Pagina-afbeeldingen
PDF

videtur accidere voluntariè immorantibus talibus memoriis, tenentur has memorias evitare, sicut tenentur hujusmodi pericula vitare. Hæc Cajetanus. Resp. 3° Quidquid sit de hàc sententià speculativè £oquendo, in praxi tamen videntur hujusmodi vidui à lethali peccato non excusandi, ob scilicet rationem mox allatam, nempe quòd hæ cogitationes libidinosæ et morosæ delectationes venereæ sunt præsentes, ac de se feruntur in copulam ut apprehensam quodammodò præsentem. Quæ cùm sit viduis sub peccato mortali illicita, similiter et delectationes libidinosæ ad eam moventes erunt lethales contra castitatem extra matrimonii statum, et prohibentur sexto ac nono Decalogi præcepto : nec habent bonum matrimonii, quo ex parte subjecti excusari possint à mortali; adde quòd delectatio est præsens et illicita. A fortiori lethaliter peccat qui morosè delectatur cogitando uxorem tanquàm præsentem, quæ mortua est, et apprehendit actum conjugalem cum illâ, quia expressè tunc delectatur libidinosè de illoactuut præsenti pro eo temporequojam præteritum est matrimonium. Idem dicendum desponsis de futuro, qui intendunt carnalem delectationem ex cogitatione practicâ de copulà futurâ. Quæres tertiò an voluntaria delectatio de actu conditionaliter licito, sit peccatum mortale , v. g. , dùm quis cogitat et delectatur voluntariè de copulà cum tali muliere, si esset uxor sua. Resp. Cajet., tom. M Opusc., tract. 14, dub. 1, et in summà v. Delectatio, distinguendo inter desiderium et delectationem, nempe quòd tam desiderium quàm consensus ferri possunt in objectum absolutè vel conditionaliter : possum enim consentire et desiderare cibum absolutè sumere, aut sub conditione si non esset dies jejunii; delectatio verò voluntaria consequens objectum interiùs apprehensum et concubitum, sive absolutè, sive conditionaliter, non potest distingui in delectationem vel absolutam, vel conditionalem, sed ex hocipso quòd inest hujusmodi delectatio voluntariè, et simpliciter absolutè de.ectatio. Undè dùm aliquis desideratactum conjugii cum aliqufi,si foret uxor sua, seclusis aliis adjunctis, non peccat mortaliter : sed dùm delectatur de hujusmodi actu conditionali cogitato, tunc dclectatio ipsa non est conditionalis, quia ponitur in esse voluntariè et est de facto præsens, nec spectat ad objectum desideratum et cogitatum quatenùs est conditionale. Cùm itaque actus ut conditionalis, non faciat delectationem conditionalem, illam relinquit in suo genere delectationis voluntariæ de concubitu seclusâ conditione, quæ sola faceret illum actum licitum, proindeque illa delectatio est de re illicità ac mortaliter peccaminosâ, et iste in praesenti se delectando de tali opere cogitato, cum illâ muliere si sua csset, incidit in morosam delectationem, perinde ac si nulla esset conditio apposita. Adde quòd non est eadem ratio delectationis de re mortaliter malà si liceret, in aliis vitiis, et in !uxuriâ. Nam delectatio carnalis et sensualis, quæ sub conditione,si liceret,capitur ab eo qui non est conjugatus, ultra malitiam motivi seu actus exterioris ad quem

