Pagina-afbeeldingen
PDF

laudare per se et per ministros, quibus eâ de causâ stipendium conferunt. Sacerdos pro labore celebrationis Missarum et applicatione alicui factâ, justè potest ab eodem stipendium sustentationis recipere et exigere: Dignus est enim operarius mercede suâ, et qui altari deservit de altari vivere debet. Verüm restituere tenetur Missarum stipendia pro quibus non satisfecit, aut quarum celebrationem nimiùm distulit; adeò ut verisimiliter non profuerit secundùm specialem intentionem ejus qui stipendium dedit; v. g., si ad obtinendum felicem exitum in negotiis, aut sanitatem infirmi, Missa petita eò usque dilata fuerit ut infirmus obierit, aut occasio jam præterierit ante celebrationem: sic enim sacerdos ex culpâ suâ frustrans petentis intentionem, stipendium datum retinere nequit absque injustitià. Similiter onus restituendi sacerdoti incumbit, qui post acceptum pro Missâ justum, rationabile et constitutum lege aut consuetudine integrum stipendium ab uno et pro unius intentione, illam celebravit pro pluribus acceptis totidem integris stipendiis, quia sacerdos iste violavit justitiam commutativam, et non servavit mutuum contractum et pactum initum. Qui enim accepto stipendio voluntariè se obligat ad aliquid præstandum in commodum alterius, tenetur ex justitià stare promissis, suæque obligationi satisfacere, aut stipendium acceptum restituere. ln nostro autem casu, ille qui dat stipendium pro Missâ, intendit obligare sacerdotem, ut pro eo laboret, offerat, et applicet totum sacrificium: aliunde verò sacerdos acceptando tale stipendium, videtur hoc promittere. Ergo, etc. Idque definitum fuit à sacrâ Congregat. Cardin. ann. 1625, ab Urbano Wlll approbatâ. Idem postea determinavit Alexander Papa VII, damnans contrariam sententiam, quæ continebatur in hâc propositione ab eodem proscriptà : Non est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre : neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam promissione etiam juramento firmatâ, danti stipendium, quòd pro nullo alio offeram. Idem pontifex damnavit adhuc istam propositionem: Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eâdem Missâ licitè accipere, applicando petenti partem etiam specialissimam fructüs ipsimet celebranti correspondentem, idque post decretum Urbani VIII. Wide tract. de Justitià, ubi fusè agitur de injuriis ex læsione in bonis spiritualibus.

ARticulUs lX. De furtis falsariorum.

Falsarius in proposito est qui alium dolo et cum jacturâ injustè decipit falsificando monetam aut scripturas, aut pondera minuendo, aut mensuras decurtando.

Moneta autem potest esse multipliciter defectuosa. Primò in materiâ, ut si adulterima fuerit, L. Paulus fr. de Solut. L. qui nummos. L. Cornelia, II. de Falsar., ubi qui hoc modo cudit monetam, tenetur crimine falsi. Secundò in pondere, quando decurtata cuditnr, aut cusa raditur et minuitur. Tertiò in formâ, quando

