Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

est quidem peccatum mortale: non inducit tamen obligationem restituendi: benè tamen si fuerit etiam causativa injustæ actionis, puta si adulator lande suâ et applausu efficaciter procuret damnum, aliumque provocet et excitet ad furandum, occidendum, etc., ut si leso nobilitatem, honorem et generositatem exaggeret, quibus verbis tanquàm stimulo excitetur ad lasorem interficiendum. Ad quod etiam reducuntur exprobrationes ignavia, turpitudinis, et infamiæ, nisi de læsore vindictam sumat, quibus irrisionibus efficaciter motus procedit ad se vindicandum, et occidendum inimicum.

Receptatoris nomine intelligitur omnis ille qui recursum, receptaculum, refugium, et patrocinium præstat malefactori, formaliter et reduplicativè, quatenùs malefactor est, eumque fovet in crimine, et in ordine ad damnum inferendum; vel securitatem postea ipsi præbet ne restituat, aut ne deprehendatur ac capiatur sicque continuandi mala audaciam illi præstat, tanquàm patronus iniquitatis. Et iste semper ad restitutionem obligatur, et latitantes res furtivas in domo suâ, si habet in suâ potestate, domino reddere debet ac meliori modo quo poterit, damnum illatum reparare.

Secùs dicendum si sit tantùm receptator malefactoris materialiter, puta quia ignorat aut dubitat talem esse; aut etiamsi sciat, co tamen intuitu non recipit, sed solùm ratione communis humanitatis et hospitii, quâ solet adventantes recipere, aut ratione amicitiæ vel sanguinitatis, etc. Talis enim non tenetur ad restitutionem, quia nihil habet de furto, nec ad illud concurrit, nec aliquid per se præstat ad iniquam actionem pertinens, ut suppono. Item qui furem fugientem ministros justitiæ aut alios persequentes, recipit vel adjuvat in casu necessitatis, ne scilicet morte plectatur, non peccat, nec ad restitutionem tenetur, dummodò procuret ut furta non continuet, ac ablata restituat: quia sicut licitum est latroni fugere, ita et aliis qui ex officio eum detinere non tenentur, in fugâ ju, vare, qui tamen apud judicem pro fure intercedunt, factumque palliant, ac impediunt ne ad malè ablata restituenda aut nocumenta reparanda compellatur, peccant et ad restitutionem obligantur. Vide plura in tract. de Just., q. de Restit. in communi.

De participante. Aliquis potest dupliciter participare cum fure: primò solùm in prædà seu re furtivà, quam bonâ fide accipit, et iste tenetur restituere tantùm ratione rei acceptæ ; et de hoc participante non est sermo in præsenti. Secundò in crimine, tanquàm socius et particeps furti et iniquæ acceptionis, ut simul furando, scalas ascendente fure sustinendo, excubias agendo, instrumenta suppeditando, explorando, mediando, aut quoquo modo juvando ad actionem injustam.

Conveniunt omnes, quòd quicumque sic est particeps criminis, ut sit etiam causa, seu concausa injuste actionis, tenetur ad restituendum in integrum, cùm sit causa efficax damni. Et cùm damnum in tali sasu communi conspiratione, seu unâ manu et unå

causâ totali ex pluribus partialibus conflatâ, ab omnibus illatum fuerit, nec sit major ratio de uno quàm de alio, omnes ad restitutionem totius damni in solidum obligantur: secùs dicendum si absque conspiratione, conventione et excitatione ac omninò disparatè se habeant ad damnum inferendum: tunc enim quilibet tantùm suam partem restituere tenetur. Ilinc quia omnes milites exercitus tanquàm causæ partiales efficiunt unam totalem, ac communi conspiratione expoliant urbem, unus alteri præstat fiduciam et qualemcumque opem, in bello injusto singuli tenentur in solidum ad istud damnum restituendum; quia singuli efficaciter, licet non totaliter, ad damnum integrum concurrunt ac cooperantur. Quamvis enim physicè à singulis particulariter causetur, moraliter tamen à quolibet procedit, non quidem ut sit causa totalis, totalitate causæ, benè tamen totalitate effectûs, qui ipsis attribuitur, et pluribus totalibus moraliter æquivalent. Idemque dicendum de pluribus ex conventione vineam alienam devastantibus, eâque lege jurisdictio statuenda. Plura vide disp. de Rest., loco citato. Et f. titul. de furtis, I. Vulgaris § Si duo.

