Pagina-afbeeldingen
PDF

bona simpllciter sint patrimonium Christi, res Dei, illique consecratæ, habent ex naturâ suâ et co;iditione, quòd in usus pios et officia charitatis duntaxat impendi debeant. Unde D. Thomas 2-2, q. 99, art. 3, et quodlib. 6, art. 12, ait quòd cùm hæc bona sint sacra, species quædam sacrilegii est illa profanè expendere. Controversia solùm est, et quidem celebris, an beneficiarius tunc nedùm peccet mortaliter contra charitatem, aut scriptum praeceptum in re gravi, sed etiam contra justitiam, proindeque teneatur restituere in opera pia ex aliis bonis quæ pleno jure possidet, ac in illius defectum, alii qui ab ipso talia bona acceperunt. Circa quod alii negant, alii affirmant, et utraque sententia gravissimorum patronorum numero, ac validarum rationum pondere insigniter munitur. Ante`quàm concludamus, sciendum est quòd anno 420 aut 47C, cumulus bonorum Ecclesiæ in quatuor partes divisus et assignatus fuit, quorum una pars episcopo, allera clero et ministris, alia fabricæ ecclesiæ cultûsque divini expensis, quarta denique pauperibus determinata et applicata fuit, ut habetur apud Gratianum 12, q. 2, à cap. 26 usque ad cap. 32, et alibi passim. Quæ tamen distributio non fuit ubique locorum executioni mandata, nec partes fabricæ et pauperum de facto ab aliis separatæ, sed in pluribus locis impermixtæ remanserunt. Imò contigit quòd etiam ubi distinctæ ac separatæ fuerant à clero et maximè ab episcopis reassumptæ ac cum suis partibus permixtæ fuerunt, fortè ut meliùs et securiùs servarentur, aut fideliùs distribuerentur, vel ob alium finem ; idque satis probabiliter autumandum est accidisse, quando reditus episcopi aut cleri sunt pinguissimi, eorum decentem sustentationem longè excedentes, et aliunde non apparet, ubinam pars pauperum et fabricæ subsistat, aut distincta collocata fuerit. His positis, Dico, beneficiarios non esse dominos, sed duntaxat dispensatores bonorum ecclesiasticorum redundantium, seu portionis illius fructuum, quæ non est necessaria, sed superflua eorum decenti et justæ sustentationi. ldeòque si in pauperes aut pios usus non expendant, peccant contra justitiam et tenentur ad restitutionem, maximè si ea bona sint permixta, et pars pauperum distincta non appareat. Prob. 1° ex D. Thomà 2-2, q. 185, art. 7, et quodlib. 6, art. 12, ubi docet episcopos et beneficiarios propriorum seu patrimonialium bonorum esse quidem dominos; unde ex ipsà conditione illorum non obligantur ut ea aliis conferant, sed possunt pro libito uti ac elargiri, solùmque peccare possunt ex inordinato usu et affectu, non tamen tenentur ad restitutionem quia hujusmodi res sunt eorum dominio deputatæ. Atverò bonorum ecclesiasticorum sunt tantùm dispensatores, administratores, vel procuratores, juxta illud Apost. 1 ad Corinth. 7: Dispensatio mihi credita est. Idemque Augustinus docet Epist. 50 ad Bonifacium ac alibi, ut refertur caus. 25, q. 7, can. Quod autem. ltem caus. 46, q. 1, can. Decimas. Idem docent alii sancti Patres. Ad dispensatorem autem requiritur bona fides, nempe

