Pagina-afbeeldingen
PDF

lefiniri polest : Jus percipiendi pensionem ex re alte1.us frugiferà aut utilio. In hoc contractu non est mutuum, sed emptio et venditio talis juris, quod certè pecuniâ aestimari potest : non enim pecunia emitur pecuniâ, sed jus percipiendi pecuniam annuam; v. g., Petrus centum nummis emit à Paulo, non quinque nummos annuos, usura quippe tunc foret, si non computarentur in sortem, et Petrus plus acciperet quàm dedit, sed emit tantùm jus percipiendi annuam pensionem quinque numimorum ex ejus fructibus : quod jus cùm sit res incorporalis et immobilis, distinguitur à pecuniâ , sicque pecunià comparatur, eoque pretio taxatur, et valere aestimatur. Differt iste contractus à mutuo, quia in eo principalis obligatio non est ad sortem, utpote quæ nunquàm repeti potest à dante, sed solùm ad annuum redditum cujus emitur jus : in mutuo verò præcipua obligatio est ad sortem, utpote quæ semper repeti potest à mutuante, et red. denda est à mutuatario tempore statuto. Census dividitur in reservativum, puta dùm quis datâ alteri re aut possessione suâ, reservat sibi aliquam partem fructuum, vel pecuniæ singulis annis sibi ab eo cui dedit rei suæ dominium directum et utile sub istà reservatione solvendam; et in consignativum; dùm è contra quis rem suam adhuc retinet, vendit tamen et a8signat alteri in eâ ant ex eâ aliquam partem fructuum, vel aliquid pecuniæ, singulis annis solvendo illi hanc pensionem. De hoc sensu consignativo tantùm erit sermo, utpote magis in usu apud homines, magisque periculoso. Dividitur autem ex parte rei supra quam fundatur et constituitur, in realem, personalem, et mixtum ex utroque. Realis est ille qui funilatur in re de se frugiferâ, ut vineâ, domo, etc.; personalis est ille qui in solâ censuarii personà, vel supra aliquam totam communitatem constituitur; mixtus est qui super re et personâ censuarii simul obligatâ imponitur. Dividitur insuper ex parte durationis in redimibilem, ex parte scilicet venditoris, qui reddendo pretium acceptum, illum censum extinguere potest, ut fit communiter et ordinariè. Nec propterea impeditur quin perpetuus dicatur, quia emptor nunquàm potest illum rescindere nisi computando pensiones acceptas in partem pretii dati, et venditor nunquìm tenetur illum redimere, si nolit. Et in irredimibilem, etiam ex parte venditoris, qui libenter istud onus suscipit ob bonum publicum; et pro hoc gravamiue debitè compensatur. Verùm non multùm frequenter hoc modo census instituuntur, nisi pro communi reipub. utilitate, ut pro fundandà in aliquà universitate cathedrâ in perpetuum. Tandem ratione pensionis solvendæ dividitur in fructuarium, quando solvitur in fructibus sub determinatâ mensurâ, vel sub indeterminatà quantitate, v. S., tertiâ parte fructuum quos ex fundo assignato provenire continget, qualescumque extiterint; et in pecuuiarium, quando certa pecuniæ quantitas quotannis assignatur. Idque fit quandoque ob periculum inlidclitatis et non scrvandi debitam æqualitatcm in per

