Pagina-afbeeldingen
PDF

habere actu : qui autem est in viâ adipiscendi aliquid, habet illud solum secundùm virtutem et potestatem : et ideò si redderetur ei ut haberet hoc in actu, restitueretnr illi non simplum, sed multiplicatum, quod non est de necessitate restitutionis. Tenetur tamen aliquam compensationem facere secundùm conditionem personarum et negotiorum. Ex quo patet quòd qui alterius sata conculcat, aut pecuniam creditoris ultra terminum concessum detinet, non tenetur omne lucrum speratum et illi cessans restituere, quia erat solium in virtute, et multipliciter impediri poterat, sed solùm quantùm attentis periculis et deductis laboribus ac erpensis, aliisque pensatis, æstimatur illa virtus et potentia, in quâ erat granum ad messem, et pecunia ad lucrum. Hæc D. Thomas. Ex hàc doctrinâ tanquàm regulà generali, facilè resolvi possunt omnes casus particulares in hàc materiâ occurrentes, de quibus remittimus ad tractatum de Justitiâ, ubi agitur de restitutione. Quoad animalia verò et servos, attendenda est consuetudo hominum in eorum æstimatione, quia valor rerum ex communi hominum æstimatione et consuetudine, magis quàm ex rebus ipsis sumitur. Unde quia fructus communiter æstimantur juxta potentiam quam habent ad maturitatem ac messem, sicut et pecunia ad lucrum, inde sumenda est regula ad quantitatem restitutionis faciendæ ab eo qui illos conculcat aut qui hanc injustè detinet. Quòd si è contra communis consuetudo habeat ut animalia viventia aestimentur tantùm juxta statum præsentem, nullo habito respectu ad futurum, tunc qui voluntariè occidit pullum equinum alterius, tenebitur solùm eidem reddere quantùm valet, et dare pretium quo similem pullum emere possit, si velit; idemque lucrum reportare. Dicendum quintò, quòd ad restitutionem faciendam ratione justitiæ vindicativae, quæ non est à commutativâ distincta, cùm statuat æqualitatem inter poenam et culpam, ut innuit D. Thomas, 2-2, q. 61, art. 4, aliquando restitui debet plus quàm ablatum fuit, quando scilicet per legem aut judicem in poenam injuriæ proximo illatæ, id statueretur : ut colligitur Exodi22, v. 1, et ex D. Thomà, 2-2, q. 62, art. 3, ubi ait quòd diun aliquis injustè accipit rem alienam, duo sunt ibi consideranda, nempe inæqualitas ex parte rei, cui remedium per restitutionem adhibetur, ad quod sufficit quòd restituatur tantùm quantùm habetur de alieno, aut quantùm æstimatur damnum. Secundò potest ibi esse injustitiæ culpa, puta cùm quis intendit violentiam inferre, aut alium lædit : Et tunc adhibetur remedium per pœnam, cujus inflictio ad judicem pertinet : et ideò antequàm iste læsor sit condemnatus per judicem, non tenetur restituere plus quàm accepit; sed postquàm est condemnatus, tenetur in conscientiâ pœnam aut emendam solvere à judice statutam.

ARTicUlUS VII.

Quænam personæ censeantur cooperari ad damnum injustè ab alio illatum, et unà cum ipso ad restituendum teneri.