§ 5. De muto, non obstante, et non manifestante.

Mutus hic dicitur qui potest et tenetur loqui præcipiendo vel reprehendendo, vel consulendo, aut dissuadendo, aut scribendo, aut manifestando, etc., et tamen lacet; propterea cùm desit officio suo et obligationi justitiæ, censetur causa indirecta damni inde secuti, et ad illud negativè efficaciter concurrere: sicque ad ejus restitutionem obligatur.

Non obstans est ille qui potest et tenetur impedire damna alterius; et tamen non præbet auxilium impe ditivum injustæ actionis. Iste enim censetur causa indirecta et privativa illius. Sic domini temporales qui non obstant latrociniis crebrescentibus in terris suis, tenentur ad restituendum damnum passis, quia sunt custodes justitie, et malis possunt ac tenentur ob stare ex officio.

Non manifestans est ille qui non prodit malefactorem, vel dùm infert damnum, vel post factum, quando potest et tenetur ex stipendio aut officio; ita quòd non manifestatio sit causa vel injustæ actionis, vel injustæ detentionis. Sic ad damnum restituendum tenentur custodes vinearum, sylvarum, agrorum, aut aliarum rerum, quando ex illorum dissimulatione proximus læditur.

Requiritur igitur ut istæ tres personæ sint restitutioni obnoxiæ, quòd possint sine gravi incommodo impedire damnum alterius; insuper quòd ad id teneantur ex justitiâ; si enim solùm ex charitate obligentur, licet non impediendo mortaliter peccent, non tamen propterea videntur ad restitutionem obligari, nisi aliquâ ratione positivè se haberent, significantes sive verbis sive signis se tacituros, quò animus furantis firmaretur qui alioquin timens clamorem aut manifestationem, non ausus esset damnum inferre ; quia tunc censentur ad illud quasi positivè concurrere.

Item nisi à judice interrogentur: tunc enim si taceant, aut negant, ad restitutionem tenentur. Item dummodò à fure non accipiant aliquam partem prædæ ut taceant. Secùs docent plures, si ex propriis latro · nis pecuniis pretium accipiant ad tacendum, quibus non reddatur impotens ad restituendum.

Quæres primò, an confessarius qui pœnitenti obligato ad restitutionem, quam fecisset si ab eodem monitus fuisset, quam tamen non præstitit, quia confessarius non injunxit, teneatur ipse ad restituendum. Et quidem non est sermo de confessario qui ex malitia vel ignorantiâ, crassâque culpâ dixit pœnitenti non teneri, aut alteri teneri cui nihil debebat. Tunc enim hujusmodi consilium censetur causa efficax damni consecuti. Sed est tantùm difficultas de confessario, qui sinon monet pœnitentem de tali obligatione, ex quo lentio credens se ad nullam restitutionem teneri, eam prætermittit; quod tamen non contigisset, si confessarius suo munere rectè functus esset. Supponimus adhuc quòd postea confessarius nequeat tollere deceptionem ac monere et corrigere pœnitentem, aut quia eum non novit determinatè, aut longè absit, etc.