ordinatur et quem respicit, non ut est conditionalis, sed absolutus, saltem ut apprehensus, adhuc mala est ob causalitatem libidinis, ac commotionem spirituum, et partium deservientium ad copulam, ad quam proinde ex naturâ suâ disponit. Unde qui delectatur de copulâ cogitatâ conditionatè, probè sciens copulam hic et nunc à tali conditione esse destitutam, capit delectationem actualem ct præsentem, de se intrinsecè malam, et lethaliter peccaminosam. Quæres quartò, quomodò discerni potest quando delectatio est de solâ cogitatione, ideòque non peccaminosa, et quando est de re cogitatà malà, ideòque peccatum mortale, si res sit mortalis. Respondet D. Thomas q. 15 de Weritate, art. 4, in corp., haec duo in quibusdam actibus manifestè (lifferre, et apertè distingui, sed eorum distinctionem in cogitatione de peccatis carnis magis latere, eò quòd propter corruptionem appetitùs concupiscibilis, ad cogitationem talium concupiscibilium, sequitur motus concupiscibilis ex ipsis concupiscibilibus causatus. Ut tamen discernat quis quod ipsum movet ad complacentiam hujus delectationis, debet advertere si sentiat se moveri ab opere cogitato; ita ut cogitatio se habeat tantùm ut proponens et non ut movens. Et tunc jam habet morosæ delectationis naturam : si verò supra cogitationem reflectens, tanquàm supra objectum, ab eâ moveatur, utpote novâ, mirâ aut subtili, gaudealque quòd intelligat naturam talis peccati, aut modum quemdam artificiosum et insolitum quo patratum fuit, tunc delectatio est de cogitatione, et non computatur inter delectationes morosas. Quæres quintò, quænam regula est assignanda ad discernendum, quando homo dubitat an plenè adverterit et libertatem sufficientem habuerit ad consentiendum delectationi , an inadvertentia fuerit ita indeliberata, ut non sufficiat ad mortale. Resp. auct0res hanc regulam communiter assignare, nempe quòd si ille qui jam contraxit habitum in hujusmodi peccatis, et etiam dùm advertit, facilè consentit, ac ad opus progreditur si potest, neque solet resistere ac curare de peccato, tunc in his dubiis præsumendum ac potiùs existimandum est eum peccâsse, eamque inadvertentiam ortum habuisse ex malà voluntatis inclinatione. Idem dicendum de personâ desidiosâ quæ quotidiè cum suis passionibus conflictat et sæpè cadit : tunc enim declinandum est in deteriorem partem, ac existimandum quòd consenserit. Secùs judicandum est de persoriâ timoratâ, quæ habet bonam voluntatem erga Deum, quem non vult offendere, nec sentit se multùm affectam ad res turpes, quas dùm advertit, solet resistere, pugnare et abstinere à con

sensu in delectationem et in opus. Tunc enim quando

dubitat an consenserit, potest inclinare in meliorem partem et putare se non habuisse advertentiam deliberatam, nec proinde consensisse, neque mortaliter peccâsse. Tutissimum tamen est in his maximam diligentiam adhibere, et sæpè de istis dubiis conteri ac confiteri, ob aliquam negligentiam quæ irrepere solet. aut semiplenam advertentiam sufficientem ad

veniale Parcat mihi, lector, si in his scribendis, per incogitantiam aliquid minùs castum, viroque religioso non satis consonum irrepserit : charitate quâ scripsi, et quæ operit multitudinem peccatorum, excusari rogo ac spero; Deumque deprecor, ut qui suâ benedictione et gratià scribentem servavit illæsum, pariter et legenti suo auxilio adesse dignetur. Interim cum nostro Wiclorià et Ludovico Lope breviter monebo confessarios, ut post auditam puellarum confessionem , quando viderint esse necessarium , tantâ caulelà et tam honestioribus verbis interrogent, ut si ad istam interrogationem, qu;e primò ipsis fieri debet, scilicet an habuerint inhonestas cogitationes, responderint

quòd non, tunc non est ulteriùs procedendum, ne fortè scandalizentur, et advertentes ad ea quæ antea non noverant, peccare doceantur. Si autem respondeant se habuisse inhonestas cogitationes, tunc interrogandæ sunt an advertenter et deliberatè in eis immoratæ fuerint. Si dicant quòd non, tunc hic sistendum est. Si verò fateantur morosam delectationem, interrogandæ sunt an desiderio et voluntate consense

rint in opus carnale. Quòd si respondeant affirmativè, rursùm debent interrogari an opere consummaverint, utendo tamen semper verbis honestis pudori puellari, et sanctitati Sacramenti convenientibus.

EXPOSITIO § E pTIMI I I P RA EC: E P' T I BI ECA LOG I E

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Non est hic sermo de dominio jurisdictionis, quod scilicet consistit in potestate gubernandi subditos, seu jure præcipiendi, vetandi, permittendi, judicandi, puniendi, etc., sed tantùm de dominio proprietatis çirca bona temporalia, quod juxta D. Thomam 33, quaest. 66, art. 1, consistit in potestate quam quis habet utendi rebus exterioribus ad suam utilitatem, quasi propter se factis, soletque definiri : Facultas seu jus disponendi de re tanquàm propriâ in suum commodum, quoad omnes usus à lege permissos.

