Pagina-afbeeldingen
PDF

uinc enim solùm videntur juxta quosdam auetores veniales ratione causæ quam homo apposuit, si illa sit tantùm venialis ex se, ut sunt verba jocosa, aspectus immodcratus, lectio curiosa, tactus non inhonesti, dummodò insurgant absque deliberato consensu voluntatis, sed poiiùs ipsi displiceant, velletque non exurgere. ld tamen videtur mihi satis lubricui*et suspectum, ob periculum consensûs in delectationem , cui iste homo ex causâ vanâ, nec habe11te aliquam honestatem aut utilitatem sc exponit; praesertim si dùm sentit istos motus insurgere, non abstinet ab istâ actione. Quando verò hi motus proveniunt ex causâ habente necessitatem aut utilitatem, aul honestatem, ut ex audientià coufessionum, etc., tunc non sunt peccata etiamsi prævideri et caveri potuerint, cessante periculo consensùs in libidinem , prout dictum est supra de pollutione.

Tandem in praxi tutius ac probabilius est asserere omnem motum sensualitatis plenè voluntarium esse peccatum mortale, misi inter conjuges fiat, nec in his venereis dari parvitatem materiæ : tum quia tunc ex suâ ratione et naturâ tendunt ad seminis effusionem et ad coitum non minùs quàm oscula et taetus libidinosi, licet ab operante id non intendatur neque sequatur; tum propter periculum pollutionis quod inducunt, tum denique quia in re tam lubricâ et periculosà, ferè impossibile est distinguere materiam levem è gravi, et mortalem delectationem à veniali, dùm adest plena advertentia et consensus, meque motus isti reprimuntur, sed placent voluntati. Neque est eadem ratio de aliis materiis, non enim quælibet actio furtiva respicit grande ac notabile objectum, benè tamen quælibet delectatio venerea, utpote quæ ex naturà suà tendit ad seminis effusionem ; h:ec autem est contra bonum commune prolis, infertque grave damnum, nisi inter conjuges, et in vase debito fiat : ideòque est peccatum mortale, proinde et ea quae ad illam ordinantur.

AntictflUS II. De cogitatione et delectatione morosâ in genere.

Cogitationis peccata, ut asserit CajetanusinSummâ, v. Cogitatio, quinque modis inveniuntur. Primò, dùm mens vanâ aliquâ cogitatione occupatur, et est peccatum veniale. Secundò cùm consentitur absolutè in peccatum aliquod perpetrandum, aut placet perpetratum, et tunc constat esse mortale, si peccatum perpetratum aut patrandum est mortale; similiter esse veniale, si peccatum est veniale. Tertiò quando conditionaliter consentitur in peccatum, puta si absque infamiâ et periculo, etc., possem, furarcr : aut si possem volare, occiderem talem. Et sic de aliis conditionalibus. Et intervenit peccatum in istis consensibus tam mortale quàm veniale, sicut in consensu absolutè; id est, consensus iste conditionalis est peccatum mortale, si operatio in consequente significata in quam conditionaliter consentitur, est morualis ; si verò sit venialis, consensus quoque erit venialis. Et ratio est. quia licet conditionalis nihil

