Pagina-afbeeldingen
PDF

cessitate salutis, quoniam vanisac incertis opinionibus seu conjecturis utens quasi certis ad cognoscendum vel operandum aut omittendum circa futura contingentia, meretur ut diabolica illusio se immisceat, ac de vanis fiant perniciosa, et sic in tacitam dæmonum societatem incidatur, dùm paulatim homo tantùm crediu somniis, ut illis utatur pro regulis suarum actionum : sicque diabolicà fraude decipiatur, juxta illud tEccles. 34 : Multos errare fecerunt somnia, et eaeciderunt sperantes in illis. Nec etiam dùm quis ea videt eventu comprobari, debet aliquid ex illis sibi certò persuadere; nam vel casu accidere potuit, vel dæmone procurante, ut hâc ratione faciliùs postea per somnia «ewm illaqueare valeat ; à nullo igitur somnio, exceptis divinis, potest desumi certa cognitio futurorum contingentium, sed duntaxat quædam suspicio, illique fidem adhibere, stultitiam, aut levitatem redolet. Concludit D. Thomas, quòd si quis utatur somniis ad præcognoscenda futura, secundùm quòd somnia procedunt ex revelatione divinâ, vel ex causâ naturali intrinsecâ sive extrinsecà, quantùm potest se virtus talis causæ extendere, non erit illicita divinatio. Non se extendit verò ad futura contingentia libera certò cognoscenda, cùm in his homo utatur libero arbitrio, quod non tollitur per istas causas : nec ad alia occulta quæ subterfugiunt etiam corpora coelestia; unde tunc affectare illorum certam cognitionem ex somniis, esset tacitam inire societatem cum dæmone et incidere in superstitionis crimen, sicut etiam quando est expressa illius invocatio. Quidam tamen excusant à peccato, saltem lethali. eum qui ex ignorantiâ et simplicitate, absque pertinaciâ, sic erraret, fidem somniis adhibendo. Verùm id limitandum censeo in casu quo persona rudis facilè putaret somnia esse à Deo, aut tenuiter solùm crederet ea, id est, non præstaret illis fidem tanquàm certis, sed solùm indè timorem quemdam conciperet, et cautiùs se gereret, dummodò aliud peccatum non intercedat; cùm enim perfecta ratio superstitioiiis hic non inveniatur, videtur iste actus ob imperfectionem excusari à mortali. Instruendi sunt tamen rudes, ne somnia pro lege suorum operum habeant, neque spei aut timori agendi aut omittendi aliquid ex eis nimiùm adhæreant, ne mereantur ut dæmon illis vanis se immisceat ac decipiat ipsos. De secundâ parte hujus parag. agit D. Thomas hic art. 7, dicens quòd motus vel garritus avium, vel quæcumque dispositiones in humanis rebus consideratæ, non sunt causa futurorum eventuum, ut manifestè constat; unde ex eis futura cognosci non possunt sicut ex causis. Itelinquitur ergo, quòd si ex eis aliqua futura cognoscantur, hoc erit in quantum sunt effectus aliquarum causarum, quæ etiam sunt causantes, vel præcognoscentes futuros eventus. Causa autem operationum brutorum animalium est instinctus quidam, quo moventur motu naturæ : non enim habent dominium sui actùs. Hic autem instinctus potest ù duplici causâ proredere, uno quadem modo à causâ corporali; alio modo à causâ spirituali, scilicet vel er