ceptione et solutione fructuum, ad molestias, lites et discordias vitandas, etc. Dico primò, licitam esse emptionem et veiiditionem censuum realium tam recenler quàm ab antiquo creatorum, tam pecuniariorum quàm fructuariorum : dummodò absque fraude et animo usuras palliandi, et absque inæqualitate pretii constituantur, ac serventur omnia, quæ de jure scrvari debent. Ita communiter auctores tam theologi, quàm canonistæ. Prob. IHic intervenit vera emptio et venditio juris ad annuas pensiones : istud enim jus sicut potest donari, et cum aliâ re utili commutari, ita et vendi, cùm sit pretio æstimabile vera merx, ac inter res immobiles computetur. Adde quòd, sicut Petrus, v. g., potest totum suum prædium vendere ac jus ad omnes illius fructus, et Paulus emere : ita et tantùm parte » illius fundi, et jus ad illam solam. Iste igitur contractus censualis est species quædam emptionis et venditionis cum pacto retrovendendi in favorem solius venditoris apposito : potest enim reddendo pretium se ab illo •nere redimere, quod sibi imposuit ad præsenti suae necessitati subveniendum; quod pactum non vitiat venditionem, nec transformat in mutuum, quia semper stat, quòd qui dedit pretium, nunquàm possit ab en qui accipit invito repetere : sicut mutuans statuto tempore potest sortem recuperare. Hinc colligitur, justè non posse apponi pactum quo emptor seu censualista habeat facultatem repetendi pretium ac rescindendicontractum quando voluerit, non computando pensiones acceptas in solutionem capitalis, quia ibi involvitur mutuum cum fenore : datur enim pecunia reddibiliter, seu cum obligatione similem summam reddendi termino praefixo, in quo sanè consistit ratio mutui, ét aliunde percipiuntur pensiones annuæ, tanquàm lucrum ex mutuo virtuali proveniens. ld autem non contingit ex pacto redimendi in favorem solius venditoris apposito, ut de se patet : solùmque tunc venditor obligatur ad reddendum quantùm illud jus ab eo venditum valet; tantùmdem autem censetur tunc valere, quantùm emptum fuerat, non computatis interim pensionibus à censuario perceptis, utpote quae non sunt accessiones sortis, sed fructus illius, seu juris ad pensiones annuas; sicut redditus domorum et prædiorum censentur fructus illarum rerum, non vcrò pecuniarum, quibus emptæ fuerunt : pro isto tamen onere quo vendilor emptori imponit revendendi, dobet aliquid minui de pretio quo res venduntur absolutâ venditione et absque tali gravamine. Porrò justum pretium censûs non requirit ut adaequet omninò pensiones solvendas : hon enim emuntur futurae pensiones, sed tantùm jus illas cxigendi; cujus juris emptio, sicut et aliarum rerum, habet pretium legitimum et vulgare, quod scilicet lex principis vel communis prudentum æstimatio, pensatis omnibus circumstantiis, constituit. Unde expedit ut in singulis regnis publicâ auctoritate definiatur ad compescendas contrahentium hahendi cupiditates, ut in Gailià centum nummis emitur pensio annua quinque numm0rum Quando verù non cst à principe vcl à repuh.