ut fideliter distribuat ea quæ ejus administrationi sunt credita, juxta illud 1 ad Corinth. 4: Hîc jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. In his ergo potest duplex peccatum contingere : uno modo ex conditione ipsius rei, dùm scilicet usurpat sibi quasi rem propriam, et in usus suos convertit id quod est aliis erogandum, in quo committit injustitiam, ut patet, et ad restitutionem obligatur. Alio modo ex inordinato usu eorum quæ in suam partem, seu congruam portionem cedunt, prout jam dictum est de bonis patrimonialibus, nempe si immoderata sibi reuneat, ct aliis non subveniat, secundùm quod requirit debitum charitatis; non tamen tenetur ad restitutionem, quia hujusmodi res sunt beneficiarii dominio deputatæ. Confirmatur: D. Thomas2-2, q. 185, art. 7, in corp., ait: Quòd si bona ecclesiastica quæ debent in usum episcopi cedere, sint distincta ab his quæ sunt pauperibus et ministris ac cultui ecclesiæ eroganda, et de his aliquid sibi retinuerit episcopus, non est dubium quin contra fidem dispensatoris agat, et mortaliter peccat et ad restitutionem tenetur. Si verò non sint prædicta bona distincta, eorum distributio ejus fidei committitur. Et siquidem in modico deficiat, vel superabundet, potest hoc fieri absque bonæ fidei detrimento, quia non potest homo in talibus punctualiter accipere illud quod fieri oportet. Si verò sit multus excessus, non potest latere; et ideò non cst absque peccato mortali. Dicitur enim Matth. 24, quòd mAlus servus, etc. Ubi D. Thomas loquitur de eodem peccato de quo locutus fuerat paulò antea, nempe contra justitiam et cum obligatione restitutionis; quod ideò non replicavit nec expressit, quia de se plus quàm evidentissimum erat, cùm tunc apertè militet eadem ratio, nempe peccatum contra bonam fidem dispensatoris, ac injusta ablatio rei alienae, in primo casu jam applicatæ et appropriatæ, in secundo casu appropriandæ, communicandæ, et applicandæ. Certum quippe est quòd episcopus sibi retinens et usurpans alias portiones etiam quando bona ecclcsiastica sunt permixta et indistincta, contra bonam fidem dispensatoris agit, jamque ea bona sunt pauperum, ipsis ab Ecclesià appropriata et applicata, ac sub obligatione justitiæ illis ab episcopo conferenda, sicque eos re suà dcfraudat ; idque etiam colligitur cxemplo mali servi et oeconomi bona domini sui dissipantis, quo utitur D. Thomas. Ncc obstat quod dixit idem D. Thomas, nempe quòd de his quæ specialiter usui episcopi sunt deputata, videtur esse eadem ratio, quæ est de propriis bonis, etc. Non obstat, inquam, s0lùm enim loquitur de bonis ecclesiasticis, ad congruam beneficiarii sustentationem destinatis, n6n verò de aliis quæ post illam detractam supersunt et redundant, prout consideranti patebit. Dices sanctos Patres et doctores ac canones appellantes beneficiarios dispensatores et non dominos, solùm loqui de bonis Ecclesiæ immobilibus, non verò de fructibus aut reditibus beneficiorum; vel saltem velle significare non esse absolutè dominos ut liberi sint à strictissimâ obligatione charitatis erogandi superflua in usus pauperum. Nam concilium Trident., Scss. 33,. cap 4, decernit beneficiarios absentes non inservientes, etc., fructus non facere suos: ergo qui munera obeunt faciunt fructus suos, subindeque sunt illorum domini. Item D. Thomas, quodlib. 6, art. 12, dicit quòd in bonis quæ sunt principaliter attributa usibus ministrorum, ut sunt præbendæ clericorum, et alia hujusmodi, non committitur peccatum nisi per abusum sicut in bonis patrimonialibus, etc. Contra est, quia sancti Patres et canones loquuntur de bonis ecclesiasticis, quæ in usu beneficiariorum veniunt, et quæ aliis distribuere possunt, etiam consanguineis pauperibus, ut constat ex Tridentino. Atqui non possunt illis distribuere res Ecclesiæ immobiles, ut fatentnr omnes; ergo loquuntur solùm de reditibus: imò de iilis expressam mentionem faciunt, ut legenti patebit. Deinde si beneficiarii haberent dominium utile fructuum, seu essent usufructuarii, possent licitè in vitâ et in morte testari ac illos relinquere extraneis, et parentibus etiam divitibus, quod tamen canones vetant, ex eo quòd illa bona sint patrimonium Christi, res sacræ Deo dicatæ, quorum proinde Christus ipse est dominus, cæteri verò eorum oeconomi ac dispensatores, qui sub obligatione justitiæ, juxta ejus voluntatem ac ordinationem ea distribuere tenentur et nullibi constat illis concessum fuisse dominium utile etiam ligatum islo onere, sicque gratis omninò asseritur, cùm tamen ubique legatur esse dispensatores. Adde ex D. Thomà 2-2, q. 87, art. 5, ad H, quòd in veteri lege speciales quædam decimæ deputabantur subventioni pauperum : sed in novâ lege, decimæ dantur clericis, non solùm propter sustentationem, sed etiam ut ex eis subveniant pauperibus : et ideò non superfluunt, sed ad hoc sunt necessariæ. Ergo ex intentione et ex ordinatione Dei et Ecclesiæ, decimas instituentium ac populorum donantium, clerici non sunt domini, sed dispensatores illarum, quoad saltem superfluum et redundans congruæ sustentationi. Atqui decimæ sunt reditus. Ergo falsum est beneficiarios fructuum beneficiorum esse domir.os. In loco autem ab adversariis allato, D. Thomas solùm loquitur de parte fructuum correspondente et necessariâ congruæ sustentationi beneficiariorum: si cnim id intelligeret de reditibus quæ supersunt et redundant, foret sibi contrarius et contradiceret iis quæ immediatè statuerat in eodem quodlib. Sic autem D. Thomam interpretantur Navarrus tract. de Reditib. Eccles., q. 1, monito 20, et Azorius, p. 2, lib. 7, cap. 8; eodem modo auctores communiter exponunt Tridentinum, nempè quòd beneficiarius non inserviens, nec etiam possit percipere fructus correspondentes suæ congruæ portioni, neque illos facere suos, benè tamen si solita obsequia obeat. Probatur secundò nostra conclusio ratione efficaci. Contra justitiam peccat qui de re quam recipit, disponit contra ordinationem et conditiouem quam donator apposuit, puta si Petrus dedit centum nummos Paulo, eâ lege et conditione quòd sibi retineat quinquaginta, alios verò quinquaginta elargiatur Joanni; si Paulus partem non det Joanni, sed totam summam sibi usurpet, dubio procul facit

