Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

confessione explicanda est circumstantia personæ circa quam sumitur delectatio, sicut fit quando opere externo cum illâ peccatur.

Prima pars conclus. est communis inter auctores, et colligitur ex D. Aug., lib. 12 de Trin., c. 12, relato à D. Thoma, 1-2, q. 74, art. 8, ubi ait quòd totus homo damnabitur, nisi hæc quæ sine voluntate operandi sed tamen voluntate animum talibus oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur. Atqui nullus damnatur, nisi pro peccato mortali, ut rectè subsumit D. Thomas ibidem. Ergo consensus in delectationem est peccatum mortale. Nec refert quòd dicit August. ibidem hoc cogiLationis peccatum esse longè minus quàm si opere statuatur implendum, ideòque de talibus veniam esse petendam, pectusque tundendum, atque dicendum : Dimille nobis debita nostra, etc. Non refert, inquam, inquit D. Thomas ibidem, et q. 15 de Verit., art. 4, ad 1; nam sicut Augustinus dicit in Enchiridio, cap. 71: Oratio Dominica, et alia hujusmodi, non solùm ad delenda peccata venialia valent, sed et ad remissionem mortalium, quamvis ad eorum deletionem non ita sufficiant, sicut venialium. Unde ista delectatio morosa est pcccatum mortale; minùs tamen quàm si opere statuatur implendum. Quia, ut ait D. Thomas in illo art. 8, ad 4, delectatio quæ habet actum exteriorem pro objecto, non potest esse absque complacentiâ exterioris actus secundùm se, ctiamsi non statuatur implendum propter prohibitionem alicujus superioris, unde actus fit inordinatus et per consequens delectatio erit inordinata. Quòd enim aliquis ex deliberatione eligat quòd affectus suus sit inclinatus et conformetur his quæ secundùm se sunt peccata mortalia, est peccatum mortale, ut dictum est. Confirmatur ex D. Thomâ, 2-2, q. 154, art. 4 : non solùm consensus in actum, sed etiam consensus in delectationem peccati mortalis, est peccatum mortale. Atqui cogitatio, aut delectatio morosa venerea, est consensus perfectè deliberatus et cum plenâ advertentià in delectationem operis cogitati lethaliter mali. Ergo est peccatum mortale. Ut enim subdit S. doctor, q. 15 de Verit., art. 4, ad 3, tota inordinatio fornicationis, undecumque contingat, redundat in delectationem quæ ex ipsâ causatur: unde qui hujus generis delectationem approbat, mortaliter peccat. Et delectatio illa que consequitur cogitationem de fornicatione ex parte cogitati, est mortalis secundùm genus suum, solùmque per accidens potest esse venialis, in quantum scilicet prævenit assensum deliberatum, quo adveniente perficitur ratio peccati mortalis.

Probatur secunda pars conclus. ex D. Thomâ, q. 15 de Verit., art. 4, in corp., ubi ait quòd delectatio quæ sequitur cogitationem ex parte rei cogitatæ in idem genus coincidit cum delectatione exterioris actûs. Ut enim dicitur lib. 11 Metaph. delectatio per se in actu consistit. Sed species et memoria propter actum delectabilia sunt. Unde constat quòd talis delectatio secundùm genus suum inordinata est eâdem nordinatione, quà est inordinata delectatio exterior,

