitum, quantùmvis aliqui sancti Pa

tres et doctores non infimæ notæ olim asserucrint mendacium officiosum esse licitum, quos confutat D. Augustinus, Epist. 9 et sequent. Item in psal. 5 et in Enchiridio, cap. 18, et alibi passim, præsertim toto libro contra Mendacium ad Crcscentium; ubi constanter adstruit nullo quantùmvis bono fine unquàm licitum esse mentiri, eò quòd jure naturali et divino mendacium sit pravum et indispensabiliter prohibitum: nullum enim mendacium est quod non sit contrarium veritati ac contra Deum, qui summa et prima veritas esl : unde Eccles. 7 dicitur : Noli velle mcntiri omne mendacium. Probat D. Thomas hic art. 2, mendacium esse contra dictamen naturale, quia est actus cadens super indebitam materiam : cùm enim voces naturaliter sint signa intellectuum, innaturale est et indebitum quòd aliquis voce significet id quod non habet in mente. Unde Philosophus dicit in 4 Ethic., quòd mendacium est pcr se pravum et fugiendum; verum autem est bonum et laudabile. Ergo omne mendacium est peccatum, ut dicit August.. lib. contra Mendacium. Hactenùs D. Thomas, cujus ratio videtur deducta ex eodem August. in Enchiridio, cap. 22, ubi ait : Verba propterea instituta sunt, non per quæ homines se invicem fallant, sed per quæ quisque in aliorum notitiam cogitationes suas proferat, sicque mendacium est contra naturam vocum, et abusus innaturalis earum ac contra bonum commune et convictum humanum. Omne igitur mendacium in suâ ratione formali includit pravitatem et inordinationem impræscindililem, ideòque fieri non potest absque peccato, ob quemcumque bonum finem, etiam ad salvandam propriam vel alterius vitam, ut tradit D. August., tract. de Mendacio, cap. 14; et Alexander papa III, cap. Super eo, de Usuris, dicens: “ Quocirca Scriptura sacra prohibet pro alterius vitâ mentiri; » nec etiam pro proprià : ut enim ait Apost. ad Rom. 5: Non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Idemque colligitur ex causâ 2, q. 22, can. Ne quis arbitretur. Idem adstruunt D. Basilius, regulà 24, et in regulis brevioribus 76, D. August., lib. contra Mendacium, cap. 18, 29, can. 6, et passim alii Patres, ac communiter auctores. Ilinc fit mendacium officiosum esse peccatum veniale sicut et jocosum. Quia tamen finis intentus in illis non est contrarius charitati, ideò non sunt peccata mortalia, per se loquendo; possunt nihilominùs per accidens contrariari charitali ratione scandali, vel cujuscumque damni consequentis. Et tunc ratione illius adjuncti sunt peccata mortalia : sicut etiam dùm vestiuntur juramento, quia tunc sunt perjuria. Mendacium verò perniciosum est ex genere suo peccatum mortale, quia est contra charitatem, ut patet : potest tamen deficere ut non pertingat ad pcrfectionem peccati mortalis tripliciter : uno modo propter actùs imperfectionem ex parte dicentis, qui non plenè ac deliberatè consentit, ut contingit in primis motibus. Secundò, propter imperfectionem actùs ex parte nocumenti ob parvitatem materiæ, sicut contingit in minimis. Tertiò tandem, proptcr iinperfcctionem actùs ex parte formæ, ut contingit in detractione sine animo detrahendi et similibus, prout mox explicalum fuit à nobis. Mendacium in materiâ fidei, sacræ Scripturæ , vel morum, est peccatum de se notabiliter perniciosum; contrariatur enim charitati Dei, cujus veritatem aliquis tali mendacio occultau vel corrumpit. Unde hujusmo(li mendacium non solùm opponitur virtuti charitatis, sed etiam virtuti fidei et religionis, et ideò hoc mendacium est gravissimum mortale. Si verò falsa significatio sit circa aliquid, cujus cognitio pertinet ad homimis bonum, puta quæ pertinet ad perfectionem scientiæ et informationem morum, tale mendacium, in quantùm infert damnum falsæ opinionis proximo, contrariatur charitati quantùm ad dilectionem proximi; unde est peccatum mortale : secùs dicendum si sit circa aliquid, de quo non referat utrùm sic vel aliter cognoscatur; tunc enim ex tali mendacio, non damnificatur proximus : sicut si quis fallatur in aliquibus particularibus contingentibus ad se non pertinentibus. Ita D. Thomas ibidem, art. 4. Unde prædicator scienter proponens in pulpito falsa miracula, mentitur contra veritatem doctrinæ christianae; item qui falsas publicat reliquias aut indulgentias, et generaliter omne mendacium prædicatoris contra veritatem spectantem ad concionatoris officium, censetur mortale; quando verò solùm mentitur præter veritatem doctrinæ, ut in nominibus auctorum vel citationibus, tunc ad summum venialiter tantùm peccat; quia in istis falli non est in doctrinâ, sed in accidentibus ejus falli. Wide Sylvestrum, v. Mendacium, q. 4. Idem videtur dicendum de casuistâ. Idemque Cajetanus in Summà v. Mendacium, extendit ad judicem, nempe omne mendacium contra veritatem spectantem ad judicis officium esse mortale, et generaliter omne mendacium quod etiam ab aliis in judicio fit de pertimentibus ad judicium; eò quòd illius veritatem subvertat et cedat in perniciem communitatis : quod tamen Sylvester limitat quantùm ad ea de quibus qui mentiVur. veritatem dicere tenetur, et non aliter. Tandem mendacium quod redundat in damnum notabile proximi, sive spirituale, sive corporale, sive iemporale, est peccatum perniciosum ac mortale, quia charitati proximi directè contrariatur et ulteriùs comtinet injustitiam; ideòque inducit obligationem restitutionis damni illati. De solo mendacio pernicioso loquitur Scriptura, quando indicat illud occidere animam, et excludere à regno Dei, prout exponit Glossa, super illud Psalm. : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et docet D. Thom. hfc art. 4, ad M, et ibidem ad 2, ait, quòd cùm omnia præcepta Decalogi ordinentur ad dilectionem Dei et proximi, in tantum mendacium est contra præceptum Decalogi, in quantum est contra dilectionem Dei et protimi. Unde signanter prohibetur contra proximum falsum testimonium. Hinc fit quòd solùm mendacium in tali materiâ nocivâ, quod dicitur perniciosum, sit ex genere suo morlale : secùs verò mendacium ut sic ex genere suo quod consistit in intentione dicendi falsum,