ponat in esse, ponit tamen in voluntate affectum e,,. lendi illud peccatum : nec impedimentum peccato affert voluntas non peccandi, sed conditio non existens. Nec refert quòd sit inipossibilis aut possibilis; non minùs enim peccat qui vellet destruere paradisum, si posset, quàm qui absolutè cupit paradisi destructionem. lIujusmodi aulem conditionales consenstis possent excusari à mortali, si conditio interposita tolleret ab actione volitâ rationem peccati ; puta si quis diceret : Ego, si non esset peccatum, occide. rem, raperem; vel, si Deus praeciperet, id facerem, quia tunc voluntatis affectus et consensus freno ratio. nis à peccato retrahitur. Quæ tamen Cajetani doctrina mox à nobis examinabitur, sicut et sequens. Addo quòd in præsenti materiâ, licet ista volitio conditionalis, v. £-, vellem habere copulam cum hàc feminâ, si esset uxor mea, nihil ponat in esse, tamen delectatio hic et nunc proveniens ex tali cogitatione et volitione, est absoluta et mortalis, ut dicetur infra. Quartò quando consentitur conditionaliter in opus non malum, sed sibi illicitum propter suum statum, ut si religiosus vellet ducere uxorem, si esset liber, volo non adstrictus, et sic de aliis. In hujusmodi enim peccatum veniale communiter intervenit propter remissam voluntatem à bono inchoato. Et ad hunc peccandi modum spectat dùm quis consentit, quòd si ingressus jam non esset religiouem, minimè ingredereur, ex quo tamen professus est, intendit servare eam. Manifestâ siquidein apparet remissio voluntatis à fervore priùs habito: quiatamen consensus intra limitesliberi temporis consistit, peccatummortale non intervenit. Et scito omnes cogitationes conditionales secundùm modum, et multò magis secundùm præcedentem modum, esse opera et tentationes fatuas et diabolicas. Nam diabolicum est quemquam se aut alium in tentationem praecipitare; v. g., si esset, si fuisset, facerem, dicerem, etc.: ad nihil euim hæc ducunt, nisi ad peccatum. Quinto modo, quando in cogitando intervenit delectatio morosa, quæ est voluntaria delectatio de actu malo cogitato, sine voluntate exequendi cogitatum actum illum malum. Hactenùs Cajetanus. Docet autem D. Thomas, 1-2, q. 74, art. 6, in corp., quòd peccatum dicitur esse in ratione in quantum est directiva humanorum actuum : et ideò quando ratio deficit in directione interiorum passionum, dicitur esse peccatum in ratione , sicut etiam quando deficit in directione exteriorum actuum. Deficit autem ratio in directione passionum interiorum dupliciter : uno modo quando imperat illicitas passiones, sicut quando homo car deliberatione provocat sibi motum iræ vel concupiscentiar. Alio modo quando non reprimit iilicitum passionis motum sicut cùm aliquis postquàm deliberarit quòd motus passionis insurgens est inordinatus, adhuc circa ipsum immoratur, et ipsum ncn expellit; et secundium hoc dicitur peccatum delectationis morosæ esse in ratione, sicut in primo motivo, licet sit in vi appetitivâ sicut in proximo principio. Haclenùs D. Thomas. ltaque subjectatur in ratione tanquàm imperante. Et ibidem, ad 5, ait quòd dclectatio dicitur morosa, non ex morâ temporis, sed ex eo quòd ratio deliberans circa eam inmoratur, nec eam repellit, tenens et volvens libenter, quæ statim nt attigerunt animum, respui debuerunt, ut Augustinus dicit lib. 12 de Trinitate. Quare in instanti aut brevi tempore perfici potest istud lethale peccatum, nempe statim ac adest plenus ac deliberatus consensus, quo homo advertens tale objectum esse illicitum, in eo delectatur et immoratur, cùm tamen deberet resistere, aut ad alia cogitationem suam transferre : in quo planè decipiuntur multi, praesertim rudes et feminæ, nam de his cogitationibus non se accusant, eò quòd per longum tempus huic delectationi non immorati fuerint, quamvis deliberatè et cum advertentià illis adhaeserint. Mihi enim sæpè contigit tales interroganti pœnitentes an turpes cogitationes, cum delectatione et consensu habuerint, respondisse se nec moram traxisse neque consensisse. Et cùm iterùiu interrogarem quo durante spatio deliberatè et delectabiliter in his turpibus cogitandis remanserint, respondisse per quadrantem, aut sesquihoram , reputantes longiorem temporis requiri moram ad hoc peccatum contraliendum : tum maximè quòd istam delectationem qualiuercumque ac cogitationem fortè al)jecerint, scilicet postquàm plenè et deliberatè illi consenserunt; putant enim id suflicere ad evitandum peccatum et obligationem de illo se accusandi. Item has delectationes et cogitationes morosas nihil æstimant, si voluntas efficax operis exequendi non adfuerit, licet morosè his delectati fuerint, solentque dicere id leviter transiisse, nec eos animum habuisse talia patrandi, etc.: quare confessarius debet esse diligens, cautus et prudens in his interrogandis ac instrnendis. D. Thomas ibidem, a. 8, in corpore, ait, quòd cùm omnis delectatio consequatur aliquam operationem, et habeat aliquod objectum, ad duo comparari potest, scilicet ad operationem ad quam consequitur, et ad objectum in quo quis delectatur. Contingit autem quòdaliqua operatio sit objectum delectationis, sicut et aliqua alia res,quia ipsa operatio potest accipi ut bonum et finis in quo quis delectatus requiescit ; et quandoque quidem ipsamet operatio, quam consequitur delectatio, est ol)jectum delectationis, in quantum scilicet vis appetitiva,cujusest delectari reflectitur in ipsam operationem, sicut in quoddam bonum. Puta cùm aliquis cogitatet delectatur dehocipso quòd cogitat, in quantum sua cogitatio placet. Quandoque verò delectatio consequens unam opcrationem, puta cogitationem aliquam, habet pro objecto aliam operationem quasi rem cogitatam, et tunc talis delectatio procedit ex inclinatione appctitùs, non quidem in cogitationem, sed inoperationem cogitatam. Sic igitur aliquis de fornicatione cogitans, de duobus potest delectari. Uno modo de ipsâ cogitatione : alio modo de ipsà fornicatione cogitatâ. Delectatio autem de cogitatione ipsâ sequitur inclinationem affectùs in cogitationem ipsam, cogitatio autem secundùm se, non est peccatum mortale, imò quandoque est veniale tantùm, puta cùm aliquis inutiliter cogitat de eâ. Quandoque sine peccato omninò, puta cùm aliquis utiliter de eâ cogitat, sicut cùm vult de cà prædicare