contra justitiam, et tenetur ad restitutionem. Atqui rcditus beneficiorum, Ecclesiæ et beneficiariis donati fuerunt à piis fidelibus eâ lege et conditione saltein tacitâ, ut quod superest de reditibus post eorum congruam portionem expendatur in pios usus aut pauperibus erogetur, et non ut illos insumant ad ditandos parentes, amicos, ad pompam, ad luxum, aliosque profanos usus. Et hoc etiam modo talia bona fuerunt ab Ecclesiâ acceptata, aut saltem applicata sub isto onere et conditione : nec enim si ipsis solis providere intendissent, tantas opes contulissent, præbendo ansam luxûs, avaritiæ aliorumque vitiorum ex nimiis opibus promanantium. Unde si de hoc interrogati fuissent, se ita velle respondissent, quamvis ob reverentiam erga prælatos ac confidentiam de fideli ipsorum adininistratione, talem mentem suam non expresserint. Sufficit enim quòd intenderint bona hæc uniri patrimonio Christi, et frui privilegiis rebus sacris annexis, neque hæc illorum intentio excluditur per hoc quòd ea etiam bona contulerint ob peccatorum redemptionem, ob preces servorum Dei obtinendas, ob Dei cultum, etc. Rectè enim ista se compatiuntur et concurrunt ad obligationem beneficiariorum constituendam. Confirmatur : Ecclesia se conformans intentioni fundatorum, ac naturæ et conditioni bonorum ecclesiasticorum, declaravit ea esse patrimonium Chrisli, res Dei, alimenta pauperum, etc., ac sub districto præcepto obligavit beneficiarios quibus illa confert, ut non nisi in pios usus expendant, sicque intervenit veluti quidam contractus inter Ecclesiam et bcneficiarios, quo Ecclesia confert illa bona, ut inde sumant necessaria ad decentem sustentationem : et quæ deinde redundant ac supersunt, teneantur impendere, non in quos voluerint usus, sed duntaxat in pios, in quo sanè assimilantur usuariis simplicibus. Ergo beneficiarii sibi retinentes superfluos reditus, aut expendentes in usus profanos, violant obligationem justitiæ ortam ex contractu, perinde ac eam violaret simplex fundi usuarius, qui nedùm de illis sumeret ad quotidianum usum, sed et aliis pro libito daret aut venderet, contra conventionem et domini voluntatem. Imò dato et non concesso quòd beneficiarii forent illorum redituum domini, cùm tamen juxta adversarios istud dominium sit ligatum onere expendendi illos in pauperes, ac pios usus, ad hoc contrahunt obligationem justitiæ. Sicut qui accipit præbendam cum onere solvendi pensionem annuam alteri, est quidem dominus beneficii ac fructuum, hoc tamen non impedi* quin ex justitiâ teneatur pensionem alteri solvere; idemque constat de legato dato sub modo et onere fidei commisso, etc. Dices, ex nostrâ sententiâ sequi frustra factam fuisse quadripartitam horum bonorum divisionem; nisi enim fructus praebendarum et dignitatum ita applicentur episcopo et clericis, ut sub ipsorum dominio sint, sed quod superest teneantur in pauperes et pia opera impendere, vanum prorsùs esset ac inutile portiones sic assignarc ; cùm de toto illo cumuio rectè potuissent sumere suam congruam portionem, ac deinde