certum pretium determinatum, tunc servanda est consuetudo approbata locorum et æstimatio piorum ac prudentum virorum juri naturali ac divino nullatenùs contraria. igitur ad justitiam hujus contractûs requiritnr jure naturæ primò, ut justum pretium interveniat; secundò, ut adsit vera et sincera intentio vendendi et emendi, non verò palliandi mutuum sub fenore, prout contingit quando venditor obligatur ad redimendum censum, vel quando census ad certum terminum statuitur. W. g., quando Paulus centum mummis de præsenti Joanni traditis, emit ab eodem pensionem annuam duodecim nummorum spatio quindecim annorum à Joanne sibi solvendam; quo termino expleto, census extinguitur absque aliâ redditione pretii ab iniuio dati. Sic enim Joannes contrahit obligationem reddendi totam sortem divisim et per partes, quod non evacuat nec tollit rationem mutui : aliunde verò auctarium à Paulo recipitur ratione longioris temporis, formaliter præcisè, ratione dilatæ solutionis; suppono enim id non fieri ratione alicujus interesse, quia si interveniat damnum emergens aut lucrum cessans, justè potest Paulus ratione hujus tituli recipere illas pecunias in compensationem. Nec proplerea excludimus censum vitalitium quo contrahentes exponuntur æquali periculo et incertitudini lucri aut damni : reducitur enim ad contractum aleæ et fortunæ; nec unquàm pecunia danti est reddenda, etiam per pactum de retrovendendo; unde est licitus, si justa servetur proportio pretii, spectatis omnibus circuinstantiis. Tertiò requiritur, ut census fundetur aut constituatur in re frugiferâ, et quæ sit in liberà dispositione constituentis seu venditoris : nemo enim plus juris in alium transferre potest, quàm ipse habeat, lib. Nemo, ff. de lteg. juris. Nihilque emeretur quando emitur jus ad partem fructùs agri, si fuerit omninò sterilis. An autem pereunte illà re censui subjectâ, pereat quoque census jure naturæ; alii negant ex eo quòd census non ita super illâ re constituatur, ut , pensio sit necessariò solvenda ex fructibus quos refert; sed tantùm ad hoc ut capitale et redditus annuus firmiùs ac securiùs subsistant, illaque res potiùs in pignus et hypothecam quàm censùs fundamentum apposita censeatur : unde censuarius ad solvendum ex aliis bouis suis adhuc tunc obligatus manet. Alii verò aflirmant uunc censum perire, si aliud expressum non fuerit, sicut pereunte re emptâ, perit domino seu emptori et amittit dominium illius, ac jus omne percipiendi fructus ex eâ. I)ico secundò, in praui et moraliter loquendo census merè personales, etiam spectato solo jure naturæ, esse periculosos, valdè dubios ac de usurâ suspectos; unde per bullam B. Pii V fuerunt omninò sublati. Et Martinus papa V, ac Calixtus lll, qui antea census reales intra certas juris naturalis limites redactos approbaverunt, personales tacuerunt, de quibus tamen erat major ratio dubitandi ac timendi periculum usuræ, eo silentio satis indicantes, non esse introducenJos. Et sanè illis semel admissis praecluditur via petitioni mutui gratuiti; cuilibet euim petenti mutuum,

