Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

suis propriis operibus sibi comparat famam et honorem; sicut ergo propter hanc rationem est dominus divitiarum bonorumque fortune, ita etiam honoris ct famæ ; unde ob bonun virtutis potest illas res perdere, ut fecerunt viri sancti : sic D. Ambrosius feminas in cubiculum introduxit, ut cà notâ arceretur ab episcopatu; sic etiam D. Augustinus in pœnitentiæ et humilitatis exercitium peccata sua manifestavit in libris Confess.; sic Anselmus perpetratam à se fornicationem deplorat, etc. Quod tamen non potuissent absque culpâ facere, si non forent sua fama domini: ob hanc siquidem rationem, in nullo casu et ob nullum bonum finem nemini licet seipsum vità privare, ut docent D. Thomas 2-2, q. 64, art. 5, ad 3: et D. Augustinus, relatus 23, q. 5, can. Non licet. Per accidens tamen contingere potest ut fama unius sit ita connexa et colligata cum famâ aliorum sive particularium, sive communitatis aut reipub., ut non possit ab isto deperdi absque infamiâ, scandalo, aut detrimento aliorum et tunc non licet uti famâ ad omnem usum, ac pro libito ejus jacturam pati.

Quando autem Scriptura custodiam honoris et famæ nobis commendat, solùm intendit nos monere ut sine causâ ca non negligamus, nec prodigalitate perdamus, cùm id sit contra præceptum charitatis, quo quisque tenetur se suaque diligere et conservare, quomodò etiam prodigalitas in pecuniis est vituperabilis. Vel dicendum Scripturam tantùm velle commendare exercitium virtutis, cùm per eam nobis bonum nomen comparemus: honor enim est præmium virtutis. Propriæ vitæ et membrorum integritatis nullus homo est dominus, sed solius Dei potestati subjacent. Ita D. Thomas 2-2, q. 64, art. 3, ad 2, et q. 59, art. 3, ad 2; et 1-2, q. 73, art. 9, ad 2, et alibi sæpè. Non enim de vitâ suâ disponere, neque se occidere potest, ut ostensum est supra in expositione quinti præcepti. Unde illius solùm est custos, administrator, possessor, usuarius et usufructuarius, et illius usu nequit sine injuria injustè privari, sicque homicida ad damna resarcienda obligatur. Unus homo potest habere dominium alterius, non solùm directivum et politicum, sed etiam despoticum, coque uti tanquàm mancipio in proprium duntaxat commodum. Et haec servitus dicitur civilis ct legalis: justèque introducta fuit jure gentium, cùm approbetur à Scripturà Levit. 25, Exodi 21, Deuteron. 20 et 21; primæ ad Corinth. 7, ad Ephes. 6, ad Coloss. v. 3 et 4, primæ Petri 2, et passim à jure canonico et civili.

Hujus dominii solent assignari tituli: primus est jure belli justi. Cùm enim victi et capti occidi possent, ad inserviendum servabantur in vitâ: inde dicitur 1 Petri 2, à quo quis superatus est, ejus scrvus efficitur. Inter Christianos tamen quandoque ablatis armis, aut despoliati dimittuntur, vel absolutè, vel cum promissione pretii, aut certâ redemptione : imò usus invaluit ut à dominis possint absque peccato fugere, si habeant commoditatem, nisi fidem illis dederint, vel jurejurando promiserint se permansuros, quousque per manumissionem, aut commutationem, aut pretii

redemptionem liberentur. Item nisi ad hanc fugam opus esset domino vim et violentiam inferre : dùm autem ad suos aut amicam civitatem pervenerunt, libertatem ita plenè recuperant, ut non possint à priori domino in servitutem trahi.

Secundus titulus est condemnatio ad servitutem ob aliqua patrata crimina, quæ recensent Sylvester, v. Servitus, et D. Antoninus, 3 p., tit. 3, cap. 6, § 4.