Deo, ut patet in columbâ super Christum descendente, in corvo qui pavit Eliam, et in cete quod absorbuit et ejecit Jonam. Vel etiam ex dæmonipus qui utuntur hujusmodi operationibus brutorum animualium ad implicandos animos hominum vanis opinionibus. Quando igitur hi instinctus non causantur ex causâ spirituali, scilicet vel ex Deo, vel ex daemonibus, restat ut causentur à causâ corporali. Cùm enim bruta animalia non habeant nisi amimam sensitivam, cujus omnes potentiæ sunt actus corporalium organorum, suljacet eorum anima dispositioni continentium corporum, et primordialiter cælestium. Et ideò nihil prohibet aliquas eorum operationes esse futurorum signa in quantum conformantur dispositionibus corporum cælestium et aeris circumstantis, eae quibus proveniunt aliqui futuri eventus; futurorum, inquam , naturalium, secùs verò contingentium. Unde superstitiosum est et vanum, ex quibusdam homini fortuitò contingentibus, conjectare aliquid feliciter aut infeliciter eventurum, ut ex certorum animalium aut funeris occursu, ex sternutatione, etc. Unde in hoc duo considerare oportet, primum quidem ut operationes hujusmodi non extendantur nisi ad præcognoscenda futura, quae causentur per motus cælestium corporum, ut supra dictum est; secundò ut non extendantur nisi ad ea quæ æqualiter possunt ad hujusmodi animalia pertinere : consequuntur enim per cælestia corpora cognitionem quamdam naturalem, et instinctum ad ea quæ eorum vitæ sunt necessaria; sicut sunt immutationes quæ fiunt per plnvias, ventos et alia hujusmodi. Hactenùs D. Thomas. Augurium igitur et auspicium si absque damnatis artibus fiant, capiendo conjecturam futuri eventùs ab. audito garritu, aut inspecto motu avium, etc., quandoque tolerari possunt, dummodò adsint debitæ circumstantiæ, puta quòd ex illis non sumatur nisi suspicio seu conjectura, et de his tantùm ad quæ cœlestia corpora se extendere possunt; nam sicut in cæteris suspicionibus homo prudenter se habere debet, ita et in istis. Vel possunt esse venialia si aliqua circumstantia desit, puta quia nimis quis credit aut timet propter hujusmodi signa. Qui autem his signis ita deditus est, ut ea pro lege suorum operum habeat, sine causâ Christianus esl; cùm hæc christianæ religioni adversentur, utpote ad sacrilegas artes divinatorias quibus idololatræ utebantur spectantia, et damnatur Levit. 19 et Deuteron. 18. Divinatio itaque fit per auguria, etc., ita ut extendatur ultra illud ad quod pertingere potest secundùm ordinem instinctùs naturalis, vel divinæ providentiæ, est superstitiosa et illicita. Et eadem videtur esse ratio de aliis omnibus divinationibus relatis; facilè enim dæmon se illis immiscet, tacitaque ejus invocatio intervenit, dùm quis seriò nimiùm illis adhæret, indeque certò futura pr;cnuntiare affeetat. Specialem autem rationem ponit D. Thomas de omine, eò quòd verba humana quæ accipiunlur pro omine non subdantur dispositioni stellarum; disponuntur tamen secundùm divinam providentiam, et quandoque secundùm dæmonum operationem; quare, si cxtendatur haec divinatio ultra id ad quod potest pcrtingere secundiim ordinem naturae, vel divinae providentiae, est superstitiosa et illicita. Idque pro regulà generali in his materiis semper est habendum.

§ 7. Utrium divinatio quae fit per sortes sit licita.

Sortes propriè sunt actus humani consultò seriòque facti à nobis, ut eorum eventu considerato aliquid occultum innotescat. Ita D. Thom. opusc. 25 de sortibus, et hic art. 8; quando enim res ad vitam humanam pertinentes, per propriam industriam et pru•fentiam homines cognoscere et ad effectum perducere nequeunt, per sortes inquirere et efficere aliquando tentant. Et quidem si quaeratur judicio sortium quid cui sit aJhibendum, sive sit honor seu dignitas, seu pœna aut actio aliqua, vocatur sors dirisoria. Si autem inquiratur quid agere oporteat, et per humanam prudentiam dubitatio vinci nequeat, si sors loco con«ilii tunc succedat, vocatur sors consultoria. Si tandem inquiraur quid sit futurum, vocatur sors dirinatoria. Jgitur inquisitio occulti excedentis humanam indusuriam, per aliquid à nobis seriò fictum in rebus humanis ad nos pertinentibus vel habendis, vel utendis, vel cognoscendis comprehendit sortem divisoriam, consultoriam et divinativam. Cùm autem sortium eventuis expectari possit à triplici causâ, nempe à cœlo, à fortunâ, et à spiritu dirigente, si expectetur à cœlo, quasi actus humani, qui ad sortes requiruntur, sortiantur effectum secundùm dispositionem stellarum, vana et falsa est opinio, et per consequens non carens daemonum ingestione, indeque talis divinatio erit superstitiosa et illicita. Si verò expectetur à fortunâ l)enè sanèque intellectâ, quod solùm potest habere locum in sorte divisoriâ, non videtiir habere nisi fortè vitium vanitatis. Si verò expectetur à causâ spirituali sortis judicium, et quidem à dæmone, sicut legitur de rege Babylonis Ezech. 12, tales sortes sunt illicitae et secundùm canones prohibentur. Si à Deo, tunc sors secundium se non est quid malum, ut dicit August., et habetur cap. 46 Proverb. : Sortes mittuntur in sinum , sed à Domino temperanttur, diimnmodò tamen observentur conditiones debitae, mox rcferendae.

