Pagina-afbeeldingen
PDF

uum, ut hinc cognoscant omnes, quòd tunc diabolus moret annulum, quando versus ille dicitur ei, ut ipse instituit : dicit autem tacitâ intentione, quicumque dicit etiam jocando illum ut habentem vim ad movendum annulum, quia vim illam non habet nisi eae pacto olim inito cum daemone aliquo; et sic idem de simlibus fac judicium. Hactenùs Cajetamus. Proindeque quicumque etiam vanè, joco et curiositate vertunt cribrum farinariiim tanquàm usum aptum ad dignoscendum furem, ad experiendum et videndum quid casu accidat, non videntur à superstitione immunes. Damnantur etiam qui ex lineis manuum aliarumve partium corporis dispositione certò affirmant futura contingentia sive libera, sive casualia, ut aliquem fore divitem, felicem aut miserum, etc. Licet enim ex ejusmodi signis aliqualiter possit conjici inclinatio et temperamentum hominis, ea tamen quæ ex causis contingentibus et liberis futura sunt, nedùm certò prædici, sed et ullo modo inde conjici non possunt : unde graviter peccant interrogantes personas, quas vocant Ægyptiacas, seriò petentes ab eis prædictionem bonæ aut malæ fortunæ animo credendi firmiter earum dictis, vel cum aliorum scandalo : id enim csset à dæmone sperare notitiam futurorum contingentium; si verò id fiat ex joco et animo ridendi, etc., prout communiter fit, tunc erit solùm res vana et venialis. Ita Navarrus, cap. 11, num. 31; P. Navarra, lib. 2, cap. 2, dub. 7, num. 156; Bonacina circa ! Decal. præcept., disp. 5, q. 5, punct. 5, prop. S, num. 11. Taudem quando aliquis ex hujusmodi signis et impressionibus, non conjecturalem tantùra, qualis fieri potest ex eâ re per quam cognitio quæritur, sed certò vel etiam probabiliùs et firmiùs quàm par est, vult cognoscere et absolutè futurum praenuntiare, indicit divinationem superstitiosam.

§ 4. De speciebus divinationis superstitiosæ.

Cognitio futurorum vel occultorum ope dæmonis, est ultimus finis, ex quo sumitur generalis ratio divinationis : distinguuntur autem diversæ species, secundùm propria objecta sive materias, prout scilicet in diversis rebus ocoullorum cognitio consideratur. Ita D. Thomas, q. 95, art. 3, ad 2. Et ibidem in corp. duas ponit generatim divinationis species, alteram quâ expressè dæmon invocatur, aliam quà dæmon 'præter intentionem hominis se occultè ingerit ad prænuntiandum futura, in quâ tamen inest tacita illius invocatio, quatenùs adhibentur media vana ad occultas res dignoscendas; et hanc duplicem constituit, unam quà ad præcognoscendum futura adhibetur sola consideratio dispositionis vel motùs alterius rei, alteram dùm facimus aliquid ad hoc ut nobis manifestetur aliquod occultum. Prima pertinet ad necromanticos, secunda ad augures, tertia ad sortes. Sub quâlibct autenm istarum, multæ aliæ continentur. Nam ad primum caput, seu ad pactum expressum, plura reducit D. 'fiioimas, dicens quòd dæmones expressè invocati, solent ftitura prænuntiare multipliciter, quandoque qui

dem praestigiosis quibusdam apparitionibus seaspectui et auditui hominum ingerentes ad praenuntiandum futura. Et hæc species vocatur praestigium, eò quòd oculi hominum perstringuntur. 1 ibi Cajetanus notat hujusmodi dæmonum apparitiones quandoque erteriùs fieri, quandoque solum interius; exterius quidem, objiciendo hominum sensibus vera corpora, vel occultè et celeriter aliunde asportata, vel à se conflata, applicando activa passivis. Quandoque exhibema? non terum corpus scd similitudinem tantum corporis, ev naturalium tamcn operatione consurgentem. Quandoque facit apparere aliqua quæ nec in veritate, nec in similiuudine extra sunt, sed ex parte ridentis causa est, dæmone commorente humores aut spiritus hominum, sicut accidit febricitantibus videre similitudines in parietibus, et aliis hujusmodi. Interius verò