abstrahendo ab hâc vel illâ materià. Unde mendacium officiosum et jocosum per se in ratione mendacii considerata sunt tantùm venialia. nec directè sunt contra istud Decalogi præceptum, sed solùm ad illud reductivè pertinent, ut innuit Catechismus concilii, distinguens in hoc præcepto duas leges: primariam et principalem, quæ prohibet ne falsum testimonium dicatur, et secundariam, quæ jubet ut simulatione fallaciisque sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate meliamur. Argumenta in contrarium quæ afferri possunt ex Scripturâ et ex Sanctorum exemplis, qui urgente necessitate aut justà causâ mendacia officiosa protulisse videntur, nec tamen reprehenduntur, solvit D. Thomas in hâc q. 110, art. 5 et 4. Nostrique theologi rectè in partem bonam explicant eorum verba ac gesta in tract. de fide 2-2, q. 1, art. 5 ad quos remittimus lectorem, ut in conscientiæ casibus venlilandis, et non in aliis materiis immoremur. Quæres primò, an omne mendacium etiam leve ac ratione parvitatis materiæ solùm veniale, si fiat in judicio forensi, aut in tribunali pœnitentiæ, sit mortale, secluso etiam juramento.—Affirmat Cajetanus 2-2, q. 69, art. 1, et in Summà,v. Confessio, conditione 5, eò quòd tanta sit obligatio dicendæ veritatis in judicio exteriori et interiori circa res ad illud pertinentes, ut etiam circa levissimas fiat gravis, cùm tunc mendacium sit contra veritatem judicii, atque adeò fundatum super eo mendacio, oporteat esse falsum : sicut enim vis juramenti exigit veritatem, ac perjurium de re levi est mortale, ita et judicium. Unde imperfectio seu parvitas materiæ solùm habet locum respectu actùs mentiehdi secundùm se, non verò ut substat judicio, sicut non habet locum in juramento. Hinc fit quòd si pœnitens à confessario interrogetur, an dixerit aut fecerit aliquid quod est peccatum veniale, aut reus à judice interrogatus de re quam confiteritenetur, etiam levi, si falsò negent, mortaliter peccent. Negant verò communiter alii auctores, quia licet mentiri in utroque judicio, sit ex genere suo mortale, potest tamen hìc et nunc in individuo esse solùm veniale ex parvitate materiæ, prout contingit in furto : furari enim obolum etiam in Ecclesiâ, est solùm veniale, quamvis gravius veniali furto alibi facto; ita etiam mei:dacium veniale in judicio, est quidem veniale gravius, sed non mortale. Nam in judicio, sicut et in aliis actionibus humanis, desumenda est malitia et gravitas injuriæ, vel ab objecto seu materiâ ipsâ, vel ex fine et intentione inferentis illam : in nostro autem casu materia est levis, et mentiens non habet animum contemnendi judicem ac pervertendi judicium, volendo in quâcumque re etiam gravissimà. sed in levi duntaxat mentiri. Sicut ergo tunc non peccaret mortaliter vacendo, ita et negando. Neque est eadem ratio de perjurio, quia Deus adducitur in testem falsitatis, quod vergit in gravem illius injuriam et irreverentiam in quâcumque re fiat: imò censetur gravior irreverentia, quando pro re minimâ ita vilipenditur Deus : at verò mendacium non mutat