Omnes conveniunt quòd quicumque cst causa in

justa et efficax damni alteri illati, tenetur ad illius restitutionem. Quidam tamen volunt ad hoc indispensabiliter requiri ut sit causa sine quâ tale damnum non foret illatum, aliàs non censeri causam efficacem, quorum sententia refutatur in tractatu de Justitiâ, ubi agitur de restitutione. Quidquid enim sit de rebus physicis, in moralibus tamen, non semper est de ratione causæ efficacis, ut sine eâ non sequatur effectus; sed sufficit ut eâ posilà ponatur effectus, veréque influat et causet illum; eique imputatur juxta modum quo confert ad illum. Aliàs qui furatur, qui occidit, qui dat ad usuram, qui detrahit, etc., non censeretur causa efficax damni, nec ad restitutionem obligaretur; quia non deessent alii qui hæc cadem facerent. Item Petrus scandalizando proximos, ob eamdem rationem non peccaret; scriptum est enim : Necesse est ut veniant scandala, audi tamen quod sequitur : Verùmtamen homini illi per quem scandalum venit. Inprimis igitur executor injustæ actionis, id est, qui exercet illam per seipsum, ut est ille qui furatur, occidit, comburit, etc., sive hoc faciat motu proprio, sive ex domiiii sui præcepto, sive pro proprio, sive pro alieno lucro, tenetur ad restitutionem, quia est verè causa proxima efficiens injustam actionem et damnum. Neque excusatur per hoc quòd alius idem facinus fuisset perpetraturus, si ipse illud non commisisset: imò si quis hodiè Titio, v. g., inflixisset vulnus lethale, quo tamen non esset moriturus, nisi post aliquos dies, qui cras illum percuteret et occideret, teneretur ad restitutionem : eò quòd alio modo concurrit ad homicidium, nempe citiùs et acriùs. Si verò plures communi conspiratione concurrant ad idem dainnima eodem modo inferrendum, v. g., ad domum Petri comburendam, singuli tenentur ad restituendum in solidum, quia singuli efficaciter cooperantur ad damnum, etiamsi unus solus potuisset illud causare sine aliis. Novem autem sunt modi quibus causari potest injusta acceptio; id est, executore damni non complitato, novem sunt personæ quæ illi cooperari possunt, et ad damnum concurrere; comprehenduntur autem his duobus versibus à D. Thomà, relatis 2-2, q. 62, art. 7: Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstars, non manifestans. Ubi S. doctor novem hujusmodi coopcratores unà cum executore, ad restitutionem obligari probat, tum ex Apost. ad Rom. M : Digni sunt morte, non solùm qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus; tum ex illo principio, nempe quòd quicumque est causa efficax injustæ actionis, tenetur ad restitutionem : potest autem illam causare directè vel indirectè; directè quidem quando aliquis alium inducit ad accipiendum; idque tripliciter contingere potest. Primò ad ipsam acceptionem movendo, quod fit præcipiendo, consulendo, consentiendo expressè et laudando aliquem quasi strenuum, de hoc quòd aliena accepit. Secundò ex parte ipsius accipientis, quia scilicet ipsum rcce

[blocks in formation]

Præcipiens alteri expressè vel tacitè actionem injustam, habet rationem principalis causæ moventis suo imperio ad patrandum facinus; ideòque si ex jussione sequatur, ad restituendum obligatur, etiamsi nihil inde receperit : dans enim causam damni, damnum fecisse censetur; unde læsum tenetur indemnem reddere.

Quòd si mandatum non fuerit causa damni, aut quia is cui præcipitur furtum et homicidium, non commisit, aut aliàs de se erat paratissimus et omninò determinatus ad illud perpetrandum, ita ut neque facinorosum eo imperio excitaverit, neque in suo iniquo proposito persistentem, ad illud animosiùs, vehementiùs, citiùsque committendum induxerit; tunc jubens non censetur causare neque concurrere, proindeque ad restitutionem non obligatur. Verùm tunc est potiùs permissio quædam, quàm vera jussio, et facit hunc sensum : Fac quod vis; sicut Christus Dominus dixit Jud;e proditori : Quod facis, fac citiùs. Et quasi habet rationem consilii respectu ejus qui non est subditus, ut si quis dicat pauperi amico suo : Rape ubicumque poteris. Si verò mandans esset superior illius, tunc cùm ex officio teneatur obstare et impedire ne subditns alteri noceat, ratione talis omissionis potiùs quàm ex vi jussionis, tale damnum ipsi imputabitur. Item si jubens revocaverit mandatum antequàm executioni mandaretur, eaque revocatio innotuerit mandatario, tunc si adhuc velit facinus perpetrare, mandans non obligatur ad restitutionem damni ab eo illati, quia ab istius malitià, et non à jussione pervenisse censetur.