dæmon apparitiones causat, vel in alienatione à sensibus, sive per nimiam attentionem, ut accidit in superbis contemplativis, qui à dæmone illuduntur in tariis imaginibus; sive per unctionem corpoream, ut accidit his qui ire se credunt vespere quintæ feriæ ad ludos Dianae vel contentus diabolicos : sunt enim hæc in imaginatione, ut experientiâ compertum est. Sive quácumque aliâ causâ alienatio à sensibus contingat. Vel sine alienatione à sensibus operatur dæmon in homine, quemadmodùm ex infirmitate accidit phreneticis, qui vident et audiunt quæ non sunt. Facit autem daemon. hæc omnia intùs in sensibus commovendo humores, spiritus, componendoque diversimodè, ut ostendit D. Thomas q. 16 de Malo. Ilactenùs Cajetanus. Secundo loco ponit B. Thomas divinationem per somnia. Tertiò divinationem per mortuorum aliquorum apparitionem vel locutionem, et vocatur necromantia, quia quibusdam præcantationibus adhibito sanguine, videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Quartò dæmones quandoque futura prænuntiant, per homines vivos, sicut in arreptitiis patet, ei hæc est divinatio per Pythones. Quintò quandoque futura prænuntiant per aliquas figuras vel signa, quæ in rebus inanimatis apparent, quæ quidem si appareant in aliquo corpore terresuri, puta in ligno vel ferro, vel lapide polito, vocatur geomantia. Si autem in aquâ, vocatur hydromantia; si autem in aere, dicitur aeromantia; si verò in igne, pyromantia. Si tandem in visceribus animalium immolalorum in aris d;emonum, appellatur aruspicium. Ad secundum caput, in quo est tantùm tacita divmonis invocatio, divinatio fit per solam considerationem dispositionis, vel motùs alicujus rei quæ tamen dispositio mullam habet sufficientem virtutem ad r, s illas indicandas, D. Thomas reducit, primò, astrologiam judiciariam, seu genethliacam, propter natalium considerationem dierum, quando scilicet ex situ et motu siderum inquiruntur natalia hominum, et eventiis contingentes futuri prænuntiantur. Sccundò augmrium, quandò scilicet per garritum avium, seu voces et motus quorumcumque animalium, sive per sternutationes hominum, vel membrorum saltem, quæritur cognitio occultorum. Id enim generaliter pertinet ad augurium, quod dicitur à garritu avium, sicut auspi

[ocr errors]

cium ab earum volatu. Quorum primum pertinet ad aures, secundum verò ad oculos et inspectionem. Tertiò omen, quando scilicet consideratio fit circa verba hominum casu absque intentione dicta, quæ quis retorquet ad futurum, quod vult prænoscere. Quartò, chiromantiam, quando scilicet ex figuris et lineamentis manûs inqu:iritur futurorum cognitio. Quintò, spatulomantiam, quando divinatio sumitur ex quibusdam signis in spatulâ alicujus animalis apparentibus. Hæc D. Thomas. Quidam addunt metoposcopiam, quando ex signis, lineamentis et motu frontis futurorum cognitio quæritur; physiognomiam quando signa vultùs et totius corporis humani eo fine inspiciuntur; onirocriticam, quæ ex somniis occulta perquirit. Denique ad tertium caput divinationum, in quo est tacita dæmonis invocatio, dùm scilicet aliquid fit ut manifestetur occultum, D. Thomas reducit divinationem, quæ fit ex consideratione eorum quæ eveniunt, ex quibusdam quae ab hominibus seriò fiunt ad aliquid occultum inquirendum, sive per protractionem punctorum, quod pertinet ad artem geomantiæ, sive per considerationem figurarum, quæ proveniunt ex plumbo liquefacto in aquam projecto, sive ex quibusdam schedulis scriptis, vel non scriptis in occulto repositis, dùm consideratur quis quam accipiat, vel etiam ex festucis inæqualibus propositis, quis majorem vel minorem accipiat, vel taxillorum projectione, quis plura puncta projiciat, vel etiam dùm consideratur quid aperienti librum occurrat; quæ omnia sortium nomen labemt. Hactenùs D. Thomas. Regula