Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quòd omne jus defuncto ante ejus mortem acquisitum, transit ad illius hæredes qualescumque sint: tandem creditoribus defuncti qui debita sua recuperâssent, cùm tamen per illam occisionem nunquàm sin! adepturi solutionem, quæ opinio videtur in praxi consulenda tanquàm tutior. Alii tamen oppositum docent. Et inprimis, quia fratres defuncti non censentur una persona cum ipso, nec ejus partes, nec tenebatur cos alere sicque per se non censentur lædi ex hâc occisione, sed tantùm per accidens et remotè: minùsque tenetur homicida sustentare amicos et cognatos, quos occisus ex solâ liberalitate alere solebat, eisque aliquid restituere. Idemque docent de creditoribus occisi. Ratio est, quia homicida circa omnes istos nullam exercuit actionem injuriosam, nec intendit illam occisionem tanquàm medium ad hos subsidio liberali, et istos debiti solutione privandum, sed talia damna solùm remote et per accidens cum occisione connectuntur, ut suppono : neque damnum occiso illatum censetur factum his consanguineis, amicis et creditoribus, cum quibus occisus erat tantùm civiliter conjunctus, sicut et aliis innumeris hominibus quos colebat, fovebat et cum quibus contrahebat : absurdum autem videtur dicere hos omnes habere jus justitiæ in ejus inimicum, ne scilicet eum occidat, aut mutilet, etc.

Dico quartò varias assignari causas excusantes homicidam à restitutione faciendâ. Inprimis si laboret impotentiâ; nam ad impossibile nemo tenetur. Item juxta aliquos, dùm subit poenam à lege et à judice illatam, v. g., mortis aut exilii: quia tunc reddit æquivalens in eodem genere bonorum, nempe vitam pro vită. Alii verò id non admittunt, quia per illam pœnam solùm satisfacit reipub. quam offendit: nec per eam compensantur damna temporalia pari læsæ illata; verùm existimo quòd licet juris rigor hanc compensationem exigat, si pars læsa eam postulet, spectatâ tamen consuetudine, maximè inter personas nobiles, hanc satisfactionem non requirendi, imò et eam dedignandi, tunc homicida illà pœnâ talionis, censetur in conscientia satisfecisse, eâque hæredes occisi contenlos esse et condonare hujusmodi damna. Item condonatio libera et expressa partis læsæ, homicidam ab 'onere restitutionis liberat, v. g., si pater lethaliter à 'sicario vulneratus eidem remittat omnia damna ex illå nece provenientia tam sibi quàm filiis suis; quan vis enim non benè se gerat erga illos non habentes unde se commodè sustentare valeant, quibus proinde ex charitate debebat potiùs consulere, quàm homicidæ commodo prospicere, attamen valida est condonatio, nec homicida tenetur ex justitiâ restituere filiis aliisque personis damna quæ illis ex nece patris obveniunt, quidquid in contrarium dicat Lugo.

Ratio est, quia filii totum jus quod habent, illis provenit à patre, cum quo censentur læsi et tanquàm una persona: proindeque ex homicidio non fit ipsis injuria, nisi quatenùs patre contra suam voluntatem læso, censentur et ipsi etiam injustè læsi. Ergo patre liberè cedente juri suo ac spontè condonante homicide obligationem restituendi damna, cessat

TH. XIV.