§ 2. De consulente.

Nomine consulentis hoc in loco intelligitur ille qui suo consilio, instructione aut exhortatione, aliquem inducit ad furtum, homicidium, aliudve nocumentum proximo inferendum. Et quidem si fuerit causa efficax, ita ut alter inde moveatur ad faciendum quod non esset facturus, aut ad securiùs, animosiùs ac velociùs perpetrandum malum, tenetur ad restitutionem : secùs si consilium non pervenit ad hoc ut fuerit causa furti vel homicidii, etc. ldque dignosci potest et debet

ex testimonio, aut ex indagatione animi ipsius agentis, et ex aliis circumstantiis, maximè temporis, puta si statim ac consilium accepit, damnum intulit, etc. Quando aliquis suo consilio adjunxit exhortationes, rationes, motiva, significando alteri honorem, utilitates et commoditates, quas illà suà iniquâ actione erat reportaturus indicando modos perveniendi ad illum malum finem, tunc non sufficil retractare consilium anteejus executionem, dicendo rem esse illicitam, etc., sed adhuc necesse est, ut consulens omninò suadeat alteri contrarium, ac de facto impediat executionem damni. In quo differt à jubente, qui postquàm retractavit simpliciter mandatum expressè aut tacitè, eaque retractatio innotuit mandatario, si tunc iste procedat adhuc ad nocumentum proximo inferendum, illi et non jubenti imputatur; ratio disparitatis est, quia mandalarius iniquam actionem exequitur non suo arbitrio proprioque nomine, sed tantùm in vi mandati, ac gratià, nomine et auctoritate jubentis tanquàm totâ ratione agendi : sicque jubente, maudatario notum faciene se nolle ut facinus exequatur, cessat omnis motio, ac impulsio antea ab ipso proveniens : proindeque tunc non censetur ampliùs causa. Atverò consilium movet alium propter rationes et motiva allata, quæ revocato etiam consilio adhuc influunt, et excitant. Unde nisi consulens reipsà clavo clavum trudat, aliisque rationibus efficaciter alium dissuadeat, ac impediat, ne damnum proximo inferat, tenetur in solidum ad reparandum damnum et restituendum læso, utpote illius causa efficax. Quæres ad quid teneantur malè consulentes in particulari facto circa aliquem contractum, v. g., mutui, locationis: dicendo licitum quod est illicitum.— Itesp. A* quòd idiotæ, rustici, mulieres inexpertae, et simplices personæ, si consilium præbeant rogatæ ab aliis et non se ingerentes, bonâ fide consulentes prout sciunt et credunt, nec advertunt ad errorem aut damnum inde secuturum, non tenentur ad restitutionem, quia damnum imputari debet scienti ipsorum ignorantiam, et nihilominùs consilium ab eis petenti, cùm posset et deberet peritos consulere; sicque in eo facto videtur virtualiter errare voluisse, ac noluisse intelligere ut benè ageret. Quidam tamen volunt, quòd si istæ personæ se ingerant, tunc cùm dolosè officium consulendi usurpent, damnum inde consecutum ipsis imputetur. Resp. 2° quòd advocati, mediei, theologi, casuistæ, et similes quibus ex officio vel ex stipendio competit consilium dare, tenentur salubre consilium dare, hi quidem qui periti in arte habentur et nominantur, de latâ culpâ tenentur : alii verò qui stipendium accipiunt ad dandum consilium aut medicinam, tenontur de levi culpà : non tamen de levissimâ, nisi in duobus casibus. Primus est, quando quis quærit expertissimum et diligentissimum in arte virum, of. fertque pro hoc competens stipendium; et iste oflicialis talem se profitetur, promittitque facere quod alii ejusdem professionis expertissimi præstare possunt et solent. Secundus est, quando officialis locat opcras suas ad tractandas res aut negotia peragenda,