Hinc habetur quòd dominium formaliter neque est ipse possidens, neque res possessa, sed habitudo inter rem possessam et possessorem, quæ habitudo vocatur jus et facultas possidentis in rem possessam ut sibi subjectam et propriam , ita ut de eâ disponere valeat : in quo differt à nudà possessione et usufructu, quæ non dant facultatem propriam et independentem ab alterius voluntate rem alienandi, saltein quoad substantiam, donandi,

(1) Nonnullæ annotationes adjici possent explana

tioni hujus præcepti Decalogi ; verùm ab illis absti

nemus, cùm subsequi debeat tractatus $pecialis de

jure et variis contractuum speciebus, in qno fusiùs

cvolventur quæstiones ad hanc materiam spectantes. ( Edit j

vendendi, ac de illâ disponendi. Additur in suum commodum, ad differentiam dominii jurisdictionis, quod non tam utilitatem propriam superioris quàm inferiorum respicit. Potest tamen dominus disponere quidem de re suâ quoad omnes usus, scd lege permissos : quia cùm jure naturali omnia bona essent com

munia, et divisio ac appropriatio rerum exteriorum

solùm jure gentium introducta fuerit, ut probat D. Thomas loco citato, dominio maximè convenit ut restringatur ad usus lege permissos, ad observationem justarum legum in commcrciis ct contractibus ab omnibus gentibus receptam. Adde quòd usus qui non est lege permissus, non est reverà usus, sed abusus; et potestas ad talem usum, non est verè potestas, seu licita, legitima et juridica : imò nec moraliter loquendo dicenda est potestas, cùm id solùm verè possumus, quod jure possumus. Ut autem essentia dominii clariùs innotescat, explicandum est quid sit jus, quid usus, quid ususfructus, quid possessio. Jus in definitione dominii positum, sumitur pro fhcultate aliquid faciendi, sive obtinendi, aut in eà insistendi et instituendi, vel aliquo alio modo se habendi, cui sine causâ justà, absque injuriâ contraveniri nequit, ex aliquà ordinalione legis et juris conccdentis, jubentis, vel permittentis. Et duplex est, scilicet jus in re, et jus ad rem. Primum est illud quod quilibet in rem propriam existentem sibi traditam ac specialiter devictam habet, tribuitque actionem ncdùm in pers0nam quæ illam retinet, sed in ipsam rem, quae proinde ubicumque transeat, semper cum illo onere transit, et clamat pro doinino suo. Secundum verò est circa aliquid quod nondùm est perfectè nostrum, nec actu possidemus, licet sit nobis devictum ex aliquà obligatione ad illud, solùmque tribuit actionem personalem. Jus autem in definitione dominii positum sumitur pro jure in re, cujus est præcipua et potissima species. Ex quo patet omne dominium esse quidem jus, sed non omne jus esse propriè dominium, saltem proprietatis, ac latiùs patere, rectèque tenere locum generis in illius definitione. Titulus dominii ab ipso distinguitur tanquàm ejus origo, radix, causa et fundamentum. Unde alicui dicenli se esse alicujus rei dominum, dicere solemus, quòd id probet ostendendo titulos, nempe ejus acquisitionem, aut per emptionem, aut per testamentumh et donationem, aut per mutationem et præscriptionem, ex quibus tanquàm causis oritur dominium ut effectus, accedente rei traditione et possessione, tanquàm conditione sine quâ dominium et jus in re ab istâ radice et origine regulariter non emanat. Porrò hic titulus est duplex, scilicet verus et præsumptus. Titulus legitimus et verus, est vera radix, origo et causa dominii, ut legitima emptio, etc. Præsumptus verò probabiliter et justè est quando non adest quidem vera causa, præsumitur tamen adesse, ut cum quis bonâ fide emit, aut dono accepit rem ab eo, qui alienare non poterat, sincerè tamen credens illum posse, ac ejus esse dominum. Accedente enim tunc rei traditione, illam cum titulo et sine peccato possidet, retinetque quamdiù durat bona fides. Pari modo loquendum est de titulo usùs et ususfructùs. Ususfructus est jus utendi et fruendi alienis rebus salvà earum substantià ff. de Usufructu, et Instit. eodem tit., unde constituitur tantùm in iis quæ non unico consumuntur usu, ut in fundo, ædibus, et jumentis, et non in aliis, v. g., vino, oleo, nisi dando cautionem de æstimatione vini vel olei restituendâ. Usufructuarius, v. g., alicujus domùs, non solùm potest eam inhabitare, sed et aliis locare. Item habet jus fruendi fundo alieno, sumendi fructus non tantùm ad usum proprium, sed etiam aliis vendendi, donandi, alienandi, ad differentiam solius et nudi usùs : usuarius enim, v g., potest quidem fructum alieni fundi sumere ad usum quotidianum, ac in eo ambulare et commorari absque domini incommodo; non tamen aliis vendere aut donare. Item potest quidem domum alienam cum familià inhabitare ac hospites recipere, won tamen aliis locare: uterque rei substantiam mutare, et extinguere non potest, sed integram, sartam tectamque præstare debet. In quo differunt à domino proprietatis, qui habet jus alienandi et consumendi etiam rei substantiam. Possessio una est facti, alia juris. Prima est actus seu causa possidendi, et definitur : Detentio rei corpo