quoque jus filiorum; sicut enim illud jus ad bona acquirenda habebant ratione patris, ita ex liberâ ejus dispositione ac voluntate illud amittunt. Porrò quando lethaliter vulneratus, interrogatus à confessario num parcat et remittat læsori, respondet se ex animo injuriam illi remittere, non propterea censetur eum velle liberare ab onere restituendi, et à traductione in judicium, nisi expressam de hoc faciat mentionem; sed valt tantùm ostendere se juxta leges charitatis carere odio ac desiderio vindicte, quod sufficit ut sit capax sacramentorum. Item qui ab alio cum injuriâ invaditur ac invitus pugnat, si provocantem occidat, ad nihil tenetur. Quia eo ipso censetur provocans alteri dedisse facultatem lædendi, omneque damnum inde consecuturum liberè condonâsse; volenti enim ac consentienti nulla fit injuria. Idem videtur dicendum quando ambo propria sponte sese invicem ad duellum provocaverunt videntur enim huic juri suo tam pro se quàm pro suis conjunctis renuntiare, hoc ipso quòd volunt pugnare. Hinc etiam, qui cum moderamine inculpata tutela occidit injustum aggressorem, etsi ipse causam dederit invasioni, non tenetur ad restitutionem; cùm enim de jure naturæ sit justa defensio, damnum ex eå aggredienti proveniens, non censetur se defendenti voluntarium, nec eidem imputatur ad culpam. Si tamen notabiliter excedat moderamen, tenetur, non quidem ad integram, sed ad aliquam restitutionem prudentis viri arbitrio faciendam. Tandem ex homicidio purè casuali, non videtur insurgere obligatio justitia ad restituendum, quia occasio secuta ex actione dantis operam rei licita, et adhibentis sufficientem diligentiam ne sequeretur, non est illi imputanda; quia nec in se nec in causâ censetur volita, sed merè fortuita. Unde non est reus homicidii.

Hic agendum esset de restitutione faciendâ à constupratore qui virginem defloravit item ab adultero et adulterâ, prolem spuriam marito tanquàm legitimam supponentibus; verùm quia ista materia jam à nobis fuit ventilata in expositione sexti præcepti, dùm de stupro et adulterio sermo erat, ideò eam omittimus, ne cogamur cadem inutiliter repetere. ARTICULUS II.

De restitutione faciendâ ob læsionem famæ. Honor læditur per contumeliam, fama verò per detractionem et calumniam; quæ peccata cùm sint contra justitiam, non minùs quàm furtum et rapina inducunt obligationem reparandi hanc læsionem, ac restituendi damna temporalia, si quæ ex infamià injustè respersâ proximo obveniunt. Quid autem sint detractio, calumnia, contumelia, etc. ; et quandonain istam obligationem imponant, explicabitur in expositione octavi et sequentis præcepti. Hic autem solùm examinabimus modos quibus fama et honor reparari ac restitui possunt et debent.

D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 2, ad 2, hanc statuit regulam dicens, quòd aliquis potest alicui famam tripliciter auferre. Uno modo verum dicendo, et justè : puta, cùm aliquis crimen alicujus prodit ordine debito servato, et tunc non tenetur ad restitutionem famæ. Alio moda

25

falsum dicendo et injustè, et tunc tenetur restituere famam confitendo se falsum dixisse. Tertio modo verum dicendo, sed injustè, puta cùm aliquis prodit crimen alteriut contra ordinem debitum, et tunc tenetur ad restitutionem fame quantùm potest, sine mendacio tamen ; utpote quòd dicat se malè dixisse, vel quòd injustè eum diffamaverit. Vel si non possit famam restituere, debet ei aliter compensare, sicut et in aliis dictum est.

Qui falsum crimen alteri imponendo, ipsum de facto infamavit, tenetur ad restitutionem famæ ablatæ sub peccato mortali, non minùs imò magis quàm fur aut raptor, qui notabilem pecuniarum quantitatem ab alio abstulit, cùm ex Scripturâ fama sit divitiis longè pretiosior. Dixi, si alium de facto infamavit, quia si reverà fama ablata læsaque non fuit, quia scilicet audientes ipsum mendacem reputarunt, ejusque calumniis non crediderunt, tunc etiamsi graviter peccaverit, ad restitutionem tamen non tenetur, quia nullum alteri de facto damnum intulit, sicut à simili fur qui conatus est aliena rapcre, si impeditus suoque conatu frustratus nihil acceperit, peccavit quidem mortaliter, verùm nihil restituere tenetur. Et hoc idem est judicandum et dicendum de eo qui verum crimen, occultum tamen et injustè contra juris ordinem manifestat. Item qui proximum utroque modo infamavit injusté, tenctur non solùm ad restitutionem famæ, sed etiam omnium damnorum temporalium quæ proximo ex tali infamiâ sunt subsecuta, atpote cùm sit illoruma causa injusta et efficax.

