Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ut si igue comburatur, aut maris inundatione absorbeatur, etc.; vel ex culpà accipientis, quam in præsenti distinguunt auctores in theologicam, quia consideratur à theologis, et est propriè peccatum mortale, aut veniale; et in juridicam, quæ à juristis consideratur, nec propriè, saltem semper, est peccatum, licèt ex interpretatione et præsumptione juris interdùm pro peccato reputetur, sed est propriè quædam negligentia, incogitantia, seu omissio diligentiæ ex quâ sequitur aliquod incommodum proximo.

Hæc autem culpa dividitur in latam, levem et levissimam: lata est omissio circumspectionis et diligentiæ, quam communiter homines ejusdem professionis in tali re adhibere solent; ut si quis librum commodatum, in limine domûs aut in plateâ reliquerit, ubi à transeuntibus statim furto ablatus fuit. Porrò culpa latissima est dolus apertus : latior verò dolus præsumptus. Levis est quâ quis deviat ab eâ diligentiâ quam homines circumspecti et diligentiores in similibus rebus adhibent ut si quis librum commodatum habuit in camera, sed reliquit ostium apertum, et ab ingredientibus ablatus fuit. Levissima est, quâ quis deviat ab câ diligentia quam homines circumspectissimi adhibent; ut si quis librum commodatum intra cameram reliquit, ostium clausit, putavitque benè obseratum, sed mana non probavit an hoc esset, prout diligentissimi faciunt; verùm cùm non esset benè obseratum, liber ereptus

est.

Præsens difficultas non procedit de contractibus dominium transferentibus, ut contingit in mutuo; cùm enim res pereat domino suo, sequitur quòd si pecunia mutuata pereat quomodocumque, etiam casu fortuito, pereat mutuatario, qui illius factus est dominus. Unde solùm movetur quæstio de aliis contractibus, quibus dominium rei non transfertur in accipientem. Suntque triplicis generis. Quidam enim plerumque fiunt in solius dantis utilitatem, ut depositum; quidam in solius accipientis utilitatem, ut commodatum; quidam tandem in commodum tam dantis quàm accipientis, ut locatio et conductio. Ilis prænotatis,

Dicendum primò quòd in contractibus dominium non transferentibus nulla est obligatio restituendi rem acceptam, si pereat casu fortuito, dummodò accipiens non sit in morâ reddendi, et eodem modo esset peritura apud dominum, si illam habuisset, prout justè habere debebat. Ratio est quia casus fortuitus, cùm sit eventus inopinatus quem humana providentia prævidere vel impedire non potuit, evenit absque ullâ culpâ accipientis, sicque non illi, sed domino tunc res perit. Adde quòd nec ratione rei acceptæ, neque ratione acceptionis tenetur ad restituendum, nisi in his tribus casibus exceptis: 1° Si culpa præcesserit casum ; ut si equus commodatus aut locatus ad iter faciendum Lugdunum, ducatur Tolosam, eoque in itinere rapiatur à latronibus vel alio casu fortuito percat. 2° Si intercedat culpabilis mora, et interim res deterior fiat, aut pereat apud commodatarium et conductorem. 3" Si ex pacto expressè se

obligaverit ad casum fortuitum : qui tamen non videtur comprehendi, si conductor solùm generatim se obliget ad omnem casum. Cùm enim casus fortuitus extraordinariè contingat, non censetur his verbis generalibus contineri. Extra. de commodato, cap. Cùm gratiâ. Dicendum secundò esse obligationem restituendi damnum in rebus alterius, quando oritur ex dolo, et latâ culpâ. Id enim omnia jura clamant; imò nequit fieri pactum quo quis non teneatur de dolo et latà culpâ cùm id sit contra bonos mores, præbeatque occasionem peccandi. Ita communiter doctores. Dicendum tertiò in contractibus qui sunt in utilitatem solius accipientis, teneri etiam de culpâ levissimâ æquitas enim non patitur ut qui sine ullo suo commodo, rem suam commodat, usuique alteri tribuit, damnum sentiat ex ejus culpâ etiam levissimâ: Ex cap. Cùm gratiâ de commod. et ex ff. de commod. 1. In rebus et 1. Si ut certo. Unde tenetur rem illam eå sollicitudine custodire quâ quisque diligentissimus eam servaret ad precarium tamen, leges solùm dolum et latam culpam excludunt, 1. Quæsitum, tit. de Precar., quia cùm sit ad arbitrarium tempus commodatum, potest à dante revocari, quoties voluerit, ideòque damnum impediri.