Sortes in actibus humanis multipliciter fieri solent, nempe vel in taxillorum emissione; vel in aliquarum chartularum descriptione; vel in signis resultantibus in plumbo liquefacto et in aquam projecto; vel ex designatione festucae aut paleae, quam quis eligit cx duabus oblatis aequalibus vel inæqualibus; vel ex quibusdam schcdulis scriptis aut non scriptis in occulto positis indeque extractis; vel ex consideratione ejus quod aperienti librum primò occurrit, ctc. Uti sortibus, inquit Cajetanus in Summà, v. Sohs, non est er genere suo malum, sed solùm ex admirtâ irreligiositate, aut injustitiâ. aut imprudentiâ : secùs admirtá religione, prudentiâ et pace. Et secundùm hanc regulam judirandum est de sortibus. Dùm igitur sortes eâ ratione exercentur ut à Deo dirigantur, fiatqi:e divisio, consilium, vel cognitio, tunc rcquiritur primò ut adsit necessitas inducens ad sortes : nam si absque necessitate

ad eas recurratur, hoc videtur ad Dei tentauonem pertinere, ubi operâ humanâ provideri potest. Undo Ambrosius dicit super Lucam : Qui sorte eligitur, humano judicio non comprehenditur. Secundò requiritur ut adsit debita reverentia ex parte hominis recurrentis ad sortes. Nam si occurrente etiam necessitate, divinum judicium sortibus requiratur irreverenter et sine devotione, est peccatum veniale: nec enim omnis irreverentia est mortalis, nisi foret notabilis. Tertiò ut servetur modus proportionis, nempe ut divina oracula ad terrena negotia non convertantur. Ex hoc tamen quòd Evangelia ad secularia negotia consulantur, non incurritur peccatum mortale, juxta Cajetanum ubi supra, quia id non est contra divinam reverentiam, sed praeter eam videtur : ideò hoc displicnit Augustino ad inquisitiones Januarii, Epist. 119, cap. 20. Quartò ex parte materiæ debitæ, ne scilicet in electionibus ecclesiasticis, utpote quæ Spiritùs sancti motione et inspiratione fieri debent, aliqui sortibus utantur. Id enim est prohibitum cap. fin. de Sortileg. Nam in electionibus ecclesiasticis uractatur de re divinà et haereditate æternâ, quam non expcdit tractare per sortes. Unde illicitum est plures idoneos ad beneficium vel officium nominare, et unum ex illis per sortes eligere. Imò in casu quo plures bis aut ter habuerint plura suffragia paria, non licet eorum aluerum sortibus eligere, nec etiam sortibus compromissarios designare qui electionem faciant. Circa autem D. Matthiæ electionem , vide D. Thomam hic, et ea quæ à nobis dicta sunt in fine tom. 3 de Just., ubi de Sortibus etiam est sermo. Sors divisoria, cùm nihil aliud sit quàm contractus fortunæ in quo conditionem partes subeunt æqualem acquirendi aut perdendi, est licita, dummodò serventur debitae conditiones, nempe primò ut eventus non expectetur à dæmone, nec ab astris, nec à fato et fortunâ tanquàm Deà ex necessitate causante eventus hominum, prout à gentilibus usurpabatur. Sic enim foret contra religionem, sed sumptâ pro divinâ providentià ordinante, et disponente causas ad talem eventum. Secundò ut nccessilas immineat, v. g., quando fit ad contradictiones humanas dirimendas, quæ aliter terminari non possunt. Tunc enim licitum est cum debitâ reverentià sortibus judicium divinum implorare. Unde August. dicit Epist. 180 ad lIonoratum : Si inter Dei ministros sit disceptatio qui eorum persecutionis tempore maneant, ne fuga omnium fiat, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia ; si hæc disceptatio aliter non potuit terminari, quantùm mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte eligendi sunt. ldem fieri potest tempore pestis, inter religiosos vel medicos. Item in tempestate maris periculosâ, inter merces diversorum mercatorum, ad sciendum quænam sint projiciendæ. Item inter milites quando tempore bclli est contentio, quinam ex ipsis priùs hostes aggredi vel castrum oppugnare debeant. Item ad dirimendas lites inter hæredes aut legata rios, etc. Similiter si duo essent in æquali necessitate extremâ constituti, et aliquis non haberet unde