generalis est ea quam tradit D. Thomas art. 1, 2 et 5, nempè quòd divinationi, quæ ex opinione falsâ vel vanâ procedit, ingerit se operatio dæmonis, ut animos hominum inplicet vanitati aut falsitati. Wanà autem vel falsâ opinione utitur quisquis ex consideratione hujusmodi signorum, fulura et occulta praenoscere tentat, quæ per ea certò præcognosci non possunt, seu quæ virtutem non habent de se illa manifestandi. Ratio est quia iste non quaerit hæc scire viâ inventionis, cùm superent humanam cognitionem, et aliunde sint improportionata et inepta mediâ quæ adhibet. Quærit ergo scire per viam disciplinae ab aliquo magistro, sed non à Deo, nec per se, nec per angelos instruente et revelante, utpote qui his vanis non intendit. Nec ab alio homine, cùm illa notitia naturalem ejus captum superet. Ergo à dæmone. Quòd si doctrina illa per modum alicujus artis in quibusdam libris tradita inveniatur, censenda est à dæmone per aliquem ministrum illius exarata, cum quo pactum jam iniit. Secùs dicendum, si ista futurorum præcognitio, naturaliter et modo humano haberi possit, per aliqua signa ex jam relatis, ut apparet in auimalibus quæ, cùm propter coelorum influxum aliquâ ratione moveantur, effectum maluralem demonstrant. D. Thomas autem art. 5, in corpore, docet quòd hæc signa corporalia naturalia tribus modis contingunt : primò, ut sint non solùm signa, sed causæ significanves, ut astra; secundò, ut sint effectus significantes th. xiv.

causam, sicut fumus significat ignem; tertiò, ut sint effectus multi unius et ejusdem causæ, et tunc unus effectus potest esse signum alterius, quatenùs ùesignando causam à quâ ambo procedunt, per consequens illum significat; sicut iris quandoque significat sereuitatem, in quantum serenitatis est etiam causa. Quoties igitur sapientùm judicio aliquo ex his tribus modis apparet unum ex alio cognosci posse, non est absolutè damnanda conjectatio, proindeque juxta connexionem et proportionem rei cognoscéndæ ad medium, per quod ejus cognitio habetur, mediata est. Ad hanc igitur regulam generalem semper recurrendum est quoties dubium est, an prænuntiatio futurorum ex his speciebus divinatio, nisi sit illicita et superstitiosa. Notat autem Cajetanus in Summà, v. DiviNAtio, usurpationem indebitam futurorum eventuum, vel prætcritorum aut praesentium occultorum, esse quidem cae genere suo peccatum mortale, in quantum dæmoniaco innititur auxilio. Posse tamen aliquando esse tantùm ventale propter imperfectionem actùs, vel quia nctus dæmoniacus non est secundium se, nec ex intentione tacitâ vel expressâ exercentis illum, ut contingit in multis vanis, puta libro fortunæ, etc.; vel quia non putatur actus dæmoniacus, ut contingit in multis in quibus sola vanitatis deformitas apparet, ut in operatione librorum, et similibus, quæ ex fortunâ seu casu creduntur procedere. Pro generali siquidem regulâ habendum est, quod ubi nulla intervenit dæmonis invocatio, nec explicita, nec tacita, et non adest mala intentio, peccatum mortale non incurritur. Tacita autem dæmonis invocatio tunc excluditur, quando nullâ re aut verbo quis utitur, ut institutâ ab aliquâ secretâ causâ : quod tunc fieret, quando quis uteretur aliquâ re aut verbo, quasi habente virtutem ad aliquem effectum, ad quem constat nec naturalem nec divimam habere virtutem ; tunc enim tacitè consentit in dæmoniacum auxilium, quia ad virtutemn illius tacit? recurrit, dùm sic utitur re aut verbo illo. Ibi tacitè intervenit dæmonis invocatio; si cognita, aut credita, aut dubia est, peccatum mortale committitur; si ignota est, et si adesse crederetur, id omninò non fieret, pactoque renuntiatur, non est peccatum mortale, quia propriè loquendo iste non invocat daemonem etiam tacitè : quod si id contingeret, foret merè per accidens, muaterialiter