Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

pontificem, episcopos et superiores; et tamen juxta principia et timorem aliorum, sub conditione tantùm forent honorandi ; quis enim scit si isti fuerint baptizati, et si ille qui eos baptizavit habuerit intentionem conferendi sacramentum Baptismi ? Similiter sub conditione confitendum esset proprio sacerdoti, et quilibet sacerdos deberet sub conditione absolvere, aliaque sacramenta conficere ob simile dubium; nempe si ipse est baptizatus et ritè ordinatus, hæc enim omnia dependent ex intentione ministri, sicut et consecratio hostiæ. Fatuum autem esset, nec auderent isti hanc conditionem foris exprimere. Ergo nulli periculo se exponit aliquis adorando absolufè, quoniam humano more certitudinem habet, et hæc sufficit homini. Hactenùs Cajetanus.

Imò quidam volunt tunc hujusmodi conditionem in adoratione Eucharistiæ, absque culpâ vel indecentià non posse apponi. Sicut enim valdè esset indecens dicere regi, de cujus legitimâ electione probabiliter non dubitatur: Veneror te, si rex es, ita et dicere Christo in nostro casu: Te adoro, si sub his speciebus verè existis.

§ 3. De superstitione divinativâ in communi. Divini juxta Isidorum, dicti sunt, quasi Deo pleni; divinitate enim se plenos simulant, et astutià quâdam fraudulentiæ hominibus futura conjectant. Unde divinatio prout hic à nobis sumitur, est inordinata affectatio participationis alicujus divini, seu usurpatio modo indebito prænuntiationis futurorum eventuum, quod est Dei proprium, juxta illud Isaiæ 41: Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. Ita D. Thomas, 2-2, q. 95, art. 1, ubi docet quòd futura dupliciter prænosci possunt, uno quidem modo in suis causis; alio modo in seipsis. Causæ autem futurorum tripliciter se habent. Quædam enim producunt ex necessitate et semper suos effectus; et hujusmodi affectus futuri per certitudinem præenosci et prænuntiari possunt ex consideratione suarum causarum, sicut astrologi prænuntiant eclypses futuras. Quædam verò causa producunt suos effectus non ex necessitate et semper, sed ut in pluribus, rarò tamen deficiunt; et per hujusmodi causas possunt prænosci effectus futuri, non quidem per certitudinem, sed per quamdam conjecturam, sicut astrologi per considerationem stellarum, quædam prænoscere et prænuntiare possunt de pluviis et siccitatibus; et medici, de sanitate vel morte. Et tunc non dicitur divinatio, quia non superant captum nostrum, et humanâ ratione prænosci possunt, ac dignosci utrùm bona vel mala sit conjectatio ex proportione rei cognoscendæ ad medium, per quod ejus cognitio procuratur, puta ex causâ. Item ex suo effectu ut ignis ex fumo. Item ex alio effectu qui procedit ab eâdem causâ, ut ex iride præcognoscitur serenitas, eò quòd illius arcûs et serenitatis sit eadem causa. Quoties igitur sapientûm judicio apparet aliquo ex his tribus modis unum ex alio præcognosci posse, conjectatio non fit indebito modo. Unde propter incertitudinem nostræ scientiæ, et elorgationem ac occultationem causarum respectu nostri,

multa oritur ambiguitas divinationis in his materialibus ideòque secundùm utriuscujusque naturam suspendendum est. aut ferendum judicium.

Quædam verò causæ sunt, quæ si secundùm se considerentur, se habent ad utrumlibet; quod præcipuè videtur de potentiis râtionalibus, quæ juxta philosophum, se habent ad opposita. Et tales effectus, aut etiam alii effectus qui ut in paucioribus, casu accidunt, ex causâ naturali per se consideratâ prænosci non possunt, cùm hæc non habeat inclinationem determinatam ad illos. Ideòque hujusmodi effectus prænosci non possunt, nisi in seipsis considerentur. Homines autem in seipsis hujusmodi effectus solùm considerare possunt dùm sunt præsentes, sicut cùm vident Petrum currere aut ambulare. Verùm considerare hujusmodi effectus in seipsis antequàm fiant, est Dei proprium, qui solus in suâ æternitate videt ea quæ futura sunt, quasi præsentia. Unde dicitur Isaiæ 41: Annuntiate quæ ventura sunt, etc.; si quis igitur hujusmodi futura prænuntiare ant præcognoscere quocumque modo præsumpserit, nisi Deo revelante, manifesté usurpat quod Dei est et ex hoc aliqui dicuntur divini. Idemque dicendum est de præsentibus et præteritis occultis, ut de cogitationibus et affectionibus cordium, de factis secretis hominum, etc., quæ tamen, si Deo revelante aliquis cognoscat, non propriè est divinatio; tunc enim non ipse divinat, seu quod divinum est, facit, sed magis quod divinum est, suscipit.