duobus succurrere posset, sed uni tantum:tunc nihil justius faceret,quàm ut sorte eligeret cui dandum esset,ut expressè docet D. August. l. M de Doct. christ. c.28. Tandem quando princeps ut rem gratam alicui faciat, non vult omnes reos mortis plectere, sed aliquos tantum,curat mitti sortes, ut designentur quinam sint interficiendi. Tunc enim nulli facit injuriam, cùm omnes sint rei mortis, et par sit illorum conditio, ul suppono. Tertiò, ut non violetur justitia, sed illæsum servetur jus partium. Quartò ut sors non adhibeatur in electionibus ecclesiasticis, sed solùm in temporalibus dignitatibus, quæ ad terrena disponenda ordinantur. In quarum proinde electione, sicut et in temporalium rerum divisione, plerùmque homines sortibus utuntur, vitando tamen imprudentiam: omnis enim actus humanus prudenti circumspectione, cautelà et ratione, formandus est. Item cavendo ne fiat cum periculo boni communis aut privati, aut justitiæ, ut si fortè regiminis electiones fiant admissis promiscuè ad sortes tam dignis quàm ineptis et indignis: ex hoc enim periclitatur respub., ut patet. Secùs dicendum si post admissos et nonminatos plures qui pro idoneis et aptis ad hæc officia communiter habentur, sortibus deinde committatur, quis illorum sit aliis præferendus et instituendus, ut benè monet Cajetanus iu utràque Summà. Sors consultoria, quà consulimus quid agendum sit, easdem exigit conditioiies ad sui rectitudinem, et vix in praxi est licita; plerùmqne enim sine peccato temtationis Dei non contingit, cùm ordinariè velit Deiis aliter quàm per sortes voluntatem suam à nobis indagari, nempe ex Scripturà sacrâ et doctrinâ in Ecclesià receptâ, ex doctorum aut virorum prudentmm consilio, ex recursu ad orationem piaque opera, cum omni humilitate, simplicitate, timore et reverentiâ divinum implorando auxilium, etc. Sors divinatoria est illicita et damnata, utpote dæmonum societati imnixa, ideòque est peccatum mortale ex genere suo superstitionis contra religionem, quandoque etiam injustitiæ, si ea cognitio occultorum tendat ad infamandum aut puniendum imnocentem, supra quem fortè sors cadit, vel reum occultum, cujus crimen aliter probari nequit. Hinc sortilegium, quo explicitè vel implicitè ad dæmonis auxilium, seu consilium sorte recurritur, est peccatum mortale , ut cùm quis per

sortes inquirit quis furtum commiserit, aut aliquid.

hujus modi ad divinationem pertinens. Et simile est si sorte quaeratur quid agendum, sortilegii enim crimem, et divinatoriam et consultoriam sortem comprehendit, dùm ad dæmonem recurritur non solùm explicitè , sed etiam implicitè , ut contingit per sortes inquirentibus occulta, et universaliter ea quæ à solà naturâ intellectuali sciri aut fieri possunt. Ex eo enim quòd non qtiaerunt à Deo, nec à maturâ, nec à fortunâ hoc expetunt, coguntur, velint nolint fateri quòd ad daemonem recurrunt: implicitè quidem, dùm ad sortes, ut institutas ad hune effectum recurrunt; explicitè attem sicut in aliis divinationibns et ii;cantationibus coutingit. Ita Cajct. in Summâ.