Sotus, 1. 4 de Just., q. 6, art. 3, licet concedat eum qui falsum crimen imponendo alteri, illum infamat, teneri ad totam restitutionem damnorum, id tamen negat de co qui injustè revelat crimeu alterius verum sed occultum, dicitque solùm teneri restituere partem pro ratione damni illati et malitiæ ad boni et prudentis viri arbitrium; quia causa præcipua istorum damnorum non est revelatio criminis, quæ scilicet tantùm se habet tanquàm conditio sine quâ non, sed est ipsum crimen revelatum.

Alii contrarium docent, quia scilicet obligatio restituendi non oritur ex quantitate peccati quomodocumque, sed ex quantitate peccati contra justitiam, id est, damni contra justitiam illati: unde qui falso infamat, etsi plus peccet ratione mendacii adjuncti, quia tamen qui verum dicit, æquè potest peccare contra justitiam, et æquè infamare proximum, æquè poterit ad restitutionem obligari.

Ad rationem Soti allatam, dicunt eum qui occultum fratris crimen injustè revelat, non solùm esse causam sine quà non, sed etiam causam per se et directè omnium damnorum: non enim consequuntur formaliter ac directè ex crimine, sed ex sinistra opinione hominum orta ex manifestatione; quia quamdiu crimen proximi ignoratur, non læditur ejus fama, nec inde damnum patitur, sed tantùm quando producitur in lucem et notitiam hominum; idque multis demonstrationibus et exemplis probabitur in tract. de Just.

Si infamator, sive verum, sive falsum dicendo ante obitum suum non reparaverit damna temporalia ex câ

infamatione proximo illata, ejus hæredes ad illa compensanda tenentur de bonis per hæreditatem relictis: ad ipsos quippe transeunt cum isto onere et in locura defuncti succedunt; non tamen ad restitutionem fana obligantur, quia obligatio hæc est personalis affixa personæ defuncti, sicut ad impletio voti ab eodem emissi, nec afficit bona illius in quibus hæredes solùm ipsi succedant, sicque non transit ad eos. Solùm ergo restant explicandi modi quibus infamator satisfacere potest.

Et inprimis qui aliquem de falso crimine infamavit, tenetur ex justitiâ omnia media ad integram famæ reparationem necessaria adhibere, canendo palinodiam, se retractando coram his qui eum audierunt, et confitendo se falsum dixisse : imò et juramentum addere, si ad famam restituendam sit necessarium; imò si hæc non sufficiant, tenetur veritatis adducere testes, si infamiæ gravitas id exigat. Imò etiam publicè per præconem aut parochum aut per schedulas in locis publicis affixas se retractare, si publicè per libellos famosos falsum crimen proximo imposuerit, etiamsi inde detractor remaneret infamis; quia, ut suppono, nequit aliter tollere inæqualitatem reddendo unicuique, quod est suum, amisitque jus suæ famæ quam injustè possidet, nec ci consulere potest cum damno famæ innocentis, cujus melior est conditio in isto casu. Ergo, etc.

Auctores tamen dicunt quòd si detractor esset tantæ dignitatis, et læsus tam vilis persona, ut inter famam illius et famam istius esset maximus excessus et inæqualitas, ad id non teneretur, sed satis esset dicere se fuisse deceptum ac malè fecisse, etc., vel pecunia aliâve compensatione ad arbitrium prudentis viri satisfacere quòd si læsus noluerit hanc compensationem acceptare, erit irrationabiliter invitus; nullus enim tenetur quod abstulit statim restituere, cum longè majori damno proprio quàm sit illud quod intulit; et in isto casu restitutio in codem genere boni censetur impossibilis. Idem videtur dicendum quando ex hâc publicà retractatione detractor incurreret longè graviora damna et periculum vitae, læsus verò solam jacturam famæ pateretur, ut constat ex dictis. Tunc enim deberet aliter eam infamiam compensare meliori modo quo poterit, ut docet D. Thomas loco citato, qui hanc doctrinam servandam esse insinuat in utroque casu, nempe et quando imponitur alteri falsum crimen et etiam quando revelatur crimen verum, sed occultum, non servato juris aut charitatis ordine. In isto secundo casu, restitutio famæ est longè difficilior. Duo enim in hâc materiâ scopuli sunt vitandi, nempe mendacium, et confirmatio ac rememoratio infamise proximo illatæ. Vix autem ab auctoribus proponitur et adhiberi potest restituendi modus, qui in aliquem ex his scopulis non impingat.