cujus est radix et inchoatio, prout dictum est supra de osculis et tactibus libidinosis, nempe quòd delectatio sensibilis ex ipsis orta semper ex se ac naturà suà, et ex fine operis ordinatur ad delectationem coitûs tanquàm ejus initium et pars. Ideòque consensus deliberatus in illam semper est peccatum mortale, quantùmvis operans sistat in eâ delectatione, nec eam ordinet ad coitum. Confirmatur ex eodem D. Thoma ibid., ad 8, ubi ait quòd delectatio quæ consequitur cogitationem ex parte actùs cogitati, reducitur ad idem genus, quia nullus delectatur in aliquo, nisi afficiatur ad illud et apprehendat illud ut conveniens. Unde qui consentit in delectationem interiorem, approbat exteriorem, et vult eå frui saltem cogitando de eå; et ibidem ad 9, ait S. doctor quòd consensus in delectationem prohibetur præcepto illo: Non concu pisces, etc. Nihilominùs, si consensus nullo præcepto prohiberetur, ex hoc ipso quòd fornicatio prohibetur, prohibentur omuia consequentia, quæ ad idem genus pertinent, Hactenùs D. Thom. Confirmatur, quia delectatio venerea non solùm est mala ex malo motivo, sicut aliæ delectationes de cæteris vitiis, sed etiam est mala ex ordinatione et causalitate quam habet ex naturâ suâ in opus externum: nam quando adest delectatio venerea in voluntate etiam inefficaci, sequitur etiam delectatio in appetitu in quo vim habet commovendi corpus et excitandi materiam libidinis ex diversis partibus usque ad perfectionem delectationis et actûs per se loquendo. Quando enim voluntas huic delectationi perversæ per consensum se subjicit, sequitur quandoque ut ipsum actum inordinatum eligat propter hanc delectationem perfectiùs consequendam; et quantò ad plures inordinationes tendit, ad hoc quòd delectationem consequatur, tantò magis in peccato progreditur. Totius tamen istius progressûs prima radix erit ille consensus quo delectationem acceptavit, unde ibi peccatum mortale inchoatur. Ita D. Thomas ibidem, in corpore. Hinc sequitur quòd sicut non satis est in confessione declarare opus externum luxuriæ in genere, sed adhuc explicanda est ultima species et circumstantia persona, v. g., fornicatio, adulterium, etc., ita etiam in cogitationibus et delectationibus morosis, tam voluntatis efficacis opus externum exequendi, quàm simplicis affectûs et complacentiae absque intentione perveniendi ad effectum, oportet necessariò explicare speciem, et qualitatem personarum, circa quas cogitatio versabatur, et homo cogitans morosè delectabatur. Nam si circa uxorem alterius versetur, habet malitiam adulterii, et est contra castitatem et justitiam, et sic de aliis speciebus : delectatio enim sumit speciem ab objecto, sicut habet ab illo quòd sit mortalis, aut venialis. Item ut sic perfecta notitia peccati et status pœnitentis haberi possit. Tandem quia difficile est cognoscere an animus verè ac sincerè steterit in illà simplici delectatione et affectu plerumque enim, non deest etiam voluntas operis, si infamia aut alia incommoda abessent, et nisi respectus humanus prohiberet, etc., solùmque non tendit ad effectum, quia non judicat possibilem.

Vide D. Anton. p. 2, tit. 5, cap. 1, § 6; et D. Thomam 1-2, q. 74, art. 6.

ARTICULUS IV.

In quo resolvuntur casus particulares in hâc materiâ

occurrentes.

Quæres primò, an cogitationes morosa de actu conjugii præterito aut futuro ac si actus foret præsens, quas habet conjux in absentiâ alterius, sint peccata mortalia. Conveniunt omnes talem conjugem peccare venialiter, quia nec necessitas, neque pietas ei suadet talem mentis occupationem et delectationem. Imò et quandoque mortaliter, si adsit periculum probabile pollutionis. Difficultas solùm restat an peccet mortaliter, etiam dùm abest tale periculum. Quidam affirmant, quia hæc delectatio quæ est in motu venereo et appetitu sensitivo, non est de congressu maritali qui re subsistat, sed qui tantùm animo cogitatur et fingitur: sicque ratione matrimonii excusari nequit à peccato lethali, sicut nec in viduâ ob paritatem rationis. Ergo nisi delectetur de actu conjugii ob aliquem finem honestum, vel ob commoditatem et utilitatem aliquam ac bonum motivum, et non de eo apprehenso sub ratione delectabili, et ex affectu venereo, mortaliter peccat.