scilicet imponitur signum aut sigillum illius, qui eam cudi non fecit. L. falsi nominis, et L. quæ nomine ff. de Fals., ut qui apponunt monetæ quam cudunt, efligiem principis absque ejus assensu , ac legitimà functione id præstandi. Et hæc tria requiruntur £) substantiam legitimam monetarum. L. 1, § 1, ff. de Contrah. emption. Monetam cudere non licet sine consensu principis ex L. M et 5, ff. de Falsar. monet. Et qui contrarium facit, reputatur falsarius et mortaliter peccat, nec est absolvendus antequàm desistat. An autem si ex bonâ materiâ et cum legitimo pondere cudat, solumque falsificet signum principis, reputandus sit fur, et teneatur de damno respectu illorum ad quos nummus transit, non conveniunt auctores. Navarrus et alii, negat, eò quòd ordinariè loquendo hujusmodi falsitas nihil civibus referat."Affirmat verò P. à Navarrà eò quòd civibus exhibeat iste simplex metallum auri et argenti, cùm moneta ut talis, à formâ, ab institutione principis, et à publicâ auctoritate valorem habeat, sicque iste plus vendit res quàm valeant. Adde quòd cives ad quos pervenit hæc moneta adulterina, exponit gravi periculo. Conveniunt tamen auctores istum falsarium injuriam inferre principi ac reipub. et pœnis à lege statutis esse plectendum, et graviter peccare. Item diminuentes pondus absque principisetreipub. consensu, sunt falsarii et tenentur ad restitutionem, pariter et attondentes monetam, vel per aquam fortem subtilisantes, si sint privati, etiamsi tantùm exuberantes monetas attondaut; tenentur enim principi vel communitati de materiâ quam auferunt, eò quòd illa aut per errorem fuerit apposita, vel quia princeps voluit ex bonitate monetæ laudari, etc. Vide Sylvestrum, v. Falsariis. Tandem cudentes monetam et materiâ adulterinâ, admiscendo metallum vilius nobiliori, sunt verè falsarii, et tenentur ad damna illata reparanda, restituendo iis qui acceperunt, si cognoscantur; vel pauperibus, si læsi fuerint ignoti. Similiter qui acceperunt hujusmodi monetas defectuosas in pon.dere, aut materiâ, easque expendenles, si hoc ex ignorantiâ faciant, bonàque fide existimantes esse legitimas, aliàs non darent; excusantur quidem à peccato, et à crimine falsarii : ex quo tamen ad notitiam veritatis deveniunt, tunc cessat bona fides, et tenentiir sub pecato compensare damnum illi cui monetam dederunt. Idem dicendum de isto et de aliis deinceps in simili casu: non enim se excusare possunt, quòd talem monetam innocenter ab alio acceperint; id enim siio infortunio aut imprudentiæ adscribere debent, nec justum est ut inde alii damnum reportent. Petes quinam restituere teneantur quando nummi isti adulterini jam longo cursu de manu in manum ad plures transierunt. Respondet Lopez, parte 2, cap. 4, tunc fabricalores horum nummorum primos teneri, cùm fuerintprima et principalis causa liujusmocumenti. Secundos in istorum defectu teneri, qui scientes esse falsos, ut tales expenderunt. Tandem in horum defectum illos teneri, qui ex ignorantià crassâ et culpabili tales nummos alienârunt : dum enim falsos esse n0verint. ampliùs eos evpendere nequunt, sed reddere possunt ei à quo acceperunt, et restituere debent ei cui dederunt, et qui tunc illos habet, ut sic ejus damuum vitent et ulteriorem cursum impediant. Circa hæc vide D. Anton., 2 p., titulo 1, cap. 18, § 4. Wendentes sophisticata pro veris, vel negantes, rerum defectus quos habent, vel falsas bonitates aflirmantes scienter, cum gravi emptoris id requirentis illisque confidentis nocumento, sunt falsarii et tenentur illud reparare, ut ostenditur in tractatu de Justitià. Item falsanles mensuras et pondera; id enim graviter reprehenditur in Scripturà sacrà. Item falsatis scienter ulentes : et ultra peccatum mortale, tenentur hi omnes restituere, ac de medio tollere hujusmodi mensuras et pondera, aut ad justam æqualitatem reducere. D. Anton. ibideiu § 6. Tabellio falsarius est, instrumentum falsum conficiens, absentium nomina subscribens, vel sigillum subripiens, vel aliter quàm partes convenerint notans, vcl aliquid necessarium scienter tacens, unde lites oriri possunt, etc. D. Anton. ibidem § 7. ltem falsarius est qui lacerat, vel comburit, vel occultat scripturas publicas aut privatas ad alium spectantes, ita quòd ampliùs non appareant, in grave illius detrimentum; et ultra poenam falsarii, tenetur ad restitutionem totius interesse. L. qui tabulas ff. de furto. Qui schedulam obligatoriam aut quodvis aliud instrumentum perdidit, cujus defectu lite gravissimi momenti evincendus est, et aliud falsum fabricat