responderi posset, ut venderet ac constitueret censum supra personam suam, cùm id sit ipsi tam facile, quàm illam solutioni mutui obligare. Item januam omnibus usuris palliandis aperiunt: quicumque enim requisitus de dando mutuo, dicere posset petenti : Ecce do tibi centum nummos quibus indiges ; ne ipsum obligo ad non repetendam similem summam, quamdiù reddere nolueris, interim solves mihi auctarium quinque nummorum in annum, quòd tanquàm censum à me emptum, supra nudam tuam personam tibi imponis : nullus enim est qui personam et aliquas operas non habeat, quas obligare possit. IIis adle quòd censuarius non intendit vendere suam personam neque operas, ut constat de viro nobili se obligante ad censum merè personalem et de personâ omninò ineptâ ad laborandum ac lucrandum : unde est venditio ficta et verum mutuum cum fœnore. Probatur insuper : ideò enim jus percipiendi consum realem ex prædio alieno vendi potest, quia prælium est vendibile et ex intentione contrahentium de facto tunc venditur quoad aliquam sui partem. Atqui persona hominis liberi non est vendibilis ; ergo neque jus ad illam ejusque operas. Præterea vel illud jus fundatum supra nudam personam venditoris absque designatione bonorum, utpote quia nulla habet, neque est in proximâ spe habendi, est temporale ac redimibile. Et tunc necesse est quòd cumulus pensionum adæquet pretium constitutum, ac cum eorum solutione computetur : aliàs secluso interesse est contractus usurarius, prout jam ostensum est. Vel est perpetuum ac irredimibile et transiens ad hæredes : hoc autem dici nequit, cùm repugnet tale jus in re mobili labente et caducâ, qualis est persona hominis, constitui, quâ scilicet mortuâ nihil ampliùs remanet unde fructus colligi valeant ad pensiones annuas solvendas; cùm, ut suppono, non relinquat post se bona quibus hæredes repraesentent illius personam, eosque ad pensionem, solvendam ac continuendam solutionem obligare possit. Hinc habetur, jure naturæ, et secluso jure pontificio, ubi B. Pio V bulla non est recepta census mixtos esse licitos, servatis conditionibus jam relatis. Et sic passim in regionibus nostris omnes contractus censuales celebrantur absque scrupulo à viris probis et communitatibus religiosis constituentibus censum super personam et bona simul censuarii, ita ut juxta receptam ac reprobatam consuetudinem se suaque obliget ad securitatem, et ad censualistam indemnem servandum. Omnes enim conveniunt pactum licitè addi posse, quo censuarius seu venditor se suaque obliget, semperque teneatur ad pensionem in quocumque eventu solvendam, etiamsi res specialiter censui subjecta pereat; dummodò istud onus eidem compensetur pretio justo juxta viri prudentis judicium pensatis omnibus periculis et circumstantiis; quod pactum assccurationis, licet sit præter, non tamen est contra naturam censùs et ad istuim contractum permissivè et accessoriè se habet, perinde ac pactum retrovenditionis in favorem censuarii appositum : semper eniiu stat emptoremu τυunquàm posse cogere venlitorem ad redimendum censuiim. Item pactum quo bona censuarii hypothecata alienari non possint absque consensu censualistæ, non vitiat hunc contractum, quia jure potest isto modo se indemnem servare. Nec etiam aliud pactum, ut nempe si in futurum pensio per triennum non solvatur, emptor possii distrahere ac vendere rem hypothecatam, tum pro recuperandà summà capitali, tum pro habendis pensionibus non solutis, tum pro compensando interesse; dummodò illa res justo pretio vendatur, nec emptor de eo sibi plus retineat, quàm ei debetur. Item licitè apponitur pactum quo censuarius aut venditor volens redimere censum, per bimestre aut trimestre ante redemptionem tcneatur de hoc monere censualistam, ut habeat sufficiens tempus sibi providendi ac pecunias suas elocandi; et interim toto illo spatio solito pensio currit. In nostro regno ex constitutione Ludovici regis XII, censualista nequit exigere pensiones non solutas nisi intra quinque annorum spatium, post illud verò remanent insolutæ, si in judicio carum interpellationem non apposuerit. Quæ hactenùs à nobis de censibus dicta sunt, de jure naturali ad eorum justitiam ubique et apud omues requiruntur; plura alia de jure positivo humano exiguntur, maximè ex constitutione B. Pii V, emanatâ anno 1569, calend. februari anno 4 pontificatùs illius, quæ observanda sunt ab iis apud quos est usu recepta, eamque fusè exposuimus in tract. de Justitiâ, in fine. lbidem de requisitis tam quoad jus naturale, quàm quoad positivum in constitutione censuum fusiùs pertractavimus. § 2. De contractu locationis et conductionis. Aflinis est emptioni locatio, sicut venditioni conductio. Unde sicut unus et idem contractus dicitur venditio ex parte illius qui rem suam pro pretio alienat, et eumptio ex parte ulterius qui eam pro pretio sibi comparat; ita unus et idem manens contractus, dicitur locatio ex parte illius qui rem suam pro pretio alteri tradit ad usum, sibi reservatà semper proprietate ejus; dicitur verò conductio ex parte alterius qui eam pro pretio ad usum suscipit, salvâ tamen semper et intactâ illius substantiâ : quare contractus iste iisdem ferè regulis est metiendus quibus contractus emptionis et venditionis, cum hàc tamen differenlià, quòd rei dominium non transfertur in accipientem, sed tantùm usus, aut usufructus. Unde solæ res usu non consumptibiles propriè locari possunt; non solùm autem res, sed etiam personæ earumque operæ ac animalia locari et conduci possunt. Regula generalis est, eos omnes locare et conducere posse, qui emere ac vendere possunt, nisi jure prohibeantur, et è contra illos non posse locare ac conducere, quibus non licet emere, aut vendere. Obligationes locatoris erga conductorem, hæ sunt. Prima, ut concedat ipsi usum rei locatæ, de quo initio conventum fuit : imò si præstet usum qualem non oportet, scilicet vitiosum et nocivum, tenetur ad in