Respondeo tamen cum communiori sententiâ, istos conjuges actu perseverantes in matrimonio, non peccare lethaliter: delectatio enim sumit suam moralitatem à motivo seu ab actu exteriori. Sed opus externum, seu concubitus inter conjuges non est peccatum mortale; ergo neque consensus in delectationem veneream. Unde de actu sibi licito tam externo quàm interno delectantur absolutè, ac propter perseverans bonum conjugii excusantur; sicut absolutè non damnantur de lethali tactus et oscula, quibus conjuges delectantur, ctiam dùm non habent intentionem tunc coeundi, dummodò absit periculum pollutionis extra vas, quod non abesse censeo, quando conjux tactibus maximè, quandoque et intensis nimiùmque morosis cogitationibus ac delectationibus se provocat ad libidinem, excitando notabiles commotiones et alterationes in corpore, ac illas fovendo in absentià alterius conjugis, aut in loco ubi non est commoditas statim coeundi.

Imò quidam docent quòd si conjux non solùm cogitatione delectaretur, sed et tactibus impudicis partes pudendas valdè irritaret in absentiâ alterius conjugis, etiam secluso periculo pollutionis, et etiamsi faceret ex memoriâ ac repræsentatione alterius conjugis, adhuc mortaliter peccaret, quia sic irritare naturam tactibus, neque est actus conjugalis, eò quòd non fiat cum conjuge, neque ad copulam tunc ordinetur. Item nec ortum habet ex cogitatione et affectu actûs conjugalis, neque ad finem matrimonii ordinatur, proindeque nullo modo excusari potest à lethali propter bonum conjugii, sicut excusatur alteratio libidinosa, quæ sequitur naturaliter ex cogitatione et delectatione interiori appetitùs de actu conjugali cum uxore propria vivente et absente, nullusque est timo

TU. XIV.

ratæ conscientiæ conjux,qui de hujusmodi tactibus non sibi faciat peccati scrupulum.

Quæres secundò utrùm cogitationes et delectationes morosæ in sponsis de futuro circa copulam tempore matrimonii habendam; aut in viduis circa copulam durante conjugio habitam, et apprehensam sub ratione delectabilis, et affectu venereo, sint peccata mortalia, etiam citra periculum pollutionis, etc. Dixi sub ratione delectabilis sccundùm tactum et ex affeclu venereo, quia delectari de actu conjugii præteriti aut futuri, sub aliquâ aliâ ratione bonitatis apprehenså, nempe sub ratione honesti vel commodi temporalis, quod fuit aut erit in illo, id est, quatenùs ordinatur ad prolis generationem et educationem, fornicationis vitationem, etc., excusare potest à mortali, seclusis aliis adjunctis venereis quæ contingere possunt.

Resp. 1° sponsos de futuro, qui morosè ac sensibiliter delectantur de copula tempore matrimonii habenda, peccare mortaliter, eò quòd ista delectatio libidinosa de se feratur in copulam tanquàm præsentem, quæ est ipsis lethaliter illicita. Hæc est enim differentia inter delectationem et desiderium, quòd desiderium fertur in rem futuram ut futuram, sicque desiderare conjungi matrimonio, et proponere in illo tempore habere copulam, non est peccatum mortale de se, nisi sit conjunctum cum actuali complacentia et delectatione venereâ. Fertur enim in actum futurum ut futurum, licitum ratione matrimonii futuri : delectatio verò est præsens et fertur in rem aliquo modo præsentem, nempe in copulam apprehensam, quæ est illicita sub mortali, nisi inter conjuges, in quibus proinde solis delectatio de actu præterito vel futuro subsistentis et præsentis matrimonii excusatur à mortali ex ipso bono perseverantis conjugii.