In contractibus verò qui sunt in solius dantis utilitatem, ut in deposito gratuito, accipiens non tenetur nisi de culpâ latà, sive gravi aut dolo. Ex 1. Si ul certo, ff. de commod., ff. depositi 1. 1, quia cùm accipiens nullum emolumentum inde percipiat, satis est quòd in re alienâ custodiendà eam diligentiam adhibeat, quâ quisque passim res proprias similes conservare solet aliàs si teneretur etiam de levi culpâ, nullus vellet depositum recipere, sicque periret contractus adeò reipub. necessarius. Tandem in contractibus qui in utriusque utilitatem redundant, ut in locatione et conductione, accipiens tenetur de culpa levi, non de levissima. Quia cùm hi contractus medium teneant, in eis non debent accipientes teneri de levissimâ, sicut in contractibus qui fiunt in ipsorum utilitatem duntaxat. Nec solùm de latå sicut in aliis qui fiunt in solam utilitatem dantis, sed debent medio modo se habere, nempe teneri de levi; prout Gregorius Papa IX definivit, cap. Bona fides, de deposito, quod fit pro pretio, et in utriusque utilitatem, cap. fin. De injuriis et damn. et L. contractus, ff. de reg. juris et lib. 3 Instit., tit. 15, § 4. Quæ leges obligant In conscientiâ ante sententiam judicis, eò quòd non sint purè pœnales, sed statuant id quod est naturali æquitati consentaneum : quâ sanctione positâ contrahentes implicité se obligant ad præstandam diligentiam quam leges exigunt in conservatione rei alienæ. Quare si ex ejus omissione etiam sine peccato res pereat, oritur ex contractu aut ex officio obligatio illam restituendi. Tandem qui ad rem pretiosam et raram, sed fragilem, de loco in locum transferendam sese offert aut obligat, suasque operas locat stipendio extraordinario, exhibendo se peritissimum, et promittendo, quòd securè rem illam integram portabit, tenetur tune de culpâ levissimâ, ff. tit. locati. § 7.

ARTICULUS VI.