.

ris. animi et juris adminiculo. Debet enim res apprehendi corporaliter, et aliquâ actione corporis, ut pedibus aut manibus vel oculis, vel simili modo in se, aut in alio in quo censeatur contineri, ut tenendo claves domùs, vel scripturam quæ dat jus ad illam. Debet autem res sic corporaliter apprehendi animo possidendi : unde bajulus, aut depositarius alienas pecunias apprehendens ad portandum, vel custodiendum, non censentur propriè illas possidere. Solent autem tales apprehensiones juris adminiculo ac dispositione confirmari, ac sufficientes censeri ad possessiouem constituendam, interveniente titulo. Altera verò possessio definitur : Jus insistendi alicui rei tanquàm suæ, non prohibitæ possideri. Dicitur jus, sive verum, sive putatum, ut conveniat etiam illi qui rem injustè possidet; habet enim facultatem moralem illam tuendi adversùs extraneos, imò et quodammodò adversùs illius dominum, quatenùs non potest eam auf rre per vim, sed duntaxat per viam juridicam, aut aliam justam. In conscientiâ tamen non habet jus illam retinendi. Additur tanquam suæ, id est, nomine suo, licet aliquando per alium eam apprehendat; sic pupillus possidet per tutorem. Tandem non prohibitæ possideri. Sic jure positivo laicus redditur incapax possessionis loci sacri, ff. de Acquir. possess. I. Qui universas. Possessio dividitur in civilem et naturalem. Civilis est quæ parit effectus civiles, nempe rei usucapionem et dominium fructuum; juris est, quæ et animo retinetur, etsi quis actu non possideat, dummodò antea possederit, aut ejus majores, cùm omne dominium à naturali cœperit possessione ff. de Acq. poss. l. Clam possidere; et hæc possessio est perfecta, simpliciter talis ac juridica. Possessio naturalis est quà quis rem ab alio civiliter adhuc possessam seu nondùm voluntate propriâ, aut juris dispositione dejectam, animo sibi retinendi, actu corporeo occupat; et hæc est imperfecta, nisi aliquo jure civili adjuvetur; aliunde est injusta, nec confert jus simpliciter. Unde perfectissima possessio mixta est ex civili et naturali, ut dùm quis occupat res quas civiliter possidet. Ilinc habetur, quòd possessio non tribuit jus disponendi de re tanquàm propriâ, nisi quando conjungitur cum dominio proprietatis. Dominium proprietatis dividitur in plenum seu perfectum, et non plenum seu imperfectum, ff. de verb. Oblig. l. Si ita stipulatus, et ff. Qui et à quibus l. Generaliter. Plenum est illud quo quis habel simul rei proprietatem cum usufructu ac possessione illius et solus habet, ita ut hæc omnia in uno consolidentur, sine consorte. Non plenum verò est, quando quis in dominio rei, v. g., hæreditatis adhuc indivisae, consortes habet, ita ut sint plures domini cum eo, vel quando unus habet quidem rei proprietatem, non lamen usum et usumfructum, vel possessionem illius, sed hæc ad alium pertinent. lste enim licet sit domimus directus, non potest tamen plenè disponere de re, unde dicitur habere dominium non plenum ex parte objecti. Nec etiam dominium utile quod habet usufructuarius potest dici plenum, ob majorem rationem cùm sit dominium tantùm secundùm quid. Ex quibus constat definitionem dominii supra allatam propriè solummodò competere dominio pleno, ex directo et utili consolidatis ac in unam personam simul accurrentibus coalescenti.