Resp. 2° Cajetanum, tum in Summâ v. Delectatio, tum in 1 tom. Opusc, tract. 14, cum multis aliis asserere quòd formaliter et per se loquendo, vidui in isto actu non peccant, quia ejusdem moris est delectari de præsenti, præterito vel futuro. Istæ enim differentiæ non variant speciem moris de bono in malum. Ac propterea sicut viduis consensu approbativo potest placere actus præteritus, possunt absque mortali de illo delectari, utpote sibi licito pro tempore quo fuit licitus; plus enim est explicitè approbare quàm delectari. Per accidens tamen ex adjunctis ei concomitantibus istam memoriam delectabilem actûs præteriti ut libidinosi, possunt vidui lethaliter peccare, nempe si habeat annexum malum aliquod, puta pollutionem, vel delectationem interiorem consequentem velleitatem actûs similis præteriti, aut insurgentem concupiscentiam. Esto igitur quòd ipsa delectatio voluntaria de coitu præterito, secundùm seipsam sit immunis à peccato mortali, quia tamen venerea quantumcumque licita, dùm cogitantur, annexam habent concupiscentiam carnis et motus, qui etiam non percipiente intellectu insurgunt, prout experientia testatur, ideò si viduorum delectatio periculum habet annexum pollutionis aut ruinæ animæ ad aliquem pravum consensum ad hujusmodi delectationem, prout communiter

21

videtur accidere voluntariè immorantibus talibus memoriis, tenentur has memorias evitare, sicut tenentur hujusmodi pericula vitare. Hæc Cajetanus.

Resp. 3° Quidquid sit de hâc sententià speculativè loquendo, in praxi tamen videntur hujusmodi vidui à lethali peccato non excusandi, ob scilicet rationem mox allatam, nempe quòd hæ cogitationes libidinosæ et morosæ delectationes venereæ sunt præsentes, ac de se feruntur in copulam ut apprehensam quodammodò præsentem. Quæ cùm sit viduis sub peccato mortali illicita, similiter et delectationes libidinosa ad eam moventes erunt lethales contra castitatem extra matrimonii statum, et prohibentur sexto ac nono Decalogi præcepto: nec habent bonum matrimonii, quo ex parte subjecti excusari possint à mortali; adde quòd delectatio est præsens et illicita. A fortiori lethaliter peccat qui morosè delectatur cogitando uxorem tanquàm præsentem, quæ mortua est, et apprehendit actum conjugalem cum illâ, quia expressè tunc delectatur libidinosè de illo actu ut præsenti pro eo tempore quo jam præteritum est matrimonium. Idem dicendum de sponsis de futuro, qui intendunt carnalem delectationem ex cogitatione practicâ de copulâ futurâ.

Queres tertiò an voluntaria delectatio de actu conditionaliter licito, sit peccatum mortale, v. g., dùm quis cogitat et delectatur voluntariè de copulà cum tali muliere, si esset uxor sua.

Resp. Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 14, dub. 1, et in summâ v. Delectatio, distinguendo inter desiderium et delectationem, nempe quòd tam desiderium quàm consensus ferri possunt in objectum absolutè vel conditionaliter : possum enim consentire et desiderare cibum absolutè sumere, aut sub conditione si non esset dies jejunii; delectatio verò voluntaria consequens objectum interiùs apprehensum et concubitum, sive absolutè, sive conditionaliter, non potest distingui in delectationem vel absolutam, vel conditionalem, sed ex hoc ipso quòd inest hujusmodi delectatio voluntariè, et simpliciter absolutè de.ectatio. Undè dùm aliquis desiderat actum conjugii cum aliquân, si foret uxor sua, seclusis aliis adjunctis, non peccat mortaliter sed dùm delectatur de hujusmodi actu conditionali cogitato, tunc delectatio ipsa non est conditionalis, quia ponitur in esse voluntariè et est de facto præsens, nec spectat ad objectum desideratum et cogitatum quatenùs est conditionale. Cùm itaque actus ut conditionalis, non faciat delectationem conditionalem, illam relinquit in suo genere delectationis voluntariæ de concubitu seclusâ conditione, quæ sola faceret illum actum licitum, proindeque illa delectatio est de re illicitâ ac mortaliter peccaminosâ, et iste in præsenti se delectando de tali opere cogitato, cum illà muliere si sua esset, incidit in morosam delectationem, perinde ac si nulla esset conditio apposita. Adde quòd non est eadem ratio delectationis de re mortaliter malâ si liceret, in aliis vitiis, et in luxuriâ. Nam delectatio carnalis et sensualis, quæ sub conditione,si liceret,capitur ab eo qui non est conjugatus, ultra malitiam motivi seu actus exterioris ad quem