An, et quænam culpa requiratur ad obligationem restituendi ratione iniquæ acceptionis et damni illati. Fur et qui rem alienam scienter ab eo accepit et retinet, cùm sint semper in morâ et culpâ, tenentur rem aut ejus valorem restituere quocumque modo perire contingat, etiam casu fortuito, quando eodem modo non esset peritura apud dominum, si illam habuisset. Ratio est, quia contrectant rem alienam domino rationabiliter invito, ipsique damnum inferunt, re suà illum privando. Difficultas est an quando comburit ejus domum aut segetes, aut ipsum mutilat, aliudve simile damnum infert, requiratur ut in hoc committat aliquam culpam theologicam, seu peccatum ad contrahendam obligationem tale damnum reparandi in conscientià; et an tale peccatum debeat esse mortale, aut sufficiat veniale. Dixi, in conscientià, quia in foro externo quicumque infert damna vel per se vel per alios, aut etiam per sua animalia, sive sit in culpâ, sive non, obligatur ad restitutionem illorum, ff. ad L. Aquiliam leg. in 1. Aquil. et in titulo de injur. et damn. dat., can. Si hos. Et can. Si læseris. Dicendum primò requiri aliquam culpam theologicam, seu quæ sit verè peccatum coram Deo, ad contrahendam in conscientia obligationem restituendi ob tale damnum. Probatur tum ex illà communi regulà juris tit. de injuriis et dam. dato: Si tuâ culpâ damnum datum est, etc., quâ requiritur culpa; tum quia tale damnum censetur tunc omninò involuntariè datum absque intentione et dolo, proindeque dominus non peteret rationabiliter ut iste restitueret; tum quia iste non tenetur ad restitutionem ratione rei acceptæ, cùm nihil alienum apud se habeat, neque ratione injuste acceptionis, quæ non est sine peccato. Ergo ubi quis nullum commisit peccatum, latamque culpam qua pro peccato reputatur, non tenetur in conscientiâ reparare damnum illatum extra contractum. Hinc damnum illatum cum ignorantia concomitante, non videtur esse restituendum ex obligatione justitiæ. Sic qui occidit hominem, invincibiliter credens esse feram, quem nihilominùs occidisset, si cognovisset esse inimicum, non tenetur ad restitutionem pro homicidio. Ratio est, quia iste adhibuit sufficientem diligentiam, ne interficeret hominem; ideòque actio illa exterior homicidii non censetur voluntaria, nec ipsi imputatur ad culpam homicidii, excusante ignorantiâ concomitante; quamvis non excuset culpam pravi interni illius affectùs. Et haec sequuntur ex iis quæ docent communiter Thomist 1-2, q. 6, art. 8, de ignorantià concomitante, quos consulere poteris. Dicendum secundò, ad incurrendam obligationem restituendi in conscientiâ ob damnum illatum extra contractum, non requiri peccatum mortale, sed sufficere veniale, utpote cùm sit formalis injustitia, ac voluntariè damnum inferatur proximo rationabiliter invito, quod proinde ex justitià est resarciendum; pro cujus intelligentià,

Notandum est duplicem esse culpam venialemu, nempe aliam ex parvitate materiæ, aliam ex indeliberatione et ex imperfectà solùm rationis advertentiâ,

etiam circa materiam gravem : quando igitur in damni illatione committitur culpa venialis ex levitate materiæ, tunc ex eâ oritur obligatio restituendi tantùm sub veniali. Quando verò venialiter peccatur ex indeliberatione, tunc non est quidem obligatio restituendi nisi subveniali, quamdiù durat illa inadvertentia : attamen quando quis plenè advertit se proximo grave damnum intulisse, tunc contrahit obligationem satisfaciendi sub mortali; aliàs sequeretur eum qui paulatim per minuta furta notabilem quantitatem abstulit, non teneri sub mortali ad restituendum, quando advertit se divitem ex alienis effectum. Adde quòd rarò contingit aliquem inferre grave damnum proximo, absque voluntario saltem indirectè, quia rarò in operibus externis periculosis contingit inadvertentia solùm venialis, cò quòd statim periculum suum ingerant et mentem excitent ad sui considerationem, unde in praxi grave damnum sine gravi peccato et obligatione mortali restituendi vix inferri potest.

Dicendum tertiò, quòd quando aliquis alteri damnum dedit voluntariè quidem, non tamen directè, sed tantùm indirectè et interpretativè, tenetur ad restitutionem damni illati: sed juxta Bannem, 2-2, q. 62, art. 4, conclus. 2, non erit obligandus ad solutionem pretii rigorisi, quo æstimaretur res illa si venditioni exponeretur; v. g., qui per ignorantiam culpabilem occidit puerum mancipium, aut conculcavit segeles in herbà, non est obligandus ad totum damnum rigorose reparandum, quia solùm obligatur ex injustâ acceptione, et in pœnam : atqui inter actiones injustas ea minima reputatur quæ fit, per ignorantiam et inconsiderationem solùm venialem, nec totam pœnam assignatam meretur, sed duntaxat proportionatam. Ergo, etc. Dicendum quartò, quòd qui voluntariè directè per se primò damnum alteri injustè intulit, tenetur restituere quantùm satis est ad æqualitatem damni illati: ita quòd si quantitas rei vel damni certa sit, tantumdem restitui oporteat. Si verò incerta sit, ut contingit in damnis honoris et famæ, homicidii, vulneris, fructuum, segetum, etc., tantùm restitui debeat, quantùm vir bonus arbitrabitur consideratis circumstantiis negotiorum, personarum, locorum, temporum, etc., quantùmque requireretur ad æquivalens si fieri posset; ita ut vir bonus conetur appropinquare ad æquale, perpendendo quanta erat potentiæ propin quitas, spes lucrandi, probabilitas periculorum, expensarum, etc.