Resp. episcopos, parochos, aliosque confessarios habentes curam animarum obligari ad restitutionem ; quia cùm officio teneantur consulere saluti pœnitentis, ipsumque tenquàm subditum regere ac instruere de necessariis, consequens est ut damna ex tali omissione culpabili consecuta, illis imputentur. Adde quòd intentio fidelium decimas dantium, et etiam Ecclesix tale officium conferentis,ea est ut non tantùm saluti pœnitentis, sed etiam bono communi consulant, diligenter curando quantùm in ipsis est, ne fideles damnum aliquod vel injuriam patiantur. Hinc dissolvitur fundamentum auctorum contrarium asserentium, nempe quòd confessarius ex justitià solùm tenetur prospicere saluti spirituali pœnitentis: non verò bonis temporalibus aliorum. Licèt enim isti confessarii non habeant hoc officium principaliter et immediatè in gratiam creditorum, nec ab eis mercedem ad hoc immediatè recipiant, quia tamen salus spiritualis pœnitentis habet necessariam connexionem cum reparatione damni aliis ab eo injustè illati, consequenter, mediatè et ratione poenitentis tenentur ex officio prospicere bono aliorum temporali per restitutionem pœnitenti injunctam, et curare ne respub. aut ejus membra quorum stipendiis aluntur, damnum patiantur. Si ergo sint in causa suâ negligentiâ, quòd illud patiantur, obligantur ipsi ad illud reparandum et tenentur quasi de levi cùm habeant officium in propriam suam et fidelium utilitatem, modo supra exposito.

Cæteri verò confessores, hoc ipso quòd tale onus et officium suscipiunt et exercent gratis, videntur se obligare ex pacto ad id quoque faciendum, eâque lege jurisdictionem accipere, nempe ad officium judicis et medici spiritualis ritè et sine cujusquam injuriâ obeundum, eaque peragenda sine quibus pœnitens nequit salutem spiritualem obtinere, etiamsi tale impedimentum ex aliquo temporali proveniat. Unde si suâ latà

culpa sint causa cur pœnitens non restituat, tenentur ipsi per se loquendo restituere, maximè si sua sponte se huic ministerio ingerant.

Quæres insuper an famulus videns alterum conservum aliqua furari, teneatur ad restitutionem si non manifestet domino, quandò secretò monitus desistere noluit, aut quandò nulla est spes emendationis. Et quidem tunc ex charitate graviter obligari ad detegendum furem ei qui prodesse potest, vel tandem domino pandere, certum est; cùm lege charitatis teneatur potiùs damnum tertii innocentis, præsertim domini sui vita re, quàm damnum alterius nocentis. Difficultas solùm est utrùm ad id teneatur etiam ex justitiâ.-Resp. quòd si fur aliquis extraneus fuerit, tunc quilibet famulus, ad id tenetur ex justitià; nam ex officio famulatûs debet esse custos domûs, ne extranei illam aggrediantur. Si verò fur domesticus fuerit, ille solùm famulus aut famula tenetur ad hoc ex justitià, cui cura hujusmodi rerum fuit specialiter demandata, et ad custodiendum claves commissæ ; quia ex fidelitate et ex justitia bona ea domini conservare, atque illæsa custodire ab exteris et domesticis tenetur : cæteri verò famuli, tacendo et non impediendo videntur peccare solùm contra charitatem, non verò contra justitiam, dummodò aliter non cooperentur, aut eorum taciturnitas aliis occasionem furandi non præbeat. Plura circa istas novem personas vide tract. de Just.

§ 6. Quomodò et quo ordine novem isti cooperatores, unà cum executore damni, teneantur ad illud restituendum.

Teneri ad restituendum in solidum, est obligari in totum, seu ad integrum damnum reparandum : ita ut aliis deficientibus aut non solventibus, quilibet ex ipsis interim obligetur ad totius damni con.pensationem, salvo postea suo excursu ad suos complices, ut ipsi refundant de suo quod pro eorum parte solvit; quando scilicet plures homines, tanquàm concausa, communi conspiratione concurrunt simul ad idem damnum et efficaciter cooperantur, ac influunt in injustam acceptionem et damnificationem, prout jam dictum est de militibus in bello injusto civitatem hostium despoliantibus.