Inprimis, infamator non debet nec potest mentiri, cùm non sint facicnda mala, ut eveniant bona, juxta Apost. ad Rom. Mentiretur autem si diceret se falsum et mendacium protulisse, cùm nesciret tale delictum de fratre, illud tamen propalâsse; aut quando tale

crimen narravit, verum esse existimâsse, sed postea cognovisse se errâsse et deceptum fuisse, etc.; quidquid dicant plures auctores recurrentes ad æquivocationes, præcisiones et metaphysicas abstractiones, quibus audientes retractationem recipiantur, intelligentes eam in alio sensu quem non intendit infamafor, cùm non teneatur eis aperire veritatem, sed habeat justain causam his amphibologiis illam celandi. Non enim D. Thomas recurrit ad has et similes subtilitates, quibus facili negotio ab ista gravi difficultate se expedire poterat, ne videretur introducere mendacia, quæ summoperè vitanda etiam ob quemcumque bonum finem semper docuit.

Insuper cavendum est, ne restitutio eo modo et verbis fiat, ut sit confirmatio et rememoratio infamiæ: id enim esset proximum lavare atramento et antidotum convertere in venenum : quod accidere timendum videtur, quando infamator confitetur se malè dixisse, vel alium injustè diffamâsse, se non benè advertisse, se perperam et fatuè egisse, etc. Quamvis enim modus iste sit utilis apud rudes plebeios et rusticos, qui hoc audito facilè credent fratrem illud crimen non commisisse, apud doctos tamen erit potiùs confirmatio, quàin retractatio prioris infamationis: cùm enim sciant eum qui falsum crimen alteri imposuit, teneri ad se retractandum apertè ac expressè confitendo se falsum dixisse, eo ipso quo audiunt infamatorem id non usurpare, sed duntaxat asserere si iniquè locutum fuisse, ac injustè egisse, firmiùs tunc credent eum crimen verum de proximo narrâsse. Unde verisimile est D. Thomam hunc modum restituendi famam, nec tanquàm unicum, nec semper et pro omnibus sufficientem adduxisse, sed tantùm aliquando usurpandum juxta conditionem ac dispositionem audientium ; vel eum duntaxat proposuisse tanquàm exemplum et remedium optimum ad vitandum mendacium, si nullum aliud sequatur inconveniens: si enim infamator non possit tunc restituere famam sine mendacio, aut sine confirmatione infamiæ illatæ, debet aliter eam compensare, etc.

Modus aptior ad prædicta duo inconvenientia devitanda videtur esse quem assignat Cajetanus, 2-2, q. 62, art. 2, in resp. ad 2, nempe quòd dùm non suppetit alia via directè reparandi famam in eâdem materiâ in quâ proximus fuit infamatus absque mendacio aut confirmatione infamia, tacendum est coram illis auditoribus de priori dicto, nec apud alios de eâ re ampliùs loquendum; sed pro occasione et opportunitate etiam quæsitâ, infamatum sine mendacio laudare, honorificè de eo loqui, pluries aperiendo quòd credit ipsum virum bonum, dare operam quòd talis habeatur ab aliis, ejus virtutes referre, familiariter ac decenter cum ipso conversari; et hoc ita cautè ut alii non deprehendant id in reparationem famæ ab eo fieri. Plures solent assignari causæ excusantes utrumque infamatorem à restitutione famæ ablatæ. Prima est si infamatus illam remittat ac liberè condonet, utpote cùm sit illius dominus : dummodò tamen ejus fama non sit ita connexa cum aliorum famâ, ut infamia in