et involuntariè; idque non facit hominem socium dæmoniorum. Hactenùs Cajetanus. Verùm, quia, ut ait D. Thomas, Dæmones ingerunt se vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum implicent vanitate et falsitate, vanaque inquisitio sit, tentare futurum praecognoscere, unde prænosci non potest, ab his vanis abstinendum timendumque censeo, ut clariùs apparebit istas specics divinationis sigillatim cum D. Thomâ explicando. § 5. Utrùm divinatio quæ fit per astra, sit licita. De hâc tractat D. Thomas q. 95, art. 5, et incipit à regulà generali à nobis jam statutà, nempe quòd vanâ aut falsâ opinione quis utitur, si ex consideratione stellarum futura prænoscere velit, quæ per ea cognosci non possunt; proindeque consideraudum est, 3

quid per cœlestium corporum inspectionem de futuris praecognosci possit. Et inprimis certum est eclipses, siccitates, pluvias, fertilitates, sterilitates, sanitates, infirmitales, aliosque corporales effectus, qui ex coelestibus corporibus causantur, posse ex eorum consideratione inquiri et præcognosci, quoniam effectus quæruntur et reducuntur in suas causas naturales, et naturalis scientiæ opiniones ac conjecturæ non sunt prohibitæ, sed à Deo nobis in perfectionem intellectùs ct adminiculum datæ. Hinc astrologia naturalis non est prohibita. An autem siu licita, etiam quando ex astrorum zspectu, situ et inflexu in puncto nativitatis alicujus, conjectat illius temperamentum, habituales propensiones et inclinationes naturales, videtur quòd sit, quia ex causis naturalibus conjicere possumus naturales ipsarum eflectus : habituales autem hominum inclinationes. prout à corpore pendent, quodammodò proveniunt ab astris, quatenùs influunt in corpora, et consequenter concurrunt ad propensionem habitualem lnominis, unà cum naturali corporis dispositione. Ergo, etc. Notat tamen Cajetanus, quòd licet quandoque veritas aliqua ex istis habeatur, tamen adeò debilis est ratio conjecturæ, ut vix conjectura sit. Idquc propter humanam ignorantiam causarum cœlestium et proximarum ; totum enim quod cognoscimus in hujusmodi, non meretur dici pars minima eorum quæ ignoramus de eodem effectu : quoniam astra sunt nobis ignota, quomodò se habeant ad invicem et ad nos, vixque potest sine errore notari situs astrorum existens in puncto nativitatis, eò quòd rapidissimus cœli motus efficiat ut constellatio priùs prætereat, quàm tunc ab astrologis notari valeat. Taceo de calculo motunm, quoniam impossibile videtur habere instrumenta quibus ad amussim sciant ortum et occasum, novumque stellati cœli situm ad quem planetæ relati, qualitatem induunt et mutant. Tandem quia ad hoc conjectandum, punctum animationis et conceptionis foetùs in utero materno potiùs spectandum foret; cùm enim influxus et vis astrorum profunda terræ penetret, quantò magis uterum materi:um ! niagisque foetus tenerrimus illum influxum percipiet! Illud autem momentum et instans conceptionis est scitu impossibile. Si quis autem ex consideratione stellarum vellet praecognoscere futuros casuales vel fortuitos eventus aut futura contingentia ex libero hominum arbitrio dependentia per certitudinem, incideret in inquisitionem vanam, falsam et divinationem superstitiosam, inquit D. Thomas, quia ex stellis non accipitur præcognitio futurorum, nisi sicut ex causis præcognoscuntur effectus. Duplices autem effectus subtrahuntur causalitati coelestium corporum. Primò quidem omnes effectus per accidens contingentes, sive in rebus humanis, sive in rebus naturalibus, quia ut probaturin Metaph. lib. 8, ens per accidens non habet causam et præcipuè naturalem cujusmodi est virtus coelestium corporum : nam quod per accidens fit, neque est ens propriè, neque est unum : sicut quòd