Unde restat quòd tunc solùm dicitur quis divinare, quando modo indebito sibi usurpat prænuntiationem futurorum eventuum aut cognitionem occultorum, nempe absque proportione rei cognoscendæ ad medium, per quod ejus cognitio procuretur, vel absque Dei revelatione. Tunc enim fit ope dæmonis; et in hoc consistit ratio formalis divination.is et superstitionis; intervenit enim tunc pactum cum dæmone initum, explicitum vel tacitum et implicitum. D. Thomas ibidem, art. 2 et 3. Tunc est pactum explicitum, quando quis dæmonem invocat, qui illi promittit se cognitionem futurorum et occultorum daturum quando tale signum apponet, talia verba pronuntiabit, aut aliud quidpiam faciet. Item dùm quis aliquid facit, quod scit ex diaboli virtute operari, ut faciunt incantatores; utrique enim expressè dæmonem invocant, verbo vel facto, et intervenit pactum factum, etsi non cum isto homine, benè tamen cum aliquo alio, quòd dæmon assistet illis operibus, vel ostendendo, vel agendo. Tacitum verò pactum, tacitaque invocatio tunc intervenit, quando aliquis talibus se implicat, ut meritò dignum sit dæmonem se illis operibus immiscere, quamvis id sit præter illius hominis intentionem. Ita Cajetanus, q. 95, art. 3. Ratio est quia seriò volens res aliquas divinare occultas per media vana nullam habentia connexionem naturalem cum illis nullamque vim indicandi, seriòque sperans se inde talem cognitionem consecuturum, quibus se dæmon libenter immiscere solet, tacitè dæmonem invocare intendit, quamvis contrarium exprimat et intendat, cùm illa protestatio sit contraria facto suo, et alio modo

quàm ope dæmonis nequeat has res futuras aut latentes cognoscere, dæmonesque soleant vanis inquisitionibus futurorum se ingerere, ut mentes hominum implicent vanitate, sicut docet D. Thomas, q. 25, art. 2. Porrò advertendum est, ex eodem D. Thomà 1 p., q. 57, art. 3, quòd licet dæmones non cognoscant certò futura contingentia libera, seu que dependent à nostro libero arbitrio, multò tamen subtiliùs futura et longè plura de rebus futuris aliisque occultis cognoscunt,quàm homines. Etq. 64, art. 1, ad 5, item in 2 sent., dist. 18, q. 2, et lib. 3 contra gentes cap. 54, id probat. 1° ex subtilitate naturæ eoruin; licet enim sint obtenebrati per privationem luminis gratiæ, sunt tamen lucidi lunine intellectualis naturæ per quod cognoscunt causas omnes, et earum virtutes, nostras affectiones, inclinationes, temperamenta, etc., interdùm et nostras cogitationes per actus exteriores, immutationem vultûs et per alia signa. 2° Probat D. Thomas, dæmones cognoscere virtutem aliquam per revelationem à sanctis angelis aut per Scripturas ex permissione divinâ. 3° Per experientiam longi temporis.

