Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

787

EXPOSITIO SEPTIMI PRÆCEPTI DECALOGI.

cuntur ad veros contractus jam enumeratos, nempe ad emptionem, locationem, etc.

Tertiò denique omnes contractus quoad substantiam et necessarium complementum, quatuor modis perficiuntur, scilicet re, verbis, scripturà, et consensu: in quibusdam enim non consurgit obligatio, nisi post rei traditionem, ut in mutuo, commodato, deposito, pignore. In aliis non oritur obligatio, nisi certis verbis sub quâdam determinatâ formâ conceptis, v. g., stipulatione, etsi absque rei traditione, solisque verbis solemnibus perficiantur. In quibusdam aliis requiritur etiam scriptura, ut scilicet notarius conficiat instrumentum in aliis: tandem contrahitur obligatio solo consensu quovis modo signoque externo declarato, ac utrinque expresso, ut in emptione, venditione, locatione, societate, mandato, etc. Quæ omnia habentur in Institut., lib. 3, t. 14 de Oblig. et t. 15, ac sequentibus.

Cætera ad contractus in genere pertinentia fusè à nobis pertractanda sunt tract. de Justitiâ; quare ab his nunc abstinemus ut ad species contractuum particularium principaliorum gradum faciamus.

ARTICULUS PRIMUS.

De mutuo el usurà.

Mutuum dicitur, quasi sub amico affectu reciproco meum tuum usu temporis necessarii; per mutuum enim transfertur rei dominium in mutuatarium, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 1, ac communiter auctores, et colligitur ff. de Rebus creditis, lib. 2, et ff. de Auctorit. prætor., 1. Obligari. Et Instit., 1. 3, tit. 15, § Quibus modis re contrahitur obligatio. Ubi natura mutui his verbis disertè explicatur: Re contrahitur obligatio, veluti mutui datione : mutui autem datio in iis rebus consistit quæ numero, pondere et mensurâ constant, veluti vino, oleo, frumento, pecuniâ numeratâ, ære, argento, auro, quas res numerando aut metiendo, aut appendendo, in hoc damus, ut accipientium fiant. Et quoniam nobis non eædem res, sed aliæ ejusdem naturæ et qualitatis redduntur ; inde etiam mutuum appellatum est, quia à me ita tibi datur, ut ex meo tuum fiat : et ex eo nascitur actio quæ vocatur condictio, seu quæ est personalis.

Ex quibus colligitur primò mutuum esse contractum realem, seu rei traditione solummodò perfici. Hujusmodi autem res, quæ sunt materia mutui, constare debent pondere, aut numero, aut mensura, et dicuntur recipere functionem ipsoque usu consumi aut distrahi, ut vinum, triticum, oleum, etc., ad quas reducitur etiam pecunia numerata utpote quia ejus principalis et primarius usus est alienatio ac distractio in commerciis ut docent Aristoteles 4 Ethic., cap. 4, et D. Thomas loco citato, ac habetur ex Instit., tit. 4, de Usufructu cùm enim mutuum alicui detur ut propriæ ac præsenti subveniat indigentie, debet posse eam consumere ac distrahere rem aliàs non posset ¡llâ uti cùm usus sit illius consumptio et distractio : unde res mutuata non est eadem numero mutuanti reddenda à mutuatario, sed tantùm alia ejusdem specici, quantitatis et valoris: sicque mutuum necessariò

:

788

consistit in rebus functionem accipientibus, seu qua rum una sobrogari potest in locum et solutionem al terius, quia aliud pro alio invito creditore solvi non. potest, ff. de Rebus cred., 1. 2 et 3, et ff. de Oblig. action., 1. 1. Hujusmodi autem res debent consistere in pondere, numero, et mensurâ, ac esse ipso usu consumptibiles.