§ 1. De subjecto dominii, seu quinam sint dominii

capaces.

Quilibet homo in quocumque suatu et condiuione reperiatur, est capax dominii, qui ratione et libero arbitrio praeditus est refertque Dei imaginem, in quo consistit radix et ratio dominii, juxta illud Genesis 1 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut praesit piscibus maris, volatilibus cæli, et bestiis terræ; id est, faciamus hominem cum intellectu, voluntate et libero arbitrio, ut possit seipsum aliaque inferiora regere, ut sic sui compos ac sui juris, possit de aliis rebus exterioribus tanquàm suis uti ac liberè disponere, consentire, velle retinere jus ad illas, invitoque animo pati earum ablationem, ac injuriam inde referre. Ita D. Thomas 2-2, q. 66, art. M. Hinc colligitur pueros esse dominos earum rerum quæ ad ipsos spectant, cùm sint rationales, habeantque liberum arbitrium, licet tutores nomine illorum possideant. Unde possunt fieri hæredes ac succedere in jus defuncti ff. de Divers. et temp. l. Cùm haeres, idque probat Apost. ad Galat. 4. Item amentes sunt veri domini suorum bonorum, quamvis non utantur intellectu, et libero arbitrio, sed usum rationis impeditum habeant: .d enim non impedit, cùm ad dominium non requiratur actualis usus harum potentiarum, alioquin dormientes illud amitterent; sed sufficiat quòd secundùm se, et secundùm suam naturam apti sint, et capaces uti suis rebus per intellectum, ac liberum arbitrium. Unde licet pueri et amcntes à repub. justè priventur gubernatione et administratione bonorum, penès se tamen dominium retinent. Hinc fit superiores dùm amittunt gratiam per peccatum, non amittere jurisdictionem, cùm semper retineant dominii causam et fundamentum, nempe liberum arbitrium, ut ostenditur in tractatu de Justitià et Jure. Sequitur etiam infideles ob eamdem rationem esse dominos rerum suarum ; non enim ad dominium gratia aut fides requiritur : unde fas non est Christianis, per se loquendo, spoliare terris suis paganos et barbaros, qui nec de jure nec de facto etiam quoad temporalem jurisdictionem illis subduntur, prout dictum est alibi.

Hinc sequitur servos esse capaces dominii, quamvis illud exercere nequeant, dùm permanent in servitute: similiter et religiosos professos, in particulari alicujus rei dominium proprium habere non posse, ut habetur de statu Regul. can. Cùm ad monasterium. Hoc tamen non est, quòd de se absolutè non sint capaces, sed quia spontè à se abdicârunt in perpetuum potestatem et jus dominii, ac usum independentem rerum, voventes et profitentes voluntariam paupertatem, et sine proprio vivere, ac si essent mortui mundo. Difficultas solùm restat de beneficiariis secularibus, an scilicet habeant actu dominium bonorum ecclesiasticorum.