lapide cadente fiat motus terræ, vel quod homino fodiente sepulcruin, inveniatur ll;esaurus, etc. Hæc enim et hujusmodi non sunt simpliciter unum, sed simpliciter multa : operatio autem naturae semper determinatur ad unum aliquid, sicut procedit ab uno principio, quod est forma rei naturalis. Ubi D. Thomas non negat quòd ens per accidens divisim sumptum e! Secundùm suas partes non possit habere per se suas causas: nam quòd hic sit locus thesauri, est ab aliquo ibi reponente; et similiter quòd hic sit locus sepulcri est ab aliquo alio. ltem quòd bos, v. g., deambulet horà tertiâ, habet causam naturalem; similiter quòd eâdem horà tonitruum fiat, habet causam naturalem. Sed hoc totum simul, nempe quòd tempus ambulationis et tempus tonitrui sit unum et idem, nullam vult D. Thomas habere unam causam naturalem, ob rationem allatam, proindeque ex consideratione siderum non posse certò cognosci. Secundò subtrahuntur causalitati cœlestium corporum actus liberi arbitrii, eò quòd corpora cœlestia directè imprimere nequeant suos influxus in intellectum et voluntatem, quæ non sunt corpus, nec acuis organi corporei ; id enim esset ponere intellectum non differre à sensu : unde corpora cœlestia non possunt esse per se causa operationum liberi arbitrii, quòd est facultas voluntatis et rationis, sed solùm possunt ad hoc dispositivè inclinare, in quantum aliquid influunt et imprimunt in corpus humanum, et per consequens in vires sensitivas, quæ sunt actus corporalium orgamorum, quæ inclinant ad human9s actus; quia tamen vires sensitivæ obediunt rationi !'nulla necessitas ex hoc, libero arbitrio imponitur; sed contra inclinationem corporum cœlestium, homo potest per rationem operari. Inquirere igitur per certitudinem ex sideribus cognitionem futurorum contingentium est vanum, superstitiosum, diabolicum, et ab Ecclesià damnatum, quia futura contingentia non de necessitate causantur à cœlo; sicque divinatio illa non fundatur in astris tanquàm in causis actuum humanorum; aliàs tolleretur nostra libertas, omniaque fato et fatali necessitale contingerent; cùm astra naturaliter et necessariò quantùm possunt influant, sicque necessitate determinarent nostram voluntatem ad unum. Nec potest illa divinatio fundári in astris tanquàm in signis naturalibus, cùm ncc sint causæ actuum nostrorum liberorum, nec effectus eorum, nec cum illis habeant causam communem, in cujus influxu connectantur; uiide non nisi ope dæmonis, et ex pacto saltem tacito haberi solùm potest per viam disciplinae. Ilinc rectè damnatur astrologia judiciaria , per quam ex aspectu cœlorum eventus liberos futuros , praeterita et præsentia prorsùs occulta, quis vult divinare, v. g., conditionem vitae, statum, inimieitias , matrimonium cum tali personâ, tali tempore ineundum ; occisionem, naufragiuim, incendium, etc.. caus26, q. 5, cap. Igitur, q. 2, cap. Sed et illud , cap. Illud, q. 5, can. Ngn licet. Et Sixtis papa V , in suâ Biillà 17, qu;e incipit : Cœli et terræ Creator, Cod. de Maleficis et Mathematicis, I. 2, l. 5, et l.7, et Cod. de episcopali Audientiâ, l. Mathematicos. Iteprobatur etiam jure divino lsai. 44, v. 25, et cap. 47, v. 15; Jerem. 10, v. 2; Actorum 19, v. 19, multi ex eis qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros et combusserunt coram omnibus. Hos ad astrologiam judiciariam spectâsse narrat D. August. in Psal. 61, et à Tridentino talis astrologiæ libri reponuntur in indice librorum prohibitorum. Hanc divinationem per astra reprobârunt sancti Patres, D. Basilius homilià 6 in Genesim; D. Chrysost. in cap. 2 Matth.; D. Ambrosius lib. 4 Exam. cap. 4; D. Augusl. lib. 2 de Genesi ad litteram cap. 17, lib. 2 de Doctrinâ christ.; lib. 4 Confess. cap. 3; lib. { de Civit. et Psal. 61; D. Gregorius homil. 