Divinatio hæc superstitiosa ex genere suo est illicita, omnique jure damnata, Numeror. 23, Levitici 19 et 20, Deuteron. 18, Isai. 8, Eccles. 34. Item lege canonicâ caus. 26, q. 5, ferè per totam. Et jure civili, c. de Maleficis, 1. nemo, et probat D. Thomas, q. 95, art. 2, ex eo quòd omnis divinatio ex operatione dæmonum proveniat, et ad superstitionem pertineat, non solùm cùm sacrificium dæmonibus offertur, quod fit per idololatriam, sed etiam cùm aliquis assumit auxilium dæmonium ad aliquid faciendum vel cognoscendum. Et art. 4, probat, quia est pactum et invocatio dæmonum. Unde Isai. 28, contra quosdam invehitur: ‹ Dixistis: Percus

est

simus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pa‹ ctum. Quod sanè est grave peccatum, et adhuc gravius esset, si sacrificium vel reverentia invocato dæmon exhiberetur. Hinc deducitur esse peccatum superstitionis, et etiam initæ societatis cum dæmone. Primum patet ex hoc quòd affectat usurpare aliquid de excellentià Dei, et de cultu ipsi debito, in hoc saltem quòd homo, relicto Deo, ad ipsum dæmonem recurrat, atque se subjiciat tanquàm indigens ejus auxilio; ratione enim hujus excellentiæ divinæ affectatæ à dæmone, profiteri se esse illi subjectum implorando ejus consilium vel auxilium, vitium superstitionis; constat autem quòd uti pacto cum dæmone, est profiteri se illo indigere, ac per hoc se ilti subjicere; omnis namque indigens quatenùs indigens, subjicitur illi cujus operâ indiget. Secundum verò, nempe societas cum dæmone, evidenter apparet ex ipsâ conventione et fædere inito cum ipso, proindeque cum proprio et Dei hoste, cum quo Deus perpetuas indixit inimicitias, Genes. 3, et cui in Baptismo renuntiavimus. Unde ista societas pertinet ad infidelitatem et apostasiam à Deo, ad crimen læsæ majestatis divinæ, ad proditionem, ad iniquitatein consummatam, perinde ac subditus qui deserens suum principem, ad partes inimicorum transit. Unde Paulus 1 ad Corinth. 10, ait: Nolo vos ‹ fiert socios dæmonum. › Tandem malitiam hujus divinationis deducit D. Thomas ex parte futuri eventûs:

dæmon enim qui intendit peròmonem hominum, ex hujusmodi suis responsis, etiamsi aliquando vera dicat, intendit homines assuefacere ad hoc quòd ei credatur; et sic intendit perducere ad aliquid quod sit saluti humanæ nocivum. Unde D. Athanasius exponens illud Lucæ 4: Increpavit illum, dicens. Obmutesce, ait: Quamvis vera fateatur dæmon, compescebat tamen Christus ejus sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget, ut nos etiam assuefaciat, ne curemus talibus, etsi vera loqui videatur : nefas enim est, ut cùm adsit nobis Scriptura divina, à diabolo instruamur. Vide D. August., lib. 2, de Doct. christ., cap. 22. Et licet quis ad dæmonem confugiat eumque invocet ad habendam cognitionem, quæ non est supra captum et virtutem naturalem hominis, quia tamen init societatem cum dæmone, ad ipsum contra Dei voluntatem confugit eique confidit, graviter peccat, et crimen superstitionis incurrit, quatenùs scilicet dæmon in hoc affectat usurpare aliquid de excellentia divina ac honore Deo debito, cui usurpationi iste, quantùm in se est, cooperatur, et colit dæmonem formaliter vel materialiter, à quo vult edoceri, et qui præstò est illis qui respiciunt ad vanitates et insanias falsas. Omnis itaque societas dæmonum et hominum tanquàm pestifera fugienda est, ait D. August., lib. 2, de Doctrinâ christianâ cap. 23, et Psalm. 30: Odisti omnes observantes vanitates supervacuè.

Expressum cum dæmone pactum haud rarò conjungitur cum hæresi, puta si paciscens abjiciat fidem christianam vel in totum vel in partem, si credat damonem mereri adorationem, posse vi propriâ facere vera miracula, aut futura contingentia à libertate humana pendentia certò cognoscere, etc.; quare confessarius debet examinare qualiter pactum cum dæmone iste inierit, ut intelligat num hæresis aliorumque peccatorum malitia, ut solet, superstitioni adjuncta sit.