Tertius titulus est venditio et emptio cum quibusdam conditionibus quas jura apponunt, et recensent præfati auctores. Quartus titulus est nativitatis conditio qui enim nascuntur ex matre servå, sunt servi, et dicuntur vernaculi, quia partus sequitur ventrem, 1. Partum, c. de Rei vendit., instit. de Ingenuis; D. Thomas, in 4 sent., dist. 36.

§ 4. De acquisitione et translatione dominiorum. Habuit genus humanum quasi naturali jure rerum externarum et inferiorum dominium, quæ ad vitam transigendam necessariæ erant, easque fecit auctor naturæ propter usum et commodum non hujus vel illius hominis, sed omnium : sicque à naturâ omnia sunt communia, seu secundùm jus naturale non est distinctio possessionum; sed illarum divisio et appropriatio facta est secundùm humanum condictum, ac jus gentium, ob rationes quas adducit D. Thomas 2-2, q. 66, art. 2. Res igitur quæ nullius erant, ille qui primò occupat, earum dominium acquirit jure gentium, ut mineralia, pisces, feræ, aves, et similes, quæ nunquàm antea fuerant sub alicujus hominis dominio, sed remanserant communes. Aliæ verò res quæ olim fuerant quidem sub alicujus dominio, sed jam propter temporis diuturnitatem et mortem prioris domini habentur pro derelictis, ut sunt antiqui thesauri, fiunt inventoris et primò occupantis, de quibus omnibus sicut et de rebus inventis acturi sumus infra, dùm de furto erit sermo. Hic autem loquimur de rebus quæ sunt sub dominio alicujus hominis, à quo immediatè ad dominium alterius transferuntur; quæ dominii mutatio, nisi fiat debitâ viâ, infertur injuria vero domino, et manet obligatio restitutionis. Unde legitima translatio dominii definitur: Transmutatio rei ab eo qui priùs eam legitimè possidebat, in alterum qui illius incipit esse legitimus dominus.

Hæc autem translatio potest dupliciter fieri : primò liberâ voluntate legitimi domini: suppositâ enim rerum divisione, potest unusquisque non legitimè impeditus, rei suæ dominium pro suâ voluntate in alium transferre, cùm sit de ratione domini posse uti re suâ pro libito in quemcumque usum à lege non prohibitum, et consequenter eam alienare, donare, vendere, etc. Et ut dicitur Institut. De rer. divis., § Per traditi et ff. de Acquir. dom., 1. Quâ ratione, nihil æquitati naturali magis convenit quàm voluntatem domini volentis rem suam in alium transferri, ratam haberi. Secundò ex dispositione legis à repub. constitutæ, aut per justam judicis sententiam; cùm enim respub. habeat supremum dominium in res exteriores civium in ordine ad bonum commune, potest volunLatem domini cohibere, ne rei sue dominium in alium

transferat: et aliquando eo ctiam invito vel non consentiente, eas ab illo auferre, ac in alium transferre ; quia sicut ab initio auctoritas publica vim habuit res temporales singulis applicandi, ita etiam nunc apponendi, et præscribendi formam et conditiones contractibus, ad hoc ut sint validi, ad obviandum dolis et fraudibus, etc., ac procurandam utilitatem publicam et privatam civium. Non possumus hic singulos casus particulares examinare, quibus contra prioris domini voluntatem, vel sine illà, potest à lege dominii translatio impediri, aut fieri, ob nimiam prolixitatem : sed duos tantùm famosiores ventilabimus.

Quæres primò, an ob præscriptionem, leges rectè justèque statuerint, ut dominium unius in alium transferatur, etiam invitis dominis. Suppono præscriptionem et usucapionem pro eâdem re sumi, solùmque differre, quòd usucapio sit propriè rerum mobilium, præscriptio verò immobilium; item quòd res breviori tempore usucapitur, quàm præscribitur: passim tamen indifferenter jurista ac theologi utuntur illis nominibus ad significandum acquisitionem dominii et juris per possessionem tempore ex lege præscripto continua tam.