naturam suam, nec desinit esse leve ex hoc quòd fiat iii judicio, eique non infert gravem injuriam. Ergo mendacium leve, quod est solùm veniale in aliis materiis, non fit mortale in judicio, nisi fuerit cum juramento conjunctum. Nec etiam in confessione sacramentali, dummodò mendacium non sit circa materiam necessariam, vel circa totam materiam confessionis, ut si poenitens aliud non subjiciat clavibus quàm materiam levem, falsam tamen. Quæres secundò an sit mendacium, quando non servatur promissum, et quibus de causis excusemur ab eo servando.—Resp. D. Thomas loco citato art. 5 ad 5, quòd ille qui aliquid promittit, si habet animum fuciendi quod promittit, non mentitur, quia non loquitur contra id quod gerit in mente : si verò non faciat quod promisit, tunc videtur infideliter agere, per hoc quòd animum mutat; potest tamen ercusari ex duobus : uno modo si promiserit id quod manifestè est illicitum; quia promittendo peccavit, mutando autem propositum, benè facit : alio modo si sunt mutatæ conditiones personarum et negotiorum, ut enim ait Seneca, * omnia debent permanere immutata ; » alioquin nec fuit mendaae in promittendo, quia promisit quod habebat in mente subintellectis debitis conditionibus; nec etiam est infidelis non implendo quod promisit, quia eædem conditiones mon erstant ; un-_ de et Apostolus non est mentitus, qui non ivit Corinthum, quò se iturum promiserat, et hoc propter impedimenta quæ supervenerant. Hactenùs D. Thumas. Plura de promissione tractantur ubi de Justitiâ.

[ocr errors][merged small]

Æquivocatio est verbum ambiguum, aut propositio constans pluribus verbis ambiguis, plures sensus efficientibus, ita ut proferens illa accipiat secundùm unam significationem, simulque prævideat, imò et intendat quòd audiens ad quem ea dirigit, accipiat et intelligat juxta aliam, eo fine ut ipsi aliquam veritatem celet, quam eidem non manifestare expedit. Controversia est an hujusmodi æquivocationum usus sit aliquando licitus, aut omninò reprobandus. Circa quam tres sunt auctorum sententiæ.