[ocr errors]

eos redundet. Si enim persona publica aut prælatus infamiam gravem sibi illatam condonaret, esset famæ prodigus et peccaret, nisi vellet officium dimittere : quia subditi habent jus ut conservetur ob bonam gubernationem, nec prælatus illi juri subditorum renuntiare potest. Idem dicendum de religioso; ejus quippe infamia in alios et totum conventum redundat, qui non censentur huic condonationi consentire: sicque per eam infamator ab onere restituendi famam minimè liberatur, et iste condonans mortaliter peceat, saltem contra charitatem; imò secundùm multos auctores peccat etiam contra justitiam, quia fama religiosi non est sua, sed etiam religionis. De personâ publicà id certum videtur, cùm prælatus ex justitiâ teneatur ad omnia quæ ad debitam sui officii executionem et guber nationem sunt necessaria, qualis est fama.

Secunda causa est quando infamatus aliâ viâ jam integram suam famam reparavit, vel propriis actibus virtuosis, vel proborum testimonio, vel ex rei evidentià, etc., cùm tamen toto illo tempore medio inter ablationem et recuperationem, iste famâ injustè privatus fuerit, quidam docent infamatorem pro tali jacturâ teneri ad satisfactionem offerendam, si infamatus illam postulet. Quoad damna verò quæ ob infamianı toto illo tempore pertulit, omnes docent à detractore esse resarcienda.

Tertia causa, quando diuturnitate temporis, infamia jam penitùs in oblivionem abiit, et ex audientium mente excidit, nec est periculum quòd reviviscat; aliàs si tale periculum probabiliter immineat, etiam post viginti annos restituenda est fama, præsertim si crimen falsò impositum fuerit, et de hoc rationabiliter dubitetur; cautè tamen se gerendo, ac considerando quo modo homines habeant personam quàm infamavit, ac de ipsâ loquantur circa talem materiam; aut petendo veniam, et condonationem injuriæ ab eâdem, aut honorificè de eâdem loquendo, etc.

Quarta causa, quando quis revelavit crimen alterius occultum, quod postea aliâ viâ justâ factum cst publicum; hoc ipso enim iste amisit jus ad famam : secùs dicendum, si injustè factum est publicum, puta quia ille cui crimen detexit, aliis revelavit, etc.; tunc enim tenetur restituere, non solùm apud eum cui primò crimen manifestavit, sed etiam apud alios quibus iste retulit, cùm totius infamiæ censeatur causa injusta efficax. Quidam tamen auctores eum excusant, si bonâ fide existimaverit, eum cui declaravit prudentem esse, ac nemini proditurum, imò secretum ac silentium stipulatus fuerit. Plures alias causas examinantur in tract. de Just.

ARTICULUS III.

An et quomodò honor ablatus sit restituendus.

Honor consistit in quâdam reverentiâ exteriori, quæ alicui persona exhibetur propter aliquam ejus excel lentiam ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 103, art. 1, honor testificationem quamdam importat de excellentiâ alicujus. Unde homines qui volunt honorari, testimonium suæ excellentiæ quærunt. Tollitur autem per

3

contumeliam, utpote que importat dehonorationem alicujus per signa quibus id quod est contra honorem illius deducit aliquis in notitiam ejus et aliorum; et quia verba inter homines maximè sunt significativa, ideò contumelia propriè loquendo consistit in verbis; quia tamen etiam facta quandoque aliquid significant in hoc vim verborum habentia, hinc est quòd contumelia extenso nomine etiam in factis dicitur. Ex D. Thoma, 2-2, q. 72, art. 1.