Insuper sequentes conditiones requiri suppono ad legitimam præscriptionem. Prima est ut res sit talis naturæ, quæ à jure præscribi non prohibeatur: sic liber homo nullâ præscriptione fit servus 1. Ultim., c. tit. de long. temp., præsc. 1. Usucapionem, ff. de Usucap., instit. eod. titul. Item res sacræ et religiosa, ut Ecclesiæ, jus decimarum, aliaque jura spiritualia à laicis præscribi nequeunt, extra. de Præscript., cap. Causam quæ. Item exemptio à superioris obedientiâ, cap. Cùm non licet, eodem. Item res communes quæ ad usum publicum sunt institutæ, ut viæ, plateæ, pontes, etc., 1. Usucap., ff. eod. et 1. Præscriptæ, c. de operib. pub., 1. Viam, ff. de Vià pub. Item res furtivæ aut vi ablatæ ex institut. de usucap. Quod autem, et § Furtiva; cùm desit possessio bonæ fidei, ut statim magis explicabimus. Vide plura apud Sylvestrum, v. Præscriptio, et D. Anton. 2 p., tit. 1, cap. 15, § 7. Secunda conditio est, ut res quæ præscribi potest actu possideatur ab eo qui eam est præscripturus. Ex reg. juris in 6, reg. Sine possessione. Et ff. de Usucap., 1. Sine possessione. Tertia, ut res aliquo titulo vero aut probabiliter præsumpto possideatur. Quarta est, bona fides, id est, ut possidens prudenter ac sincerè reputet rem non esse alienam, habeatque animum illam tanquàm suam retinendi. Idque adeò necessarium est ad præscribendum, ut malæ fidei possessor, nullo unquàm tempore præscribere valeat ex reg. juris in 6 reg. Possessor, ut definivit Innocentius papa III in concil. Lateran. et refertur in cap. Finali de præscriptionibus. Idemque definivit Alexander papa III,ut habetur in cap. Vigilant.de præscrip., sicque jus canonicum abrogavit leges civiles faventes possessori malæ fidei.Hanc autem bonam fidem, seu tranquillam conscientiam,et æstimationem quòd res non sit aliena, necessariò aliquis habere debet non solùm quandò rem ab initio acquisivit, sed etiam te

nere continuam ac interruptam per totum tempus à lege constitutum ad præscribendum, ut patet ex cap. Illud autem, et ex cap. Fin. de præscrip., quia cùm bona fides debeat esse cum possessione, inde fit quòd sicut possessio toto tempore illo non est interrumpenda, ita neque bona fides, quæ illam comitatur. Unde qui incipit possidere cum conscientiâ dubiâ, an res sit aliena, non est bonæ fidei possessor, neque legitimè præscribit, sed tunc solùm inchoatur præscriptionis tempus, quando, factà diligenti inquisitione, dubium deposuerit; quia cùm in dubiis melior sit conditio possidentis, iste non debet esse melioris conditionis quàm alter. Benè tamen quando incœptâ legitimè ac bonâ fide possessione, dubium supervenit, sicque possessionem non interrumpit, si adhibitâ tunc sufficienti diligentiâ et inquisitione, non illi constet de contrario, dubiunique depellere nitatur. Ex 34, q. 2, cap. Si virgo. Et cap. fin. de Præscript, et 1. Si fur, ff. de Præscr. et 1. Bonæ fidei, ff. de Acquis. rer. dom. Quinta denique conditio est, ut res cum bonâ fide possideatur tanto tempore continuato et non interrupto, quantùm ex legis præscripto pro rerum varietate necesse est. Res mobiles, ut vestis, navis, animalia, etc., intra tres annos præscribunt inter præsentes, et quatuor annos inter absentes. Institut. de usucap. cod. de usu cap. L. Quas actiones. Et caus. 16, q. 3, cap. Possessio. Res verò immobiles, ut domus, prædia, etc., decennio inter præsentes et viginti annis inter absentes præscribunt, ex juribus citatis. Quòd si quis possideat bonâ fide, sed sine titulo, utpote sine contractu saltem apparenti, ad præscriptionem inter præsentes, seu qui in eâdem regni provinciâ commorantur, triginta anni requiruntur ; quadraginta verò inter absentes. Cod. de Præscript. 30 vel 40 ann. L. ultim. Ad præscribendam rem immobilem contra Ecclesiam Romanam, requiruntur centum anni. Cap. Ad audientiam. Cap. Cum nobis; cap. Si diligenti de Præscript. et authent. Quas actiones, cod. de sacro sanct. Eccles. Contra verò alias ecclesias, hospitalia, vel pias causas, requiruntur quadraginta anni. Ex authenticâ citatâ et cap. Illud, cap. Ad aures, et cap. Quarta de præscript.