totum quod superest in pia opera distribuere, absque tali determinatione. Contra est, quia ista bonorum divisio non propterea eximit beneficiarios ab omni prorsùs onere, cùm juxta adversarios impendentes in usus profanos non excuset, nec liberet à peccato mortali, sicut et ante illam peccâssent. Imò sicut tunc isti peccabant contra justitiam, ita et nunc post divisionem factam, ob scilicet conditionem personarum et naturam bonorum istorum, quia sunt res sacræ Deo dicatæ, Christi patrimonium, ex ipsarum institutione, Dei et Ecclesiæ voluntate, ac fundatorum intentione, ministris commissæ, ut inde sumant ad decentem sustentationem; reliquum verò in bona opera distribuant, quæ natura et conditio manet semper eadem , neque per illam divisionem mutata fuit. Hæc igitur divisio facta est non ad tollendam istam justitiæ obligationem, sed potiùs ad eam declarandam ac intimandam, et ad vitandas dissensiones, scandala, abusus et corruptiones, quia fortè clerici bonorum communium dispensatores, sibi plus quàm par sit usurpabant, nec pauperibus aut fabricæ ecclesiæ tribuebant, sed tanquàm de patrimonialibus ad libitum disponebant. ldeòque Ecclesia voluit hàc determinatioiie sordidam et crudelem ipsorum avaritiam repellere: sicut ob compescendam usurarum voraginem, leges civiles nostri regni taxârunt interesse, et determinârunt ad quinque pro centum ad annum in mutuo; vel ad exeutiendam segnitiem clericorum , qui de his bonis communibus conservandis erant parùm solliciti, vel ob alias justas rationes et causas. Probatur tertiò nostra conclusio ratione à posteriori, simulque præcluditur istud adversariorum effugium. Ubi enim reditus beneficiorum sunt tenues, ita quòd simpliciter sufficiant ad decentem sustentationem ministri. ista distributio non videtur locum habere : benè tamen, si fuerint valdè pingues et notabiliter abundantes supra id quod est necessarium ad illam sustentationem. Tunc enim signum est hanc bonorum divisionem non fuisse ibidem executioni mandatam; aut post illam, partes alias fuisse ab episcopo et à clericis reassumptas,'maximè dùm nonapparentdistinctæ. Quæro enim in quos usus pauperum portio applicata et distincta fuit; quibus in rebus aut prædiis sita. Certè verisimile non est sic evanuisse ut nullum vestigium supersit. Nec dici potest ad hospitalia devemisse, quia sine fundamento id asseritur, cùm hospitalia ut plurimùm habeant fundatores sive privatos homines, sive communitates, nullo habito respectu ad clerum, et sic quotidiè augeantur illorum reditus ex piorum secularium largitionibus et eleemosynis. Deinde esto quòd illa pauperum portio tunc fuerit designata, certe nulli alteri commodiùs ac decentiùs ejus dispensatio et administratio committi potuit quàm episcopis et clero, ut eam, sicut ipsorum patres, filiis distribuereiit; ac ita de facto contigisse plusquàm probabile et verisimile est: non enim in animo sapientis cadere potest, quòd pro solâ honorabili sustentatione beneficiariorum, tanta possessionum et divitiarum abundantia donata et legata fuerit, cum de