ac supponit, non peccat quidem contra justitiam commutativam, eò quòd nullâ tunc injuriâ afficiat proximum, sed se tueatur et defendat, modo tamen illicito, nempe mendacio, ac suppositione alterius instrumenti, quod producit ac si esset primum legitimè confectum cum debilis subscriptionibus. Mendacium autem juxta D. Thomam, 2-2, q. 109, art. 3, ad 4, non solùm habet rationem peccati ex damno quod infertur proximo, sed suâ inordinatione. Non licet autem uti aliquà illicità inordinatione ad impediendum nocumenta et defectus aliorum, sicut non licet furari ad hoc quòd homo eleemosynam faciat : et ideò non est licitum mendacium dicere ad hoc quòd aliquis alium à quocumque periculo liberet; proinde non licet aliqui falsam schedulam similem illi quam amisit fabricare ac supponere, proindeque peccat; non tamen ad restituendum obligatur. Pari ratione non licet clerico, qui testimoniales vel dimissorias sui episcopi litteras, aut parochi de baptismo fidem facientes amisit, alias fabricare ac sirpponere, ut ad ordines admittatur; nec religioso iter facienti amissis sui superioris obedientialibus litteris, alias similes fabricarc. De falsificatione factà in Bullis papalibus et rescriptis, vide D. Antoninum, 2 p., tit, 1, cap. 18, § 7. Item de falsificatione in filiis, dùm supponitur marito alienus partus ibidem § 8, et de falsariis in ludis. Vide D. Thomam, 2-2, q. 52, art. 7, ad 2, et nostrum uract. de Dominio. sincerè credens esse suam, aliàs nollet eam retinere. Et iste non peccat quidem excusante legitimè liâc ignorantiâ, quamdiù durat: imò si stante illà bonâ fide rem consumpsit, et in nullo factus sit ditior, ad nihil quoque restituendum tenebitur, etiam quando postea sciet fuisse alienam, quia solummodò ratione rei acceptæ ad restituendum tenebatur. Si verò antequàm eam consumat, deprehendat esse alienam, tenetur eam restituere : aut si in aliquo factus sit locupletior ex eà post illius consumptionem bonâ fide factam, ad id reslituendum obligatur; aliàs jam incipit esse possessor malæ fidei, et obligatur ad restituendum etiam ratione 'injustae detentionis, quæ æquivalet injustæ acceptioni. Porrò ille dicitur locupletior factus, non solùm qui habet aliquid quod antea non habebat, ut si quis rem alienam sibi dono datam, bonâ fide accepit et vendidit, credens non esse alienam, censetur locupletior factus in illo pretio, quod proinde domino restituere debet; sed etiam qui sumptibus faciendis pepercit, ut si quis bonâ fide invitatus ad cœnam, de vitulo aut pullis furto sublatis comedit, indeque pepercit sumptui quem in doimo suà cœnando fecisset; in illà summâ quam apud se fecisset, evasit ditior, ct eam tantùm doinino hujusmodi ciborum alienorum restituere tenetur : ad nihil verò reddendum obligatur, si adbuc consuetos propriæ cœnæ sumptus in domo suâ fecit, quia in nullo inde locupletior est effectus. Et idem dicendum de aliis rebus alienis bonâ fide consumptis. Possessor bonæ fidei licitè in conscientiâ detrahere potest oinnes expensas, quas fecit in ipsâ re eam conservando vel meliorando durante bonâ fide, si detrahi possint ex fructibus naturalibus, quos unà cum re domino reddere debet. Si autem illa expensarum detractio nequeat à re separari, seu absque illius detrimento fieri, tenetur dominus ipsum compensare, ac indemnem servare alio modo quo voluerit. H;cc omnia patent ex jam dictis, indeque resolvi possunt innumeri casus particulares. Quæres primò, an qui bonâ fide rem usu consumptibilem dono accepit à latrone ad restituendum non iimpotente, adhuc teneatur eam cum fructibus restituere vero domino. — ltesp. affirmativè, si latro satisfacere noluerit. Quia si latro esset impotens, iste possessor bonæ fidei teneretur ratione rei acceptae. Atqui etiamsi sit potens, noluerit tamen satisfacere, iste possessor adhuc tenetur ratione rei acceptae, utpote alienæ quæ, quamdiù extat et ab aliis bonis furis discerni potest, tamdiù clamat pro domino suo apud quemcumque transeat. Ergo, etc. Confirmatur et explicatur. Si res aliena fuerit ita permixta ciim aliis rebus furis ut discerni ncqueat, fur tunc habet quidem jus in illum cumulum, potestque de eo aliquid donare, si inde non fiat impotens faciendi restitutionem ad quam habet obligationem personalem; et alter potest recipere, si ei certò constet latronem non rem furtivam, sed propriam dare velle. Si tamen ipsi constet latronem non nisi alienum dare voluisse, ita ut nibil ipsi de suo contulisset, si nihil furatus csset, tunc nisi fur aliunde satisfaciat, et dominus illo contentus sit,