Porrò ex litis contestatione interrumpitur præscriptionis tempus, quia jura in hoc favere solent possessori pacifico. His positis,

Respondeo ad quæstionem, quòd qui sic legitimè rem præscripsit, in utroque foro securus est de possessione rei, nec tenetur eam priori domino restituere, etiamsi post tempus præscriptionis elapsum cognoscat fuisse alienam. Ita D. Thomas, quodlib. 12, art. 24, ubi ponit quidem hujus rei rationem vulgarem, nempe leges in hoc voluisse punire negligentiam prioris domini in recuperandâ re suâ ; quæ tamen negligentia est solùm causa accessoria, et finis secundarius translationis dominiorum in præscriptione. Nec tamen propterea voluit excludere rationem hujus principalem, nempe ne dominia tanto tempore maneant incerta, indeque non curarent homines res conservare et angere, semper timentes quòd aliquis etiam post longissimum

tempus tanquàm suas repeteret. Item ne continuò lites in repub. orirentur; item ne conscientiæ hominum infinitis subjacerent laqueis, ac scrupulis, etc., sicque maximè bono communi et paci reipub. expedit ut præscriptio verum jus in utroque foro præscribenti conferat, esto quòd nulla culpa aut negligentia prioris domini interveniat, ff. de Usucap., l. 1, et l. 4, et docent communiter auctores.

Igitur notitia quam quis habet quòd res illa erat alterius, superveniens post completam præscriptionem, ex vi illius justæ legis relinquit priorem bonam fidem ac dominium jam comparatum, nec ea tollit, revocat, aut annullat : et iste potest et debet eam rem tanquàm suam reputare, justâ lege id statuente, ac conscientiam erroneam, si haberet, circa hoc deponere. Quam si non posset aut non vellet deponere, teneretur tunc quidem per accidens restituere, cò quòd conscientia illa obliget, non tamen per se, et tanquàm ex justitià alteri debitâ. Hinc infertur ementem bonâ fide rem furtivam, si per triginta annos illam possideat, cum debitis ad præscribendum conditionibus, non teneri ad eam restituendam, quamvis postca sciat fuisse alterius, ff. de Usucap., 1. Si aliena. Idem dicendum de illo cui res furtiva legata fuit, si per triginta annos sic illam possideat. Instit. de usucap., § Furtive. Idem dicit Covarruvias, lib. 1 var. Resol., cap. 17, num. 10, de clerico aut laico qui decimas non solvit spatio 40 annorum cum titulo, vel spatio temporis de cujus initio non sit memoria, sine titulo, nempe quòd exemptionem à decimis præscribere potest. Hæc omnia fusiùs à nobis ventilantur in tract. de Just., quæst. de Dominio.

Quæres secundò utrùm per contractum jure civili nullum defectu solemnitatis substantialis transferatur dominium, v. g., an testamentum, cui deest subscriptio tabellionis, vel sufficiens testium numerus, elc., quod proinde est nullum in foro externo, sit etiam in foro interno pro nullo habendum, ita ut hæres sic in co institutus, non possit hæreditatem in conscientia adire, sed teneatur hæredibus ab intestato cedere, quantumvis certus sit de voluntate quam habuit testator eum hæredem instituendi: alii negant, alii verò affirmant. Ad utramque sententiam quodammodò conciliandam, respondeo, quòd ubi nulla fraus intervenit, et lex non reddit personas inhabiles, per hujusmodi contractum et testamentum transfertur dominium, non quidem omninò firmum, sed debile ac revocabile. Ita Sotus, lib. 4 de Just., q. 5, art, 3; Bannes et Serra 2-2, q. 66, et alii.