Hac igitur decem personarum genera tenentur hoc modo ad restituendum damnum proximo, si quod ex injusta actione consecutum fuerit: id est quilibet supradictorum hominum tenetur ad restitutionem in solidum, nempe ad reparandum totum damnum quod causavit, aut potiùs concausavit; quia fuit causa aut concausa totius actionis, quæ damnum intulit ; et cùm non sit potior ratio de uno quàm de alio, singuli ad restitutionem in integrum obligantur.

Quia tamen secundus lædens non tenetur restituere in solidum, nisi deficiente primo, vel non potente aut nolente restituere, aut aliis suas partes nolentibus aut non potentibus restituere læso; examinandum est quo ordine restituere teneantur. Ordinem quippe inter istas causas admittendum esse innuit D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 7, ad 2.

:

Dicendum inprimis, quòd quando actio injusta est lucrativa agentibus, seu aliquid positivè ablatum est, ut pecunia, vestis, etc., tunc primò et principaliter ad restitutionem obligatur qui rem injustè acceptam apud se habet; ad hoc enim tenetur et ratione rei acceptæ, et ratione acceptionis. Idem dicendum si eam hâc mala fide consumpsit aut alienavit cùm enim sciens et volens ex ea commodum præ aliis reportaverit, ante illos quoque contrahit obligationem restitutionis, qui si integram domino reddiderit prædam, tunc cæteri neque domino restituere, neque isti socio quidquam refundere tenentur : quia nec dominus, nec iste post restitutionem rei factam, minùs habent in bonis suis, quàm habere debeant. Dicendum secundò, quòd si actio non sit lucrosa, sed tantùm damni illativa, ut incendium domûs, segetumque, occisio, mutilatio, etc., primo loco tenetur restituere jubens, postea exequens : quia mandans censetur movens et causa principalis; exequens verò instrumentum liberum ab ipso motum actio autem principaliter procedit à motore, ipsique attribuitur. Jubente autem restituente, tunc aiii sunt à restitutione immunes: non enim tenentur ad hoc nisi in illius defectum et è contra si aliæ causæ secundariæ restituant, jubens illis refundere tenetur.

strumentum alterius, eique non subordinatur, nec in nomine illius agit; sed unaquæque per se in suo ordine cooperatur ad movendum aut juvandum, aut non impediendum malefactorem. Plura vide tract. de Just., disp. de Restit., q. 4, art. 1, et § Unico. Ibidem, q. 1, habes plures casus particulares concernentes personas obligatas ad restituendum. Nempe art. 5, an qui accipit mercedem ad faciendum vel omittendum id ad quod ex officio vel ex charitate solùm tenebatur, obligetur in conscientiâ ad illam restituendam ; et § primo quæritur an qui accipit pretium ad omittendum actum de se intrinsecè malum et injuriosum proximo, vel ad illum perpetrandum in gratiam et jussionem alterius, non possit illud retinere, sed etiam post patratum maleficium, illud restituere teneatur, non solùm lege positivâ, sed de jure naturali : et § 2 examinatur, an et quænam mulieres pretium prostitutionis à viris recipere aut retinere possint. Tandem, tract. de Just., q. 4, art. 1, examinatur, an qui injustè alium impedit ab officio, beneficio, aut bono ad quod habebat jus, teneatur damnum illatum reparare, et quomodò. Vide ibi.

Quando executor non fuit imperio superioris adductus nec coactus ad damnum inferendum, sed à seipso motus illud intulit, tunc censetur causa principalis, et ante omnes alias tenetur ad restitutionem : post illam autem factam, cæteræ causæ cum illo concurrentes sunt à restitutione immunes; quia quando ille qui est causa principalis damni restituit, cæteri, qui tantùm accessoriè ac in ejus defectum restituere tenebantur, tunc ab isto onere relevantur, nisi ipsum reduxerint et deduxerint ad hunc statum. Vide Cajetanum, 2-2, q. 62, art. 6, ad 2.