Colligitur secundò, quòd cùm istæ res neque naturali neque civili ratione recipiant usumfructum, ex Institut., lib. 2, tit. 4, seu earum usus principalis nequeat separari à dominio, ac distincto pretio apud homines moraliter seòrsùm computari, eò quòd illo usu distrahantur et consumantur etiam quoad substantiam, hinc fit quòd cuicumque conceditur earum plenus ac perfectus juris usus, hoc ipso transfertur dominium et jus etiam in earum substantiam. Per mutuum autem transfertur in mutuatarium jus consumendi, distrahendi, ac in suos usus expendendi rem mutuatam; ut sic præsenti suæ necessitati occurrere valeat; sicque traditur ipsi ad usum primarium et principalem, quo consumitur; proindeque in ipsum plenum illius proprietatis et utilitatis dominium transfertur, cum sola obligatione reddendi aliam ejusdem speciei quantitatis et valoris; non enim res mutuata datur alteri irredibiliter, nec totaliter alienatur absque ullâ prorsùs obligatione debiti et solutionis, ut contingit in eleemosynâ et donatione liberali; sed alienatur quidem hæc numero res mutuata, contractu tamen oneroso; quia licet mutuans illius plenum dominium transferat in mutuatarium, qui de illâ ad libitum tanquàm de re suâ, suoque nomine disponere potest usque ad substantiæ consumptionem, retinet nihilominùs jus ad rem similem statuto tempore recuperandam : ad quod minimè requiritur ut habeat et retineat dominium proprietatis in rem mutuatam, sed sufficit ut habeat actionem condicti in personam mutuatarii; ut constat de eo qui mercem creditò vendidit ac emptori tradidit, qui eam consumpsit ac distraxit: non enim habet ampliùs dominium in mercem traditam, sed tantùm habet jus exigendi pretium ab emptore, et actionem personalem. Adde quòd cùm istæ res usu consumantur, hoc ipso quòd conceduntur ad usum, dantur etiam quoad dominium proprietatis, quoad facultatem illas ad libitum suo nomine distrahendi, et consumendi quoad substantiam. Unde dominium directum ac utile in iis sunt inseparabilia; aliàs si mutua tarius acciperet solum dominium utile rei mutuatæ, non posset eam consumere, neque distrahere, ejusque dominium directum in alium transferre, ut constat de emphiteutâ, respectu rei emphiteuticæ : quod tamen patet esse falsum. Tandem quia res mutuata stat sub periculo mutuatarii et debitoris, qui tenetur semper similem solvere quocumque casu etiam fortuito sortem perire contingat, proindeque habet illius dominium, ipsique debet fructificare: res enim domino suo perit aut parit.

Conveniunt in hoc omnes Catholici contra Salmarium et alios heterodoxos, quorum fundamenta refelluntur tract, de Just.

[ocr errors]

Colligitur tertiò quòd etsi aliquis non semper obligetur ad dandum mutuum, supposito tamen quòd illud spontè concedere velit, nequit absque injustitiâ lucrum aliquod tanquàm mutuationis pretium ultra sortem exigere; cum enim illius dominium à se abdicaverit, ex re alienà exigeret partum tanquàm sibi debitum ; quod sane est injustum : unde illius usum tenetur gratis mutuatario concedere: adde quòd mutuum est quoddam officium et beneficium, proindeque ex naturâ suâ exigit fieri gratis; Officio enim contrariatur merces. Idque colligitur ex illo Lucæ 3: Benè facile et mutuum date, nihil inde sperantes. Christus enim conjungens beneficentiam cum mutuo, satis ostendit esse officium misericordiæ, charitatis et liberalitatis, non verò quæstum ac negotiationein. Et etiam ex D. Thomâ, opusc. 73, de Usuris, prout mox referemus. Idem etiam docent Tullius, lib. 2, de Finibus, Seneca, lib. 4, de Beneficiis, D. Ambros., lib. de Tobia, cap. 3, et alii sancti Patres infra adducendi, et fatetur ipse Molinæus, usurarum patronus, tom. 2 de Contractibus et Usuris, impressionis Parisiensis, fol. 15, num. 10, unde mutuator nequit ex vi mutui propriam augere sortem; et pactum quo mutuatarius teneatur aliquid ultra sortem rependere, est nullum ac contra substantiam mutui. Hinc colligi potest descriptio mutui, nempe quòd sic contractus gratuitus, quo quis rem suam usu consumptibilem, ita alteri consumendam tradit, ut tamen eamdem in specie et bonitate statuto tempore reddere teneantur, non in individuo. Mutuum aliud est formale ac expressum, quando scilicet explicitè contractus sub formâ expresså mutui celebratur. Aliud verò implicitum, virtuale ac palliatum, quando scilicet latitat et palliatur sub formå explicità alterius contractûs, v. g., venditionis, ut dùm quis res suas cariùs justo pretio vendit, hoc præcisè titulo, quòd de pretio solvendo emptorem expectet. Tunc enim censetur eodem modo se gerere, ac si accepto pretio, emptori mutuò illud daret, ut cum fœnore reddat in fine anni ob usum pecuniæ concessum toto illo tempore, prout declaravit D. Thomas, 1-2, quæst. 76, art. 3, ad. 7.