40 in Evang.; Eusebius lib. de Præparat. Evang., Joannes Picus Mirandulanus, et Franciscus ejus nepos; D. Thomas hic; D. Antoninus 2 p. tit. 12, cap. H, § 6. et communiter doctores apud Petrum à Navarrà de I{est. lib. 2, dub. 2, num. 10. Hinc astrorum observatio ad nativitates hominum et occurrentia humana, tripliciter peccato subjici posse notat Cajetanus inSummà, v. Astrorum observatio; et quodlibet eorum ex suo genere est peccatum mortale, primò si ea quæ fidei christianæ mysteria sunt, tanquàm subsint cœlestibus causis habeantur; quia hoc est contra spiritualitatem christianæ religionis, quæ super coelos est, immutare potens etiam ipsos coelorum cursus, juxta id quod scriptum est : Confessio ejus super cælum et terram. Etipsa experientia testata est. Secundò si futura contingentia quærantur, certòque divinari affectetur, cùm fit contra veritatem doctrinæ christianæ et liberi arbitrii, quo domini sumus nostrorum operum. Tertiò, si electiones suas quis subjiciat coelestibus causis, ut legi illarum, ita quòd vitam suam et actiones suas regulet secundùm coelos; quia est contra dignitatem gratiæ legis divinæ ac humanæ mentis; quâ supra omnia corporalia constituti sumus; et sicut erraremus subjiciendo nos passionibus irae, odii, spei, timoris, etc., ita quòd haberemus impetus passionum pro lege; ita vilificainus; si inclinationes cœlorum habemus pro lege; corpora enim sunt, et per modum passionum inclinant nos; et quemadmodùm sapiens dominatur passionibus suis, ita dominabitur astris. Dices astrologos ex consideratione astrorum frequcnter vera prænuntiare. Ergo, etc. — Respondet D. Thomas, hic, ad 2 id contingere dupliciter, uno quidem modo, quia plures homines passiones corporales sequuntur; et ideò actus eorum disponuntur ut in pluribus, secundùm inclinationem coelestium corporum; pauci autem sunt, id est, soli sapientes qui ratione inclinationes ejusmodi moderentur : et ideò astrologi in multis vera prænuntiant, et præcipuè in communibus eventibus, qui dependent ex multitudine. Alio modo propter dæmones se immiscentes, ut ait Augustinus lib. 2 de Genesi ad litteram cap. M7, et sic concludit : Quapropter bono Christiano, sive mathematici, sive quilibet impiè divinantium, et maximè dicentes vera, cavendi sunt, ne consortio dæmoniorum animam deceptam pacto quodam societatis irretiant.

An sit illicitum conjicere ex levi conjecturâ solùm probabiliter effectus contingenter futuros, eosque conjecturaliter prænuntiare, affirmant plures, quia in bullà Sixti V expressè fuit prohibitum. Alii limitant in casu quo probabilis conjectura desumatur non à solis astris, sed etiam ab aliis causis et circumstantiis particularibus, ut à temperamento, dispositione, et actionibus personæ : quia sicut pater cui explorati sunt filii mores, facilè conjectat futuras ejus actiones ct eventus, ita et astrologi ex astris cognoscentes alicujus temperamentum, probabilem inde possunt sumere conjecturam ejus actionum futurarum. Cajetanus verò negat id esse illicitum, in Summà v. Astrorum, observatio, quia actiones humanæ aliquo inodo per indirectam inclinationem , seu pro quanto pendent à corporibus subjiciuntur coelo. Unde, si quis cœlestium influxum causas ut inclinativas ad ea humana, quæ ex corporibus pendent, suscipiat, nec errat, nec peccat, servato moderamine conjecturæ, nec nimiùm inhærendo. Addo tamen quòd cùm ab astris nonnisi levissima ac tenuissima conjectura haberi possit de propensione et inclinatione habituali alicujus liominis, à fortiori ita debilissima ratio conjecturæ haberi poterit de actionibus humanis et effectibus particularibus contingentibus et provenientibus ab eâ inclinatione, ut vix conjectura sit; tum quia caremus perfectâ astrorum scientià ; tum quia, si sapiens dominetur passionibus suis, ita dominabitur astris. Unde cùm quidam astrologus explorando Socratem, dixisset