In cæteris verò causis, ordo inter illas observandus est quem ponit D. Thomas, nempe post jubentem et executorem sequi tertio loco consulentem, quarto consentientem, quinto receptantem, sexto non impedientem ita ut posterior possit expectare donec sciat an prior non possit aut nolit satisfacere, cùm non nisi in defectum illius restituere teneatur. Ubi tamen sunt plures causæ in eâdem specie et gradu: v. g., duo consulentes, duo executores, duo consentientes, etc., etiamsi non fuerint simul tempore in delicto, sed unus alteri accesserit, ut dùm successivè feruntur suffragia, tenentur restituere altero non expectato, cùm in his non sit ordo prioris et posterioris. Unâ tamen ex his causis secundariis restituente in solidum, aliæ tenentur illi refundere suas partes, si causæ principales non possint aut nolint totum eidem refundere.

Alii verò docent in his causis secundariis et minùs principalibus, nullum inter se servandum esse ordinem, sed omnes æquè primò et immediatè teneri in defectum causæ principalis: ita tamen ut juxta majorem vel minorem influxum ac proportionem concursûs, una ad plus, alia ad minus restituendum obligetur. Ratio est, quia una non concurrit tanquàm in

QUÆSTIO TERTIA.

DE PELSONIS QUIBUS RESTITUTIO FACIENDA EST,
ET QUO ORDINE.

Regulam generalem in hâc materiâ assignat D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 5, dicens quòd per restitutionem fit reductio ad æqualitatem justitia; commutativæ, quæ consistit in rerum adæquatione. Hujusmodi autem rerum adæquatio fieri non potest nisi ei qui minus habet quàm quod suum est, suppleatur quod deest. Ergo communiter illi facienda est restitutio rei, ad quem pertinet, seu qui minùs habet quàm debeat habere ad hanc suppletionem faciendam. Unde qui ab aliquo accepit rem alienam furto vel alio modo injustė occupatam ab ipso, non tenetur restituere illi à quo accepit, utpotè qui inde non minùs habet quàm quod suum est; sed debet facere quantùm potest ut reddatur domino; debet tamen illi qui rem alienam occupaverat, tunc per aliquam bonam viam significari, quòd talis non tenetur satisfacere pro tali re, ne remaneat in peccato; aut si fortè veniat ad pœnitentiam, bis restituere contingat. Hoc siquidem modo restituens, domini et latronis simul negotium utiliter gerit: salvis tamen iis quæ supra diximus, de possessore bonæ fidei qui emit rem furtivam à latrone, nempe posse eam ipsi reddere rescindendo contractum, ut pretium datum recuperet, seque indemnem servet.

Insuper applicandi hic veniunt duo tituli supra explicati è quibus tanquàm è radicibus oritur omnis obligatio restituendi. Si enim ex solà re alienâ acceptâ restitutio contingat, reddenda est regulariter domino rei appellatione autem domini hic intelligitur ille cui debetur, sive dominium perseveraverit apud eum, sive translatum fuerit, sive sit verus dominus, sive administrator, procurator, dispensator, custos, ut si in pignus, aut depositum, aut conductionem habeat,

omnis denique qui justo titulo est ejus possessor, aut jus habet ad illam, aut ejus possessionem, qualis est sartor respectu vestis conficiendae; si igitur res ab aliquo istorum ablata fuerit, qui illam habet eidem et non domino restituere debet, si citra injuriam illà non possit privari toto tempore concesso ad usum, vel assecurationem, etc. Secùs videtur dicendum, nihil ipsi intersit quod Domino reddatur.

si

Si autem restituto consurgat ex acceptione injustâ, discernendum est an acceptio illa fuerit ex datione prohibitâ; ita quod non solùm obligatus ad restituendum acceperit injuste, sed etiam ille qui donatione iniquà dedit, ipsaque datio fuit mala, ut cùm datur pecunia pro corrumpendo judice, vel pro ingressu monasterii vel pro quocumque spirituali. In ejusmodi enim dationibus prohibitis restitutio quidem facienda est, sed non illi qui malè dedit. Unde in simoniacis dationibus, restitutio facienda est ecclesiæ in cujus injuriam datum est, aut Christo hæredi universorum. Ita D. Thomas hîc, art. 5, ad 2.