Quoties igitur aliquid dicimus aut facimus ad significandum aliquem defectum excellentiæ in altero, intendentes ejus dehonorationem ac eam in ipsius notitiam devenire, contumelia dicitur. Unde sive ista dicantur et fiant in ejus præsentià, sive in absentiâ, -si tamen adsit intentio quòd in ejus notitiam veniant, crit contumelia. Est peccatum mortale ex genere suo ac contra justitiam, cùm expoliet injustė proximum re pretio æstimabili, in quam habet jus, nempe honore; et gravius detractione, quatenùs hæc fit in absentiâ; detractor enim per se loquendo occultè proximum infamat, nec intendit quòd verba in illius notitiam veniant: quòd si id contingat, omninò per accidens est ac præter ipsius intentionem : secùs dicendum de contumelioso. Item quia juxta aliquos honor est præstantior famâ, de quo tamen alibi sermo erit, ideòque contumelia non minùs quàm infamia inducit obligationem restituendi. Vide D. Thomam loco citato, art. 2.

In quibusdam tamen casibus excusatur à mortali. Primò, propter parvitatem materiæ, quandò scilicet honor illo signo parùm læditur, aut absolutè, aut spectată conditione persone offense. Secundò, defectu pleni voluntarii, ut dùm pueri aut mulierculæ ex subito motu iræ conviciis se mutuò afficiunt: imò etsi convicia hæc continuentur cum deliberatione, videntur à mortali excusanda, nisi adsit intentio graviter lædendi honorem alterius; quia non multùm læditur ipsorum honor, nec illorum verbis fides adhiberi solet: secùs dicendum si intenderent aut adverterent læsionem fore gravem. Item quando per jocum duntaxat dicuntur aliqua convicia, non censetur peccatum mortale. Tertiò tandem excusantur à mortali patres et superiores, filios aut subditos ex solâ intentione corrigendi, verbis durioribus et injuriosis excipientes: non enim intendunt illos dehonorare, sed ad meliorem vitæ frugem reducere sicut enim ipsis licet causâ disciplinæ eos verberare, ita et causâ correctionis verbum aliquod conviciosum dicere, moderatè tamen, ne subditorum animi inde potiùs acerbentur ac in pejora ruant, ut declarat D. Thomas loco citato, ad 2.

Per derisionem etiam honor alterius læditur, quando fit ex intentione eum confundendi et inducendi erubescentiam. Unde ex suo generc est peccatum mortale ob gravitatem objecti. Idemque dicendum de subsannatione, quæ nihil aliud est quàm derisio facta naso rugato, labiis distortis, linguâ exertâ, etc. In individuo tamen levis derisio quæ fit joco, solùm est conjuncta cum peccato veniali, nisi qui irridetur graviter inde soufundatur, aut inde gravem tristitiam rationabiliter

[ocr errors]

concipiat, prout magis explicabitur in expositione sequentis Decalogi præcepti.

Qui per contumeliam aut derisionem alteri honorem injustè abstulit, tenetur ad eum restituendum, ita ut honorem illi reddat etiam coram iis in quorum præsentiâ eum contumeliâ affecit, faciatque quantùm in se est, ut de eo non minùs honorificè sentiant quàm antea. Ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 2, ad 4: Actio contumeliam inferentis non potest fieri ut non fuerit : polest tamen fieri ut ejus effectus, scilicet diminutio dignitatis personæ in opinione hominum reparetur, per exhibitionem reverentiæ, seu exhibendo signa testificationis exterioris cultûs æquivalentia injuriæ factæ eamque delentia, nempe honorificam et amicam salutationem aut compellationem ; qui modus per se videtur sufficere prælatis et principibus erga subditos. Item læso dando locum honorificum, adhibendo ad mensam, ei propinando, coram eo tenendo caput discoopertum, qui modus sæpè sufficit inter pares, quando inhonoratio non est gravis, et solùm privatim nemine vidente illata est. Quandoque hæc reparatio in exhibitione reverentiæ, facienda est per genuflexionem, prostrationem, et veniæ petitionem, si gravitas dehonorationis, et dignitas personæ læsæ id exigant. Hos omnes modos verbis illis generalibus complexus est D. Thomas.