QUÆSTIO SECUNDA. DE ReStitutiONe IN comwuni. Contra istud præceptum non solum militat accept:o tui. xiv.

rei alienæ invito domino, sed etiam injusta illius detentio; ut enim ait D. Thomas, 2-2, quaest. 66, art, 4, ad 3, Detinere id quod alteri debetur, eandem rationem nocumenti habet, cum acceptione injustâ : et ideò sub acceptione injustâ, intelligitur etiam injusta detentio. Unde necessaria est restitutio, de quâ agemus in communi in præsenti tractatu : et postea in sequenti tractatu de eâ sermonem statuemus in particulari, ortâ tam ex delicto seu injuriâ, quàm ex contractu. Restituere, inquit D. Thomas, 2-2, quæst. 62, art. 1, nihil aliud esse videtur, quàm iteratò aliquem statuere in possessione vel dominium rei sua. Unde restitutio latè sumi potest pro omni actu quo redditur alicui id quod ab ipso ablatum vel acceptum est, sive jure sive injuriâ, quomodò redditio mutui, pignoris, depositi, etc., actus restitutionis dici potest. Ilic autem strictiùs consideratur à nobis, pro eo solùm actu quo damnum proximo injustè illatum reparatur : quare non est simplex donatio, nec animi gratitudo pro bcneficio accepto, sed importat rationem debiti ex justitiâ violatâ. Cum nomen restitutionis, in quantum importat iterationem quamdam, supponat rei identitatem, ideò secundùm primam impositionem hominis restitutio videtur locum habere præcipuè in rebus exterioribus. quæ manent eædem, et secundùm substantiam et secundiim jus doininii ab uno possunt in alium devenire. Sed sicut ad nuiusmodi rebus nomen commutationis translatiim est ad actiones vel pass'ones, qu;e pertineut ad reverentiam vel injuriam alicujus personæ, seu nocumentum vel profectum, ita etiam nomen restitutionis ad hæc derivatur, quæ licet realiter non maneant, tamen manent in effectu, vel corporali, puta cùm ex percussione læditur corpus; vel qui est in opinione hominum, sicut cùm aliquis verbo opprobrioso remanet infamatus, vel etiam minoratus in suo honore. Ita D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 4, ad 2. Licet autem tunc propriè sit satisfactio, seu recompensatio pro injuriâ, eam tamen promiscuè comprehendimus sub nomine restitutionis. Sola læsio justitiæ commutativæ, non verò distributivæ et aliarum virtutum , inducit obligatiouem restituendi, quia sola inæqualitas, quâ violatur rigorosum debitum, seu jus in re aut ad rem, reparanda est per restitutionem : ut sic læsus iteratò statuatur in possessionem vel dominium rei suæ. Atqui ex læsione aliarum virtutum , non violatur tale jus ac debitum, cùm vel non sint ad alterum, vel non respiciant æqualitatem bonorum temporalium utilium, nec eorum commutationes. Sicut licet charitas respiciat proximum, tamen non habet pro suo objecto justum , seu facere aequalitatem, sicque ejus laesio non est violatio aequalitatis. Tandem laesio justitiae distributivæ præcisè secundùm se sumptæ, nisi habeat admixtam et conjunctam justitiam commutativam, non inducit inæqualitatem et injuriam propriè dictam; quia illud debitum quod non datum fuit alicui civi, debebatur ipsi tantùm ut bonum commune appropriandum, non verò tanquàm proprium, sicque non læsus fuit in eo quod habebat, ncque passus est inæqualitatem propriè dictain 23