aut disputare; et per consequens affectio ct delectatio, quæ sic est de cogitatione fornicationis, non est de genere peccati mortalis, sed quandoque est peccatum veniale, qua- doque nullum. Unde nec consensis in talem delectationem* de cogitalione rei venerea. tantùm speculativâ, et nullo modo practicâ, est peccatum'mortale, sed dummodò quis inde advertenter non videat ob suam fragilitalem malamque dispositionem se duci in probabile periculum consentiendi in llelectationem carmis sensualem vel in opus exterius carnale.

Quòd autem aliquis cogitans de fornicatione, delectetur de ipso actu cogitato, hoc contingit ex hoc quòd affectio ejus inclinata est in hunc actum. Unde quòd aliquis consentiat in talem delectationem ex cogitatione practicâ, hoc nihil aliud est quàm quòd ipse consentiat in hoc quòd affectus suus sit inclinatus in fornicationem : nullus enim delectatur nisi in eo quod est conforme ejus appetitui; quòd autem aliquis ex deliberatione eligat quòd affectus suus conformetur his quæ secundùm se sunt peccata mortalia , est peccatum mortale. Unde talis consensus in delectationem peccati mortalis est lethale peccatum. llactenùs D.

Thomas, et in q. 15 de Werit. art. 4. II'nc delectari

præcisè de ipsâ cogitatione, et ex solo aifectu ad illam, puta quia cst de miris ac novis, snbtilibus, etc., ul si quis delectetur cogitando de modis extraordinariis perpetrandi peccata, v. g., furandi, consequendi uxorem alienam, de stratagematibus helli ant duelli, etc., absque ullo prorsùs affectu ad rem malam cogitatam, non est mortale peccatum, nisi adsit periculum consensûs in delectationem actùs illiciti , et commotionis libidinosæ, quod de facili potest evenire in hàc materià lubricà præsertim personis curiosis et ad res vemereas affectis. ldeòque tutius est ab istis cogitationibus animum avertere, dùm ad actum se propensum aliquis sentit : nam si sentiat se moveri ab opere cogitato malo, et cum advertentià ac deliberatione de eo delectetur, jam committit peccatum morosae deleclationis, quæ erit mortalis, si opus cogitatum delectaiis sit mortale; venialis verò, si opus sit tantùm veniale. Vide D. Thomam q. 15 de Werit. art. 4, in corp. D. Thomas 1-2, q. 74, art. 7, ad I, ait quòd consentire est actus appetitivæ potentiæ, non absolulè , sed consequens ad actum rationis deliberantis et judicaniis ; in hoc cnim terminatur consensus, quia voluntas tendit in id quod est jam ratióne judicatum : unde consensus potest attribui voluntati et rationi. Et ibidem ad 2, subdit, quòd ex hoc ipso quòd ratio superior non dirigit actiis humanos secundùm legem divinam impediens actum peccati, dicitur ipsa consentire sive cogitet de lege æternâ, sive non ; cùm enim cogitat de lege Dei actu, eam conteninit : cùm verò non cogitat, eam negligit per modum omissionis cujusdam, unde omnibus modis consensus in actum peccati, pr* cedit ex superiori ratione. Haec D. Thoinas, ubi destruit fundamentum admi:tentium peccatum philosophicum, ab Ecclesià nuper damnatum : tenemur enim delege Dei cogitare, et peccatum impedire: hinc falsum cst quod quidem asscrunt, nempe delectationcm motv