Porrò ex istis modis, ille solùm adhibendus est, qui prudentum judicio requiritur et sufficit ad satisfactionem æqualem, et violati honoris reparationem integram. Cùm enim convicia et contumeliæ sint signa contemptûs, et contumeliosus erga læsum tanquàm superiorem se gerat, illum despiciendo ac humiliando, proprium hujus dehonorationis antidotum est suî ipsius humiliatio et submissio coram læso, ut sic eum in locum pristinum reducat. Quare si tales sint circumstantiæ in quibus à prudentibus judicetur ad hoc veniæ petitionem esse necessariam, contumeliosus illam adhibere tenebitur ; et si renuat, absolvendus non erit à confessario, nisi aliunde multùm deroget statui illius, propter quod Augustinus in Regulâ superiores eximit à veniâ petendà à suis subditis: aut nisi alicubi vigeat mos contrarius communiter receptus, ut nobiles pro injuriis sibi vicissim veniam non deprecentur; aut læsus talem sibi nolit exhiberi satisfactionem, eam tanquàm novam injuriæ commemorationem aut in mente aliorum refricationem respiciendo. Imò juxta plures graves auctores, contumelia aut dehonoratio quandoque ita atrox esse potest, ut prudentum judicio non sufficiat simplex veniæ petitio: sed adhuc requiratur major humiliatio contumeliosi, puta ut flexis genibus cum fune ad collum deprccetur veniam à læso coram cœtu, tenente baculum elevatum aut pedem positum supra istum, idque ante sententiam judicis; quia satisfactio proportionata et æqualis injurie in eâdem materiâ fieri debet ex justitià, si sit possi bilis. Alii verò auctores id negant, eò quòd moribus gentium ita receptum est ut i conscientiâ etiam pro contumeliis atrocissimis, nullus teneatur majorem exhibere satisfactionem, quàm humilem veniæ petitio

nem junctam signis pœnitentiæ et doloris; quòd si læsus majorem exigat, eam à judice infligi ac imponi curet. Vide circa hoc tract. de Just. Tenetur insuper contumeliosus reparare damna realia quæ ex hâc dehonoratione kesus subiit, ut si inde impeditus fuit ne consequeretur aliquod bonum, puta officium vel beneficium, quanti valebat bonum speratum, juxta superiùs dicta.

QUÆSTIO SEXTA.

DS RESTITUTIONE ORTA EX COMMUTATIONIBUS VOLUN-
TARIIS, NEMPE EX CONTRACTIBUS.

Contractus propriè dictus definitur ab Ulpiano, ff. de verb. Signific., 1. Lab., ultrò citròque obligatio : contrahentes enim ad aliquid vicissim præstandum se obligant. Unde formaliter definiri potest: Actus externus inter duos ad minus, ex quo utrinque oritur obligatio. Ipsâ externâ actione comprehenditur locutio, vel scriptura, vel rei traditio, vel aliquod signum externum, quibus mutuus partium consensus iniri et declarari potest; necesse est autem ut sit actio humana, seu deliberata, spontanea ac libera, cùm nonnisi proprio consensu liberâque voluntate contrahentes ligare se valeant. Porrò obligatio quæ ex vero legitimoque contractu oritur, non est tantùm antidoralis, seu in solà honestate et gratitudine fundata, sed inducit debitum ex necessitate, et justitiæ lege implendum etiam in foro conscientiæ. Ex Institut., lib. 3, cap. 13, el ff. de Oblig. et act., 1. Contractus. Et quidem si istud vinculum oriatur à jure naturali, erit obligatio naturalis : si verò à jure civili, erit quoque civilis, quam respub. superaddit, præstatque vim coercitivam ad compellendum cives ut stent contractibus, et tunc dicitur illis assistere. Quibusdam verò resistit, seu non solùm denegat suam auctoritatem, sed etiam aufert obligationem naturalem quam ex se habent, ob bonum commune. Quibusdam tandem nec assistit nec resistit, seu non aufert quidem obligationem naturalem, verùm non confert civilem, sed relinquit eos suæ naturæ, ff. lib. 27, tit. 1, 1. Scire oportet, ff. de Just. et jure, 1. Prætorum, 1. Jus autem.