Hinc superstitiosus et planè illicitus est usus vertendi cribrum farinarium ad detegendum furti auctoreni, cùm talis detectio posito illo signo vano, nullamque habente connexionem cum illà, nonnisi à dæmone expectari possit. Nec consentio illis qui volunt esse tantùm veniale talia media vana adhibere joci causâ, non ad acquirendam rerum futurarum vel occultarum cognitionem, sed ad videndum quid casu accidat, ex otiositate, vanitate et curiositate: isti enim curiosi sese exponunt periculo non levi faciendo opus cui ex pacto cum aliis inito, dæmon sese immiscere solet.

Nec refert quòd Cajetanus videns annulum, prolato certo Psalmorum versiculo, supra filum de se moveri, ipse versum postea protulerit, non tanquàm institutum ad movendum annulum, et protestatus fuerit se non illum dicere ad invocandum dæmonem, sed ad Deum laudandum; non refert, inquam, quia id non fecit vané et curiosè ut experiretur, sed potiùs ut superstitionem illam damnaret, ac convinceret ibi inesse pactum cum dæmone, ut ipsemet refert in Summà, v. Incantatio, additque tune annulum non fuisse mo

tum, ut hine cognoscant omnes, quòd tunc diabolus movet annulum, quando versus ille dicitur ei, ut ipse instituit: dicit autem tacitâ intentione, quicumque dicit etiam jocando illum ut habentem vim ad movendum annulum, quia vim illam non habet nisi ex pacto olim inito cum dæmone aliquo; et sic idem de similibus fac judicium. Hactenùs Cajetanus. Proindeque quicumque etiam vaně, joco et curiositate vertunt cribrum farinarium tanquàm usum aptum ad dignoscendum furem, ad experiendum et videndum quid casu accidat, non videntur à superstitione immunes.

Damnantur etiam qui ex lineis manuum aliarumve partium corporis dispositione certò affirmant futura contingentia sive libera, sive casualia, ut aliquem fore divitem, felicem aut miserum, etc. Licet enim ex ejusmodi signis aliqualiter possit conjici inclinatio et temperamentum hominis, ea tamen quæ ex causis contingentibus et liberis futura sunt, nedum certò prædici, sed et ullo modo inde conjici non possunt : unde graviter peccant interrogantes personas, quas vocant Ægyptiacas, seriò petentes ab eis prædictionem bonæ aut malæ fortunæ animo credendi firmiter earum dictis, vel cum aliorum scandalo: id enim esset à dæmone sperare notitiam futurorum contingentium; si verò id fiat ez joco et animo ridendi, etc., prout communiter fit, tunc erit solùm res vana et venialis. Ita Navarrus, cap. 11, num. 31; P. Navarra, lib. 2, cap. 2, dub. 7, num. 156; Bonacina circa i Decal. præcept., disp. 3, q. 5, punct. 3, prop. 2, num. 11.

Tandem quando aliquis ex hujusmodi signis et impressionibus, non conjecturalem tantùm, qualis fieri potest ex eâ re per quam cognitio quæritur, sed certò vel etiam probabiliùs et firmiùs quàm par est, vult cognoscere et absolutè futurum prænuntiare, indicit divinationem superstitiosam.

§4. De speciebus divinationis superstitiosa. Cognitio futurorum vel occultorum ope dæmonis, est ultimus finis, ex quo sumitur generalis ratio divinationis distinguuntur autem diversæ species, sacundùm propria objecta sive materias, prout scilicet in diversis rebus occultorum cognitio consideratur. Ita D. Thomas, q. 95, art. 3, ad 2. Et ibidem in corp. duas ponit generatim divinationis species, alteram quâ expressè dæmon invocatur, aliam quâ dæmon 'præter intentionem hominis se occultè ingerit ad prænuntiandum futura, in quâ tamen inest tacita illius Invocatio, quatenùs adhibentur media vana ad occultas res dignoscendas; et hanc duplicem constituit, unam quà ad præcognoscendum futura adhibetur sola consideratio dispositionis vel motûs alterius rei, alteram dùm facimus aliquid ad hoc ut nobis manifestetur aliquod occultum. Prima pertinet ad necromanticos, secunda ad augures, tertia ad sortes. Sub quâlibet autem istarum, multæ aliæ continentur. Nam ad primum caput, seu ad pactum expressum, plura reducit D. Thomas, dicens quòd dæmones expressè invocati, sotent futura prænuntiare multipliciter, quandoque qui