Conclusio explicatur. Istud testamentum non est omninò nullum in foro conscientia, valetque saltem quantùm ad hoc quòd primò occupans hæreditatem, vel legata, ac possidens retinere possit, eò quòd inter auctores sit valdè ambiguum an hæres institutus, vel hæres ab intestato melius jus habeat in foro conscientiæ, aliunde verò melior sit conditio possidentis. Sic qui priùs ex ipsis occupaverit juvabitur possessione. Cap. In litteris de Prob. Si tamen lis intentetur, standum crit ultimæ ac suprema judicis sententiæ. Volu

mus itaque quòd hæres sic institutus, possit tuta conscientiâ primò occupare, adire et possidere hæreditatem, quousque hæredes ab intestato, aut ali quorum interest, in judicium vocaverint, ac per sententiam judicis deturbaverint. Post illam tenebitur in conscientiâ illis cedere hæreditatem, nec potest sibi per fraudes retinere, nec impedire quin condemnetur, aut non conveniatur coram judice, quamvis non teneatur testamenti nullitatem ipsis manifestare. Et hoc est quod intendimus, quando dicimus contractum aut testamentum sine solemnitate substantiali tribuere dominium, infirmum tamen et debile.

Probatur ex Institut. de rer. Divis, § Per traditionem. Nihil est tam conveniens naturali æquitati quàm voluntatem domini volentis rem suam in alium transferri, ratam haberi. Proindeque qui certus est de voluntate sincerà testatoris in suî favorem, habet sufficientem titulum et jus ad hæreditatem. Si ergo cum hoc titulo possessio conjungitur, jus istud in foro conscientie videbitur completum, etiamsi aliqua solemnitas defuerit, quousque à judice aliter fuerit ordinatum. Nec legibus civilibus repugnat, utpote quæ ubi res ad forum exterius non deducuntur, contractus suæ naturæ relinquunt, et finis quem his solemnitatibus intendunt, est ut fraudibus obvietur; proindeque ubi de bona fide constat, saltem in foro conscientiæ, non est necessaria hujusmodi cautio. Adde quòd istud testamentum saltem æquivalet liberæ donationi, eamque continet. Sicut ergo potest iste sibi retinere quod accepit à testatore liberè donante, ita etiam quod pos sidet per istud testamentum, quousque à judice repellatur leges enim justè concedunt hæredibus ab intestato aliisque quorum interest facultatem ut beneficio repetitionis utantur in judicio, petantque declarationem nullitatis, quam tales contractus jure humano habent ad innumeris fraudibus obviandum. Ideòque necesse judicârunt et statuerunt ad transferendum dominium omninò firmum, adesse debere voluntatem testatoris, non qualemcumque, sed solemnem, seu cum debitis solemnitatibus et formalitatibus expressam. Sic etiam qui lucratus est in ludo vetito, acquirit dominium lucri, sed infirmum et debile, quia scilicet qui perdidit et victus fuit, habet facultatem illud repetendi in judicio. Item quando lex concedit restitutionis in integrum privilegium, dat facultatem impugnandi contractum aliàs validum, ejusque rescisionem petendi in judicio, et sic de aliis multis contractibus.

[blocks in formation]

legis, jureque sibi concesso utens ipsum vocat in judicium et impugnat. Tunc enim solùm incipit bellum ac cessat, quia per judicem alter condemnatus, ampliùs pugnare et resistere nequit, sed huic tenetur hæreditatem cedere. Hæc et alia quæ ad dominium proprietatis spectant, vide à nobis abundè ventilata in primo tomo de Justitiâ tractatu de Dominio. Ubi etiam examinatur an victor in ludo alearum acquirat dominium pecuniæ lucrata, et affertur regula quam D. Thomas assignat circa hoc 2-2, q. 32, art. 7, ad 2.

QUÆSTIO PRIMA.

DE FURTO ET RAPINA.