Probat D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 4, dicens, quòd quicumque damnificat aliquem, videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat : damnum enim dicitur ex eo quòd aliquis minùs habet quàm habere debet; et ideò tenetur homo ad restitutionem ejus in quo aliquem damnificavit. Aliquis autem damnificatur dupliciter : uno modo quia ei aufertur id quod actu habebat; et tale damnum semper est restituendum secundùm recompensationem æqualis, ut si diruat illius domum, etc.; alio modo si damnificet aliquem, impediendo ne adipiscatur quod erat in vià habendi. Et tale damnum non oportet recompensare cx æquo, quia minus est habere aliquid in virtute, quàm

habere actu: qui autem est in viâ adipiscendi aliquid, habet illud solum secundùm virtutem et potestatem : et ideò si redderetur ei ut haberet hoc in actu, restitueretur illi non simplum, sed multiplicatum, quod non est de necessitate restitutionis. Tenetur tamen aliquam compensationem facere secundùm conditionem personarum et negotiorum. Ex quo patet quòd qui alterius sala conculcat, aut pecuniam creditoris ultra terminum concessum detinet, non tenetur omne lucrum speratum et illi cessans restituere, quia erat solùm in virtute, et multipliciter impediri poterat, sed solùm quantùm attentis periculis et deductis laboribus ac expensis, aliisque pensatis, æstimatur illa virtus et potentia, in quâ erat granum ad messem, et pecunia ad lucrum. Hæc D. Thomas. Ex hac doctrinâ tanquàm regulâ generali, facilè resolvi possunt omnes casus particulares in hâc materiâ occurrentes, de quibus remittimus ad tractatum de Justitiâ, ubi agitur de restitutione.

Quoad animalia verò et servos, attendenda est consuetudo hominum in eorum æstimatione, quia valor rerum ex communi hominum æstimatione et consuetudine, magis quàm ex rebus ipsis sumitur. Unde quia fructus communiter æstimantur juxta potentiam quam habent ad maturitatem ac messem, sicut et pecunia ad lucrum, inde sumenda est regula ad quantitatem restitutionis faciendæ ab eo qui illos conculcat aut qui hanc injustè detinet. Quòd si è contra communis consuetudo habeat ut animalia viventia æstimentur tantùm juxta statum præsentem, nullo habito respectu ad futurum, tunc qui voluntariè occidit pullum equinum alterius, tenebitur solùm eidem reddere quantùm valet, et dare pretium quo similem pullum cmere possit, si velit; idemque lucrum reportare.

Dicendum quintò, quòd ad restitutionem faciendam ratione justitiæ vindicativæ, quæ non est à commutativâ distincta, cùm statuat æqualitatem inter pœnam et culpam, ut innuit D. Thomas, 2-2, q. 61, art. 4, aliquando restitui debet plus quàm ablatum fuit, quando scilicet per legem aut judicem in pœnam injuriæ proximo illatæ, id statueretur ut colligitur Exodi 22, v. 1, et ex D. Thomâ, 2-2, q. 62, art. 3, ubi ait quòd dius aliquis injustè accipit rem alienam, duo sunt ibi consideranda, nempe inæqualitas ex parte rei, cui remedium per restitutionem adhibetur, ad quod sufficit quòd restituatur tantùm quantùm habetur de alieno, aut quantùm æstimatur damnum. Secundò polest ibi esse injustitiæ culpa, puta cùm quis intendit violentiam inferre, aut alium lædit : Et tunc adhibetur remedium per pœnam, cujus inflictio ad judicem pertinet : et ideò antequàm iste læsor sit condemnatus per judicem, non tenetur restituere plus quàm accepit; sed postquàm est condemnatus, tenetur in conscientiâ pœnam aut emendam solvere à judice statutam.