deni præstigiosis quibusdam apparitionibus se aspectui et auditui hominum ingerentes ad prænuntiandum futura. Et hæc species vocatur præstigium, eò quòd oculi hominum perstringuntur. bi Cajetanus notat hujusmodi dæmonum apparitiones quandoque exteriùs fieri, quandoque solùm interiùs; exteriùs quidem, objiciendo hominum sensibus vera corpora, vel occultè et celeriter aliunde asportata, vel à se conflata, applicando activa passivis. Quandoque exhibensɔ non verum corpus sed similitudinem tantùm corporis, ex naturalium tamen operatione consurgentem. Quandoque facit apparere aliqua quæ nec in veritate, nec in similitudine extra sunt, sed ex parte videntis causa est, dæmone commovente humores aut spiritus hominum, sicut accidit febricitantibus videre similitudines in parietibus, et aliis hujusmodi. Interius verò dæmon apparitiones causat, vel in alienatione à sensibus, sive per nimiam attentionem, ut accidit in superbis contemplativis, qui à dæmone illuduntur in variis imaginibus; sive per unctionem corpoream, ut accidit his qui ire se credunt vespere quintæ feriæ ad ludos Dianæ vel conventus diabolicos: sunt enim hæc in imaginatione, ut experientià compertum est. Sive quácumque aliâ causâ alienatio à sensibus contingat. Vel sine alienatione à sensibus operatur dæmon in homine, quemadmodùm ex infirmitate accidit phreneticis, qui vident et audiunt quæ non sunt. Facit autem dæmon hæc omnia intùs in sensibus commovendo humores, spiritus, componendoque diversimodè, ut ostendit D. Thomas q. 16 de Malo. Hactenùs Cajetanus.

Secundo loco ponit B. Thomas divinationem per somnia. Tertiò divinationem per mortuorum aliquorum apparitionem vel locutionem, et vocatur necromantia, quia quibusdam præcantationibus adhibito sanguine, videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Quartò dæmones quandoque futura prænuntiant, per homines vivos, sicut in arreptitiis patet, et hæc est divinatio per Pythones. Quintò quandoque futura prænuntiant per aliquas figuras vel signa, quæ in rebus inanimatis apparent, quæ quidem. si appareant in aliquo corpore terrestri, puta in ligno vel ferro, vel lapide polito, vocatur geomantia. Si autem in aquâ, vocatur hydromantia; si autem in aere, dicitur aeromantia; si verò in igne, pyromantia. Si tandem in visceribus animalium immolatorum in aris demonum, appellatur aruspicium.

Ad secundum caput, in quo est tantùm tacita darmonis invocatio, divinatio fit per solam considerationem dispositionis, vel motùs alicujus rei quæ tamen dispositio nullam habet sufficientem virtutem ad res illas indicandas, D. Thomas reducit, primò, astrologiam judiciariam, seu genethliacam, propter natalium considerationem dierum, quando scilicet ex situ et motu siderum inquiruntur natalia hominum, et eventus contingentes futuri prænuntiantur. Secundò augurium, quandò scilicet per garritum avium, seu voces et motus quorumcumque animalium, sive per sternutationes hominum, vel membrorum saltem, quæritur cognitio occultorum. Id enim generaliter pertinet ad augurium, quod dicitur à garritu avium, sicut auspi

cium ab earum volatu. Quorum primum pertinet ad aures, secundum verò ad oculos et inspectionem. Tertiò omen, quando scilicet consideratio fit circa verba hominum casu absque intentione dicta, que quis retorquet ad futurum, quod vult prænoscere. Quartò, chiromantiam, quando scilicet ex figuris et lineamentis manûs inquiritur futurorum cognitio. Quintò, spatulomantiam, quando divinatio sumitur ex quibusdam signis in spatula alicujus animalis appa. rentibus. Hæc D. Thomas. Quidam addunt metoposcopiam, quando ex signis, lineamentis et motu frontis futurorum cognitio quæritur; physiognomiam quando signa vultus et totius corporis humani eo fine inspiciuntur; onirocriticam, quæ ex somniis occulta perquirit.