trimento totius populi, sed quòd ipsis ut patribus pauperuim crediti fuerint isti pingues reditus, quia scilicet seculares pii largitores oculatâ fide prospiciebant rectores Ecclesiarum esse pauperum procuratores, et hæc videtur esse ratio tanti augmenti. Ergo in istis casibus redeundum est ad tempus hanc divisionem præcedens, quando bona illa erant indivisa et permixta : et sicut tunc beneficiarii erant solùm dispensatores et administratores hujusmodi bonorum, et peccabant contra justitiam cum onere restituendi, quando defraudabant pauperes, et in pios usus reditus superfluos non impendebant, ita et nunc, aut saltem tenentur ex illis pinguibus reditibus unam partem pauperibus, aliam fabricæ Ecclesiæ elargiri ex justitiâ. Dices jura hæc abrogata fuisse per contrariam consuetudinem tanto tempore introductam, sciente romano pontifice nec obstante, ut par esset in re tanti momenti, cum tanto pauperum detrimento. Contra est, quia, ut inquit Cajetanus, haec non est vera consuetudo, sed abusus et corruptela, utpote contra jus naturale et divinum : licet enim ista beneficiariorum obligatio habeat aliquid juris positivi, nempe quoad quotam, puta quartam portionem, el quantùm ad istud potuerit fortè abrogari, est tamen juris divini quoad hoc quòd episcopi, et alii sint patres pauperum, et templorum suorum reparatores quoad fabricam et supellectilem , idque nullatenùs abrogari potuit, et propterea nullâ ratione beneficiarii à fideli distributione pro subventione utrorumque excusantur. Nec valet taciturnitas pontificis : multa enim per patientiam tolerantur, quæ si ad judicium venirent arguerentur. Adde quòd ideò non expressè contradicit, quia non potest una certa et universalis regula et quota assignari pro decenti sustentatione clerici: ideò Ecclesia ipsorum conscientiæ relinquit, declarans esse talium bonorum administratores, et teneri ad fidelem et statutam distributionem faciendam. Hinc juxta Cajetanum, ideò fortè etiam D. Thomas tacuit de restitutione, quia non est semper una et eadem ratio quando illa bona sunt indistincta et permixta. Alia adversariorum argumenta dissolvemus alibi, in tractatu de Justitià, cùm agetur de Domin.; ibi enim ista beneficiariorum obligatio fusiùs ventilatur.

§ 3. De objecto dominii.