Colligitur quintò, mutuum vitiari et degenerare in "suram, quandò mutuans exigit lucrum præcisè tanquàm pretium usûs rei mutuate. Ut enim ait D. Thomas, opusc. 73 de Usur., vel auctor ejusdem opusculi: Mutuò dare est actus, ex cujus corruptione generatur vitium usuræ : cùm enim hujusmodi actus sit liberalitutis et gratiæ, quidquid huic actui accedit quod liberalitatem tollit, ipsum actum à naturâ suâ avertit. Accessiones igitur et auctaria supra sortem, quæ præcisè titulo mutuationis exiguntur, tanquàm quid ex justitiâ debitum, usuram constituunt. Unde Sotus, lib. 6 de Just., illam definit, pretium usûs rei mutuatæ. Hinc denique colligitur, quòd ad usuram constituendam, tria hec requiruntur et sufficiunt. Primò ut interveniat mutuum formale aut virtuale, ita quòd usurà non contingat in aliis contractibus, nisi quatenus includunt et involvunt mutuum: tum ob rationem, et definitionem usura allatam; tum quia usura dicitur ab

usu rei quæ illo consumitur aut distrahitur, sicut fœtus dicitur à foeturâ, et cultus, à culturâ; et tune usura censetur committi, quandò ille qui eam transfert rem in alium ad usum quo consumitur, exigit ab co aliquod lucrum supra sortem; nempe aliquid aliud pretio æstimabile, ultra et supra similem rem in specie ac bonitate statuto tempore reddendam : hoc autem intervenire nequit, nisi in mutuo formali aut virtuali, ut consideranti alios contractus patebit: vel enim dominium non transferunt, sed eadem numero et in individuo res accepta reddenda est, ejusque usus potest à substantiâ et à dominio seperari ac seorsim computari. Vel res pro aliâ re vel pro pretio commutatur, nihilque exigitur ultra, aut remanet debitum ac creditum, ex cujus usu consurgat usura, et hoc ipso involvunt mutuum; ergo, etc. Requiritur secundò, ut ex vi pacti taciti vel expressi, vel principali intentione exigatur lucrum supra sortem, tanquàm ex justitiâ debitum per modum accessionis et auctarii, seclusoque alio titulo damni, aut lucri cessantis. Tertiò tandem requiritur ut auctarium seu lucrum immediatè proveniat ex vi mutui, seu pacti mutuationis; si enim concedatur ex amicitiâ, liberalitate vel gratuitate, non erit usura. Igitur tria prædicta sunt attendenda ad dignoscendum contractum usurarium. Nempe an interveniat mutuum, saltem virtuale et implicitum; an auctarium supra sortem exigatur tanquàm pretium mutui, seu tanquàm debitum ex justitiâ, et an proveniat immediatè ex vi mutuationis præcisa.

Usura dividitur in mentalem et realem, in formalem seu explicitam, et virtualem seu implicitam. Mentalis est, quando mutuans sine pacto, et interiùs duntaxat apud se proponit ac de facto intendit aliquid supra sortem à mutuatario accipere, tanquàm sibi debitum ex vi præcisè mutuationis. Realis verò est, quando init pactum formale aut virtuale cum mutuatario ipsum obligans ad lucrum supra sortem in vi mutui solvendum. Si autem hoc fiat in contractu mutui formalis, erit usura formalis et explicita ; si verò fieri contingat in alio contractu, quatenùs includit et involvit mutuum, erit usura virtualis et implicita.