Si verò sola intervenit acceptio injusta, ei qui ex câ damnificatus est, restitutio est facienda, simul concurrentibus his duabus circumstantiis : prima quòd iste verè incurrat damnum, secunda quòd ei proveniat ex hâc acceptione injustâ: aliàs non esset illi facienda restitutio ut patet cum quis furatus esset à mercatore aliquod pignus, tunc eaim licet damnum sit duorum, nempè domini pignoris, et mercatoris qui tenebat pignus, fur tamen tenetur restituere non domino, sed mercatori; quia actio furti damnificavit mercatorem, qui tenetur domino de pignore reddendo : ita quòd in hujusmodi restitutione, persona cui debet restitui, non ex dominio rei, sed ex damnificatione sibi allatà discernitur et definitur. Ratio est, quia ipsius interest saltem custodire, seu reddere illam domino, si non est sua. Verumtamen quando res sine scandalo potest publicè vel secretò reddi domino sine alterius injurià, damno vel periculo reali, potest in foro conscientia restitui domino, tanquàm exequendo jus naturæ, ut si restituenda sit ablata à fure, aut latrone, aut usurario, qui non creduntur unquàm restituturi, potest restitui vero domino cum illo grano salis, quòd provideatur ne iteratò contingat fieri restitutionem, si quandoque venerint injusti illi occupatores ad pœnitentiam. Hactenis Cajetanus in Summâ. Plura vide supra, q. 1, art. 1.

ARTICULUS PRIMUS.

An quando res creditur nociva domino vel alteri, sit ipsi reddenda, si tunc illam exigat.

Divus Thomas, 2-2, q. 62, art. 5, ad primam hanc regulam assignat, nempe quòd quandò res restituenda apparet esse graviter nociva ei cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei tunc restitui, quia restitutio ordinatur ad utilitatem ejus cui restituitur; omnia enim quæ possidentur, sub ratione utilis cadunt. Nec tamen debet ille qui detinet rem alienam sibi appropriare; sed vel reservare ut congruo tempore restituat, vel alibi tradere tutius conservandam. Cùm enim restitutio sit actus

virtutis, solùmmodò actu facienda est, conformiter ad rectam rationem, nempe ubi, quando, etc.; tunc autem in hujusmodi circumstantiis recta ratio dictat esse differendam, ad vitandum detrimentum domini rei vel alterius, ut de se patet: et in hàc dilatione dominus censetur irrationabiliter invitus, cùm cedat in ejus utilitatem. Vide D. Thomam, 2-2, q. 57, art. 2, ad 1.

Hanc tamen regulam limitat D. Thomas in 4 Sent., dist. 32, art. 2, q. 3, ad 3, dicens, quòd gladius reddendus esset furioso, quando majus periculum timetur in non reddendo. Ratio est quia iste non tenetur cum gravi proprio damno, impedire alterius nocumentum, si id ei ex officio non incumbat; sed potest cæteris paribus sibi potiùs præcavere quàm alteri: sicque tunc redditio illa gladii non censetur ipsi voluntaria, nec damnum alteri inde secutum illi est imputandum; maximè si ex dilatione reddendi gladium, nulla sit probabilis spes impediendi tale nocumentum, feceritque omnem mortalem diligentiam ad illud avertendum.

Quando dominus petit rem suam à depositario, ut alteri injuriam inferat, puta gladium ad occidendum aut in bonis fortunæ nocendum, depositarius si absque gravi incommodo tunc denegare p ssit, reddendo peccat contra charitatem, cùm non diligat proximum sicut seipsum, et etiam contra justitiam, cùm censeatur causa secundaria damni, eique cooperari; et tenctur ad restitutionem. Ex cap. fin. Si tuâ culpâ, tit. de injuriis et dam. dat.: præbet enim alteri instrumenta hic et nunc destinata ad nocendum proximo, absque legitima causà excusante, nempè vitatione proprii damni, cùm supponamus nullum inde grave ipsi imminere. Idem dicendum quando reddit gladium domino petenti ad seipsum occidendum.