qu;e de se exquisitissimam diligentiam et peritiam requirunt, et pro hoc labore recipit pretium proportionatum ; qui enim accipiunt pretium majorem tenentur adhibere diligentiam, quàm alii qui gratis id præstant ; adde quòd cùm illud opiis cedat in utilitatem utriusque, nempe tam accipientis, quàm dantis consilium, consulens debet teneri de levi culpà. Nihilominùs absolutè dici potest non teneri de levi quatenùs seilicet tenetur solùm eam diligentiam adhibere quam passim homines ejusdem professionis adhibere solent accepto pretio; quamvis sit major eâ quam adhibere debent ii qui inde nullum pretium accipiunt, prout ostenditur in tractatu de Justitiâ, disput. de Test. in communi, et habetur cap. Si culpâ, extra. de injuriis et damno dato. Quaeres insuper, an viro jam determinato ad perpetrandum grave nocumentum, v. g., ad occidendum Petriim, possit quis licitè minus malum consulere comditionatè, v. g., solùm percutere : ex quo scilicet non potuit correctione ac ratione eum dimovere à ' proposito occidendi, conatur ejus animum hàc arte emoll;re, i!fi proponendo quod certè in nullo deberet nocere Petro : quòd si obduratè velit eum lædere, deberet levi percussione tantùm id facere ; proponendo istud minus malum, ut in eo sistens, totumque virus evoniens, vitetur, Petri occisio. — Resp. tunc esse licitum consulere minus malum : istud enim consilium habet bonum objectum, cùm adhibeatur, tantùm ut mediiim , et remedium, hic et nunc suppositâ malitià hujus facinorosi efficax ac necessarium ad impediendum irreparabile Petri damnum, nempe illius occisionem : hoc autem modo non respicit minus malum ut malum absolutè, sed tanquàm bonum, et efficax remedium ad liberandum à morte Petrum. Nec tunc consulens absolutè ac solitariè accersit et consulit hanc Petri percussionem, quam etiam vitare vellet si posset, sed tantùm conditionatè : supposito enim quòd Petrus à malefactore infallibiliter sit lædendus, procurat ne enorme recipiat nocumentum. Tutius tamen foret, quòd iste simpliciter offerrct malefactori, nudèque ostenderet ac proponeret materiam minoris mali, quomodò scilicet non occidendo Petrum, posset aliter voluntatem se vindicandi explere, grandeque hoc malum vitare, infligendo minus; nullum tamen circa hoc consilium aut suasionem, aut influxum adhibendo : ita ut tota intentio proponentis feratur ad liberationem à majori malo, per nudam ostensionem materiæ minoris nali, absque ulià motione ad illud, etiam conditionatè sumptum.

§ 3. De consentiente.

Non loquimur hic de nudo consensu, qui est mera voluntatis complacentia mali absque ullo influxu, ut dùm cives approbant bellum injustum jam decretium ct publicatum : quamvis enim sit mortale peccatum, nullum tamen inducit obligationem restituendi. Sed est tantùm sermo de consensu qui est simul causa damni proximi, ut dùm magnates, ct ii ad quos specuat suo suffragio dccerncre an bellum iiijusuuim sit

movendum, de hoc requisiti consentiunt, eoque consensa efficaciter influunt. Ita Cajetanus in Summà, v. Restitutio. iiinc haberi potest quòd si in communitate