nec castum nec clarum esse, respondisse fertur, se talcm quidem futurum fuisse, sed per abstinentiam se castum , et per studii exercitationem clarum evasisse, corporisque malas passiones philosophiâ superâsse. Ad Ecclesiæ prohibitionem, respondet Cajetantis, quòd sancta mater timens ne filii ad superstitiosam occultorum inquisitionem declinent, hæc horret et damnat, non injiciendo laqueum animabus, sed prohibendo quæ de se mala sunt, et monendo ne hujusmodi etiam licitis se implicent, ne fortè paulatim ad perniciosa deveniant. Verùm postea, motu Sixti pap;e V id videtur fuisse prohibitum, quia, cùm permiserit ex astris judicium de agriculturâ, navigatione, medicinâ, et aliis rebus naturalibus, de quibus constat certum judicium ferri nun posse, sed valdè dubium, et deinceps illud judicium absolutè interdicat circa casus fortuitos et contingenter pendentes ex libero arbitrio, etiam cum eo dubio, videtur hoc etiam interdixisse, fortè quia hic quoque modus prænuntiandi futura probabiliter est valdè reipublicæ perniciosus, et expositus multis superstitionum periculis et calumniis divi-matorum fingentium id dubium. Dicendum igitur quòd quando haec futura prænuntiantur absolutè, aut majori firmitate quàm ex astris haberi potest, ut dicendo esse probabile, cst ibi superstitio, quia de futuris merè contingentibus, nullam, vel ferè iiullam habentibus connexionem cum inclii1ationibus hominum, v. g., quòd iste sit futurus r«x • quòd post decem annos victoriam sit obtenturus in mari, ex astris judicium absolutè probabile, aut conj>cturalis cognitio, coinparari nequit; non videtur tamen prohibitum aliqualiter conjectare effectus contingentes et humanos, habentes aliquam connexionem cum propensionibus, inclinationibus et temperamento hominum, non quidem à solis astris, sed ex his aliisque causis et circumstantiis adjunctis; neque praedicendo in particulari contingentia determinatè in seipsis, sed solùm in communi praenuntiando comnexionem dictam propensionum cum suis actibus. De quo etiam alii judicent; videtur tamen D. Thomas hoc indicare M p. q. 115, art. 4, ad 3. § 6. Utrùm divinatio quæ fit per somnia, per auguria, omina, et alias hujusmodi observationes exteriorum rerum, sit illicita. D. Thomas hic art. 6, divinationem superstitiosam per somnia dupliciter accidere docet, primò ex revelatione dæmonum, cum quibus pacta habentur expressa, quia ad hoc invocantur; ad quam reduci debet superstitio quà quis utitur instar gentilium certo modo aut situ se componendo ad somnum , ut occulta sibi revelentur per somnia ; id enim est dæmonis instructionem deindustriâ requirere. Secundò, quando extenιlitur ista præcognitio ad futura casualia aut contingentia libera aut occulta, aut ad ea quæ per somnia certò cognosci nequeunt : tunc enim est tacita cum dæmone conventio et societas, ac reprobatur Levit. 40, Deuteron. 18. Item in Decreto caus. 26, quæst. 7, can. Non observetis. Considerandum igitur est quæ sit causa somniorum; et an possit esse causa futurorum eventuum, vel ad cognoscendum illos conducere. A multis autem causis somnia procedere tradit D. Thomas hic art. 6 : Quandoque enim causa est interior; et hæc est duplex. Una quidem animalis, in quantum scilicet ea occurrunt hominis phantasiæ in dormiendo , circa quæ ejus cogitatio et affectio fuit imnorata in vigilando; et talis causa sommiorum non est causa futurorum eventuum ; unde hujusmodi somnia per accidens se habent ad futuros eventus : et si quandoque simul concurrant, erit casuale. Altera rerò corporalis; nam ex interiori dispositione corporis formatur aliquis motus in phantasiâ conveniens tali dispositioni; sicut homini in quo abundant frigidi humores, occurrunt, in somnis, quòd sit vel in aquâ, vel in nive; el propter hoc medici dicunt esse intendendum