ARTICULUS VII.

Quænam personæ censeantur cooperari ad damnum injustè ab alio illatum, et unà cum ipso ad restituendum teneri.

Omnes conveniunt quòd quicumque est causa in

justa et efficax damnı alteri illati, tenetur ad illius restitutionem. Quidam tamen volunt ad hoc indispensabiliter requiri ut sit causa sine quâ tale damnum non foret illatum, aliàs non censeri causam efficacem, quorum sententia refutatur in tractatu de Justitiâ, ubi agitur de restitutione. Quidquid enim sit de rebus physicis, in moralibus tamen, non semper est de ratione causæ efficacis, ut sine eâ non sequatur effectus; sed sufficit ut eâ posità ponatur effectus, verèque influat et causet illum; eique imputatur juxta modum quo confert ad illum. Aliàs qui furatur, qui occidit, qui dat ad usuram, qui detrahit, etc., non censeretur causa efficax damni, nec ad restitutionem obligaretur; quia non deessent alii qui hæc eadem facerent. Item Petrus scandalizando proximos, ob eamdem rationem non peccaret; scriptum est enim : Necesse est ut veniant scandala, audi tamen quod sequitur Verùmtamen væ homini illi per quem scandalum venit.

Inprimis igitur executor injustæ actionis, id est, qui exercet illam per seipsum, ut est ille qui furatur, occidit, comburit, etc., sive hoc faciat motu proprio, sive ex domini sui præcepto, sive pro proprio, sive pro alieno lucro, tenetur ad restitutionem, quia est verè causa proxima efficiens injustam actionem et damnum. Neque excusatur per hoc quòd alius idem facinus fuisset perpetraturus, si ipse illud non commisisset: imò si quis hodiè Titio, v. g., inflixisset vulnus lethale, quo tamen non esset moriturus, nisi post aliquos dies, qui cras illum percuteret et occideret, teneretur ad restitutionem: eò quòd alio modo concurrit ad homicidium, nempe citiùs et acriùs. Si verò plures communi conspiratione concurrant ad idem dannua eodem modo inferrendum, . g., ad domum Petri comburendam, singuli tenentur ad restituendum in solidum, quia singuli efficaciter cooperantur ad damnum, etiamsi unus solus potuisset illud causare sine aliis.

v.

Novem autem sunt modi quibus causari potest injusta acceptio; id est, executore damni non computato, novem sunt personæ quæ illi cooperari possunt, et ad damnum concurrere; comprehenduntur autem his duobus versibus à D. Thoma, relatis 2-2, q. 62,

art. 7:

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstars, non manifestans. Ubi S. doctor novem hujusmodi cooperatores unà cum executore, ad restitutionem obligari probat, tum ex Apost. ad Rom. 1 : Digni sunt morte, non solùm qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus; tum ex illo principio, nempe quòd quicumque est causa efficax injustæ actionis, tenetur ad restitutionem: potest autem illam causare directè vel indirectè; directè quidem quando aliquis alium inducit ad accipiendum; idque tripliciter contingere potest. Primò ad ipsam acceptionem movendo, quod fit præcipiendo, consulendo, consentiendo expressè et laudando aliquem quasi strenuum, de hoc quòd aliena accepit. Secundò ex parte ipsius accipientis, quia scilicet ipsum rece

ptat, vel qualitercumque ei auxilium fert. Tertiò ex parte rei acceptæ, quia scilicet particeps est furti vel rapinæ, vel socius maleficii. Indirectè verò quis censetur causa iniquæ acceptionis, quando non impedit, cùm possit et debeat impedire, vel qui subtrahit præceptum sive consilium impediens furtum vel rapinam; vel quia subtrahit suum auxilium, quo possit obsistere, vel quia occultat post factum.