Advertit tamen idem Cajetanus hic, quòd licet circa dæmonis expressam invocationem et expectationem, idem sit judicium de sortibus et de aliis, non tamen circa tagitam,idque ob fortunæ admixtionem ; nam in aliis, nempe astris, somniis et signis, statim dum vires naturæ excedunt,oportet, ut qui dat illis operam ad Deum vel ad dæmonem recurrat; sicque neglecto Deo incurritur tacita dæmonum societas. In sortibus autem, à tacità invocatione dæmonum remotior est illorum usus, eò quòd eis utentes, non solùm jocosè, sed seriò, sive prudenter sive stolidè hoc faciant, sæpè fortunæ se committunt. Tandem D. Thomas hic art. 8, ad 5, loquens de purgationibus vu!garibtis, ait, quòd judicium ferri eandentis, vel aquae ferventis ordinatur quidem ad alicujus peccati occulti inquisitionem per aliquid quod ab homine fit; et in hoc convenit cum sortibus. In quantum tamen expectatur aliquis miraculosus effectus à Deo, excedit communem sortium rationem. Unde hujusmodi judicium illicitum redditur, tum quia ordinatur ad judicanda occulta, quæ divino judicio reservantur; tum etiam quia tale judicium non est divinâ auctoritate sancitum. Unde prohibetur caus. 2, q. 5, can. Consuluisti. Et eadem videtur ratio de lege duellorum, nisi quòd plus accedit ad communem actionem soruium, in quantum non expectatur ibi miraculosus effectus, nisi fortè quando pugiles sunt valdè impares virtute, vel arte, de quo alibi.

Physionomia et chiromantia naturalis est licita, quatenùs ex corporis dispositione, aut lineis et partibus manuum, aliquis probabiliter conjectat corporis temperiem, et ex hàc probabiliter indagat animæ affectus et propensiones. Astrologica verò est superstitiosa et omni jure damnata, quia multa vana et falsa permiscet; ex aspectu enim partium corporis humani prædicit prosperos et adversos hominis eventus et multa alia, quæ inde sciri nequeunt; unde damnatur à Sixto papà W, et libri hanc scientiam docentes interdicuntur. Item ex D. Thomà, 2-2, q. 95, art. M, ad 2.

§ 8. De superstitionibus vanarum observantiarum.

Hæc est tertia species cultûs divini exhibiti creaturæ ut Deo, proindeque vitii superstitionis; quæ in hoc differt à divinatione, quòd illa tota referatur ad cognitionem futurorum et occultorum modo indebito consequendam: ista verò licet habeat aliquid talis cognitionis admixtum , præcipuè tamen ordinatur ad effectum externum tanquàm ad finem, nempe ad commoda, quandoque et nocumenta mediis vanis, imutilibus et superstitiosis procuranda. Ilujus malitia consistit in hoc quòd creaturae divinus honor tribuatur tanquàm Deo, expectando ab eà mediis inutilibus et inefficacibus effectus à Deo expectandos, per media quæ ipse constitnit, et non quæ dæmon adinvenit. Unde mititur pacto expresso aut tacito cum dæmone : sicque definiri potest: Superstitio, quâ media inutilia seriò adhibentur ad consequendas aliquas commoditates, ad qiias talia media nec à Deo nec à naturâ – ullam virtutem habent. Tunc enim illis utens, ac vo