sam non esse peccatum mortale,nisi intellectus positivè, expressè,in actu exercito, hic et nunc advertat et judicet eam esse mortaliter illicitam; suflicit enim quòd judicet esse malam ac illicitam, autadvertere possit esse grave peccatum, quia hoc ipso se exponit periculo peccandi mortaliter, satisque ostendit se habere affeclum ad peccatum mortale. Adde quòd potest contingere quòd ex magnâ inclinatione voluntatis ad hanc delectationem non advertat esse lethale peccatum, neque cogiuet de lege Dei, quæ inadvertentia, cùim procedat ex uiagnà voluntatis nequitià , non solùm non diminuit voluntarium et peccalum, sed illud potiùs auget, et aggravat. Procedit insuper D. Thomas contra peccatum philosophicum 1-2, q. 15, art. 4, ad 5, et alibi sæpè. Tandem D. Thomas q. 15 de Werit. art. 4, ad 10, ait quòd antequàm ratio delectationem perpendat, vel nocumentum ipsius, non habel consensum iuter, relativum, etiamsi non resistal ; sed quando ratio jam perpendit delectationem insurgere, et nocu.entum consequi, utpote cùm percipit liomo se totaliter per hujusmodi delectationem in peccatum inclinari, et in præceps ruere, nisi expressè resistat, videtur consentire, etc. Hæc D. Thomas, et 1-2, q. 15, art. 4, ad 3. llinc constat nou solùm consensum formalem et explicitum, quando scilicet voluntas advertens delectationem veneream, vult et approbat illam, ac expressè in illà inoratur, reddere illam peccatum mortale, sed etiam consensuum implicitum interpretativum et viruialem, quando est plena et perfecta advertentia ; quia, ut ait D. Thomas, agere ct non agere quando quis agere debet, ad idem genus causæ reducuntur, secundùm quòd, peccalum omissionis ad peccatum actùs reducitur : id est, tunc reperitur voluntarium indirectum, quod sufficit ad peccatum mortale. Voluntas enim debet hanc cogitationem et delectationem iepellere, utpote quæ est de objecto [moraliter malo, aliunde potest repellere, cùm adsit plena ac perfecta advertentia. Ergo non repellendo, tacitè ei consensum praebcre ibique voluntarium indirectè intervcnire censetur: nam posità illà expressà et perfectâ advertentià talis delectationis illicitæ, tam voluntarium videtur ac liberum non reprimere illam cogitationem,quàm expressè in illam consentire, eò quòd in moralibus, idem reputatur hominem facere quod facere non dobet, ac non faccre quod debet facere. Adde quòd, ut ail D. Thomas, tanta est innobis colligatio et connexio voluntatis cum appetitu sensitivo, ut naturaliter in ipsâ sequatur delectatio et inclinatio, ex delectatione appeti*ìs, nisi repugnet et obsistat. Si ergo adhuc maneat in ipsâ postquàm advertit, eamque positivè non cohibet ac repellit, censetur cum appetitu sensitivo positivè ac liberè consentire et delectari, ex ipsâ perseverantiâ cogitationis delectabilis, seu ex continuatione delectationis ab ejus imperio non cohibitæ, quando potuit et debuit, mentem aliò transferendo, eamque imaginationem positivè repellendo, nisi quis habeat justam causam illis operibus insistendi. ut dùm cogitat de turpibus utiliter ad docendum aut prædicandum; tunc enim sufficit ut non sit peri