teresse, ut si dolium vitiosum u:;de vinum effluxit, locaverit, etc. Unde locator eain tcnetur adlibere diligentiam ad vitandum conductoris nocumentum inde proventurum, quam vir prudens adliibere solet, eum. que præmonere de vitio occulto, si noxium csse possit, aut si faciat rem inutilem ad usum ad quem conducitur: aliàs mercedem locationis justè recipere ;ic retinere nequit. Debet itaque locator ante locationem probare rem suam, vel præmonere conductorem ut priùs probet antequàm eâ utatur; quòd si post istam præmonitioiiem bonâ fide locatur et absque negligentiâ procedat inculpabiliter rei vitium ignorans, eamque tradens qualiscumque sit et apparet, tunc nec peccat, neque ad damna compensanda obligatur, cùm potiùs ex conductoris negligentiâ aut imprudentiâ em:ergant. In hoc tamen casu debet pensionem minuere pro ratione vitii. Secunda est, quòd seclusâ consuetudine aut pacto, consideratâ præcisè hujus contractùs naturâ, locator teneatur ad faciendas et solvendas expensas quæ fiunt ad perpetuam aut ita longam rei locatæ utilitatem, ut ultra tempus conductionis se extendat; et etiam ad expensas necessarias quæ duntaxat locationis tempus concernunt, ut ad curandum aut calceandum equum dùm inservit conductori iter facienti ; secùs verò voluptuarias et superfluas in domo locatâ à conductore factas ad sui temporale commodum, et gratiosum usum. Tertia est, quòd locator teneatur ad onera publica et tributa pro re locatâ imposita, nisi aliud ex pacto vel locorum consuetudine sit determinatum : item rei locatæ periculum ad ipsum pertinet. Neque potest expellere conductorem, ac rem locatam ab eodem repetere ante terminum statutum, nisi in quatuor casibus à jure assignatis, nempe quando conductor pensionem non solvit. Item quando locatori supervenit inopinatus eventus, quo necesse habeat domum suam inhabitare, etc. Item quando domus eget integrâ reparatione. Tandem quando conductor illà abutitur, ut si maretrices et usurarios publicos in eâ retineat, si suos in eam inducat, si muros effodiat, si artem exerceat ex quâ concussio vel incendium timeatur, etc., c. de locato, l. AEde. In his tamen casibus locator tenetur remittere pensionem. Quarta, ut, superveniente magnâ sterilitate, aliquid de pretio locationis diminuat. Quamvis enim ad lioc jure naturae ac in rigore loquendo ex vi contractûs non teneatur, jure tamen positivo ex quâdam æquitate et beniguitate ac conductoris commiseratione, absque illius culpâ sed casu fortuito ac insolito adveniente sterilitate, ad remittendum aliquid de pretio convento obligatur, ff.

- locati, l. Si merces, § Vis major, l. Ex conducto, c. de

Locato, l. Licet certis, I. Excepto. Et in jure canonico titul. de Locat., cap. Propter sterilitatem, nisi fortè 9Jiter expressè conventum fuerit: conductor enim potest huic juri suo renuntiare, vel nisi consuetudo locorum approbata aliud habeat vel nisi unius anni sterilitas aliorum ubertate sufficienter compensetur, vel nisi sterilitas sit ordinaria aut solita in illis regionibus obnoxiis huic devastationi, vel tandem nisi sterilitas sit parva.

[ocr errors]

Porrò quanta debeat cssc hujusmodi sterilitas fortuitò, temporum injuriâ, sine negligentià et culpâ ronluctoris proveniens, ut sit sufficiens ad minuenlium locationis pretium. Dico tunc censeri magnam et ad hoc sufficientem, quando communis opinio hoininum et consuetudo illius religionis talem esse reputat, vel quando fructus omnes percepti non sufliciunt ad expensas factas, vel quando detractis expensis, semine et aliis laboribus, fructus qui supersunt non valent ad dimidium pensionis annuae solvendum : sicut enim quando comduo tor nullos prorsùs ex agro recipit fru3tus, pensio tota remittitur: ita quando ex majori parte est sterilitas, etiam ex parte remittenda est pensio; quia sicut se habet totum ad totum ita pars ad partem.