Nullus est contractus, nullaque obligatio in quâ non contineatur pactum vel expressum, vel tacitum ac virtuale, quod scilicet intelligitur inesse negotio, aut ratione officii, mandati et negotiorum gestorum, aut ratione dictorum, aut provisione legis, aut quod inest ex rerum naturâ, consuetudine et consequentiâ. Rursùs pactum vel est nudum, vel vestitum. Nudum dicitur quod non habet causam efficacem, vel juris præsidium et auxilium quo muniatur, sed in puris simplicis conventionis finibus sistit, ex quâ actio civilis non formatur nec datur, ff. de Pactis, 1. Divisionis placitum, cap. de Pactis, \. Traditionibus, et lege Quam dixisti. Sed tantùm exceptio, seu defensio nascitur adversùs eum qui pactum non tuetur, l. Juris gent., ff. de Pactis. Quod tamen pactum licet in foro externo et civili non liget, si tamen sit justum, obligat in con

scientia jure naturali et divino. Pactum verò vestitum est quod aliquo alio præsidio munitur ad actionem producendam. Vestitur autem multis modis. Primò re, id est, rei traditione, ff. de Pactis, 1. In traditionibus. Secundò verbis, seu stipulatione. Cap. de Pactis, 1. Quam dixisti. Tertiò litteris seu instrumento publico. Quartò auctoritate legis. Quintò juramento.

Contractus formalis et explicitus dividitur in nominatum, et in innominatum, seu in eum qui habet nomen specialiter illi conveniens, quales sunt emptio, locatio, mutuum, etc.; et in illum qui speciali nomine caret, cujus hæc quatuor assignantur species. Nempe Do ut des. Do ut facias. Facio ut des. Facio ut facias. De contractibus nominatis, tantùm sermonem faciemus.

Dividuntur autem primò in contractus bonæ fidei, in quibus scilicet judex ex arbitrio et ex æquo et bono, multa disponere potest, ut in emptione, locatione, societate, pignore, etc. Et in contractus stricti juris, in quibus scilicet judex ad verba et formam contractûs et contrahentium adstringitur, debetque in rigore legis agere, nec potest ex arbitrio aliter quàm expressum fuerit disponere, ut in stipulatione, feudo, dona-~ tione, promissione, mutuo, etc. Ex Institut. de actionibus, § Actionum.

Dividuntur secundò in contractus lucrativos et onerosos. Lucrativi, scu gratuiti, sunt illi quibus aliquid promittitur aut traditur absque pretio aut mercede, aut onere, ut in commodato, precario deposito, mutuo, tc. Onerosi verò sunt illi, per quos onus imponitur, ut contingit in emptione, venditione, locatione, etc.. In quibusdam enim transfertur dominium rei commutata in accipientem. Et tunc aut res pro re commutatur, ut triticum pro vino. Et est permutatio ac cambium: aut res pro pretio, vel è contra pretium pro re tra- · ditur. Et tunc est venditio ac emptio. Aut tandem dominium rei gratis quidein transfertur in accipientem : ita tamen ut post aliquod temporis intervallum tantùmdem reddere teneatur. Et sic est mutuum. Unde est verus contractus, cùm utrique obligationem imponat danti scilicet ad nihil pro usu rei accipiendum, et ad statim non repetendum debitum ; accipienti verò, ad reddendum æquivalens tempore præfixo. Donatio verò inter contractus non numeratur, quia etsi per eam transferatur rei dominium in accipientem, nullam tamen ipsi obligationem reddendi imponit, sicque non infert ex utrâque parte obligationem, quod tamen est de ratione veri contractûs, ut ex definitione allata constat. In aliquibus contractibus non transfertur rei dominium, saltem directum ac plenum, sed tantùm ususfructus sub aliquo pretio, aut sub reservatâ pensione vel hommagio. Et sic est cmphiteusis et feudum. In aliquibus tandem nudus rei usus transfertur cum obligatione reddendi eamdem numero rem. Et quidem si gratis usus concedatur, est commodatum; si pro pretio detur, est locatio. Alia verò, nempe depositum, fidejussio, assecuratio, hypotheca et similia, sunt tautùm accessoria quædam ad confirmandos reliquos contractus societas tandem, census et similia redu

« VorigeDoorgaan »