Si autem rem domino reddat petenti in damnum spirituale alterius, v. g., pecunias suas depositas aut debitas exigenti ad sollicitandas et corrumpendas feminas, cùm tamen absque gravi suo incommodo posset earum redditionem differre, tunc censetur cooperari peccato scandali et peccare contra charitatem, ut enim dicitur Eccl. 17: Unicuique mandavit Dominus de proximo suo : atqui in hoc eventu iste potest absque detrimento próprio vitare scandalum et ruinam spiritualem proximi. Ergo tenetur vitare retinendo illas pecunias, si illà detentio sit profutura, et probabilis spes quòd tale malum impediet. Si verò petat instanter suas pecunias in proprium damnum spirituale duntaxat absque ullâ proximi injuriâ, v. g., ad se inebriandum, ad convivia cum carnibus in quadragesimå paranda, ad luxum ad ludos prohibitos exercendum, etc., an reddens peccet similiter contra charitatem, si absque suo incommodo possit differre solutionem, et hoc modo illius peccatum impedire, sub lite est.

Quidam enim negant, quia debitoris est solvere, nec illius interest examinare an creditor in pios aut malos usus pecumias suas sit consumpturus, quandò sine tertii injurià hoc facit: non enim est illius su

perior, ut suppono, nec habet jus ipsum destinendi ac impediendi ne peccet, si velit : adde quòd ferè semper debitores possent occasiones differendi solutionem afferre, verisimile putantes quòd pecuniis illis creditor sit abusurus in ruinam animæ suæ; quod contra justitiam et bonum publicum redundaret. Nec est eadem ratio de bono corporali ipsius creditoris, vel de bono spirituali et corporali proximi vitando. Duplex enim assignatur disparitas. Prima est, quia retentio debiti pro tunc est medium efficax et ex naturâ suâ ordinatum, ut tam creditor quàm proximus non incurrant illud damnum corporale item ut tertia persona non scandalizetur, nec ad peccatum pertrahatur: secùs verò ut creditor non incurrat damnum spirituale. Quantumvis enim tunc denegetur ei debitum, jam in corde suo fornicatus est ac interiùs peccavit ob pravum finem et voluntatem se inebriandi; et fortassè magis peccabit ex non redditione debiti propter majorem appetitum ex privatione, propter iracundias, injurias, blasphemias in quas prorumpet. Unde tunc medium ordinatum est monitio et correctio fraterna, quâ præmissâ à debitore, si creditor adhuc molestè persistat in petitione nolitque in dilationem consentire, poterit iste suas pecunias tutâ conscientià reddere.

Secunda ratio disparitatis est, quia homo non est dominus vitæ et bonorum corporis nec bonorum spiritualium alterius, benè tamen propriorum. Unde quando illa bona periclitantur, tenetur quisque ea tueri etiam repugnante domino. Atverò nemo potest cogendo impedire hominem ne peccet, quando vult peccare, nulla interveniente injurià tertiæ personæ, nisi fortè sit judex, aut prælatus. Sicut ex hoc quòd homo sit dominus propriorum bonorum temporalium, licitum est ipsi solvere pecunias debitas etiamsi petat ad eas dilapidandas et perdendas: secùs verò si petat ad damnum in temporalibus innocenti inferendum, eò quòd non sit illorum dominus. Cùm ergo sit dominus propriorum bonorum spiritualium, licitum erit solvere ipsi debitum, etiamsi illo sit abusurus ad peccandum; secùs dicendum si eo abuti velit ad inducendum alios ad peccatum, eò quòd istorum bonorum spiritualium non sit dominus. . .