[blocks in formation]

contra rectam rationem est, vendere id quod non est, aut nullo pretio dignum, vel eamdem rem bis seu duplici pretio vendere. Atqui in usurå talis injustitia committitur: versatur enim in rebus quarum usus est ipsarum consumptio, ut in vino quod consumimus eɔ utendo ad potum, et tritico quod consumimus eo utendo ad cibum, et in aliis similibus: unde in talibus non debet seorsùm computari usus rei à re ipsâ ; sed cuicumque conceditur usus, ex hoc ipso conceditur res. Si quis ergo seorsùm vellet vendere vinum, et vellet seorsùm vendere usum vini, venderet eamdem rem bis, vel venderet id quod non est, nulloque pretio à re distincto dignum; unde manifestè per injustitiam peccaret. Et simili ratione injustitiam committit, qui mutuat vinum, aut triticum petens sibi duas recompensationes; unam quidem restitutionem æqualis rei, aliam verò, pretium usûs (quod usura dicitur) nempe vini potûs. Pari autem modo ratiocinandum est de pecuniâ mutuatâ, utpote quæ non habet tunc alium usum quàm distrahi in negotiatione, eoque usu moraliter consumi: sicque pro illo usu exigere pretium distinctum, est eamdem rem duplici pretio alienare, aut vendere id quod de se non est pretio dignum, neque seorsim ab ipsâ pecuniâ computatur.

Probatur 2: Contra naturam est rectamque rationem, exigere fructum ex re de se sterili, ac lucrum de re non suå, sed alienâ, tanquàm sibi ex justitiâ debitum. Atqui hujusmodi injustitia committitur in usurâ ctiam moderatâ, à quocumque exigatur. Ergo, etc. Prob. minor. Pecunia enim non habet germen, estque de se prorsùs sterilis, ex Aristotele, 1 Politic., cap. 7, et lib. 5 Ethic., et ex D. Thomâ, in 3 sent., dist. 37, art. 6; et Institutis, 1. 2, cap. 4, dicitur, eam neque civili, neque naturali ratione recipere usumfructum. Adde quòd pecunia mutuata jam transiit in dominium mutuatarii, prout jam ostensum est. Si verò ista pecunia non consideretur tantùm secundùm se et præcisè juxta potentiam remotam lucrifaciendi, sed prout effecta est lucrosa ex industriâ mercatoris et mutuatarii, tunc est magis res aliena mutuatori, sicut et industria illa mercatoris. Ergo ex re alienâ fructum exigit tanquàm sibi debitum ; quod apertè militat contra justitiam et rectam rationem res enim sicut domino suo perit, ita illi parit.

:

Prob. 5° Contra naturam et substantiam mutui est quòd sit quæstus ac negotiatio, cùm sit contractus gratuitus, pietatis actus, opus misericordiæ et liberalitatis, stricti juris, et re perficiatur, prout jam ostensum est. Unde recipiens obligatur tantùm ad reddendam rem ejusdem speciei, bonitatis et valoris ac mutuatorem indemnem servare; ita ut sicut nequit ex officio misericordiæ referre lucrum, ita neque debcat reportare damnum; quare si paciscatur quòd mutuatarius in vi mutuationis aliquid ultra sortem reddere teneatur, ipso jure non valet tale pactum, nullaque oritur obligatio, ut patet ex 1. Si tibi dedero decem, ff. de Rebus creditis, et 1. Certi condictio quibus modis contrah. oblig. et 1. Si tibi decem in principio de pactis, ff. 1. Rogásti. Ubi decernitur quòd recipiens non potest

in plus obligari, quàm acceperit, taleque pactum esse contra substantiam actus, et usurarium. Ergò cùm usura sit vitium et corruptio contractûs justi et in republ. adeò necessarii, nempe mutui, est de se intimsecè mala, veraque injustitia ipso jure naturæ interdicta.

CONCLUSIO II. Omnis usura, etiam moderata, à quocumque exigatur, est jure divino, à Scripturâ, et à sanctis Patribus interdicta, tanquàm de se et intrinsecè mala.