aliquâ, plura vincant vota, et dùm dantur vota aperta,

aliquis ex ultimis videns vota præcedentium jam vicisse, et quòd suum votum in contrarium nihil prodesset, consentit ob aliquem humanum respectum injusto facinori, peccat quidem mortaliter, quia consentit iniquitati, et veritas atque justitia nullo modo in te gravi sit deserenda : ad restitutionem tamen non tenetur, quia cousensus ejus nec est causa nec concausa damiui nedùm quoad substantiam, sed etiam quoad modum, nempe ut acriùs, faciliùs aut citiùs veniat : suppono enim ad hoc minimè concurrere, taliaque vota tanquàm omninò inutilia ferri, item posteriores vocales non esse tantæ auctoritatis, ut probabile sit præcedentium-voluntates et suffragia mutare posse, contradicendo et quod rectum est suadendo; tandem quòd ipsi non inclinant in eamdem partem, nec habent cum aliis eumdem animum, neque id simpliciter illis arridet : aliàs censerentur concurrere

cum aliis ad damnium, et tenerentur ad rcstituendum.

Nec est par ratio de praecedentibus, qnia licet videant subsequentes ad ma!um consensuros, illorum tamen consensus non propterea à causarum numero excluditur : tum quia consensus omnes antecedentes sunt et tendunt verè ad integrandam causam : tum quia in instanti homo mutatur, unde possent sul)sequentes dissentire; quod in primo casu locum non

habet.

Si secretò suffragia ferantur, sive vocalis sciat, sive ignoret quid alii priores fecerint, aut sint facluri, etiam si certò cognoscat majorem partem in deteriùs esse determinatam, nihilque suo voto proficere, adhuc peccat contra charitatem et justitiam, si contra bonum et contra æquitatem, cum aliis consentiendo suffragium suum ferat; tum quia rarò contingere p0test, ut in hoc secreto suffragandi modo quis omninò certus sit quid alii fecerint, multoties enim conlrarium illius faciunt, quod cxtcriùs dicunt et in facie ostendunt, sicut experientiâ patet ; tum quia in effectu non est hîc major ratio vocalium priorum quàm posteriorum, omnesque reipsa consentientes sunt concausæ delicti et damni secuti.

Adverte obiter quòd ille qui est vocalis ex officio, et capitulo tunc commodè interesse potest dùm tractatur grave negotium, aut electio, si renuntiet suo suffragio, nolitque intrare, prævidens aut prævidere debens fore ut suâ illà renuntiatione quid injustumdecernatur aut indignus eligatur : peccat contra claritatem et justitiam, e0 quòd censeatur tunc causa efficax indirecta damni secuti, non obstando, cùm tamen posset et deberet obstare.

§ 4. De adulatore et receptante.

De palpone seu adulatore eodem modo ratiocinandum videtur ac de consentiente, cùm verba illius consilia quaedam esse censeantur. Unde si sit pura adulatio lætificauva tantùm furti aut homicidii, elc.,