[ocr errors]

culum complacentiæ et consensùs in delectationem de re venereâ cogitatà. llem si quis vir timoratæ conscientiæ fatigetur et laboret in illâ cogitatione repellendà , et tamen semper redeat, aut adhuc remanere videatur, non curando ampliùs eam positivè repellere actibus expressis positivè reiteratis, tunc non peccat; satis enim tunc videtur esse, si in eam non cxjnscntia expresse : illa enim displicentia censetur virtualis dis. sensus. Idem dicendum si quis sæpiùs expertus fuerit quòd ex illâ pugnâ et positivâ resistentiâ fortiùs in. surgunt hujusmodi delectationes, si verò negligantur, statim cessant, potest sine peccato illis non resistere; positivè, si alioquin sit tiumoratæ conscientiæ et non liineat propterea consensum in delectationem veneream , aut opus pravum cogitatum. Ut enim ait D Thomas, 2-2, q. 55, art. 1, ad 4, peccatum semper est fugiendum; sed impugnatio peccati, quandoque vincenda fugiendo, quandoque resistendo. Fugiendo quidem quando continua cogitatio auget peccati, inceutivum, sicut est in luxurià. Unde dicitur | ad Corinth. 6: Fugite fornicationem. D. Antoninus, 2 p., tit. 5, cap. 1, § 2, observat quòd frequentiùs contingit homiiies peccare ex morosâ cogitatione in materiâ luxuriæ, quàm in aliis vitiis, ob scilicet majora inecutiva et naturalem inclinationem, additque in eas delectationes venereas ex cogitatione morosâ incidere tepidos, iisque sa'pè implicari, et quomodò in confessione se accusare debeant anxios remanere: fervenles enim homines spirituales quantociùs et illicò repellunt hujusmodi cogitationes dùm insurgunt, certique sunt se huic delectationi consensum nullatenùs prabuisse. Frigidi et luxuriosi subitò ad consensum etiam operis trahuntur; tepidi verò, nec se penitùs in eas immergunt sicut isti, nec illas omninò abjiciunt ei sullocant sicut alii, sed paululùm immorantes, voluntate semivictâ duntaxat huic delectationi rcsistunt, quasi illecti in circuitu cogitationis venereæ mentem volvunt et revolvunt, ad eam considerandam accedunt et recedunt; nolunt quidem formali et explicito consensu huic adhaerere ct immorari, sed et nolunt voluntate firmâ et eflicaci eam omninò abjicere ac respuere; sic istum segneum tepidumque conflictum ilerant sæpè cum consensu virtuali et implicito, vixque in confessione de hoc peccato clarè ac perspicuè se accusare possunt, nolentes sequi illud regii Prophet;e monitum : Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram, Psalm. 136.

Arriculus IlI. De delcctatione et cogitatione morosâ in specie tururiæ.