Denique ad tertium caput divinationum, in quo est tacita dæmonis invocatio, dùm scilicet aliquid fit ut manifestetur occultum, D. Thomas reducit divinationem, quæ fit ex consideratione eorum quæ eveniunt, ex quibusdam quæ ab hominibus seriò fiunt ad aliquid occultum inquirendum, sive per protractionem punctorum, quod pertinet ad artem geomantiæ, sive per considerationem figurarum, quæ proveniunt ex plumbo liquefacto in aquam projecto, sive ex quibusdam schedulis scriptis, vel non scriptis in occulto repositis, dùm consideratur quis quam accipiat, vel etiam ex festucis inæqualibus propositis, quis majorem vel minorem accipiat, vel taxillorum projectione, quis plura puncta projiciat, vel etiam dùm consideratur quid aperienti librum occurrat; quæ omnia sortium nomen habent. Hactenùs D. Thomas.

Regula generalis est ea quam tradit D. Thomas art. 1, 2 et 5, nempè quòd divinationi, quæ ex opinione falså vel vanâ procedit, ingerit se operatio dæmonis, ut animos hominum implicet vanitati aut falsitati. Vaná autem vel falsâ opinione utitur quisquis ex consideratione hujusmodi signorum, futura et occulta prænoscere tentat, quæ per ea certò præcognosci non possunt, seu quæ virtutem non habent de se illa manifestandi. Ratio est quia iste non quærit hæc scire viâ inventionis, cùm superent humanam cognitionem, et aliunde sint improportionata et inepta media quæ adhibet. Quærit ergo scire per viam disciplinæ ab aliquo magistro, sed non à Deo, nec per se, nec per angelos instruente et revelante, utpote qui his vanis non intendit. Nec ab alio homine, cùm illa notitia naturalem ejus captum superet. Ergo à dæmone. Quòd si doctrina illa per modum alicujus artis in quibusdam libris tradita inveniatur, censenda est à demone per aliquem ministrum illius exarata, cum quo pactum jam iniit. Secùs dicendum, si ista futurorum præcognitio, naturaliter et modo humano haberi possit, per aliqua signa ex jam relatis, ut apparet in animalibus quæ, cùm propter cœlorum influxum aliquâ ratione moveantur, effectum naturalem demonstrant. D. Thomas autem art. 5, in corpore, docet quòd hæc signa corporalia naturalia tribus modis contingunt : primò, ut sint non solùin signa, sed causæ significantes, ut astra; secundò, ut sint effectus significantes

TH. XIV.

causam, sicut fumus significat ignem; tertiò, ut sint effectus multi unius et ejusdem cause, et tunc unus effectus potest esse signum alterius, quatenùs designando causam à quâ ambo procedunt, per consequens illum significat; sicut iris quandoque significat serenitatem, in quantum serenitatis est etiam causa. Quoties igitur sapientûm judicio aliquo ex his tribus modis apparet unum ex alio cognosci posse, non est absolutė damnanda conjectatio, proindeque juxta connexionem et proportionem rei cognoscendæ ad medium, per quod ejus cognitio habetur, mediata est.

Ad hanc igitur regulam generalem semper recurrendum est quoties dubium est, an prænuntiatio fulurorum ex his speciebus divinatio, nisi sit illicita et superstitiosa.

Notat autem Cajetanus in Summâ, v. DivinatIO, usurpationem indebitam futurorum eventuum, vel prætcritorum aut præsentium occultorum, esse quidem ex genere suo peccatum mortale, in quantum dæmoniaco innititur auxilio. Posse tamen aliquando esse tantùm veniale propter imperfectionem actûs, vel quia actus dæmoniacus non est secundùm se, nec ex intentione tacitâ vel expressâ exercentis illum, ut contingit in multis vanis, puta libro fortunæ, etc.; vel quia non putatur actus dæmoniacus, ut contingit in multis in quibus sola vanitatis deformitas apparet, ut in operatione librorum, et similibus, quæ ex fortunâ seu casu creduntur procedere. Pro generali siquidem regulâ habendum est, quod ubi nulla intervenit dæmonis invocatio, nec explicita, nec tacita, et non adest mala Intentio, peccatum mortale non incurritur. Tacita autem dæmonis invocatio tunc excluditur, quando nullâ re aut verbo quis utitur, ut institutâ ab aliquâ secretâ causâ : quod tunc fieret, quando quis uteretur aliquâ re aut verbo, quasi habente virtutem ad aliquem effectum, ad quem constat nec naturalem nec divinam habere virtutem; tunc enim tacitè consentit in dæmoniacum auxilium, quia ad virtutem illius tacitè recurrit, dùm sic utitur re aut verbo illo.