est quidem peccatum mortale : non inducit tamen obligationem restituendi : benè tamen si fuerit etiam causativa injustæ actionis, puta si adulator laude suâ Vet applausu efficaciter procuret damnum, aliumque provocet et excitet ad furandum, occidendum, etc., ut si læso nobilitatem, honorem et generositatem exaggeret, quibus verbis tanquàm stimulo excitetur ad laesorem interficiendum. Ad quod etiam reducuntur exprobrationes ignaviæ, turpitudinis, et infamiæ, nisi de læsore vindictam sumat, quibus irrisionibus efficaciter motus procedit ad se vindicandum, et occidendum inimicum. I{eceptatoris nomine intelligitur omnis ille qui recursum, receptaculum, refugium, et patrocinium præstat malefactori, formaliter et reduplicativè, quatenùs malefactor est, eumque fovet in crimine, et in ordine ad damnum inferendum ; vel securitatem postea ipsi praebet ne restituat, aut ne deprehendatur ac capiatur sicque continuandi mala audaciam illi praestat, tanquàm patronus iniquitatis. Et iste semper ad restitutionem obligatur, et latitantes res furtivas in domo suâ, si habet in suà potestate, domino reddere debet ac meliori modo quo poterit, danmmum illatum reparare. Secùs dicendum si sit tantùm receptator malefactoris materialiter, puta quia ignorat aut dubitat talem esse ; aut etiamsi sciat, eo tamen intuitu non recipit, sed solùm ratione communis humanitatis et hospitii, quâ solet adventanles recipere, aut ratione amicitiæ vel sanguinitatis, etc. Talis enim non leuetur ad restitutionem, quia nihil habet de furto, nec ad illud concurrit, nec aliquid per se praestat ad iniquam actionem pertinens, ut suppono. Item qui furem fugientem ministros justitiæ aut alios persequentes, recipit vel adjuvat in casu necessitatis, me scilicel morte plectatur, non peccat, nec ad restitutionem tenetur, dummodò procuret ut furta non continuet, ac ablata restituat: quia sicut licitum est latroni fugere, ita et aliis qui ex officio eum detinere non tenentur, in fugà juvare, qui tamen apud judicem pro fure intercedunt, factumque palliant, ac impediunt ne ad malè ablata resuituenda aut nocumenla reparanda compellatur, peccant et ad restitutionem obligantur. Vide plura in tract. de Just., q. de Restit. in commuui. De participanle. — Aliquis potest dupliciter participare cum fure: primò solùm in praedâ seu re furtivà, quam bonâ fide accipit, et iste tenetur restituere tanuüum ratione rei acceptæ ; et de hoc participante non est sermo in præsenti. Secundò in crimiiie, tanquàm socius et particeps furti et iniquæ acceptionis, ut simul furando, scalas ascendente fure sustinendo, excubias agendo, instrumenta suppeditando, explorando, mediando, aut quoquo modo juvando ad actionem injustam. Conveniunt omnes, quòd quicumque sic cst particeps criminis, ut sit etiam causa, seu concausa injusu:e actionis, tenetur ad restituendum in integrum, cùm sit causa efficax damni. Et cùm damnum in tali •asu communi conspiratione, seu unà manu ct unâ

causâ totali ex pluribus partialibus conflatâ, ab omni. bus illatum fuerit, nec sit major ratio de uno quàm de alio, omnes ad restitutionem totius damni in solidum obligantur: secùs dicendu.m si absque conspiratione, conventione et excitatione ac omninò disparalè se habeant ad damnum inferendum : tunc enim quiHbet tantùm suam partem restituere tenetur. Ilinc quia omnes milites exercitùs tanquàm causæ partiales efficiunt unam totalem, ac communi conspiratione expoliant urbem, unus alteri præstat fiduciam et qualemcumque opem, in bello injusto singuli tenentur in solidum ad istud damnum restituendum ; quia singuli efficaciter, licet non totaliter, ad damnum integrum concurrunt ac cooperanlur. Quamvis enim physicè à singulis particu!ariter causetur, moraliter tamen à quolibet procedit, non quidem ut sit causa totalis, totalitate causæ, benè tamen totalitate effectùs, qui ipsis attribuitur, et pluribus totalibus moraliter æquivalent. Idemque dicendum de pluribus ex conventione vineam alienam devastantibus, eàque lege jurisdictio statuenda. Plura vide disp. de Rest., loco citato. Et fl. titul. de furtis, l. Vulgai is § Si duo.

§ 5. De muto , non obstante, et non manifestante.

Mutus hic dicitur qui potest et tenetur loqui praecipiendo vel reprehendendo, vel consulendo, aut dissuadendo, aut scribendo, aut manifestando, etc., et tamen tacet ; propterea cùm desit officio suo et obligationi justitiæ, censetur causa indirecta damni inde secuti, et ad illud negativè efficaciter concurrere: sicque ad ejus restitutionem obligatur.