lens inde consequi effectum intentum, ipso usu et facto protestatur se dæmonem tacitè implorare, ut eis se ingerat, cùm non possit aliter petitis frui, quàm ineundo cum ipso societatem. Hujus vanæ observationis D. Thomas ponit quatuor species, 2-2, q. 96, et quatuor articulis explicat. Prima est ars notoria seu observantia ad scientias indebito modo comparandas. Secunda est observantia sanitatum, quae videlicet ordinatur ad aliqua corpora immutanda.Tertia est observatio futurorum eventuum, quæ scilicet ordinatur ad conjecturas sumendas fortuniorum, vel infortuniorum. Quarta tandem est observantia sacrorum verborum ad collum suspensorum. Ars notoria juxta D. Thomam art. 1, est superstitio quâ quis affectat et credit se consecuturum scientiam absque labore et studio, per quædam jejunia, orationes, inspectiones figurarum, prolationes verborum ignotorum, aliaque similia vana et inefficacia. Unde h;ec ars his non utitur tanquàm causis, cùm de se nequeant causare et procurare scientiam; sed solùm tanquàm signis; non autem ut signis divinitùs institutis, sicut sunt sacramentalia signa, ut constat. Restat igitur ut sint supervacua signa, et per consequens pertinentia ad pacta quædam significationum cum daemonibus placita atque fœderata. Ideòque ars notoria est illicita, penitùs repudianda et fugienda à Christiamo, sicut et aliæ artes nugatoriæ vel noxiæ superstiiionis, ut dicit D. August. lib. 2 de Doct. christ., cap. 25. Et hæc superstitio est peccatum mortale propter initam societatem cum dæmone, ex cujus institutione hæc observantur. Insuper hujusmodi ars est inefficax ad scientiam acquirendam , cùm per eam non intendatur acquisitio scientiæ per modum homini connatnralem, nempe ab inveniendo, vel addiscendo, studendo, etc., sed per infusionem ct absque studio. Consequens est, quòd iste effectus expectetur vel à Deo, qui tamen hoc donum non confert quibuscumque aut cum certâ observatione, etc., sed secundùm arbitrium Spiritùs sancti, distribuentis singulis prout vult: vel à dæmone, qui tamen nequit illumiuare intellectum per illapsum et infusionem, ut ostenditur 1 p., q. 105, art. 3. Nec proinde subitò scientiam infuiidere, licet possit verbis docere hominem, ac colloquendo aliqua scientiarum documenta exprimere, si Deus permitteret: verùm id non quæritur per artem notoriam, cùm perquiratur possessio scientiæ subitò per infusionem, et non per disciplinam et studium. Dices : Ideò videtur esse inordinatnm à dammonibus inquirere de futuris, quia ea non cognoscunt, cùm id sit proprium Dei. Atqui dæmones sciunt veritates scieutiarum. Ergo, etc. — Resp. quòd exquirere cognitiouem futurorum à dæmonibus, non solùm est peccatum, propter hoc quòd ipsi futura non cognoscunt, sed propter societatem cum eis initam, quæ etiam in proposito habet locum. Ita D. Thomas art. A cit. ad 3. Unde non sola societas consummata, et inita cum dæinone, est illicita, et constituit peccatum mortale. Circa observationes ad corporum immutationes ordinatas, puta ad sanitatem, vel ad aliquid hujusmodi,