Prob. 1° ex veteri Testamento. Tum ex illo Psalm. 14: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Ergo omnis qui dat ad usuram, cuicumque det, excluditur à regno Dei. Sic enim hunc locum generaliter exponunt D. Hieronym. super Ezech., cap. 18; D. Ambros., lib. de Tob., cap. 15; D. Basilius, super hunc Psalm.; D. Cyprian., lib. de Testim. ad Quirinum, cap. 48; D. August., in Psalm. 38, et passim alii sancti Patres, et ibidem cardinalis noster Hugo à S. Charo vocat usi-” ram Sodomiam naturæ aut pecuniæ.Tum ex Psalm. 54, ubi Propheta inter maximas iniquitates ob quas populus Dei flagella sentiebat aut merebatur, usuram recenset dicens: Non defecit de plateis ejus usura et dolus. Tum Ezech. 18, v. 13, et cap. 22, v. 12, ubi Propheta generaliter omnem usuram à quocumque acceptam, tanquàm rem detestandam reprobat, quo, modò hunc locum exponunt sancti Patres relati, et. inter alios D. Hieronymus ibidem refert et dissolvit principale usurariorum argumentum ad excusandas excusationes in peccatis. Concluditque D. Ambros., Epist. 24 ad Vigilium, quòd supplantator, et legis divinæ prævaricator est, proindeque regno Dei excluditur, qui usurarum capit emolumenta.

Fateor equidem, quòd cùm necessitas pauperis gravíùs et frequentiùs urgeat ipsum ad mutuum accipiendum, magisque credule sit ab eodem exigere lucrum supra sortem: Scriptura sacra in aliis locis specialem de hoc fecit prohibitionem: nullibi tamen concessit aut permisit ut à mercatore aut divite, usuræ licitè exigi possent, sed potiùs generaliter prohibuit omnes usuras. Nam Deuteronom. 25, v. 13, sic habetur : Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec frugès, nec quamlibet aliam rem, sed alieno, etc. Ubi lex divína prohibebat Judæis generaliter ac indistincté, ne fonerarentur fratri suo : mercator autem Judæus petens mutuum ad negotiandum, frater tam benè erat, quân alius Judæus pauper mutuum petens ad se sustentandum. Deinde nomini fratris Scriptura solùm opponit nomen alieni. Sicque nomen fratris in eâdem amplitudine et extensione sumendum est ac nomen alieni. Atqui juxta hæreticos quos impugnamus, in vi hujus legis permissum erat Judæis fœnerari omni alieno : ergo pariter erat illis prohibitum omni Judæo etiam mercatori ac diviti. Vel si lex divina nomine fratris, solos pauperes Judæos excipere voluerit, pariter nomine alieni, solos pauperes alienigenarum nationum intellexit, à quibus proinde tantùm, et non à mercatoribus ac divitibus alienis, usuras exigere permisit, quod absurdum esse constat.

[ocr errors]

Hunc locum Scripturæ exponens D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 1, ad 2, ait: Per hoc datur intelligi quòd accipere ad usuram à quocumque homine, est simpliciter malum. Debemus enim omnem hominem habere quasi proximum, et ut fratrem, præcipuè in statu Evangelii, ad quod omnes vocantur. Unde in Psalm. 14, absolutè dicitur : « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. › Et Ezech. 18: Qui usuram non accepit, etc. Quòd autem ab extraneis usuram acciperent, non fuit eis concessum quasi licitum, sed permissum ad majus malum vitandum, ne scilicet à Judæis Deum colentibus usuras acciperent propter avaritiam, cui dediti erant, ut habetur Isai. 56: Quod autem in præmium promittitur. Fœ1 nerabis gentibus multis, › etc., fœnus ibi accipitur largè pro mutuo; promittitur scilicet Judæis abundantia divitiarum, ex quâ contingit, quòd aliis mutuare possint. Hæc D. Thomas.

Unde postea Judæi à Prophetis edocti fuerunt, ne etiam extraneis fœnerarentur, utpote quid de se malum, ac lege divinâ interdictum, ut constat ex locis relatis. Tandem habemus ex hoc loco, Christianum non posse à Christiano, utpote proximo ac fratre naturâ, fide, religione, etc., usuras licitè exigere: non enim erga Christianos decet esse minùs charitativos, magis avaros et misericordes; quàm Judæi erga Judæos esse debebant ex Dei edicto.