per restitutionem reparandam : recompensatio enim secundùm æqualitatem rei ad rem , respicit debitum ut proprium. Ergo sola læsio justitiæ distributivæ per se et ratione sui non inducit obligationem restituendi. Werum quidem est quòd uuà cum justitiâ distributivà sæpè violatur simul commutativa, puta quia distributor bonorum communium non est absolutè illorum dominus, sed solùm dispensator et minister designatus, quandoque et stipendio conductus, ut ea appropriet et applicet civibus juxta æqualitatem proportionis. Unde malè distribuendo, tunc restituere tenetur illis quos omisit, aut damnificavit : id tamen solùm provenit ex læsione justitiæ commutativæ adjunctæ ac connexæ, prout innuit D.Thomas, loco citato, ad 3. Et ut ait Sylvester, nullus tenetur ad restitutionem, uisiqui est causa inæqualitatis rerum exteriorum. Atqui sola justitia commutativa versatur inter datum et acceptum, inter quæ constituit æqualitatem: unde ejus læsio sola est violatio debitæ æqualitatis in rebus exterioribus. Acceptio rei alienæ, sicut et retentio justa de consensu libero domini, quamdiù durat, non inducit propriè obligationem restituendi ; v. g., si quis pecuuiam mutuo, vel in deposito accepit ad tempus determinatum, illamque retribuit intra legitimum terminum, non dicitur propriè restituere, sed reddere aut solvere debitum, donec sit in morâ culpabili: tunc enim rem alienam detinens domino rationabiliter invito, eum impedit ab usu rei suæ, non minùs ac ilie qui eam furatus est ; unde æquiparatur furi. Cap. Sarpè de I{estit. spoliatorum : el D. Thomas, 2-2, q. 62, art. 5, ad 2, ait illam detentionem habere eamdem rationem nocumenti ac injustam acceptionem, et tunc habet locum restitutio rei et reparatio damni. Conveniunt omnes cum D.Thomà, 2-2, quæst. 62, art. 2, necessarium esse ad salutem necessitaue præcepti, ut qui injustè accepit aut retinet alienum, illud restituat, quomodolibet ad manus illius pervenerit, ut colligitur ex Scripturâ, Tobiae 2, v. 21; Ezechielis 35, v. {4, ¥Matth. 22, v. 22; ad Itom. 13, v. 7; et ex Augustino Epist. 54 ad Macedonium, ubi ait : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Illud aulem sine quo non agitur vera pœnitentia, nec remittitur peccatum, est procul dubio ad salutem necessarium. Probatur ratione D. Thomae. Conservare justitiam est de necessitate salutis. Ut enim monet Apostolus ! ad Corinth. 6: Neque fures, neque rapaces regnum Dei possidebunt; nec potest violari justitia quin lædatur charitas erga proximum, nocumentum illi inferendo. Atqui nisi restituatur alienum injustè ablatum, damnumqne illatum reparetur, non conservatur, sed violatur justitia, utpote quæ reddit unicuique quod suum est, facitque æqualitatem, ut scilicet unus non plùs habeat, alter verò minùs quàm debéat hal)ere. Ergo restitutio est de necessitate salutis, supposito quòd quis justitiam commutativam graviter læserit. Non quidem necessitate mcdii, loquendo de opere externo restitutionis, ita ut eo prætermisso medio etiam ignoranter et inculpabiliter salus absolutè obti