Alii verò affirmant. Quia D. Thomas non distinxit de damno spirituali vel corporali, sed universaliter dixit, quòd quando restitutio apparet esse graviter nociva huic vel alteri, tunc non est facienda, sed differenda, quia restitutio ordinatur ad utilitatem ejus cui restituitur. In nostro autem casu, cederet in ejus in damnum spirituale, quod multò majus est quàm corporale. Ergo nequit absque peccato tunc fieri, et dominus in hoc est irrationabiliter invitus, cùm cjus negotium utiliter agatur. D. Thomas, 2-2, q. 57, art. 2, ad 1. Utraque sententia est probabilis, et potest iste debitor absque peccato huic reddere tunc suas pecunias, aut solutionem differre. Aliquis enim potest habere jus dupliciter ad aliquid petendum, uno modo absolutė secundùm rationem justitiæ materialiter sumptæ, et quantùm ad substantiam actus; alio modo in his circumstantiis et formaliter secundùm rationem

[ocr errors]

justitiæ requirentis circumstantias virtutis. Quando igitur creditor petit debitum suum, semper habet jus ad petendum priori modo, et debitor solvens facit opus justitiæ quantùm saltem ad substantiam actus, etiam si aliàs peccet: atverò quando creditor petit debitum in his circumstantiis et ad abutendum, debitor sufficienter excusatur ab obligatione tunc restituendi, ut probant rationes adductæ : non tamen propterea convincunt eum peccare quando præmissà correctione fraterna et tentatis aliis viis ad avertendum creditorem à malo usu, reddit ipsi debitum instanter petenti in suum duntaxat spirituale damnum, ut vult prima sententia, quæ proinde est probabilis et sequi potest. Unde relinquendum est prudentiæ debitoris quòd tunc reddat, aut differat solutionem, prout magis expedire judicaverit omnibus ritè pensatis. Porrò, quando diximus depositarium non teneri cum proprio gravi damno denegare rem depositam domino petenti ad se vel alium occidendum, sermo est tantùm de personâ privatâ. Si enim ex illà redditione salus person publica valdèque reipub. utilis periclitaretur, non foret licita, quia bonum commune particulari est præfercndum. Ex istis autem D. Thomæ regulis, facilè resolvi possunt omnes casus particulares in hâc materiâ occurrentes.

ARTICULUS II.

Cui facienda est restitutio, quando rei alienatio aut acceptio est illicita de se, aut prohibita?

Divus Thomas loc. cit.,art. 5, ad 2, duas conclusiones ponit. Prima est, quòd quando datio est illicita ab intrinseco, et contra legem, ut in datione simoniacâ pretii ex utrâque parte, ille qui dedit meretur amittere quod dedit; unde ipsi non debet fieri restitutio ; et quia ille etiam qui accepit, contra legem accepit, non debet sibi retinere, sed in pios usus convertere,

Secunda est, quòd quando ipsa datio non est illicita, sed fit propter rem illicitam, accipiens non tene. tur ad restituendum, nisi superfluè aliquid accipiat, ad fraudem vel dolum extorqueat: tunc enim danti tenetur illud superfluum restituerc. Exemplum ponit D. Thomas in pretio quod datur meretrici pro illicito usu corporis illius titulo de Condict. ob turpem causam L. idem, § 3. Has duas conclusiones per breves quæstiones ventilabimus; exactior enim illarum pertractatio habetur disp. de Restitut., quoad verò tractationem de simoniâ, ad alium locum remittimus.

:

--

Quæres primò, an qui ab alio accipit pretium ad faciendum aut omittendum id ad quod ex justitia obligatur, eidem in conscientià restituere teneatur. Respondent auctores communiter affirmative. Ratio est, quia cùm iste teneatur ex justitià id facere aut omittere, alter dare non debuit illi pretium : imò nec voluit nisi coactè et rationabiliter invitus, ac ad redimendam vexationem suam, cò quòd aliter facere nolebat quod debebat; sicut qui solvit usuras involuntariè ad habendum mutuum, quod aliter obtinere non posset. Unde non transfert dominium pretii in accipientem qui proinde tenetur in conscientiâ illud eidem

24

« VorigeDoorgaan »