D. Thomas art. 2, hanc regulam generalem statuit, nempe quòd in his quæ fiunt ad aliquos particulares effectus inducendos, considerandum est utrùm naturaliter videantur posse tales effectus causare : sic enim non erit illicitum; licet enim causas naturales adhibere ad proprios effectus. Unde si naturaliter non videantur posse tales effectus causare, consequens est quòd nec adhibeantur ad hos effectus causandos tanquàm causæ, sed solùm quasi signa, unde pertinent ad pacta significationum cum dæmonibus inita, ut indicat D. August. lib. 2 de Civit., cap. 8. Ergo istæ observationes sunt illicitæ, ut docet idem August. lib. 2 de Doct. christ., cap. 20. Non enim absque necessitate recurrendum est ad miraculum; et ut ait Gerson. 2 p. Alphab. 35, litt. M, observandum est pro regulà generali circa talia, quæ sunt innumera, quòd nunquàm attribuenda est virtus aliqua supernaturalis quibuscumque rebus, nisi id trahi possit ex Scripturà sacrà vel traditione Ecclesiæ, vel ex divinâ revelatione approbatà; et oppositum credere, speciem superstitionis habet. Hinc si alicui feminæ tribuatur potio ad fascinandum, ac incendendum amorem venereum, vel aliquid aliud circa illam præstetur, quod de se non habeat virtutem naturalem ad hunc effectum, censetur vana observantia, et ope dæmonis procuratur. Secùs dicendum si quædam observentur ad procurandum indirectè aimorem venereum concitando humores, accendendo semen, perturbando imaginationem, quæ ad hoc vim maturalem haheant. Est tamen hic actus peccatum aliunde, scilicet ex malo fine coeundi, et ex nocumentis quæ talia adhibita corpori afferunt. Sed de hoc magis infra. Hinc tanquàm superstitiosum, quidquid dicant medici , damnant auctores modum illum curandi ægrotum vulneratum valdè distantem, applicando unguentum aliquod aut pulverem sympathiae dictum panno lineo, aut baculo, aut gladio vulnerati sanguine tincto, cùm nulla hujus subitæ curationis causa naturalis in hoc probabiliter appareat, ut probat Bonacina disp. 3 in 1 Decal. q. 5, punct. 4, prop. 2, nuim. 18. Et ibidem num. 20 dicit non esse simpliciter de superstitione damnandos homines quarumdam familiarum dantes operam medendi quibusdam morbis, eamque peritiam successivè de patre in filios habeites; quia id potest esse secretum naturale, aut virtus et gratia gratis data à Deo. Tales nihilominùs personæ diligenter forent examinandae ab ordinariis locorum , aut à confessariis, antequàm hoc munus exercere permitterentur. Hinc imagines astronomicæ habent effectum ex operatione dæmonum, atque adeò illicitum est illis uti ad sanitatem aliumve similem effectum obtinendum, ut probat D. Thomas ad 2, cujus signum est, quòd necesse est inscribi quosdam characteres, qui naturaliter ad nihil operantur : non enim naturalis actionis principium est figura. Sed in hoc distant imagines astronomicæ à necromanticis, quòd in istis fiunt expressè invocationes ad præstigia quædam; unde pertinent ad pacta expressa cum dæmoniis inita : iu

astronomicis imaginibus verò sunt tacita quædam pacta per quædam figurarum seu characterum signa. lmagines verò quas quidam ponunt in cœlo, sunt prorsùs commentitiæ. Et dato quòd essent veræ, adhuc imagines sublunares per artem his similes efformatæ, non haberent per hanc consonantiam et conformitatem, vim et efficaciam ad corpora transmuvanda in materiâ. Cùm enim sit tantùm relatio et denominatio extrinseca, nihil conferre potest ad influentias suscipiendas, ideòque hoc est merè figmentum et inventio diaboli, homines decipere volentis, et conantis, sub velamine imaginum , annulorum , characterum, aliorumque signorum et rerum vanarum. Nec obstat quòd, sicut corpora naturalia subjiciuntur coelo, indeque ex ejus impressione consequuntur virtutes activas occultas, ita et artificialia, puta imagines, etc., non obstat, inquam, oblatam disparitatem. Quia ideò naturalia è cœlo sortiuntur virtutes activas, quia ex impressione coelestium corporum sortiuntur etiam formas substantiales, quas virtutes naturales eorum consequuntur : at verò corporum artificialium formæ procedunt ex conceptione artificis, et cùin nihil alind sint quàm compositio, ordo, et figura, ut dicitur in M Physic., non possunt habere naturalem virtutem ad agendum. Figura enim resultans ex illis duobus, nempe ex compositione et ordine, nequit esse operationis naturalis principium, quod est naturalis potentia, proindeque artificiata ut talia, non habent talem virtutem ex se; neque ab impressione siderum, quia artificiatum, ut tale, est opus voluntarium à conceptione et voluntate artificis procedens. Opera autem voluntaria non subduntur impressioni corporum coelestium, nisi quoad materiam, sicut nec ipsa voluntas, à quâ procedunt, illis subditur et inde est quòd ex impressione coelestium corporum nullam virtutem sortiuntur in quantum sunt artificialia reduplicativè, sed solùm secundùm materiam maturalem quâ fabricantur; v. g., si imago sapphirina sanguinem fluentem cohibeat, effectus iste nequit tribui figuræ et imagini, sed sapphiro quoad materiam suam considerato. lta D. Thomas hic, per quod satis ostendit, quòd in 5 contra gentes, cap. 105, non locutus est in personà et opinione propriâ, sed aliorum, quando innuit quòd imagines astronomicæ sunt tolerabiles, si absque characteribus fiant. Wel, ut ait Cajetanus hic, figura est actionis naturalis eomprincipium et dispositio ad formam quæ est naturalis actionis principium; nam sicut figura hominis est consequens formam hominis, ita similis figura est dispositio in materiâ ad suscipiendam formam hominis; et figura cujuscumque organi corporalis, puta cordis, manùs, etc., est dispositio ad formas organicas, et ad operationes, non quatenùs figuræ sunt, sed quatenùs sunt quædam terminationes corporum naturalium. Ideò nihil prohibere videtur quin figura quæ artificio humano ponitur terminare tale corpus sub tali sidere ob conformitatem, possit influxum participare : hoc enim non verificatur de artificialibus in quantum artificialiâ sunt, sed solùm ut