Obligationes autem conductoris erga locatorem sunt ist;e. Prima, ut re conductâ solùmmodò utatur ad usum concessum : tenetur enim stare conventioni ; aliàs si contra locatoris rationabilem voluntatem, saltem rational)iliter præsumptam utatur eâ re, tenetur quasi actione furti, rem alienam invito domino contrectans. Ilinc qui equum conduxit ad eundum Parisios, sed eodem usus est ad pergendum l{omam, in quo itinere periit, alio itinere non periturus, tenetur aul restitutionem, eò quòd ex ejus culpà perierit. Idem dicendum quando malè tractat rem conductam, eiusque negligentiâ perit : tenetur autem de latâ et levi culpâ, ut ostenditur in tract. de Just. Secunda, ut solvat locatori mercedem , seu pretium usùs rei juxta conventionem factam ; porrò justum istud pretium eodem modo taxari debet et iisdem regulis metiri, ac pretium rerum venalium de quo dictum fuit quæstione præcedenti. De tempore autem quo solvenda sit pensio, standum est conventioni ab initio factæ : si autem circa hoc nihil determinatum fuerit, tenenda erit approbata illius loci consuetudo. Tertia, locationis termino elapso, ccssat contractus, nec tunc conductor locatorem, neque locator conductorem ad eum continiiandum compellere potest. Nec absque justà causâ ante illud tempus ab illo resilire valet unus contrahens, altero invito. Ex pcrmanentiâ tamen conductoris in re locatâ, et patientiâ locatoris seu scientiâ et taciturnitate, tacita relocatio ac reconductio inducitur, c. de I.ocat. 1. Legem, ff. cod. tit., l. Item quæritur. Locatoris successores universales, nempe hæredes, tenentur stare contractui usquequò finiatur tempus assignatum. secùs verò successores particulares ut rei !ocatæ emptores ; quia tota actio quæ ex isto contractu oritur, est personalis, ideòque comprehendit eos qui locatoris personam repræsentant, quales sunt illius hæredes, non verò emptores aliosque successores particulares.

An autem ecclesiastici possint alienare aut locare ad longum tempus, v. g., ad decennium bona immobilia Ecclesiae ; item quænam res locari nequeant, item an faber prohiberi possit ne locet domum prope srholas, ecclesias, vel doctorem, indeqne expelli possit: item de locatione famulorum et opcrariorum aliis

que dubiis ad hunc contractum pertinentibus, egimus tract. de Just. Commodatum solùm differt à locatione in hoc quod rei usus gratis alteri concedatur, quasi utentis commodo datum absque pretio. Commodans se obligat inprimis ad tradendam alteri rem suam, pro tali tempore ac pro tali usu; rem, inquam, sine vitio et ad taleiu usum aptam, quia beneficio oportet alterum juvari, non verò decipi ; aliàs teneretur de damno; tenetur insuper rem suam non repetere à commodatario ante tempus præfixum, eo invito, nisi ipsemel æquale damnum inde pateretur: ista enim tacita conditio censetur huic contractui apposita, nempe quòd commodans concedat alteri rei suæ usum usque ad tale tempus, nisi ante illud indigeat, ac rerum status mutetur. Obligatur iandem commodans ad solvendas expensas extraordinarias quas fecit commodatarius circa rei substantiam et permanentiam, secùs verò ordinarias quas fecit pro usu consueto ut calceationem equi itinerando, sustentationem servi, etc. Commodatarius se obligat inprimis ad rem benè custodiendam, conservandam, tractandam, ac illæsam reddendam, ita ut teneatur de levissimâ culpâ ; tenetur insuper ad solum usum concessum illam adliibere ; et contrafaciens invito domino peccat, debetque valorem illius usùs domino solvere. Tandem obligatur post elapsum tempus domino reddere absque interpellatione; aut si nullus fuerit terminus præfixus, debet eam remittere post expletum determinatum usum, pro quo concessa fuit, eamque mittere per nuntium fidelem aut pro tali communiter reputatum : aliàs si dolo, vel culpâ nuntii res pereat, commodatarius restituere tenetur. Depositum est quando res solius custodiae cansà alteri committitur; regulariter est in favorem deponentis fitque gratìs : unde depositarius non tenetur, nisi de dolo et latâ culpâ. Si res deposita consistat in numero, pondere et mcnsurâ, ut in pecuniâ, et tradatur in sacculo obsignato, tunc nefas est depositario eâ uti : secùs dicendum si apertè numerata fuerit ipsi commissa, modè nullum inde periculum deponenti immineat. Ex quo enim deponens, usum ac negotiationem ex eâ illi expressè non prohibuit, censetur tacitè illi hanc facu!tatem concedere : unde hoc usu non peccat, si habeat intentionem tantumdem reddendi, et aliunde solvendi non fiat impotens. Si verò depositum coiisistat in aliis rebus, ut vestibus, utensilibus, etc., tunc illo uti nequit domino invito, aut absque illius licentià tacitâ vel expressâ, ad propriam utilitatem , ct si ille usus, v. g., equi, vestis, etc., fuerit pretio aestimabilis, tenetur solvere domino. Dixi in propriam ut litatem, quia si talis usus cederet in utilitatem deponentis, puta quia aliàs vestes à tineâ laederentur, aut equus gnavus ac desidiosus in stabulo perpetuò manens occlusus efficeretur, tunc nullum foret peccatum : cùm in hoc domini negotium utiliter agat. Plura de his contractibus. et de precario rep^riuntiir in tract. de Justitiâ.