Fundamenta quae in præcedenti paragrapho statutmus, applicari possunt et debent cogitationi et delecl:utioni morosæ de furto et rapinâ, de vindictà , e* homicidio, de superbià, et acedià aliisque vitiis; li;c autem specialiter ea peccato luxuriæ applicabimus. Dico igitur cogitationem et delectationem morosam de re venereâ esse mortale peccatum, quamvis cogitars non habeat voluntatem exequendi tale opus exuernum, cum quo est ejusdem speciei, proindeque ir confessione explicanda est circumstantia personæ circa quam sumitur delectatio, sicut fit quando opere externo cum illà peccatur. Prima pars conclus. est communis inter auctores, et colligitur ex D. Aug., lib. 12 de Trin., c. 12, relato à D.Tliomà, 1-2, q. 74, art. 8, ubi ait quòd totus homo damnabitur, nisi haec quæ sine voluntate operandi sed tamen voluntate animum talibus oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur. Atqui nullus damnatur, nisi pro peccato mortali, ut rectè subsumit D. Thomas ibidem. Ergo consensus in delectationem est peccatum mortale. Nec refert quòd dicit August. ibidem hoc cogitationis peccatum esse longè minus quàm si opere statuatur implendum, ideòque de talibus veniam esse petendam, pectusque tundendum, atque dicendum : Dimitte nobis debita nostra, etc. Non refert, inquam, inquit D. Thomas ibidem, et q. 15 de Verit., art. 4, ad 1; nam sicut Augustinus dicit in Enchiridio, cap. 71 : Oratio Dominica, et alia hujusmodi, non solium ad delenda peccata venialia valent, sed et ad remissionem mortalium, quamvis ad eorum deletionem non ita sufficiant, sicut venialium. Unde ista delectatio morosa est pcccatum mortale; minùs tamen quàm si opere statuatur inplendum. Quia, ut ait D. Thomas in illo art. 8, ad 4, delectatio quæ habet actum exteriorem pro oljecto, non potest esse absque complacentià exterioris actùs secundùm se, etiamsi non statuatur impleudum propter prohibitionem alicujus superioris, unde actus fit inordinatus et per consequens delectatio erit inordinata. Quòd enim aliquis ex deliberatione eligat quòd affectus suus sit inclinatus et conformetur his quæ secundùm se sunt peccata mortalia, est peccatum mortale, ut dictum est. Confirmatur ex D. Thomà, 2-2, q. 154, art. 4: non solùm consensus in actum, sed etiam consensus in delectationem peccati mortalis, est peccatum mortale. Atqui cogitatio, aut delectatio morosa venerea, est consensus perfectè deliberatus et cum plenâ advertentiâ in delectationem operis cogitati lethaliter mali. Ergo est peccatum mortale. Ut enim subdit S. doctor, q. 15 de Werit., art. 4, ad 5, tota inordinatio fornicationis, undecumque contingat, redundat in delectationem qu;c ex ipsâ causatur : unde qui hujus generis delectationem approbat, mortaliter peccat. Et delectatio illa quae consequitur cogitationem de fornicatione ex parte cogitati, est mortalis secundùm genus suum, solùmque per accidens potest esse venialis, in quantum scilicet prævenit assensum deliberatum, quo adveniente perficitur ratio peccati mortalis. I'robatur secunda pars conclus. ex D. Thomà, q. 15 de Werit., art. 4, in corp., ubi ait quòd delectatio quæ sequitur cogitationem ex parte rei cogitatæ in idem genus coincidit cum delectatione exterioris actùs. Ut enim dicitur lib. 11 Metaph. delcctatio per se in actu consistit. Sed species et memoria propter actum delectabilia sunt. Unde constat quòd talis delectatio secundùm genus suum inordinata est eàdem umordinatione, quâ est inordinata delectatio exterior,