§ 2. Utrùm beneficiarii relineant dominium redituum, et bonorum ecclesiasticorum et ad restitutionem temeantur, si hæc expcndant. In primis certum est beneficiarios licitè posse ex illis bonis detrahere sibique appropriare quantùm opus est et sufficit ad sui decentem sustentationem, illiusque portionis congruæ dominium habere, cùm sit justa merces, et stipendium laboris et obsequii, quod ecclesiæ præstant : dignus est enim operarius cibo suo, et qui altari servit, de altari æquum est ut vivat. Unde partem redituum illi correspondentem in proprios usus necessarios et honestos consumere justè possunt. An autem beneficiarius si parcè vivendo velit aliquid de eâ portione sibi detrahere, licitè possit illud quod reservavit, aliis donare, ac de eo disponere perinde ac de re suâ bonoque patrimoniali; affirmant communiter auctores, quia sicut operario liberum est mercedem consumere, ita in quos voluerit usus expendere. Et D. Thomas 2-2, q. 185, art. 7, ad 2, sic ait : Bona ecclesiarum non sunt solùm expendenda in usus pauperum, sed etiam alios usus, ut dictum est : et ideò si de eo quod usui episcopi vel alicujus clerici est deputatum velit* aliquis sibi subtrahere, et consanguineis vel a!iis dare, non peccat, dummodò illud faciat moderatè, id est, ut non indigeant, non autem ut ditiores inde fiant. Unde Ambrosius dicit in lib. de Offic. : « Hæc « autem approbanda liberalitas est ut pro rimos seminis tui non despicias, si egere cognoscas, non tamen ut illos ditiores fieri velis, ex eo quod tu potes conferre inopibus. » Ubi D. Thomas non videtur requirere quòd parentes clerici sint pauperes, ad hoc ut possit sine peccato illis tribuere quod sibi parcit de suâ congruâ portione : tunc enim posset etiam ipsis elargiri sine peccato de superfluo et redundante reditu ecclesiastico post suam decentem sustentationem, sicut et potest aliis pauperibus in eleemosynam dare, sicque nulla esset differentia inter ista bona; quod tamen D. Thomas non admittit, ut patet. Unde solùm inten-. dit quòd clericus non peccat, moderatè tribuende suis pàrentibus vel aliis aliquid de eo quod sibi ad congruam sustentationem necessariò detrahit, quantùm præcisè opus est et suflicit, ne in pauperiem et indigentiam incidant, sed statum suum honestum conservent. non verò utditiores evadant. Unde hujusmodi moderatio attenditur penès exclusionem imminentis indigentiæ, quæ probabiliter reventura timetum, et non penès appositionem divitiarum et mutationis statûs in altiorem et ditiorem : tunc enim per hanc dispensationem clerici peccare possunt ex inordinatione affectùs erga carnem et sanguinem, per quam contingit ut parentibus plura conferant quàm oporteat, et pauperibus non subveniant, secundùm quod requirit debitum charitatis. Non tamen tenentur ad restitutionem, quia hujusmodi res sunt eorum dominio deputatæ, ut dicit D. Thomas loco citato in corp. loquens de bonis propriis, quæ clerici possiderepossunt.Si enim in his bonis patrimonialibus, quæ ex ipsâ rerum conditione non obligantur pauperibus et piis operibus conferre, sed sibi retiivere, vel etiam aliis pro libito elargiri p0ssunt, adhuc tamen c* inordinatione affectûs, hoc modo peccare possint, quantò magis in dispensatione residui portionis congruæ, utpote quæ est de bonis ecclesiasticis? Quia tamen dantur clericis in mercedem obsequii et stipendium sustentationis, quodammodò censentur quasi patrimonialia, sicut ea bona quæ acquirunt concionando, Missam celebrando, etc. Ideòque distribuentes ea parentibus immoderatè ncmpe ad eos ditandos, non videntur peccare contra justitiam, nec proinde ad restitutionem obligari, ut colligitur expressè ex D. Thomà ibidem, benè tamen alio peccato. Hinc concilium Trident., sess. 25 de Reform., cap. 1, districtè clericis prohibet ne ex reditibus Ecclesiæ consanguineos familiaresve suos augere studeant, cùm Apostolorum canones prohibeant ne res ccclesiasticas quae Dei sunt, consanguineis dorent. Quæ prohibitio non incongruè nec violenter intelligi potest, nedùm de superfluis beneficii reditibus absolutè, sed de iis etiam de quibus est sermo in præsenti. Unde beneficiarius quantumvis illius portionis sit dominus, usus tamen talis dominii determinatur, ne scilicet in vanos usus et ad parentes ditandos hujusmodi reditus consumere valeat. Et ex præcepto habet istud onus annexum illos insumendi in proprios, aut in pios tantùm usus, ita ut contrarium faciens mortaliter peccet, transgrediendo grave istud ac strictissimum Ecclesiæ præceptum, fundatum in naturâ, conditione et constitutione hujusmodi bonorum ecclesiasticorum, quæ sunt res Dei sacrae, illi dicatæ, Christi et pauperum patrimonium, etc. Et quantùm ad hoc, videtur de istâ portione pari modo esse ratiocinandum ac de reditibus superfluis et redundantibus, juxta principia auctorum qui docent beneficiarium esse quidem illorum dominum, et tamen profanè expendendo, peccare mortaliter, licet ad restitutionem non teneatur. Porro haec congrua pars ex fructibus beneficiorum, quæ necessaria est ad decentem sustentationem bene. ficiarii, non consistit in indivisibili, sed habet latitudinem juxta locorum, negotiorum, personarum et temporum circumstantias, nec potest eadem uniformis regula certa pro omnibus assignari. Unde D. Thomas quodlibet 6, art. 12, ait, quòd beneficiarius non peccat mortaliter, etiamsi fortè aliquid plus in suos usus convertat, quàm oporteat; talia enim, quia in singularibus est eorum judicium, non possunt per omnimodam certitudinem definiri, dummodò in modico solùm deficiat et superabundet. Potest enim hoc fieri absque bonae fidei detrimento, quia non potest homo in talibus punctualiter accipere illud quod fieri oportet. Si verò sit multus excessus, non potest latere. Unde videtur bonæ fidei repugnare : ideò non est absque peccato mortali. Monet concilium Trident. loco citato, episcopos non ad propria commoda, non ad divitias, non ad luxum, sed ad labores et sollicitudines pro gloriâ Dei vocatos esse. Vult ut ita se componant. ut reliqui ab cis frugalitatis, modestiæ, sanctæque humilitatis exempla petere possint. Quapropter exemplo Patrum nostrorum in concilio Carthaginensi, non solùm jubet ut episcopi modestâ supellectili, mensâ, ac frugali victu