neri non possit: constat enim hominem variis de causis infra referendis ab hàc restitutione excusari posse: et tunc sufficere quòd animo sit dispositus et paratus alienum reddere, damnumque reparare quando facul. tas suppetet. Unde solâ necessitate præcepti restitutio exterior est necessaria ad salutem. Quia actus specia. lis virtutis necessariæ ad salutem, cadit sub aliquo speciali præcepto, ex D. Thomà, 22, q. 2, art. 5. Atqui restitutio est actus principalis specialis virtutis necessariæ ad salutem, nempe justitiæ commutativæ. Ergo cadit sub speciali præcepto, quo tenemur domino reddere suam rem injustè ablatam vel detentam ac istum bonum justitiæ commulativæ exercere : et ex hàc parte, et ex suà formâ est affirmativum, ac violatur per omissionem actùs reddendi nec proinde obligat semper et pro semper, sed tantùm pro illo teimpore quo res aliena reddi potest et debet. Involvit tamen negativum præceptum, quo prohibemur rem alterius injustè detinere. Et ex hàc parte obligat pro omni tempore, ut nunquàm homo aliena injustè deti. neat : ita ut quicumque scit se ea habere domino rationabiliter invito, teneatur vel ea actu restituere si fuerit opportunitas , aut saltem proponat se ea relliturum quamprimùm nactus fuerit opportunitatem moralem. Non enim tenetur statim surgere ê lecto aut è mensâ, etc., et ire ad restituenduin : sed datâ commoditate, tenetur sub mortali aliena restituere. Quare reducitur ad præceptum negativum : Non furtum facies, quia ut ait D. Thomas, 2-2, quæst. 66, art. 3, ad 2, detinere id quod alteri debetur, eandem hal)et rationem nocumenti, cum acceptione injustà : quia tamen peccata propriè distinguuntur pro diversitate virtutum quibus opponuntur, aut pro diversitate modi valdè diversi, quo repugnant eidem virtuti, non verò pro diversitate præcepti affirmativi aut negativi cui adversantur, ideò qui non restituit quando potest et debet, non propterea committit duo peccata, unum scilicet contra præceptum aflirmativum restituendi, et aliud contra negativum non retinendi alienum; quia hæc uni et eidem justitiæ commutativæ eodem modo adversantur : unde præcisè ex hoc capite adhuc non intervenit, nisi unicum peccatum.

ARTICULUS primus.

De radicibus et causis unde oriatur restitutionis obligatio.

Divus Thomas, 2-2, qu. 62, art. 6, duas radices assignat, ex quibus generatim omnis obligatio restituendi promanat, nempe ratione rei acceptæ, aut ratione injustæ acceptionis. Sic quicumque apud se habet rem alterius, quam tamen ab eo non accepit, nec de illius consensu retinet, sed ab alio emit quem furatum esse ignorabat, tenetur solùm restituere ratione rei acceptæ, utpote quæ est aliena, et semper clamat pro domino suo.Qui verò rem alterius furto subripuit, eam tamen apud se ampliùs non habet, adhuc tamen eam restituere tenetur, ratione solius acceptionis. Qui talidem rem alienam , v. g., equum furatus est, eumque apud se habet, restituere tenetur ratione utriusque