Quamvis in hoc septimo Decalogi præcepto solius furti mentio fiat, sub hoc tamen nomine etiam rapina intelligitur; prohibet siquidem quæcumque iniquam rei alienæ ablationem, sive per vim apertam, sive per dolum occultum usurpetur, ut rectè declaravit D. August. q. 71 in Exodum ubi ait: Furti nomine benè intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienæ : non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed utique à parte totum intelligi voluit quidquid illicitè rerum proximi aufertur. Et refertur à Gratiano 14, q. 5, can. Pœnale. De iis itaque injustis ablationibus sub vocabulo furti in decursu hujus tractatus promiscuè acturi

sumus.

ARTICULUS PRIMUS.

De naturâ furti et rapinæ. Furtum à juristis describi solet Contrectatio rei alienæ mobilis et corporalis, fraudulenta, invito domino, gratia lucrandi vel rem ipsam, vel usum ejus vel possessionem, ff. de Furtis, l. 1. Breviùs tamen et exactiùs definitur à D. Thomâ 2-2, q. 66, art. 3: Occulta acceptio rei alienæ. Ubi acceptio tenet locum generis: sumitur autem pro injustitià, seu injustà acceptione, cùm hic sit sermo de commutationibus involuntariis, et injuriis quibus infertur damnum proxino in rebus suis, satisque hoc indicavit D. Thomas præponendo o occulta, id est, quòd acceptio fiat contra domini voluntatem. Ideò enim fur accipiendo occultè rem alienam, subterfugere vult domini oculos et notitiam, quia vult agere contra ipsius voluntatem, reputans ipsum non consensurum, imò impediturum, si sciret aut videret bona sua auferri. Quare verba hæc, quæ aliqui addunt, scilicet, domino rationabiliter inrito, solùm clariùs hanc furti definitionem explicant ; non sunt tamen necessaria, eò quòd in rò occultâ acceptione, satis intelligantur et comprehendantur. Furtum igitur per acceptionem, convenit cun rapinâ et aliis injuriis ac læsionibus in bonis proximi per occultam verò differt à rapinâ et ab aliis.

Rapina enim de se non est occulta, sed aperta et violenta acceptio rei alienæ, ex D. Thomâ ibid. art. 4, ubi probat specie distingui à furto, ex diversâ scilicet ratione objecti quod dicitur injustum, et claudit in se rationem involuntarii, quia nullus patitur injustum volens. Ilinc enim fit quòd secundùm diversam ratio

nem involuntarii, diversificetur injusti species: in furto autem ille cui res subtrahitur est involuntarius negativè et per ignorantiam; in rapinâ verò positivè et per violentiam, ideòque sunt peccata injustitiæ specie distincta.