somniis ad cognoscendum interiores dispositiones et humorem prædominantem. Quandoque causa somniorum est exterior, et hæc similiter est duplex, scilicet corporalis et spiritualis. Corporalis quidem in quantum imaginatio dormientis immutatur vel ab aere circumstante, vel ex impressione cœlestis corporis, ut sic dormientis aliquæ phantasiæ appareant conformes cælestium dispositioni, sive fiat in imaginatione animalis, v. g., crocitantis, imago pluviæ, sive motus quidam correspondens pluviae ; ita quòd somnium et futura pluvia, sint effectus unius communis causæ cælestis. Spiritualis verò causa quandoaue est quidem à Deo, qui ministerio angelorum aliqua hominibus revelat in somniis, juxta illud Num. 12: « Si quis fuerit inter vos

« propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per som* nium loquar ad illum. » Sic Joseph interpretatus est somnia Pharaonis, ejusque pincernae. Et Dauiel somnium regis Babylonis, etc. Quandoque verò operatione dæmonum aliquæ phantasiæ dormientibus apparent, ex quibus quandoque aliqua futura revelant his cum qubus habent pacta illicita. Hactenùs D. Thomas. Discernere autem somnia divina à diabolicis, viri prudentis et confessarii sapientis judicio relinquitur, observatis ferè iisdem regulis quibus veræ Dei revelationes à falsis discernuntur. Duas istas regulas circa somnia assignant communiter auctores. Primò enim considerandum est ad quid somnium impellat, nempe si ad aliquod excitet opus malum, aut indiscretum, etc., signum est esse à dæmone. Si è contra excitet ad bonum, potest existimari esse à Deo; cautè tamen et cum humilitate ac timore est procedendum; solet namque dæmon se transfigurare in angelum lucis, ut postmodùm vana, falsa et perniciosa hominibus suadeat. Secundò, si post somnium animus remaneat confusus, inquietus, turbatus, minùs promptus ac dispositus ad bona opera, indicium est esse à dæmone; si autem sit alacrior, quietior et promptior ad pia opera, signum est, somnium esse à Deo. In dubio tamen, tutissimum est hæc contemnere, uim quia curiosa somniorum observatio ad hoc discrimen agnoscendum, est superflua, quia Deus solet somnium immittens hominem reddere certum de suâ inspiratione; tum quia Eccles. 58, v. 6, dicitur : Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum; multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Semper itaque magnâ opus est prudentià et discretione spirituum. Et, ut ait Cajetanus hic, in significationibus somniorum oportet omnes cautelas adhibere, quæ circa cognitionem futurorum ex corporibus cœlestibus jam relatæ sunt. Et tantò plus oportet hic esse cautìorem, et minùs conjicere ex somnio, quantò somnium est incertissimus effectus coeli; si enim cognità cœli naturâ in akiis conjecturarum generibus, adhuc trepidamus conjectantes futura , quid erit quando ignoratur quòd hoc indicium , scilicet somnium sit à causâ cœlesti ? Unde ex somniis soli suspicioni relinquitur locus circa futura. Cùm igitur tam variæ sint causae somniorum, et ab earum quàlibet somnium æquè provenire valeat, non nisi temerè attribui potest alicui certæ eausæ, unamque determinatè inferre, est velle errare. Item somnium temerè determinatur ad aliquid unum significandum ; ex eo enim quòd nescitur causa somnii, oportet incertum esse an somnium illud futurum significet; quoniam ex causâ pendet significatio ; et nullum videtur somnium procedens ex certâ causâ , quod non possit ab aliâ provenire : et ex hoc periculum imminei cadendi in crimen superstitionis divinativæ per somnia; et adhuc pejus est majusque tale periculum, cùm quis per somnia omittit vel committit contra necessaria ad salutem, aut tantam fidem dat somniis, ut propterea omittat, vel committat contra aliquid ad quod tenetur, quamvis illud non sit de re

« VorigeDoorgaan »