Prima nimiùm quàm par sit, illarum usum extendere videtur, eumque tanquàm licitum adinittere in omnibus ferè actionibus vitæ civilis, in quibus aliquis interrogatus existimabit se habere aliqualem causam occultandi veritatem interroganti, prout videre est in pluribus casibus quos referunt Sanchez, lib. 5 in Decalogum, cap. 6; Joannes Sancius, in Selectis disput. 9, et disp. 15, 45 et 46; Tamburinus, cap. 2 de Juramento; Theophilus Raynaudus, Lessius et alii, quos refert noster Vincentius Baronius, disp. 1, lect. 5; eamdem sententiam intrepidè tenet Diana pluribus in locis, maximè verò tom. 8 coordinat. tract. 5, resolut. 65 et 64, et pro eâ citat Filucium, Reginaldum et alios. Secunda $ententia, huic extremè opposita, reprobat omnem omninò usum quarumcumque æquivocationum et restrictionum mentalium tanquàm prorsùs illicitum et

mendacii ac perjurii (si juramento firmetur), labe infectum, et contra æquivocationes quascumque congerit ac vibrat omnia tela quæ Scriptura sacra, sancti Patres et concilia vibrant contra mendacia, quibus illas æquiparat. Ita Dominus de S. Beuve, doctissimus pater, Natalis Alexander in suâ Theologià dogmaticâ, doctores Sorbonici, Sinnichius, Contensonius, et alii plures recentiores scriptores Galli. Tertia sententia quasi mediat inter duas jam relatas, et rejicit quidem restrictiones mentales, nullo signo externo sensibiles seu æquivoeationes formales, tanquàm mendacia in nullo prorsùs casu licita: admittit tamen restrictiones mentales exteriùs sensibiles, seu æquivocaliones materiales tanquàm licitas in quibusdam casibus, et cum conditionibus explicandis. Ita Cabassutius, celebris congregationis oratorii recens scriptor, lib. 4 Juris can. praxis, cap. 4, num. 12 et 12, ubi pro hàc suâ opinione refert D. Gregorium papam, D. August., D. Thomam, D. Raymundum, lib. M Sum., tit. de Mendacio, in fine; Adrianum papam VI, in 4, q. de Sigillo confessionis; Cajetanum, 2-2, q. 70, art. 4; Toletum lib. 4, cap. 21, et lib. 5, cap. 28; Navarrum in cap. Humanæ aures, et in Manuali, cap. 12, num. 8 et 9; Joannem Major. in 4, dist. 15, q. 18; Angelum, v. . Juramentum 5, num. 9; Sylvestrum, v. Juramentum 3, q. 2; Sotum, lib. 8 de Just., q. 1, art. 7, ad 4, Graffium, p. 1, lib. 2, cap. 17, num. 9; Lopem, p. 1, cap. 42, § Injustè rogatus à judice; Bartholum, in fin. num, 7, ff. de Quæst. Dicitque Cabassutius alios auctores communiter hanc sententiam tenere eique favere can. Utilem 22, q. 2, ex D. Hieronymo depromptum; hanc etiam tenent Raphael, Torres, Gonetus, Wincentius Baronius, quos sequitur et refert Laurentius Maria Pisani in suo Gladio Gedeonis, pag. 178. Explicatur et prob. hujusmodi sententia. Duobus modis potestloquens uti æquivocatione. Primò formaliter seu per restrictionem purè mentalem, exteriùs nullatenùs apparentem neque sensibilem, quando scilicet verba quæ profert, nec ex suâ significatione sunt ambigua, nec ex se, neque ex circumstantiis occurrentibus loci, temporis, personæ, ac modi interrogandi, eum sensum patiuntur quem ipse intendit, solùmque verum sensum faciunt ex aliquo addito in ejus mente retento : ita ut quisquis etiam prudens, sagax et oculatissimus, et hic et nunc diligentissimè attendens, scrutans ac in omne latus sese versans, nequeat eum sensum verum penetrare, sed conceptum falsum et illi oppositum formare cogatur, nisi divinationis donum habeat. Et istæ æquivocationes formales sunt in omni casu illicitæ, utpote verè aut æquivalenter mendacia ; qui enim illis utitur profert falsa verba cum voluntate dicendi falsum assertivè, in quo consistit ratio mendacii; v. g., si quis interrogatus an carnes comederit, et altâ voce respondeat: Non comedi; juro me non comedisse, submissè apud se mutiendo, crudas carnes, aut intra se intelligendo: Non eas comedi in quadragesimâ, aut düm dormirem, aut mca comedi pisces; quis non videt hujusmodi verba absolutè falsa esse, eaque proferentem habere volun

« VorigeDoorgaan »