simul, nempe tam ex re acceptâ, quàm ex injustâ acceptione. Ratio horum omnium est, quia in his omnibus violatur æqualitas, quam justitia commutativa exigit. Qui enim rem alterius habet, plùs quàm suum habet, et alius tantumdem minùs de suo: sicque violatur debita æqualitas, ad quam reponendam, necessariò restituenda est res accepta. Porrò nomine rei acceptæ, rectè monet Cajetanus non solùm intelligi rem ipsam alienam in se, et in suâ substantià, sed etiam omne illud quod ejus loco extat, nempe ejus valorem et pretium, si vendita fuerit, ejus fructus, si quos naturaliter protulerit et sit de se frugifera : item effectus, puta si conduxerit ad conservandas res alterius, quæ aliàs erant consumendæ, etc., ita ut sit restituenda in specie «et individuo si extet, quia semper clamat pro domino suo: vel in suis fructibus eteffectibusnaturalibus,si non extet : fructus verò industriales, sicut non computantur in re, neque sunt illius partus, ita nec sunt obnoxii restitutioni. Est tamen hæc differentia in hoc, quòd si tota res extet, possessor simpliciter seu ad eamdem totam domino reddendam obligatur: si verò bonâ fide consumpta fuerit, possessor obligatur ad reddendum id quod ejus loco restat solummodò in casu et in eo in quo inde factus est ditior, eò quòd tunc solùm in hoc lucro censeatur plus habere et dominus minùs quàm sit illis debitum, quæ proinde inæqualitas per restitutioncm est reparanda. Et ista prima regula ex re acceptâ deducta, diligenter est annotanda : valet enim ad infinitos casus in hàc materiâ occurrentes, facilè resolvendos. Item dominium rci alienæ in alium transferri non potest nisi voluntate domini, vel auctoritate legis, ut ostensum est supra.Sedquando quis habet remalienam, aut eam accepit, sive justè, sive injuslè, neque lex neque voluntas domini transfert dominium illiusinipsum, ut suppono; ergo habet aliquid plùs, alter verò minùs quàm habere debeant. Nomine autem acceptionis hic iutelligitur quæcumque acceptio non gratuita, sive ea sit justa et de voluntate domini ab initio rem suam alueri dantis non gratuitò, sed pro compensatione ex pacto faciendà tempore statuto, ut contingit in mutuo, deposito, conductione, etc.; sive sit injusta, puta cüm domino rationabiliter invito accipitur, ut per furtum, rapinam, usuram, et per omnem actionem per quam injustè damnum proximo infertur; sive res maneat, apud accipientem, sive non maneat, nec in ipsum transeat, ut dùm quis domum vel segetem alterius comburit, vel proximum in bonis corporis, animæ, honoris et famæ lædit.Quia per omnem damnificationem injustam, ille qui læsus est, minùs habet quam habere debeat: læsor enim videtur ipsi auferre id in quo eum damnificat, damnumque dicitur ex eo quòd aliquis minùs habet quàm habcre debet, juxta Philosophum 5 Euhic., c. 4, et probat D.Thomas in hàc q. 62, art. 4. Ille qui tenetur restituere ratione acceptionis, semper restitutioni manet obnoxius, etiamsi res apud ipsum non maneat, etiamsi acceptio fuerit justa, dummodò sit in utilitatem ipsius accipientis. Sic qui pe

cuniam mutuo accepit, eam summam restituere tenetur mutuanti, quantùmvis absque suâ culpà eam amiserit, aut casu fortuito perierit; quia non solùm ratione rei acceptae, sed adhuc ratione acceptionis restituere tenetur, ac benefactorem ex justitiâ indemnem servare obligatur. Et à fortiori ad id tenetur, si acceptio injusta fuerit; nam quicumque alteri injuriam intulit, obligatur ex justitiâ ad eam resarcian. dam, etiamsi inde nihil lucri habuerit, cùm in re illà damnum ipsi dederit, proindeque minùs habeat, quàm h bere debet, ut probat D. Thomas, art. 6, ad A. IIIo verò qui solùm ratione rei acceptæ restituere tenetur, ad id tantùm obligatur quando rem illam habet, vel aliquid loco ipsius, in quo factus sit ditior, eò quòd tunc plùs habeat, alter verò minùs quàm habere debeat. Ad nihil autem tenetur, si eam non habeat nec aliquid ex eà unde factus sit locupletior: cùm enim solùm teneretur ratione rei acceptæ, cessante eâ causâ, cessat effectus, nempe obligatio restituendi, nisi suâ culpâ rem illam amiserit. Itein nisi antequàm res periret, eam vel alienaverit, vel consumpserit sciens esse alienam, quia ex jure naturali, qui causam damni culpabiliter dedit, damnum dedisse videlur : unde tunc ad restitutionem obligatur. Sic qui accipit rem alienam custodiendam de consensu domini, ac in ejus utilitatem et non in propriam, ut in deposito gratuito, non tenetur ratione acceptionis, sed rei acceptæ : ideòque si absque ejus culpâ pereat, non obligatur ad restituendum, benè tamen si suâ notabili culpâ illam amiserit. Et haec secunda regula ex acceptione desumpta rectè est perpendenda ad casus particulares resolvendos. Quoties igitur acciderit dubium an quis teneatur ad restitutionem faciendam, considerandum est an haheat rem alienam : quomodocumque enim ad illius manus pervenerit, contrahit obligationem eam domino restituendi. Item considerandum est an rem alterius acceperit, sive justâ sive injustâ acceptione, non gratuita. Tunc enim eam domino reddere tenetur, ac damnum injustè illatum reparare. Tandem considerandum est an rem quam injustè accepit, apud se habeat, vel ejus pretium.Tunc enim obligatur ad restituendum ex parte utriusque, scilicet injustæ actionis et rei acceptæ, et quia ex simplicibus consurgunt composita, facillimuin erit nòsse hunc tertium obligationis modum, applicando duas dictas regulas circa utramque restitutionis radicem assignatas. Quotiescumque autem facienda est restitutio, si fieri nequeat in eàdem re, numero vel specie, debet fieri in valore aequivalenti. Nam per se loquendo idem numero reddi debet, si commodè fieri possit, quia, ut ait D. Thomas hic, art. 1, ad 2, nomen restitutionis in quantum importat iterationem, supponit rei identitatem : per accidens tamen aliquando sufficit, ut reddatur aliquid ipsi æquivalens damno illato, ut sic dominus servetur indemnis, et reponatur debita