Probatur secundò ex Evangelio Lucæ 6: Mutuum date, nihil inde, sperantes, ubi Christus Dominus proponit consilium in illis verbis: Mutuum date; præceptum verò imponit in aliis: Nihil inde sperantes. Sicut et in istis Psalmi 75: Yovete et reddite. Vovere quippe consilium est, votum verò legitimè emissum adimplere, necessitatis est ac præcepti. Dare quippe mutuum, inquit D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 1, ad 4, non semper tenetur homo : et ideò quantùm ad hoc ponitur inter consilia. Sed quòd homo de mutuo lucrum non quærat, hoc cadit sub ratione præcepti. Potest tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisæorum, qui putabant usuram aliquam esse licitam, sicut et dilectio inimicorum est consilium, nempe juxta falsam et corruptam Pharisæorum interpretationem. Idem repetit D. Thomas, q. 13 de Malo, art. 3, ad 4; idem colligitur ex Alexandro papà III, qui in concilio Lateran. definivit usuras utriusque Testamenti paginâ condemnari et detestari. Ut refertur lib. 5 Decretalium, tit. 19, de Usuris, cap. Quia. Idem repetit cap. Super co, eod. tit.; non est autem locus in toto novo Testamento quo usuræ reprobentur expressiùs, quàm iste. Item colligitur ex Urbano papà III, cap. Consuluit, tit. de Usuris: Quid in his casibus tenendum sit, ex..... Evangelio Luca manifestè cognoscitur, in quo dicitur : Mutuum date wihil inde sperantes, cùm omnis usura el superabundantia prohibeatur in lege. Item ex Leone X, in concilio Lateran, sess. 10: Cùm Dominus noster Lucâ Evangelistâ attestante aperto nos præcepto obstrinxerit, ne ex mutuo quidquam ultra sortem sperare debeamus, etc. Tandem Clemens papa V in concilio Viennensi definivit eum censendum esse hæreticum, qui pertinaciter asserere ausus fuerit usuram esse li

citam, quia nimirùm apertè contradicit Scripturæ tam novi, quàm veteris Testamenti. Præceptum igitur divinum ibidem intimatur, non intendendi accipere, à fortiori non accipiendi aliquid supra sortem tanquàm debitum ex mutuo: nec propterea prohibetur sperare ac exigere ipsam redditionem sortis. Non enim Christus Dominus ait donare irredibiliter et facere eleemosynam; sed dixit tantùm : Mutuum date, de cujus naturâ est ut capitale repetatur, et reddatur à mutuatario statuto tempore salvum ac integrum, tanquàm creditum et debitum solvendum in re ejusdem speciei, valoris, ac bonitatis, prout jam ostensum est: præter hanc sortem, nihil ultra lucri aut commodi pretio æstimabilis sperando à mutuatario accipere, nequidem similis gratiæ et officii mutuationis redhibitionem. Nam et peccatores peccatoribus fœnerantur ut recipiant æqualia, subdit ibidem Christus Dominus.

Tandem omnem usuram jure divino esse prohibitam, meliùs dignosci nequit, quàm ex mente sanctorum Patrum, quibus sanè Scripturarum intelligentia donata fuit: hi autem omnem usuram tanquàm vitium detestabile reprobârunt; D. Basilius super Psalm. 14; D. Gregorius Nyssenus oratione contra Usurarios; D. Gregor., homilià 4 in Ezech.; D. Ambrosius passim in lib. super Tobiam; D. Hieronymus, cap. 18 in Ezech.; D. August. super Psalm., et alii passim, prout referuntur à Gratiano, causâ 14, q. 5, cap. 1 et sequentibus.

CONCLUSIO II. Omnis usura, à quocumque exigatur, est jure canonico ac ecclesiastico vetita, tanquàm de se mala.