Non obstans est ille qui potest et tenetur impedire damna alterius ; et tamen non præbet auxilium impe ditivum injustæ actionis. Isle enim censetur causa indirecta et privativa illius. Sic domini temporales qui non obstant latrociniis crebrescentibus in terris suis,

tementur ad restituendum damnum passis, quia sunt

custodes justitiæ, et malis possunt ac tenentur ob stare ex officio. ' Non manifestans est ille qui non prodit malefactorem, vel dùm infert damnum, vel post factum, quando potest et teiietur ex stipendio aut officio ; ita quòd non manifestatio sit causa vel injustæ actionis, vel injustæ detentionis. Sic ad damnum restituendum tenentur custodes vinearum, sylvarum , agrorum, aut aliarüm rerum, quando ex illorum dissimulatione proximus læditur. Requiritur igitur ut istæ tres personæ sint restitutioni obnoxiae, quòd possint sine gravi incommodo impedire damnum alterius ; insuper quòd ad id teneantur ex justitià ; si enim solùm ex claritate obligentur, licet non impediendo mortaliter peccent, non uamen propterea videntur ad restitutionem obligari, nisi aliquâ ratione positivè se haberent, significantes sive verbis sive signis se tacituros, quò animus furantis firmaretur qui alioquin timens clamorem au* manifestationem, non ausus esset damnum inferre ; quia tunccensenturad illud quasi positivè concurrere.

luom nisi à judice interrogentur: tunc enim si taceant, aut negant, ad restitutionem tenentur. ltem dummodò à fure non accipiant aliquam partem prædæ ut taceant. Secùs docent plures, si ex propriis latro • nis pecuniis pretium accipiant ad tacendum, quibus non reddatur impotens ad restituendum.

Quaeres primò, an confessarius qui pœnitenti obligato ad restitutionem, quam fecisset si ab eodem m0nitus fuisset, quam tamen non præstitit, quia confessarius non injunxit, teneatur ipse ad restituendum. Et quidem non est sermo de confessario qui ex malitiâ vel ignorantiâ, crassàque culpâ dixit pœnitenti non teneri, aut alteri teneri cui nihil debebat. Tunc enim hujusmodi consilium ceusetur causa eflicax damni comseάuti. Sed est tantùm difficultas de confessario, qui non monet poenitentem de tali obligatione, ex quo silentio credens se ad nullam restitutionem teneri, eam prætermittit; quod tamen non contigisset, si confessarius suo munere rectè functus esset. Supponimus adhuc quòd postea confessarius nequeat tollere deceptionem ac monere et corrigere pœnitentem, aut quia eum non novit determinatè, aut longè absit, etc.

Resp. episcopos, parochos, aliosque confessarios habentes curam animarum obligari ad restitutionem; quia cüm officio teneantur consulere saluti pœnitentis, ipsumque tenquàm subditum regere ac instruere de necessariis, consequens est ut damna ex tali omissione culpabili consecuta, illis imputentur. Adde quòd intentio fidelium decimas dantium, et etiam Ecclesiæ tale ofiicium conferentis ,ea est ut non tantùm saluti poenitentis, sed etiam bono communi consulant, diligenter curando quantùm in ipsis est, ne fideles damnum aliquod vel injuriam patiantur. Hinc dissolvitur fundamentum auctorum contrarium asserentium , nempe quòd confessarius ex justitiâ solùm tenetur prospicere saluti spirituali pœnitentis: non verò bonis temporalibus aliorum. Licèt enim isti confessarii non habeant hoc officium principaliter et immediatè in gratiam creditorum, nec ab eis mercedem ad hoc immediatè recipiant, quia tamen salus spiritualis pœnitentis habet necessariam connexionem cum reparatione damni aliis ab eo injustè illati, consequenter, mediatè et ratione pœnitentis tenenlur ex officio prospicere bono aliorum temporali per restitutionem poenitenti injunctam, et curare ne respub. aut ejusmembra quoriim stipendiis aluntur, damnum patiantur. Si ergo sint in causâ suà negligentiâ, quòd illud patiantur, obligantur ipsi ad illud reparandum et tementur quasi de levi : cùm habeant officium in propriam suam et fidelium utilitatem , modo supra exposito.