[blocks in formation]

accipiens restituere tenetur in conscientiâ, et rein do. nuino reddere. Quæres sccundò, an qui rem furtivam bonâ fide à latrone emptam, postea cum eâdem bonâ fide vendi. dit alteri, quandò deinde cognoscit fuisse alienam, te. meatur rescindere contractum et rem domino, pretium verò emptori in conscientià restitue.e. Multi probabi liter negant. Quia iste nec habet rem alienam, nee in eâ factus est ditior, cùm non majori pretio, scd eodem aut minori vendiderit quo ipse emerat à latrone, ut supponitur. Si enim majori vendidisset, in eo excessu factus esset ditior, sicut si rem alienam à latrone dono datam, pretio alienâsset, in toto illo prelio escet ditior, ct restituere teneretur. Respondeo tamen probabilius et tutius esse, quòd si dominus, v. g., equum suum furto ablatum, sit aliquando recuperalurus et petiturus ab isto secundo emptore, venditor tenetur in conscientià restituere ipsi pretium : secùs dicendum si nullum inde damnum huic secundo emptori iimmineat. Italio est, quia jure naturæ venditor tenetur emptorem servare indemnem. Si autem in nostro casu cederel illi præcisè actionem de evictione adversùs latronem, non servaret illum indemnem : fortè enim latro non comparebit, aut erii impolens reddendi pretium, aut nonnisi cum litibtis et expensis extorqueri ab eo poterit. Ergo tenetur contractum rescindere et pretium emptori restituere, salvo postea suo recursu ad latronem : tum etiam quia venditor non potuit transferre in emptorem rei furtivæ dominium, proindeque nec emptor in venditorem transtulit pretii dominium, cùm iste contractus nullus extiterit; tum quia venditor pretium accepit pro re quæ sua non est. Ergo neque pretium debet esse suum. A fortiori tenebitur iste venditor rescindere contractum, si cmptor id exigat, nolitque acceptare actionem de evictione, et recursum ad latronem, cum qu0 nullatenùs contraxit. IIæ rationes etiam absolutè probare videntur emptorgm bonæ fidei, si rem illam furtivam bonâ fide vendat, quamprimùm sciet fuisse furtivam, teneri rescindere venditionis contractum, ut rem illam domino restituat, aut pretium rei; et hoc sive postea è latrone possit recuperare pretium suum, sive non. Itatio est, quia apud ipsum manet pretium rei furtiv;e, quod est idem moraliter cum ipsà re ; sicque ratione rei accept;e, nempe ratione pretii quod loco ejus extat, et in quo censetur ditior factus, tenetur ad restitutionem illius. Si cnim vellem retinere pecuniam alterius, eò quòd latro touidem à me accepit, facerem injustam compensationem, neque à lege neque à voluntale domini, ejus dominium acquirerem, sicque haberem aliquid quod meum non esset, et plüs quàm habere debeam, in quo proinde ditior effectus essem. Idem autem contingit in isto venditore, cujus pretium est amissum apud latronem, à quo solo potest illud recuperare, et non ab alio, vendendo eidem alienum, ut se indemnem servet : iste enim emptor tunc jure potest contractum rescindere reddendo rem venditori, ct repetendo pretium illi da*

« VorigeDoorgaan »