Usuras enim reprobârunt pontifices: D. Gregorius, lib. 8, Epist. 40; Alexander papa III, cap. Super co de Usur., ubi ait: Cùm usurarum crimen utriusque Testamenti pagina detestetur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus ; quia cùm Scriptura sacra prohibeat pro alterius vitâ mentiri, multò magis prohibendus est quis ne etiam pro redimendà vitâ captivi usurarum crimine involvatur. Urbanus III, cap. Consuluit; Innocentius II, in Synodo romanâ ; Innocentius III, in concil. Lateran. cap. 67 et cap. ultimo; Gregorius IX, cap. Naviganti, de Usuris, Clemens V, in concil. Vienn.; Leo X, in concil. Lateran.; B. Pius V, Sixtus V, Alexander VII, Innocentius XI, in suis Constitutionibus, aliique communiter pontifices, et concilia tam generalia quàm provincialia; et canones apud Gratianum causâ 14, q. 3, apud Gregorium IX, lib. 5 Decretalium, tit. 19; apud Bonifacium VIII in sexto, lib. 5, tit. 5, et in Clementinâ unicâ de Usuris.

Dices primò Innocentium III, in cap. Salubriter de Usuris, tribuisse facultatem genero percipiendi fructus pignoris sibi à socero collati, non computando illos in sortem, quamdiù non solvitur ipsi dos promissa. Atqui hoc est usurarium; non enim gener illos fructus percipit ratione liberæ donationis aut titulo damni emergentis ac lucri cessantis alioquin pontifex nihil speciale ei concessisset, cùm id omnibus sit licitum. Ergo solùm percipit illos ratione dilatæ solutionis dotis.

Resp. pontificem id concessisse genero ut onera ma

trimonii inde sustentare posset; quia hæc est natura contractûs dotalis, ut qui dotem promittit, videatur sponte ac liberaliter cedere fructus pignoris, quamdiù eam non solvit, velleque contrahere juxta hanc legem pontificis ; qui attendens quòd dos ex naturâ suâ est quasi patrimonium feminæ destinatum, ad ejus sustentationem, ac familiæ, ad quam regulariter requiritur, ut statim dos persolvatur, aut certè ejus loco detur aliquid frugiferum, quo hujusmodi onera matrimonii sustentari valeant: justissimè statuit, quòd si per socerum stet quominùs gener habeat dotem, tamdiù possit gener fructus pignoris insumere ad onera illa sustentanda, quamdiù socer non vult dotem conferre, quâ ea sustentaret salvà illius substantiâ, utpote cùm illam post obitum teneatur integram uxori aut filiis reddere. In hoc autem non est mutuum, proindeque nec usura. Eodem modo explicandum venit caput Conquestus de Usuris, ubi domino directo feudi conceditur facultas percipiendi fructus illius, quando à feudatorio datur in pignus pro aliquo debito; non potest tamen toto illo tempore, ab eodem exigere hommagium et obsequium solitum : usuræ verò pupillares sunt illicitæ ac in jure reprobantur, ut ostenditur tract. de Just., ubi etiam agitur de viduå et legatorio.

Dices secundò: Montes pietatis tanquàm laudabiles approbârunt Paulus papa II, Sixtus IV, Innocentius VIII, Alexander VI, Julius II, Leo X, qui omnes referuntur in concilio Lateran., sessione 10, ubi, et in concilio Tridentino inter opera pia recensentur. Atqui tales Montes sunt usurarii, cùm mutuatarii ultra redditionem integræ sortis, adhuc obligentur ad aliquam pecuniam Monti solvendam. Ergo jus ecclesiasticum non reprobat usuras. Respondeo negando minorem. quia illa pecunia ultra sortem non exigitur in vi et ratione mutationis, ut scilicet Mons augeatur et ditescat: sed solùm ob compensationem justi interesse damni inde emergentis; quia aliàs Mons diminueretur et tandem exhauriretur cum notabili pauperum mutuo indigentium nocumento, si nempe Mons non exigeret pignora pro securitate sortis, si non haberet ministros ad ea conservanda ; si ipsis de suo stipendia solveret : ude illud plus non accipit titulo mutui absolutè sumpti et ad augendum pecuniarum cumulum, prout facit usurarius, sed duntaxat titulo locationis operarum ministrorum ob expensas mutuando hoc modo factas in gratiam et utilitatem mutuatariorum ; cùm enim sentiant commodum, æquum est ut ob majus proprium bonum illam parvam solvant expensam. Sicque Mons inde nullum auctarium recipit, sed ministri duntaxat recipiunt stipendium operarum quas locant mutuatariis. Plura vide tract. de Just.