Cæteri verò confessores, hoc ipso quòd tale onus et oflicium suscipiunt et exercent gratis, videntur se obligare ex pacto ad id quoque faciendum, eâque lege jurisdictionem accipere, nempe ad officium judicis et medici spiritualis ritè et sine cujusquam injuriâ obeundum, eaque peragenda sine quibus pœnitens nequit salutem spiritualem obtinere, etiamsi tale impedimentum ex aliquo temporali proveniat. Unde si suâ lalà

culpà sint causa cur pœnitens non restituat, tenentur ipsi per se loquendo restituere, maximè si suâ sponte se huic ministerio ingerant. Quæres insuper an famulus videns alterum conscrvum aliqua furari, teneatur ad restitutionem si non manifestet domino, quandò secretò monitus desistere noluit, aut quandò nulla est spes emendationis. Et quidem tunc ex charitate graviter obligari ad detegendum furem ei qui prodesse potest, vel tandem domino pandere, certum est; cùm lege charitatis teneatur potiùs damnum tertii innocentis, præsertim domini sui vita re, quàm damnum alterius nocentis. Difficultas solùin est utrùm ad id teneatur etiam ex justitiâ.—Resp. quòd si fur aliquis extraneus fuerit, tunc quilibel famulus, ad id tenetur ex justitiâ ; nam ex officio famulatùs debet esse custos domùs, ne extranei illam aggrediantur. Si verò fur domesticus fuerit, ille solùm faintilus aut famula tenetur ad hoc ex justitiâ, cui cura hujusmodi rerum fuit specialiter demandata, et ad custodiendum claves commissæ; quia ex fidelitate et ex justitiâ bona ea domini conservare, atque illæsa custodire ab exteris et domesticis teiletur: cæteri verò famuli, tacendo et non impediendo videntur peccare solùm contra charitatem, non verò contra justitiam, dummodò aliter non cooperentur, aut eorum taciturnitas aliis occasionem furandi non praebeat. Plura circa istas novem personas vide tract. de Just.

§ 6. Quomodò et quo ordine novem isti cooperatores, unà cum executore damni, teneantur ad illud restiluendum.

Teneri ad restituendum in solidum, est obligari in totum, seu ad integrum damnum reparandum: ita ut aliis deficientibus aut non solventibus, quilibet ex ipsis interim obligetur ad totius damni com.pensationem, salvo postea suo excursu ad suos complices, ut ipsi refundant de suo quod pro eorum parte solvit; quando scilicet plures homines, tanquàm concausæ, communi conspiratione concurrunt simul ad idem damnum et efficaciter cooperantur, ac influunt in injustam acceptionem et damnificationem, prout jam dictum est de militibus in bello injusto civitatem hostium desp0liantibus.

IIæc igitur decem personarum genera tenentur hoc modo ad restituendum damnum proximo, si quod ex injustâ aetione consecutum fìierit : id est quilibet supradictorum hominum tenetur ad restitutionem in s0lidum, nempe ad reparandum totum damnum quod causavit, aut potiùs concausavit; quia fuit causa aul concausa totius actionis, quæ damnum intulit; el cüm non sit potior ratio de uno quàm de alio, singuli ad restitutioiiem in integrum obligantur.

Quia tamen secundus lædens non tenetur restituere in solidum, nisi deficiente primo, vel non potente aut nolente restituere, aut aliis suas partes nolentibus aul non potentibus restituere laeso; examinandum est quo ordine restituere teneantur. Ordinem quippe interistis causas admiuendum esseinnuit D.Thomas, 2-2, q. 63, art. 7, ad 2.

« VorigeDoorgaan »