§ 3. De contractu societatis. Societas de quâ est sermo in præsenti, describi potest : Conventio duorum vel plurium conferentium in unum pecuniam, industriam, laborem, ad lucrandum in negotiatione honestâ. Tribus potissimùm modis iniri potest. Primò, ut socii per omnia singuli conferant æqualiter; id est, unus tantùm reponat quantùm alius in pecuniâ, industriâ et labore. Secundò, ut unus p0nat totam pecuniam, alter verò totam industriam. Tertiò, ut qui adhibet totam industriam, ponat etiam aliquam partem pecuniæ et capitalis. Ad justam societatem, sequentes requiruntur conditiones. Prima, ut negotiatio sit licita. Ex cap. Per vestras, de Donat. inter virum et uxor., et ff. pro Socio, l. Nec permittcndum. Secunda, ut lucrum et /lamnum ex ipsà societate proveniens, sit commuue ac dividatur inter socios secundùm æstimationem et proportionem eorum quæ singuli contulerint, aliàs contractus foret injustus ; quia non servaretur æqualitas et proportio debita, dùm non reddcretur unicuique quod ipsi justè debetur. Tertia, ut qui deponit pecuniam subeat illius periculum, sicut alter subit jacturam operarum, ita ut si pecunia pereat absque latà et levi culpâ negotiatoris, ipsi depouenti, utpote illius domino pereat : alioquim societas degenerat in mutuum, ut docet Glossa recepta in cap. Plerique 14, q. 3, et habet D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 2, ad 5, his verbis : Ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniæ in eum cui mutuat. Unde ille cui mutuatur pecunia, sub suo periculo tenet eam, et tenetur eam restituere integrè; unde non debet amplius erigere qui mutuavit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cujusdam, non transfert dominium pecuniæ suæ in illum, sed remuanet ejus : ita quòd cum periculo ipsius mercator de operetur. Et ideò sic licitè potest partem lucri de provenientis erpetere tanquàm de re suâ. Ubi S. doctor ponit hanc couditionem tanquàm essentialiter f;ecessariam ad hoc ut societas differat à mutuo, et deponens pecuniam possit absque usurâ lucrum percipere ex illà tanquàm de re suâ expositâ negotiationi, et per quam communicet cum altero socio. Ex quo principio funditùs evellitur contractus vulgò trium, in hoc consistens quòd Pelrus, v. g., deponens quingentos nummos apud Paulum mercatorem, init societatem cum illo, qui deinde huic contractui alium superaddunt, nempe assecurationis; Paulus enim sese obligat ad reddendum capita!e salvum Petro in quocunique eventu, qui interim Paulo cedit aliquam portionem lucri incerti ex negotiatione sperati; v. g., quinque nummos illi promittit ex eo, ad talc onus compensandum. Tandem istis duobus superaddunt tertium, nempe emptionis et venditionis lucri incerti majoris ex negotiatione proventuri pro lucro certo minori. Sic Petrus iterùm quinque nummos pro eo onere suscepto à Paulo eidem stipulatur. Unde ex quindecim nummis pro centum, ad quos pars lucri ipsius Petri creditur, probabiliter ascensura. reimittit decem Paulo, qui se obligat ad rcddendum Pe