Dices tertiò Nicolaus papa III definivit Franciscanos habere quidem usum pecuniæ et rerum comestibilium ac ipso usu consumptibilium, quas accipiunt in eleemosynas; non verò dominium, quod semper remanet, vel apud largitores, vel penès summum pontificem. Idem definitum fuit à Clemente V, ab Innocentio IV, ab Alexandro IV, à Gregorio IX; ergo in his

[ocr errors]

rebus usus potest à dominio separari. Ex quo fundamento dissolvitur potissima nostra ratio ad pravitatem usurarum demonstrandam. Resp. 1 Joannem pa

pam XXII, in extravaganti Ad conditorem, et in alià Inter nonnullos contrarium determinâsse. Nec est inconveniens admittere, pontifices in aliquo facto particulari interpretando, scilicet aliquid practicè ordinando circa constitutiones alicujus certæ religionis, acceptando vel respuendo bonorum dominium, contraria sentire. Resp. 2o hujusmodi pontifices posse conciliari, dicendo quòd Nicolaus papa noluit Franciscanos habere usum ac dominium juris, non tamen denegavit dominium facti, per modum scilicet actûs transeuntis, dùm scilicet de facto à Franciscanis consumuntur; quod dominium ipsis attribuit Joannes papa XXII. Unde si Franciscani haberent usum juris absolutum et plenum hujusmodi rerum, seu irrevocabilem facultatem eas alienandi et consumendi ad libitum independenter à voluntate largientium, qualem habet mutuatarius rei mutuatæ, profectò haberent et illarum dominium, cùm talis usus in his rebus sit à dominio inseparabilis. Resp. 3°, quòd si respiciamus ad voluntatem largentium hujusmodi res in eleemosynas, de facto illarum dominium transit ad Franciscanos, nec per benefactores stat quin illud retineant. Si verò ad voluntatem et acceptationem Franciscanorum attendamus, earum plenum ac absolutum et independens dominium non admittunt, sed solùm illis de facto utuntur usque ad consumptionem, seu per modum transeuntis, non verò per modum permanentis. Plura de his referuntur locis citatis.

CONCLUSIO IV. Omnis usura jure civili Cæsareo et Regio est prohibita, aut solùm permissa, non verò concessa ut licita.

Licet enim tempore reipub. romanæ et imperatorum ethnicorum, usura usque ad certam lucri quantitatem ex mutuo fortè non esset interdicta, nunquàm tamen ab imperatoribus christianis concessa fuit tanquàm licita, ut constat ex 1. Eos, cap. de Usur., ubi Justinianus taxans diversam quantitatem lucri pro varià conditione mutuantium, satis indicat id non admittere tanquàm accessionem sortis, sed solummodò adjudicare in compensationem interessse; seu usuras lucratorias non approbåsse, sed tantùm compensatorias, quæ impropriè vocantur usuræ. Quod etiam colligitur ex Institut. tit. de Usufructu, ubi determinat res que sunt materia mutui, neque naturali, neque civili ratione recipere usumfructum. Et ff. lib. 12, lit. de Rebus creditis, 1. 11, Rogâsti, § 1: Si tibi dedero decem, sic ut debeas novem, Proclus ait, et rectè, non ampliùs reipsà jure debere quàm novem. Sed si dedero ut undecim debeas, putat Proclus, ampliùs quàm decem condici non posse. Rationem subdit glossa Acurtii, quia quod est supra decem, tanquàm usura peti non potest: quod verò est infra decem, liberaliter donatum esse censetur. Item de ædil. ædict., 1. Illud, et l. In socium qui pro socio, 1. Certi condictio. Quibus modis re contrah. oblig., et l. Si tibi decem, in principio de pactis. Et certè cùm Justinianus cap. de Sanct. Trinit.

« VorigeDoorgaan »