Certum est per se loquendo hominem esse dominum pecuniarum suarum, bonorumque fortunae, item spiritualium, gratiæ scilicet ac virtutum infusarum, ut ostendimus in tractatu de Justitià ; item honoris ei famæ, ex D. Thomà 2, q. 73, art. 4, ad M, ubi docet, in cujusque arbitrio positum esse pati detrimentum suæ famae, nisi vergat in detrimentum aliorum. ldem docet q. 72, art. 5; et q. 64, art. 5, ad 5. Solùm excludit ab homine dominium propriæ vitae, ct q. 129, art. 1, inter alias res humano usui subjectas, maximam ait esse honorem et unà cum famâ computari simpliciter inter bona exteriora, quæ pertinent ad hanc vitam , qu;vque subjacent libero hominis arbitrio. Homo enim suis propriis operibus sibi comparat famam et honorem; sicut ergo propter hanc rationem est dominus divitiarum bonorumque fortunæ, ita etiam honoris et famæ; unde ob bonu.n virtutis potest illas res perdere, ut fecerunt viri sancti : sic D. Ambrosius feminas in cubiculum introduxit, ut eâ notâ arceretur ab episcopatu ; sic etiam D. Augustinus in pœuitentiæ et humilitatis exercitium peccata sua manifestavit in libris Confess.; sic Anselmus perpetratam à se fornicationem deplorat, etc. Quod tamen non potuissent absque culpâ facere, si non forent suæ famæ domini : ob hanc siquidem rationem, in nullo casu et ob nullum bonum finem nemini licet seipsum vitâ privare, ut docent D. Thomas 2-2, q. 64, art. 5, ad 5: et D. Augustinus, relatus 23, q. 5, can. Non licet. Per accidens tamen contingere potest ut fama unius sit ita comiuexa et colligata cum famâ aliorum sive particularium, sive communitatis aut reipub., ut non possit ab isto deperdi absque infamià, scandalo, aut detrimento aliorum : et tunc non licet uti famâ ad omnem usum, ac pro libito ejus jacturam pati. Quando autem Scriptura custodiam honoris et famæ nobis commendat, solùm intendit nos monere ut sine causâ ea non negligamus, nec prodigalitate perdamus, cùm id sit contra præceptum charitatis, quo quisque tenetur se suaque diligere et conservare, quomodò etiam prodigalitas in pecuniis est vituperabilis. Vel dicendum Scripturam tantùm velle commendare exercitium virtutis, cùm per eam nobis bonum nomen comparemus : honor enim est præmium virtutis. Propriæ vitæ et membrorum integritatis nullus homo est dominus, sed solius Dei potestati sul)jacent. Ita D. Thomas 2-2, q. 64, art. 3, ad 2, et q. 59, art. 3, ad 2; et 1-2, q. 73, art. 9, ad 2, et alibi sæpè. Non enim de vitâ suâ disponere, neque se occidere potest, ut ostensum est supra in expositione quinti præcepti. Unde illius solùm est custos, administrator, possessor, usuarius et usufructuarius, et illius usu nequit sine injuriâ injustè privari, sicque homicida ad damna resarcienda obligatur. Unus homo potest habere dominium alterius, non solùm directivum et politicum, sed etiam despoticum, eoque uti tanquàm: mancipio in proprium duntaxat commodum. Et haec servitus dicitur civilis ct legalis : justèque introducta fuit jure gentium, cùm approbetur à Scripturâ Levit. 25, Exodi 21, Deuteron. 20 et 21 ; primæ ad Corinth. 7, ad Ephes. 6, ad Coloss. v. 5 et 4, primæ Petri 2, et passim à jure canonico ct civili. Hujus dominii solent assignari tituli: primus est jure belli justi. Cùm enim victi et capti occidi possent, ad inserviendum servabantur in vitâ : inde dicitur { Petri 2, à quo quis superatus est, ejus scrvus efficitur. Inter Christianos tamen quandoqiie ablatis armis, aut despoliati dimittuntur, vel absolutè, vel cum promissione pretii, aut certâ redemptione : imò usus invaluit ut à dominis possint absque peccato fugere, si habeant commoditatem, nisi fidem illis dederint, vel jurejurando promiserint se permansuros, quousque pcr manumissioncm. aut commutationem, aut pretii

redemptionem liberentur. Item nisi ad hanc fugam opus esset domino vim et violentiam inferre : dùm autem ad suos aut amicam civitatem pervenerunt, libertatem ita plenè recuperant, ut non possint à priori domino in servituitem trahi. Secundus titulus est condemnatio ad servitutem ob aliqua patrata crimina, quæ recensent Sylvester, v. Servitus, et D. Antoninus, 3 p., tit. 5, cap. 6, § 4. Tertius titulus est venditio et emptio cum quibusdam conditionibus quas jura apponunt, et recensent praefati auctores. Quartus titulus est nativitatis conditio : qui enim nascuntur ex matre servâ, sunt servi, et dicuntur vernaculi, quia paruis sequitur ventrem, l. Partum, c. de Rei vendit., instit. de Imgenuis; D. Thomas, in 4 sent., dist. 36. § 4. De acquisitione et translatione dominiorum. Habuit genus humanum quasi naturali jure rerum externarum et inferiorum domiuium, quæ ad vitam transigendam necessariæ erant, easque fecit auctor naturæ propter usum et commodum non hujus vel illius hominis, sed omnium : sicque à naturà omnia sunt communia, seu secundùm jus naturale non est distinctio possessionum; sed illarum divisio et appropriatio facta est secundùm humanum condictum, ac jus gentium, ob rationes quas adducit D. Thomas 2-2, q. 66, art. 2. Ites igitur quæ nullius erant, ille qui primò occupat, earum dominium acquirit jure gentium, ut mineralia, pisces, feræ, aves, et similes, quæ nunquàm antea fuerant sub alicujus hominis dominio, sed remanserant communes. Aliæ verò res quæ olim fuerant quidem sub alicujus dominio, sed jam propter temporis diuturnitatem et mortem prioris domini habentur pro derelictis, ut sunt antiqui thesauri, fiunt inventoris et primò occupantis, de quibus omnibus sicut et de rebus inventis acturi sumus infra, dùm de furto erit sermo. Hîc autem loquimur de rebus quæ sunt sub dominio alicujus hominis, à quo immediatè ad dominium alterius transferuntur; quæ dominii mutatio, nisi fiat debitâ viâ, infertur injuria vero domino, et manet obligatio restitutionis. Unde legitima translatio dominii definitur : Transmutatio rei ab eo qui priùs eam legitimè possidebat, in alterum qui illius incipit esse legitimus dominus. Hæc autem translatio potest dupliciter fieri : primò liberâ voluntate legitimi domini*: suppositâ enim rerum divisione, potest unusquisque non legitimè impeditus, rei suæ dominium pro suâ voluntate in alium transferre, cùm sit de ratione domini posse uti re suâ pro libito in quemcumque usum à lege non prohibitum, et consequenter eam alienare, donare, vendere, etc. Et ut dicitur Institut. De rer. divis., § Per traditi et ff. de Acquir. dom., I. Quâ ratione, nihil aequitati naturali magis convenit quàm voluntatem domini volentis rem suam in alium transferri, ratam haberi. Sccundò ex dispositione legis à repub. constitutae, aut per justam judicis sententiam; cùm enim respub. habeat supremum dominium in res exteriores civium in ordine ad bonum commune, potest voluntatem domini cohibere, ne rei sue dominium in alium