Quando probabiliter æstimari potest quòd ex consilio, adulatione, non manifestatione, et non locutione, injusta actio est subsecuta, tunc isti modi inducunt obligationem restituendi; secùs verò quando non cen. sentur causa illius: non enim semper illam causant, prout faciunt communiter alii quinque modi: ut ostendit D. Thomas, et constabit ex ipsorum explicatione sigillatim faciendâ.

§ 1. De jubente, seu mandante.

Præcipiens alteri expressè vel tacitè actionem injustam, habet rationem principalis causæ moventis suo imperio ad patrandum facinus; ideòque si ex jussione sequatur, ad restituendum obligatur, etiamsi nihil inde receperit dans enim causam damni, damnum fecisse censetur; unde læsum tenetur indemnem reddere.

Quòd si mandatum non fuerit causa damni, aut quia is cui præcipitur furtum et homicidium, non commisit, aut aliàs de se erat paratissimus et omninò determinatus ad illud perpetrandum, ita ut neque facinorosum eo imperio excitaverit, neque in suo iniquo proposito persistentem, ad illud animosiùs, vehementiùs, citiùsque committendum induxerit; tunc jubens non censetur causare neque concurrere, proindeque ad restitutionem non obligatur. Verùm tunc est potiùs permissio quædam, quàm vera jussio, et facit hunc sensum: Fac quod vis; sicut Christus Dominus dixit Jude proditori: Quod facis, fac citiùs. Et quasi habet rationem consilii respectu ejus qui non est subditus, ut si quis dicat pauperi amico suo: Rape ubicumque poteris. Si verò mandans esset superior illius, lunc cùm ex officio teneatur obstare et impedire ne subditus alteri noceat, ratione talis omissionis potiùs quàm ex vi jussionis, tale damnum ipsi imputabitur. Item si jubens revocaverit mandatum antequàm executioni mandaretur, eaque revocatio innotuerit mandatario, tunc si adhuc velit facinus perpetrare, mandans nou obligatur ad restitutionem damni ab eo illati, quia ab istius malitiâ, et non à jussione pervenisse censetur.

§ 2. De consulente.

Nomine consulentis hoc in loco intelligitur ille qui suo consilio, instructione aut exhortatione, aliquem inducit ad furtum, homicidium, aliudve nocumentum proximo inferendum. Et quidem si fuerit causa efficax, ita ut alter inde moveatur ad faciendum quod non esset facturus, aut ad securiùs, animosiùs ac velociùs perpetrandum malum, tenetur ad restitutionem: secùs si consilium non pervenit ad hoc ut fuerit causa furti vel homicidii, etc. Idque dignosci potest et debet

ex testimonio, aut ex indagatione animi ipsius agentis, et ex aliis circumstantiis, maximè temporis, puta si statim ac consilium accepit, damnum intulit, etc.

Quando aliquis suo consilio adjunxit exhortationes, rationes, motiva, significando alteri honorem, utilitates et commoditates, quas illâ suâ iniquâ actione erat reportaturus indicando modos perveniendi ad illum malum finem, tunc non sufficit retractare consilium ante ejus executionem, dicendo rem esse illicitam, etc., sed adhuc necesse est, ut consulens omninò suadeat alteri contrarium, ac de facto impediat executionem damni. In quo differt à jubente, qui postquàm retractavit simpliciter mandatum expressè aut tacitè, eaque retractatio innotuit mandatario, si tunc iste procedat adhuc ad nocumentum proximo inferendum, illi et non jubenti imputatur; ratio disparitatis est, quia mandatarius iniquam actionem exequitur non suo arbitrio proprioque nomine, sed tantùm in vi mandati, ac gratiâ, nomine et auctoritate jubentis tanquàm totâ ratione agendi: sicque jubente, mandatario notum faciente se nolle ut facinus exequatur, cessat omnis motio, ac impulsio antea ab ipso proveniens : proindeque tunc non censetur ampliùs causa. Atverò consilium movet alium propter rationes et motiva allata, quæ revocato etiam consilio adhuc influunt, et excitant. Unde nisi consulens reipsà clavo clavum trudat, aliisque rationibus efficaciter alium dissuadeat, ac impediat, ne damnum proximo inferat, tenetur in solidum ad reparandum damnum et restituendum læso, utpote illius causa efficax.