Ibi tacitè intervenit dæmonis invocatio; si cognita, aut credita, aut dubia est, peccatum mortale commillitur; si ignota est, et si adesse crederetur, id omninò non fieret, pactoque renuntiatur, non est peccatum mortale, quia propriè loquendo iste non invocat dæmonem etiam tacitè: quod si id contingeret, foret merè per accidens, materialiter et involuntariè; idque non facit hominem socium dæmoniorum. Hactenùs Cajetanus.

Verùm, quia, ut ait D. Thomas, Dæmones ingerunt se vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum implicent vanitate et falsitate, vanaque inquisitio sit, tentare futurum præcognoscere, unde prænosci non potest, ab his vanis abstinendum timendumque censeo, ut clariùs apparebit istas species divinationis sigillatim cum D. Thomá explicando.

§ 5. Utrùm divinatio quæ fit per astra, sit licita. De hâc tractat D. Thomas q. 95, art. 5, et incipit à regulâ generali à nobis jam statutâ, nempe quòd vanȧ aut falsa opinione quis utitur, si ex consideratione stellarum futura prænoscere velit, quæ per ea cognosci non possunt; proindeque considerandum est,

3

quid per cœlestium corporum inspectionem de futuris præcognosci possit. Et inprimis certum est eclipses, siccitates, pluvias, fertilitates, sterilitates, sanitates, infirmitates, aliosque corporales effectus, qui ex cœlestibus corporibus causantur, posse ex eorum consideratione inquiri et præcognosci, quoniam effectus quæruntur et reducuntur in suas causas naturales, et naturalis scientiæ opiniones ac conjecturæ non sunt prohibitæ, sed à Deo nobis in perfectionem intellectus c: adminiculum datæ. Hinc astrologia naturalis non est prohibita.

An autem sit licita, etiam quando ex astrorum 2spectu, situ et inflexu in puncto nativitatis alicujus, conjectat illius temperamentum, habituales propensiones et inclinationes naturales, videtur quòd sit, quia ex causis naturalibus conjicere possumus naturales ipsarum effectus habituales autem hominum inclinationes, prout à corpore pendent, quodammodò proveniunt ab astris, quatenùs influunt in corpora, consequenter concurrunt ad propensionem habitualem hominis, unà cum naturali corporis dispositione. Ergo, etc.

Notat tamen Cajetanus, quòd licet quandoque veritas aliqua ex istis habeatur, tamen adeò debilis est ratio conjecturæ, ut vix conjectura sit. Idque propter humanam ignorantiam causarum cœlestium et proximarum ; totum enim quod cognoscimus in hujusmodi, non meretur dici pars minima eorum quæ ignoramus de eodem effectu quoniam astra sunt nobis ignota, quomodò se habeant ad invicem et ad nos, vixque potest sine errore notari situs astrorum existens in puncto nativitatis, eò quòd rapidissimus cœli motus efficiat ut constellatio priùs prætereat, quàm tunc ab astrologis notari valeat. Taceo de calculo motuum, quoniam impossibile videtur habere instrumenta quibus ad amussim sciant ortum et occasum, novumque stellati cœli situm ad quem planetæ relati, qualitatem induunt et mutant. Tandem quia ad hoc conjectandum, punctum animationis et conceptionis fœtus in utero materno potiùs spectandum foret; cùm enim influxus et vis astrorum profunda terræ penetret, quantò magis uterum maternum! magisque foetus tenerrimus illum influxum percipiet! Illud autem momentum et instans conceptionis est scitu impossibile.