terminationes, etc. Et sic semper intacta manet doctrina D.Thomæ, nempe quòd figura nullius sit operationis naturalis principium, et quòd artificiata ut talia reduplicativè nihil habeant à cœlo, et quòd duo loca D. Thomæ inter se concordent. Verùm de hàc Cajetani subtilitate alii judicent, ego autem standum censeo solidæ D. Thomæ doctrinæ hic in Summâ, seu ultimo suo testamento nobis traditæ. Hinc etiam non carent vanâ observatione, qui utuntur lapidibus, herbis, lignis, animalibus, pulvere, carminibus, artibus vanis, chartulis, etc., ad faciendum aliquid, puta ad sanandum dolorem capitis, et aliorum membrorum, ad curandum equum aliaque animalia, ad sistendum sanguinem, medendum vulnus, etc., cùm, ut suppono, ea remedia non habeanl virtutem naturalem, nec supernaturalem ad tales morbos curandos, solùmque proinde ex vi pacti cum dæmone initi procuretur sanitas. Imò est superstitio adjungendo cum mediis naturalibus aliqua vana, ut colligere herbas aut scindeie venam die Veneris, tot candelas talis coloris, totque signa crucis adhibere, etc. Quidam excusant illum qui ad curandum morbum adhiberet remedia, de quibus dubitat an habeant virtutem naturalem ad sanandum, dummodò sincerâ voluntate protestationem præmittat, nolle se effectum consequi si ex aliquo pacto cum dæmone ea virtus proveniat. Secùs dicendum quando certò vel probabilissimè constat actum esse superstitiosum, seu rem esse prorsùs vanam et inutilem ad talem effectum ; tunc enim malitia superstitionis intervenit. Nec tunc protestatio prodest, cùm sit contraria facto, nisi fortè id fiat ad convincendum homines, et confundendum dæmones, prout fecit Cajetanus de annulo : quando verò fit ad experiendum effectum, seu adhibetur aliquid, aut profertur verbum ut habens vim ad talem effectum, intervenit superstitio, et factum protestationi contrarium est. Talia remedia exercentes ad sanandum, neque naturaliter neque ex divino aut ecclesiastico instituto ad id vim habentia, non excusantur è mortali, nisi propter imperfectionem actùs ipsorum hominum, quatenùs non per se seu ex intentione, sed per accidens et materialiter tantùm dæmonem invocant, puta quia nesciunt intervenire ibi dæmonum invocationem, et bonâ fide credunt se dare operam rei licitæ. Hæc porrò ignorantia tacitæ invocationis et cultûs dæmonis, potest quidem habere locum in idiotis et simplicibus, quamdiù non sunt moniti, ut hæc deserant : nam post monitionem si non desistant, non excusantur ampliùs à mortali, quia cessat bona fides. Et inde convincuntur quòd non per ignorantiam peccant, qui postquàm sciunt aut dubitant de invocatione dæmonum, nihilominùs faciunt. Et similiter non excusantur de præteritis ignorantes, qui, si scivissent, nihilominùs fecissent, quia ignorantia non fuit causa illius actùs. Ita Cajetan. in Summâ, verbo Incantatio. Unde acriter reprehendendi et monendi sunt varii generis homines, vel ex ignorantiâ vel ex malitià similibus implicati superstitionibus, ut pastores ad gregem

« VorigeDoorgaan »