contenti sint; verùm etiam in reliquo vitae genere ac totâ eorum domo caveant ne quid appareat, quod à sancto hoc instituto sit alienum, quodque non simplicitatem ac vanitatum contemptum præ se habeat. Posset forsan ex decreto Innocentii papæ XII à paucis annis solemniter emanato omnium cardinalium calculo, sigillo ac juramento obsignato contra nepotismum, desumi regula hujus congruæ portionis. In hâc enim Bullâ taxantur, determinantur, et assignantur ex reditibus Ecclesiæ duodecim mille nummi in annum pro decenti sustentatione cardinalis patroni et nepotis pontificis pro tempore existentis, et nihil ampliùs. Hinc inferiorum prælatorum congrua portio ex fructibus beneficii, per detractionem pro ratà et proportione distantiæ inferioritatis et recessûs ab hâc supremâ dignitate quodammodò taxari, et determinari haud difficile esset. Et fortè quinque mille nummi de fructibus pinguissimi episcopatûs forent sufficientes ad congruam portionem episcopi sublimioris constituendam; tres mille nummi communiter satis essent pro decenti sustentatione aliorum; mille pro abbatibus insignibus; tandem quingenti nummi pro aliis communioribus, per se loquendo, seclusis negotiis, necessitatibus et circumstantiis, quæ per accidens occurrere possunt. Verùm de his non me intromitto, nec in alienam messem falcem mittere intendo, solùmque nudè rem propono, viris probis ac sapientibus relinquens judicium; ipsi sibi viderint beneficiarii. Porrò beneficiarius quantumvis habens pingue patrimonium, aut aliunde dives, licitè potest desumere suam congruam portionem ac decentem sustentationem, ex reditibus et fructibus sui beneficii, ac de illà vivere aut disponere, ut ait D. Thom. quodlib. 6, a. 10; et 2-2, q. 185, art. 7, ad 3, et colligitur ex Apostolo ! ad Corinth. 9; et ex causâ M, q. 2, cap. Ultimo, et ex causâ 12, q. 2, cap. Charitatem; ratione siquidem laboris et officii spiritualis quod præstant, debetur eis aliquod stipendium; el quòd aliunde sint divites, id omninò et merè per accidens se habet, nec ab eis tollit hujusmodi jus ad vivendum de altari, prout fusè probabitur tract. de Just. in præloquio de D0minio. Tota igitur difficultas est de fructibus beneficiorum ac reditibus ecclesiasticis, qui supersunt, redundant et superfluunt, post demptam sustentationem congruam ac decentem episcopi et beneficiarii, an scilicet sub peccato mortali, teneatur illos impendere in eleemosynas et pios usus. Et quidem omnes conveniunt beneficiarium peccare mortaliter, fructus illos impendendo non solùm in usus turpes et de se illicitos, sed etiam in profanos, vanos, et de se licitos, v. g., ad ditandos parentes, amicos, etc.; sub gravi enim obligatione tenetur eos in pauperes piaque opera insumere, sive habeat illorum dominium sive non. Qui enim docent esse dominum aut usufructuarium, addunt esse ligatum ad certos usus, et habere onus istud annexum ex præcepto Ecclesiæ, ut constat ex verbis concilii Tridentini mox relatis, quod videtur esse declarativum juris naturalis. Ex hoc enim quòd talia

« VorigeDoorgaan »