Quæres ad quid teneantur malè consulentes in particulari facto circa aliquem contractum, v. g., mutui, locationis: dicendo licitum quod est illicitum.— Resp. 1° quòd idiotæ, rustici, mulieres inexpertæ, et simplices personæ, si consilium præbeant rogatæ ab aliis et non se ingerentes, bonâ fide consulentes prout sciunt et credunt, nec advertunt ad errorem aut damnum inde secuturum, non tenentur ad restitutionem, quia damnum imputari debet scienti ipsorum ignorantiam, et nihilominùs consilium ab eis petenti, cùm posset et deberet peritos consulere; sicque in eo facto videtur virtualiter errare voluisse, ac noluisse intelligere ut benè ageret. Quidam tamen volunt, quòd si istæ persona se ingerant, tunc cùm dolosè officium consulendi usurpent, damnum inde consecutum ipsis imputetur. Resp. 2o quòd advocati, mediei, theologi, casuista, et similes quibus ex officio vel ex stipendio competit consilium dare, tenentur salubre consilium dare, hi quidem qui periti in arte habentur et nominantur, de latâ culpâ tenentur: alii verò qui stipendium accipiunt ad dandum consilium aut medicinam, tenentur de levi culpâ : non tamen de levissimâ, nisi in duobus casibus. Primus est, quando quis quærit expertissimum et diligentissimum in arte virum, of fertque pro hoc competens stipendium; et iste officialis talem se profitetur, promittitque facere quod alii ejusdem professionis expertissimi præstare possunt et solent. Secundus est, quando officialis locat operas suas ad tractandas res aut negotia peragenda,

que de se exquisitissimam diligentiam et peritiam requirunt, et pro hoc labore recipit pretium proportionatum; qui enim accipiunt pretium majorem tenentur adhibere diligentiam, quàm alii qui gratis id præstant; adde quòd cùm illud opus cedat in utilitatem utriusque, nempe tam accipientis, quàm dantis consilium, consulens debet teneri de levi culpå. Nihilominùs absolutè dici potest non teneri de levi quatenùs scilicet tenetur solùm eam diligentiam adhibere quam passim homines ejusdem professionis adhibere solent accepto pretio; quamvis sit major eâ quam adhibere debent ii qui inde nullum pretium accipiunt, prout ostenditur in tractatu de Justitià, disput. de Test. in communi, et habetur cap. Si culpâ, extra. de injuriis et damno dato.

Queres insuper, an viro jam ́determinato ad per. petrandum grave nocumentum, v. g., ad occidendum Petrum, possit quis licitè minus malum consulere conditionatè, v. g., solùm percutere: ex quo scilicet non potuit correctione ac ratione eum dimovere à proposito occidendi, conatur ejus animum hâc arte emollire, ili proponendo quod certè in nullo deberet nocere Petro: quòd si obduratè velit eum læderc, deberet levi percussione tantùm id facere; proponendo istud minus malum, ut in eo sistens, totumque virus evoniens, vitetur, Petri occisio. Resp. tunc esse licitum consulere minus malum: istud enim consilium habet bonum objectum, cùm adhibeatur, tantùm ut medium et remedium, hic et nunc supposità malitia hujus facinorosi efficax ac necessarium ad impediendum irreparabile Petri damnum, nempe illius occisionem hoc autem modo non respicit minus malum ut malum absolutè, sed tanquàm bonum, et efficax remedium ad liberandum à morte Petrum. Nec tunc consulens absolutè ac solitariè accersit et consulit hanc Petri percussionem, quam etiam vitare vellet si posset, sed tantùm conditionatè supposito enim quòd Petrus à malefactore infallibiliter sit ledendus, procurat ne enorme recipiat nocumentum.