cujus est radix et inchoatio, pront dictum est supra de

osculis et tactibus libidinosis, nempe quòd delcctatio

sensibilis ex ipsis orta semper ex se ac naturâ suâ,

et ex fine operis ordinatur ad delectationem coitùs

tanquàm ejus initium et pars. Ideòque consensus deliberatus in illam semper est peccatum mortale, qnantùmvis opcrans sistat in eâ delectatione, nec eam ordinet ad coitum. Confirmatur ex eodem D. Thomâ ibid., ad 8, ubi ait quòd delectatio quæ consequitur cogitationem ex parte actùs cogitati, reducitur ad idem genus, quia nullus delectatur in aliquo, nisi af. ficiatur ad illud et apprehendat illud ut conveniens. Unde qui consentit in delectationem interiorem, approbat exteriorem, et vult eà frui saltem cogitani\^ de eà; et ibidem ad 9, ait S. doctor quòd consensus in delectationem prohibetur præcepto illo : Non concupisces, etc. Nihilominùs, si consensus mullo praecepto prohiberetur, ex hoc ipso quòd fornicatio prohibetur, prohibentur omnia consequentia, quæ ad idem genus pertinent, Hactenùs D. Thom. Confirmatur, quia delectatio venerea non solùm est mala ex malo motivo, sicut aliæ delectationes de cæteris vitiis, sed etiam est mala ex ordinatione et causalitate quam habet ex naturâ suâ in opus externum : nam quando adest delectatio veuerea in voluntate etiam inefficaci, sequitur etiam delectatio in appetitu in quo vim habet commovendi corpus et excitandi materiam libidinis ex diversis partibus usque ad perfectionem delectationis et actùs per se loquendo. Quando enim voluntas huic delectationi perversae per consensum se subjicit, sequitur quandoqne ut ipsum actum inordinatum eligat propter hanc delectationem perfectiùs consequendam; et quantò ad plures inordinationes tendit, ad hoc quòd delectationem consequatur, tantò magis in peccato progreditur. Totius tamen istius progressûs prima radix erit ille consensus quo delectationem acceptavit, unde ibi peccatum mortale inchoatur. Iua D. Thomas ibidem, in corpore. Hinc sequitur quòd sicut non satis est in confessione declarare opus externum luxuriæ in genere, sed adhuc explicanda est ultima s; ecies et circumstantia personæ, v. g., forniratio, adulterium, etc., ita etiam in cogitationibus et delectationibus morosis, tam voln.tatis efficacis opus externum exequendi, quàm simplicis affectûs et complacenti;e absque intentione perveniendi ad effectum, oportet necessariò explicare speciem, et qualitatem personarum, circa quas cogitatio versabatur, et homo cogitans morosè delectabatur. Nam si circa uxorem alterius versètur, habet malitiam adulterii, et est comtra castitatem et justitiam, et sic de aliis speciebus: delectatio enim sumit speciem ab objecto, sicut habet ab illo quòd sit mortalis, aut venialis. Item ut sic perfecta notitia peccati et statûs pœnitentis haberi possit. Tandem quia difficile est cognoscere an animus verè ac sincerè steterit in illà simplici delectatione et affectu : plerùmque enim, non deest etiam voluntas operis, si infamia aut alia incommoda abessent, et nisi respectus humanus prohiberet, etc., solùmque non tendit ad effectum, quia non judicat possibileiu.

[blocks in formation]
[ocr errors]

mam 1-2, q. 74, art. 6.

ARticulus lV.

{n quo resolvuntur casus particulares in hâc materiâ Occurremles.

Quaeres primò, an cogitationes morosæ de actu conjugii præterito aut futuro ac si actus foret præsens, quas habet conjux in absenlià a!terius, sint peccata mortalia. Conveniunt omnes talem conjugem peccare venialiter, quia nec necessitas, neque pietas eisuadet talem mentis occupationem et delectationem. Imò et quandoque mortaliter, si adsit periculum probabile pollutionis. Difficultas solùm restat an peccet mortaliter, etiam dùm abest tale periculum. Quidam affirmant, quia hæc delectatio quae est in motu venereo et appetitu sensitivo, non est de congressu maritali qui re subsistat, sed qui tantùm animo cogitatur et fingitur: sicque ratione matrimonii excusari nequit à peccato lethali, sicut nec in viduâ ob paritatem rationis. Ergo nisi delectetur de actu conjugii ob aliquem finem honestum, vel ob commoditatem et utilitatem aliquam ac bonum motivum, et non de eo apprehenso sub ratione delectabili, et ex affectu venereo, mortaliter peccat.

Respondeo tamen cum communiori sententià, istos conjuges actu perseverantes in matrimonio, non peccare lethaliter: delectatio enim sumit suam moralitatem à motivo seu ob actu exteriori. Sed opus externum, seu concubitus inter conjuges non est peccatum mortale ; ergo neque consensus in delectationem veneream. Unde de actu sibi licito tam externo quàm interno delectantur absolutè, ac propter perseverans bonmm conjngii excusantur; sicut absolutè non damnantur de lethali tactus et oscula, quibus conjuges delectantur, ctiam dùm non habent intentionem tunc coeundi, dummodò absit periculum pollutionis extra vas, quod non abesse censeo, quando conjux tactibus maximè, quandoque et intensis nimiùmque morosis cogitationibus ac delectationibtis se provocat ad libidinem, excitando notabiles commotiones et alterationcs in corpore, ac illas fovendo in absentiâ alterius conjugis, aut in loco ubi non est commoditas statim coeundi.