tro suum capitale, et adhuc supra illud, lucrum quinque nummorum pro centum, in omni eventu. Constat enim ex verbis D. Thomae , per contractuin assecurationis capitalis destrui societatem : tum quia perit ejus ratio essentialis ac in mutuum transformatur, tum quia in isto casu Petrus nihil ampliùs de suo habet in societate, per quod commuiiicet cum Paulo, cùm hoc ipso quòd pecuniæ periculum in socium transtulerit, etiam dominium illius transtulisse censeatur; tum quia participat in lucro, nullatenùs verò in damno : itaque ibi tunc est mutuum virtuale, et lucrum per tertium contractum supra sortem Petro acquisitum, est prorsùs usurarium; prout fusissimè ostensum est à nobis tom. 3 de Just., q. 1, art. I, speciali dissertatione, et ibidem, q. 5, art. 1, § 1. Licèt autem deponens pecunias in soci tate existat illarum dominus, propterea tamen non potest, durante tempore constituto ac termino præfixo, absolute et pro libilo illas extrahere, altero socio reluctante aut non consentiente; eò quòd ad id se obligaverit ex pacto, et illarum usuum mercatori communicaverit usque ad ternuinum præfixum dissolvend;e societatis. Antequàm lucrum dividatur inter socios, primò soiveiidæ sunt expensae et damna, quæ directè proveniunt ex negotiatione, seu quæ incurrit unus socius formaliter et reduplicativè in quantum socius, intuitu et causâ societatis, dummodò suâ latâ et levi culpâ non eveiierint; ea enim damna tantùm censentur communia, ideòque ex pecuniis societatis sunt compensanda : idemque dicendum de contractis debitis, secùs verò dc debitis et damnis quæ incurrit socius solùm per accidens, et occasione duntaxat societatis. Secundò, finitâ societate ante lucri partitionem, capitale reddendum est socio qui illud deposuit, si extet ; prout colligitur ex bullà Sixti W, et ex D. Thomà, 2-2, q. 78, art. 2, ad 5. Ratio est, quia sicut res domino perit, ita pro eo clamat, si extet : dcponens auteiu pecunias, semper apud se retinet illarum dominium et periculum. Ergo, etę. Adde ex Cajetano in Summâ, v. Societas, aliam rationem, nempe quia deponens pecunias substat duplici periculo, scilicet perdendi substantiam pecuniæ, et perditionis negoliatorii usùs ejusdem pecuniæ tenendo scilicet vanè tanto tempore suam pecuniam occupatam tali negotio ; ex quo fit ut justitiâ exigente ei capitale salvum sit, si salvatur in toto vel in parte, cui deperderetur si periret. Qui verò solùm ponit industrias seu operas suas, uni tantùm subest periculo, scilicet perdendi usum opere suæ, vel industriæ, in vanum laborando : ideò nihil de capitali salvo eidem debetur ; substantia namque operarum suarum non ex negotiatione, sed ex mecessitate materiæ perit, quia scilicet est res successiva in motu consistens; si enim foret res permanens, ei salva esset. Id tamen est intelligendum de jure commu ii præcisè secundüm naturam contractùs societatis, secius* conventione, nullàque exstante consuetudine cominunicandi capitale cum altero socio. Si enim ab iiiilo

« VorigeDoorgaan »