Si quis autem ex consideratione stellarum vellet præcognoscere futuros casuales vel fortuitos eventus aut futura contingentia ex libero hominum arbitrio dependentia per certitudinem, incideret in inquisitionem vanam, falsam et divinationem superstitiosam, inquit D. Thomas, quia ex stellis non accipitur præcognitio futurorum, nisi sicut ex causis præcognoscuntur effectus. Duplices autem effectus subtrahuntur causalitati cœlestium corporum.

Primò quidem omnes effectus per accidens contingentes, sive in rebus humanis, sive in rebus naturalibus, quia ut probatur in Metaph. lib. 8, ens per accidens non habet causam et præcipuè naturalem cujusmodi est virtus cœlestium corporum : nam quod per accidens fit, neque est ens propriè, neque est unum : sicut quòd

lapide cadente fiat motus terræ, vel quod homio fodiente sepulcrum, inveniatur thesaurus, etc. Hæc enim et hujusmodi non sunt simpliciter unum, sed simpliciter multa: operatio autem naturæ semper determinatur ad unum aliquid, sicut procedit ab uno principio, quod est forma rei naturalis. Ubi D. Thomas non negat quòd ens per accidens divisim sumptum et secundùm suas partes non possit habere per se suas causas: nam quòd hic sit locus thesauri, est ab aliquo ibi reponente; et similiter quòd hic sit locus sepulcri est ab aliquo alio. Item quòd bos, v. g., deambulet horâ tertiâ, habet causam naturalem; similiter quòd câdem horâ tonitruum fiat, habet causam naturalem. Sed hoc totum simul, nempe quòd tempus ambulationis et tempus tonitrui sit unum et idem, nullam vult D. Thomas habere unam causam naturalem, ob rationem allatam, proindeque ex consideratione siderum non posse certò cognosci.

Secundò subtrahuntur causalitati cœlestium corporum actus liberi arbitrii, eò quòd corpora cœlestia directè imprimere nequeant suos influxus in intellectum et voluntatem, quæ non sunt corpus, nec actus organi corporei; id enim esset ponere intellectum non differre à sensu : unde corpora coelestia non possunt esse per se causa operationum liberi arbitrii, quòd est facultas voluntatis et rationis, sed solùm possunt ad hoc dispositivè inclinare, in quantum aliquid influunt et imprimunt in corpus humanum, et per consequens in vires sensitivas, quæ sunt actus corporalium organorum, quæ inclinant ad humanos actus; quia tamen vires sensitivæ obediunt rationi, nulla necessitas ex hoc, libero arbitrio imponitur; sed contra inclinationem corporum cœlestium, homo potest per rationem operari. Inquirere igitur per certitudinem ex sideribus cognitionem futurorum contingentium est vanum, superstitiosum, diabolicum, et ab Ecclesià damnatum, quia futura contingentia non de necessitate causantur à cœelo; sicque divinatio illa non fundatur in astris tanquàm in causis actuum humanorum; aliàs tolleretur nostra libertas, omniaque fato et fatali necessitate contingerent; cùm astra naturaliter et necessario quantùm possunt influant, sicque necessitate determinarent nostram voluntatem ad unum. Nec potest illa divinatio fundari in astris tanquàm in signis naturalibus, cùm nec sint causæ actuum nostrorum liberorum, nec effectus corum, nec cum illis habeant causam communem, in cujus influxu connectantur; unde non nisi ope dæmonis, et ex pacto saltem tacito haberi solùm potest per viam disciplinæ.

Hinc rectè damnatur astrologia judiciaria, per quam ex aspectu cœlorum eventus liberos futuros, præterita et præsentia prorsùs occulta, quis vult divinare, v. g., conditionem vitæ, statum, inimicitias, matrimonium cum tali personâ, tali tempore incundum; occisionem, naufragium, incendium, etc., caus. 26, q. 3, cap. Igitur, q. 2, cap. Sed et illud, cap. Illud, q. 5, can. Non licet. Et Sixtus papa V, in suå Bullà 17, quae incipit : Coli et terræ Creator, Cod. de Maleficis et Mathematicis, 1. 2, 1. 5, et 1.7, et Cod. de

« VorigeDoorgaan »