Imò quidam docent quòd si conjux non solùm cogitatione delectaretur, sed et tactibus impudicis partes pudendas valdè irritaret in absentiâ alterius conjugis, etiam secluso pcriculo pollutionis, et etiamsi faceret ex memoriâ ac repraesentatione alterius conjugis, adhuc mortaliter peccaret, quia sic irritare naturam tactibus, neque est actus conjugalis, eò quòd non fiat cum conjuge, neque ad copulam tunc ordinetur. Htem nec ortum habet ex cogitatione et affectu actùs conjugalis, neque ad finem matrimonii ordinatur, proindeque nullo modo excusari potest à lethali propter »onum conjugii, sicut excusatur alteratio libidinosa, quæ sequitur naturaliter ex cogitatione et delectatione interiori appetitùs de actu conjugali cum uxore propriâ vivente et absente, nullusque est timo

Tu. XIV.

- - - - - - - - - -

QUAEST. III. ART. iv. faESOLVUNTUit CASUS IN HAC MATERIA OCCURRENTEs. Wille D. Anton. p. 2, tit. 5, cap. 1, § 6; et D. Tho

- - - - - - - -

650 ratæ conscientiae conjux,qui de hujusmodi tactibus non sibi faciat peccati scrupulum. Quaeres secundò utrùm cogitationes et delectationes morosæ in sponsis de futuro circa copulam tempore matrimonii habendam; aut in viduis circa copulam durante conjugio habitam, et apprehensam sub ratione delectabilis, et affectu venereo, sint peccata mortalia, etiam citra periculum pollutionis, etc. Dixi sub ratione delectabilis sccundùm tactum et ex affectu venereo, quia delectari de actu conjugii præteriti aut futuri, sub aliquà aliâ ratione bonitatis apprehensà, nempe sub ratione honesti vel commodi temporalis, quod fuit aut erit in illo, id est, quatenùs ordinatur ad prolis generationem et educationem, fornicationis vitationem , etc., excusare potest à mortali , seclusis aliis adjunctis venereis quæ contingere possunt. Resp. M* sponsos de futuro, qui morosè ac sensibiliter delectantur de copulà tempore matrimonii habendà, peccare mortaliter, eò quòd ista delectatio libidinosa de se feratur in copulam tanquàm praesentem, quæ est ipsis lethaliter illicita. Hæc est enim differentia inter delectationem et desiderium, quòd desiderium fertur in rem futuram ut futuram, sicque desiderare conjungi matrimonio, et proponere in illo tempore habere copulam, non est peccatum mortale de se, nisi sit conjunctum cum actuali complacentià et delectatione venereà. Fertur enim in actum futurum ut futurum, licitum ratione matrimonii futuri : delectatio verò est præsens et fertur in rem aliquo modo praesentem, nempe in copulam apprehcnsam, quæ est illicita sub mortali, nisi inter conjuges, in quibus proinde solis delectatio de actu praeterito vel futuro subsistentis et praesentis matrimonii excusatur à mortali ex ipso bono perseverantis conjugii. Resp. 2* Cajetanum, tum in Summà v. Delectatio, tum in M tom. Opusc, tract. 14, cum multis aliis asserere quòd formaliter et per se loquendo, vidui in isto actu non peccant, quia ejusdem moris est delectari de præsenti, præterito vel futuro. Istæ enim differentiæ non variant speciem moris de bono in malum. Ac propterea sicut viduis consensu approbativo potest placere actus præteritus, possunt absque mortali de illo delectari, utpote sibi licito pro tempore quo fuit licitus; plus enim est explicitè approbare quàm delectari. Per accidens tamen er adjunctis ei concomitantibus istam memoriam delectabilem actüs præteriti ut libidinosi, possunt vidui lethaliter peccare, nempe si habeat annexum malum aliquod, puta pollutionem, vel delectationem interiorem consequentem velleitatem actùs similis præteriti, aut insurgentem concupiscentiam. Esto igitur quòd ipsa delectatio voluntaria de coitu praeterito, secundùm seipsam sit immunis à peccato mortali, quia tamen venerea quantumcumque licita, dùm cogitantur, anneram habent concupiscentiam carnis et motùs, qui etiam non percipiente intellectu insurgunt, prout erperientia testatur, ideò si viduorum delectatio periculum habet annerum pollutionis aut ruinæ animæ ad aliquem pravam consensum ad hujusmodi delectationem, prout communiter 21

« VorigeDoorgaan »