Indeque concludit D. Thomas, art. 9, rapinam esse gravius peccatum quàm furtum, rectèque per leges graviùs puniri, quia aliquid magis est involuntarium per violentiam quàm per ignorantiam, cùm violentia directiùs opponatur voluntati quàm ignorantia. Item quia per rapinam nou solùm infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quamdanı personæ ignominiam, sive injuriam. Et hoc præponderat fraudi vel dolo, quod pertinet ad furtum. Unde raptor in confessione tenetur explicare se per violentiam rem alienam occupâsse, aut se accusare de præparatione animi in quâ erat eam inferendi, quamvis per accidens illam non intulerit, eò quòd effractis domûs foribus, in câ neminem invenerit, etc. Et ultra rei alienæ restitutionem, obligandus est ad satisfactionem aliquam domino positivè renitenti faciendam, pro irreverentiâ et contemptu illius persona. Additur tandem, rei alienæ ; hinc enim furtum committit qui occultè rem alienam accipit, non solùm ut eam integrè sibi appropriet, sed tantùm ut illâ utatur contra domini rationabilem voluntatem, puta si quis utatur re locatâ ad aliun usum, vel tempus ultra præfixum; item deposito pignore, etc., absque domini voluntate saltem interpretativå. Item furtum censetur quoties res injustè aufertur, nedùm à domino, sed etiam à quocumque alio eam legitimè possidente, etiam solùm quantùm ad usum aut cnstodiam; censetur enim res aliena quovis justo titulo ad alium pertineat. Hinc colligitur D. Thomam consummatam definitionem furti simpliciter tradidisse, simulque regulam generalem optimam exhibuisse ad dignoscendum quandonam ablatio rei alienæ sit furtum, quando verò non; perspiciendum siquidem est an occulta acceptio sit injusta, ita ut reverà fiat injuria domino illiusque jus violetur, proindeque sit rationabiliter invitus etiam quoad substantiam ablationis. Tunc enim est verè furtum: secùs dicendum quando reverà nulla fit ipsi injuria, nec proinde jurc et rationabiliter est invitus. Hinc excusatur à furto qui accipit à furioso gladium aut apud se depositum non reddit, ne se vel alium interficiat, paratus reddere tempore opportuno. Item uxor quæ mariti pecunias clam surripit, ne comessationibus, ludis et prodigalitatibus eas consumat in familiæ detrimentum, ad cujus interim usus necessarios illas convertit. Item qui in extremå necessitate alienum usurpat, ut habeat unde sustentetur. Item qui rem alienam expositam in loco parùm tuto aufert vel occultat, ne fures cam diripiant, animo reddendi et conservandi domino. Item qui rem joco occultat, ut dominus in eà conservandâ cautior reddatur; si tamen putaret illum inde blasphematurum aut aliter peccaturum, posset iste peccare. Item ex auctoritate legitimâ acceptio excusatur à furto, ut quando per justam judicis sententiam, aut reipub. dispositionem, ac bonum commune, alicui sua auferuntur, vel

ex obedientia erga supremum bonorum Dominum : sic filii Israel jussu Dei absque furto spolia Ægyptiorum abstulerunt. Item dùm quis bonâ fide accipit rem alienam, aut illà utitur, probabiliter præsumens adesse domini consensum: si tamen de facto contingeret dominum esse rationabiliter invitum, non foret quidem reus furti formaliter, benè tamen materialiter, et restituere teneretur rem utpote alienam. sicut è contra qui alienum occultè accipit putans dominum esse invitum etiam quoad substantiam acceptionis, cùm tamen de facto invitus non sit, committit peccatum furti formaliter, et non materialiter à parte rci, sicque tenebitur quidem de peccato agere pœnitentiam, non tamen restituere, quando sciet dominum consensisse. Hinc tandem à furto saltem mortali excusari possunt uxores, et filii, quid modicum occultè surripientes de bonis familiæ, putantes patrem aut maritum non fore invitum, sed facilè concessurum, si peterent; ob verecundiam tamen et timorem ipsum frequentibus petitionibus inquietandi, adire non audent, quia tunc quamvis patri fortè displiceat iste modus clanculariæ acceptionis, non tamen circa illius substantiam censetur rationabiliter invitus, si pro necessitatibus aut honestis recreationibus modicum surripiant. Verùm de his magis infra.

Hæc injusta ablatio pro varietate objectorum materialium sive rerum quæ injustè auferuntur, varia sortitur nomina. Si enim privatum quid à privato eo inscio accipiatur, vocatur furtum. Si bonum commune et reipubl. tollatur, dicitur peculatus. Si homo liber rapiatur, aut servus alterius in servitutem abducatur, dicitur plagiatus. Si animal alterius de grege rapiatur, vocatur abigealus. Si quis furetur rem sacram de loco sacro, aut sacram de non sacro, aut non sacram de sacro, dicitur sacrilegium. Tandem quando vis positivè domino infertur, est rapina. Quantùm autem latè pateant furtum et rapina, vide in catechismo concilii Trident., p. 3, de septimo Decalogi præcepto, ubi recensentur in particulari peccata, quæ ad hæc pertinent aut reducuntur, de quibus omnibus in decursu hujus tractatûs acturi sumus, præsupponentes, præter externam actionem furandi et rapiendi, etiam animum et voluntatem id faciendi prohiberi. Ut enim inquit Catechismus, lex Dei est spiritualis, quæ animum fontem cogitationum et consiliorum respicit. Unde Dominus ait Matth. 15: De corde exeunt adulteria, furta, etc. Et decimo speciali Decalogi præcepto concupiscentia bonorum proximi vetatur, seu inordinatus illorum appetitus, aut deliberatus consensus accipiendi injustè et in damnum proximi; seu ea omnia quorum quantùm ad opus exterius hoc septimo Decalogi præcepto prohibetur injustitia; etiam corum actus interiores quando non procedunt ad opus, decimo vetantur præcepto, quod proinde violant, qui ex cupiditate et sine ratione de siderant auferre res proximi, aut delectantur in cogitationibus morosis furti et rapinæ, necnon qui annonæ aliarumque rerum exteriorum penuriam et charitatem expetunt ut suas cariùs vendant, et cum detrimento publico ditentur, aliorum necessitatem desiderantes.