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

transferat: et aliquando eo ctiam invito vcl non consentiente, eas ab illo auferre, ac in alium transferre; quia sicut ab initio auctoritas publica vim habuit res temporales singulis applicandi, ita etiam nunc apponendi, et præscribendi formam et conditiones contractibus, ad hoc ut sint validi, ad obviandum dolis et fraudibus, etc., ac procurandam utilitatem publicam et privatam civium. Non possumus hic singulos casus particulares examinare, quibus contra prioris domini voluntatem, vel sine illâ, potest à lege dominii translatio impediri, aut fieri, ob nimiam prolixitatem : sed duos tanlùm famosiores ventilabimus. Quæres primò, an ob præscriptionem, leges rectè justèque statuerint, ut dominium unius in alium transferatur, etiam invitis dominis. Suppono præscriptionem et usucapionem pro eâdem re sumi, solùmque differre, quòd usucapio sit propriè rerum mobilium, praescriptio verò immobilium ; item quòd res breviori tempore usucapitur, quàm præscribitur : passim tamen indifferenter juristæ ac theologi utuntur illis nominibus ad significandum acquisitionem dominii et juris per possessionem tempore ex lege praescripto Continuatam. Insuper sequentes conditiones requiri suppono ad legitimam praescriptionem. Prima est ut res sit talis naturæ, quæ à jure præscribi non prohibeatur : sic liber homo nullà præscriptione fit servus l. Ultim., c. tit. de long. temp., præsc. l. Usucapionem, ff. de

[ocr errors]

ut Ecclesiæ, jus decimarum, aliaque jura spiritualia à laicis præscribi nequeunt, extra. de Præscript., cap. Causam quæ. Item exemptio à superioris obedientiâ, cap. Cùm non licet, eodem. Item res communes quæ ad usum publicum sunt institutæ, ut viæ, plateæ, pontes, etc., l. Usucap., ff. eod. et l. Præscriptæ, c. de operib. pub., l. Viam, ff. de Wiâ pub. ltem res furtivæ aut vi ablatæ ex institut. dc usucap. Quod autem, et § Furtivæ; cùm desit possessio bonæ fidei, ut statim magis explicabimus. Wide plura apud Sylvestrum, v. Præscriptio, et D. Anton. 2 p., tit. 1, cap. 15, § 7. Secunda conditio est, ut res quæ præscribi potest actu possidcatur ab eo qui eam est præscripturus. Ex reg. juris in 6, reg. Sine possessione. Et ff. de Usucap., l. Sine possessione. Tertia, ut res aliquo titulo vero aut probabiliter praesumpto possideatur. Quarta est, bona fides, id est, ut possidens prudenter ac sincerè reputet rem non esse alienam, habeatque animum illam tanquàm suam retinendi. Idque adeò necessarium est ad præscribendum, ut malæ fidei