Tutius tamen foret, quòd iste simpliciter offerret malefactori, nudèque ostenderet ac proponeret materiam minoris mali, quomodò scilicet non occidendo Petrum, posset aliter voluntatem se vindicandi explere, grandeque hoc malum vitare, infligendo minus; nullum tamen circa hoc consilium aut suasionem, aut influxum adhibendo: ita ut tota intentio proponentis feratur ad liberationem à majori malo, per nudam ostensionem materiæ minoris mali, absque ullà motione ad illud, etiam conditionatè sumptum.

§ 3. De consentiente.

Non loquimur hic de nudo consensu, qui est mera voluntatis complacentia mali absque ullo influxu, ut dinm cives approbant bellum injustum jam decretum et publicatum : quamvis enim sit mortale peccatum, nullum tamen inducit obligationem restituendi. Sed est tantùm sermo de consensu qui est simul causa damni proximi, ut dùm magnates, et ii ad quos speeLat suo suffragio decernere an bellum injustum sit

:

movendum, de hoc requisiti consentiunt, eoque consensu efficaciter influunt. Ita Cajetanus in Summå, v. Restitutio. Hinc haberi potest quòd si in communitate aliquá, plura vincant vota, et dùm dantur vota aperta, aliquis ex ultimis videns vota præcedentium jam vicisse, et quòd suum votum in contrarium nihil prodesset, consentit ob aliquem humanum respectum injusto facinori, peccat quidem mortaliter, quia consentit iniquitati, et veritas atque justitia nullo modo in re gravi sit deserenda ad restitutionem tamen non tenetur, quia consensus ejus nec est causa nec concausa damni nedùm quoad substantiam, sed etiam quoad modum, nempe ut acriùs, faciliùs aut citiùs veniat suppono enim ad hoc minimè concurrere, taliaque vota tanquàm omninò inutilia ferri, item posteriores vocales non esse tantæ auctoritatis, ut probabile sit præcedentium-voluntates et suffragia mutare posse, contradicendo et quod rectum est suadendo; tandem quod ipsi non iuclinant in eamdem partem, nec habent cum aliis eumdem animum, neque id simpliciter illis arridet: aliàs censerentur concurrere cum aliis ad damnum, et tenerentur ad restituendum. Nec est par ratio de præcedentibus, quia licet videant subsequentes ad malum consensuros, illorum tamen consensus non propterea à causarum numero excluditur : tum quia consensus omnes antecedentes sunt et tendunt verè ad integrandam causam : tum quia in instanti homo mutatur, unde possent subsequentes dissentire; quod in primo casu locum non habet.

Si secretò suffragia ferantur, sive vocalis sciat, sive ignoret quid alii priores fecerint, aut sint facturi, etiam si certò cognoscat majorem partem in deteriùs esse determinatam, nihilque suo voto proficere, adhuc peccat contra charitatem et justitiam, si contra bonum et contra æquitatem, cum aliis consentiendo suffragium suum ferat; tum quia rarò contingere potest, ut in hoc secreto suffragandi modo quis omninò certus sit quid alii fecerint, multoties enim contrarium illius faciunt, quod exteriùs dicunt et in facie ostendunt, sicut experientiâ patet; tum quia in effectu non est hic major ratio vocalium priorum quàm posteriorum, omnesque reipsa consentientes sunt concausa delicti et damni sccuti.

Adverte obiter quòd ille qui est vocalis ex officio, et capitulo tunc commodè interesse potest dùm tractatur grave negotium, aut electio, si renuntiet suo suffragio, nolitque intrare, prævidens aut prævidere debens fore ut suâ illâ renuntiatione quid injustum decernatur aut indignus eligatur peccat contra charitatem et justitiam, eo quòd censeatur tunc causa efficax indirecta damni secuti, non obstando, cùm tamen posset et deberet obstare.

§ 4. De adulatore et receptante.

De palpone seu adulatore eodem modo ratiocinandum videtur ac de consentiente, cùm verba illius consilia quædam esse censcantur. Unde si sit pura adulatio letificativa tantùm furti aut homicidii, etc.,

« VorigeDoorgaan »