Item qui ex invidiâ tristantur de bonis proximi, quatenùs ca apprehendunt ut diminutiva proprii status, vellentque eos spoliare, si possent. Dico, furtum, et à fortiori rapinam, esse peccatum mortale ex genere suo, quia ex genere suo contrariatur charitati Dei et proximi, cui damnum infertur in rebus suis; sicque est etiam contra justitiam, cùm tollat æqualitatem debitam inter homines, qui si passim sibi furarentur, periret societas humana. Unde meritò Apostolus declarat, quòd fures regnum Dei non possidebunt, 1 ad Corinth. 6. Denique est contra septimum Decalogi præceptum ista autem præcepta ex genere obligant ad mortale, eique etiam præcepto naturali adversatur Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Nemo autem vellet res suas furto auferri. Ita D. Thom. hic art. 6.

Furtum nihilominùs in individuo, potest quandoque esse duntaxat peccatum veniale, nempe ex imperfectione actûs, vel defectu plenæ deliberationis et judicii, vel ex parvitate materiæ, nempe rei furtiva. Ut enim ait D. Thomas hic art. 6 ad 3, illud quod modicum est, ratio apprehendit quasi nihil: et ideò in his quæ minima sunt, homo non reputat sibi nocumentum inferri, et ille qui accipit, potest præsumere hoc non esse contra voluntatem ejus, cujus res est. Et pro tanto, si quis furtivè hujusmodi res minimas accipiat, potest excusari à mortali peccato. Si tamen haberet animum furandi et inferendi nocumentum proximo, etiam in talibus minimis, potest esse peccatum mortale, sicut et in solo cogitatu per consensum. Quibus verbis non intendit D. Thomas, quòd si quis surripit pomum, peccet mortaliter, quia habet animum furandi illud pomum. Est cnim error, quoniam animus furandi importat animum inferendi nocumentum proximo; non vocatur autem nocumentum, si est nocumentum secundùm quid, quale est nocumentum in re minimâ. Et propterea per animum furandi, intellige solummodò animum surripiendi aliquid notabile: ideòque si quis surripit aliquid minimum, habens animum non surripiendi aliquid notabile, excusatur à furto mortali; si autem parvum surripit, ita quòd si potuisset, aut quando poterit, notabile etiam surripiet, procul dubio animo furandi mortaliter peccat. Sicut nihil actu surripiens, habens tamen animum et appetitum surripiendi notabilia, ac nocendi proximo in magnis, si posset, peecat mortaliter peccato furti, solo illo consensu. Et hoc modo intelligitur et explicatur mens D. Thomæ communiter à doctoribus.

Hinc colligitur pœnitentes de parvis furtis se accusantes, interrogandos esse, an solùm defectu occasionum parva surripuerint, et habucrint animum auferendi majora ac notabilia et inferendi nocumentum simpliciter ac illimitatum, si potuissent. Item si habentes quidem animum accipiendi rem parvam talemque à se æstimatam, præviderint tamen aut animadvertere potuerint, ejus dominum hoc furto in gravem necessitatem conjici, ut si pancm à mendico necessarium ad victum diurnum auferant, aut si subulam à sutore, acum à sartore, calamum à scribâ, non

« VorigeDoorgaan »