possessor, nullo unquàm tempore præscribere valeat ex reg.juris in 6 reg. Possessor, ut definivit Inno

centius papa III in concil. I.ateran. et refertur in cap. Finali de pracscriptionibus. ldemque definivit Alexander papa III,ut habetur in cap. Vigilant.de præscrip., sicque jus canonicum abrogavit leges eiviles faventes possessori malæ fidei.Hanc autem bonam fidem, seu tranquillam conscientiam,et æstimationem quòd res non sit aliena, necessariò aliquis habere debet non solùm quandò rem ab initio acquisivit,sed etiajm te

nere continuam ac interruptam per totum tempus à lege constitutum ad præscribendum, ut patet ex cap. Illud autem, et ex cap. Fin. de praescrip., quia cùm bona fides debeat esse cum possessione, inde fit quòd sicut possessio toto tempore illo non est interrumpenda, ita neque bona fides, quæ illam comitatur. Unde qui incipit possidere cum conscientiâ dubiâ, an res sit aliena, non est bonæ fidei possessor, neque legitimè præscribit, sed tunc solùm inchoatur praescriptionis tempus, quando, factâ diligenti inquisitione, dubium deposuerit; quia cùm in dubiis melior sit conditio possidentis, iste non debet esse melioris conditionis quàm alter. Benè tamen quando incoeptâ legitimè ac bonâ fide possessione, dubium superveiuit, sicque possessionem non interrumpit, si adhibità tunc sufficienti diligenlià et inquisitione, non illi constet de contrario, dubiumque depellere nitatur. Ex 54, q. 2, cap. Si virgo. Et cap. fin. de Praescript , et l. Si fur, ff. de Praescr. et l. Bonæ fidei, ff. de Acquis. rer. dom. Quinta deiiique conditio est, ut res cum bonâ fide possideatur tanto tempore continuato et non interrupto, quantùm ex legis præscripto pro rerum varietate nccesse est. Ites mobiles, ut vestis, navis, animalia, etc., intra tres annos præscribunt inter praesentes, et quatuor annos inter absentes. Institut. de usucap. cod. de usu cap. L. Quas actiones. Et caus. 16, q. 5, cap. Possessio. Res verò immobiles, ut domus, prædia, etc., decennio inter praesentes et viginti annis inter absentes præscribunt, ex juribus citatis. Quòd si quis possideat bonâ fide, sed sine titulo, utpote sine contractu saltem apparenti, ad præscriptionem inter praesentes, seu qui in eàdem regni provinciâ commorantur, triginta anni requiruntur ; quadraginta verò inter absentes. Cod. de Præscript. 50 vel 40 ann. L. ultim. Ad pr;escribendam rem immobilem contra Ecclesiam Romanam, requiruntur centum anni. Cap. Ad audientiam. Cap. Cum nobis; cap. Si diligenti de Præscript. et authent. Quas actiones, cod. de sacro sanct. Eccles. Contra verò alias ecclesias, hospitalia, vel pias causas, requiruntur quadraginta anni. Ex authenticà citatâ et cap. Illud, cap. Ad aures, ct cap. Quarta de præscript. Porrò ex litis contestatione interrumpitur præscriptionis tempus, quia jura in hoc favere solent possessori pacifico. llis positis, Respondeo ad quæstionem, quòd qui sic legitimè rem præscripsit, in utroque foro securus est de possessione rei, nec tenetur eam priori domino restituere, etiamsi post tempus praescriptionis elapsum cognoscat fuisse alienam. Ita D. Thomas, quodlib. 12, art. 24, ubi ponit quidem hujus rei rationem vulgarem, nempe leges in hoc voluisse punire negligentiam prioris domini in recuperandâ re suà ; quæ tamen negligentia est solùm causa accessoria, et finis secundarius translationis dominiorum in præscriptione. Nec tamen propterea voluit excludere rationem hujus principalem, nempe ne dominia tanto tempore maneant incerta, indeque non curarent homines res conservare et augere, semper timentes quòd aliquis etiam post longissimum

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
« VorigeDoorgaan »