ordinatur et quem respicit, non ut est conditionalis, sed absolutus, saltem ut apprehensus, adhuc mala est ob causalitatem libidinis, ac commotionem spirituum, et partium deservientium ad copulam, ad quam proinde ex naturâ suâ disponit. Unde qui delectatur de copulâ cogitatâ conditionatè, probè sciens copulam hic et nunc à tali conditione esse destitutam, capit delectationem actualem et præsentem, de se intrinsecè malam, et lethaliter peccaminosam.

Quæres quartò, quomodò discerni potest quando delectatio est de solâ cogitatione, ideòque non peccaminosa, et quando est de re cogitatâ malâ, ideòque peccatum mortale, si res sit mortalis. Respondet D. Thomas q. 15 de Veritate, art. 4, in corp., hæc duo in quibusdam actibus manifestè differre, et apertè distingui, sed eorum distinctionem in cogitatione de peccatis carnis magis latere, eò quòd propter corruptionem appetitûs concupiscibilis, ad cogitationem talium concupiscibilium, sequitur motus concupiscibilis ex ipsis concupiscibilibus causatus. Ut tamen discernat quis quod ipsum movet ad complacentiam hujus delectationis, debet advertere si sentiat se moveri ab opere cogitato; ita ut cogitatio se habeat tantùm ut proponens et non ut movens. Et tunc jam habet morosa delectationis naturam: si verò supra cogitationem reflectens, tanquàm supra objectum, ab eâ moveatur, utpote novâ, mirâ aut subtili, gaudeatque quòd intelligat naturam talis peccati, aut modum quemdam artificiosum et insolitum quo patratum fuit, tunc delectatio est de cogitatione, et non computatur inter delectationes morosas.

Quæres quintò, quænam regula est assignanda ad discernendum, quando homo dubitat an plenè adver terit et libertatem sufficientem habuerit ad consentiendum delectationi, an inadvertentia fuerit ita indeliberata, ut non sufficiat ad mortale. Resp. auctores hanc regulam communiter assignare, nempe quòd si ille qui jam contraxit habitum in hujusmodi peccatis, et etiam dùm advertit, facilè consentit, ac ad opus progreditur si potest, neque solet resistere ac curare de peccato, tunc in his dubiis præsumendum ac potiùs existimandum est eum peccâsse, eamque inadvertentiam ortum habuisse ex malà voluntatis inclinatione. Idem dicendum de persona desidiosâ quæ quotidiè cum suis passionibus conflictat et sæpè cadit tunc enim declinandum est in deteriorem partem, ac existimandum quòd consenserit. Secùs judicandum est de personâ timoratâ, quæ habet bonam voluntatem erga Deum, quem non vult offendere, nec sentit se multùm affectam ad res turpes, quas dùm advertit, solet resistere, pugnare et abstinere à consensu in delectationem et in opus. Tunc enim quando dubitat an consenserit, potest inclinare in meliorem partem et putare se non habuisse advertentiam deliberatam, nec proinde consensisse, neque mortaliter peccâsse. Tutissimum tamen est in his maximam diligentiam adhibere, et sæpè de istis dubiis conteri ac confiteri, ob aliquam negligentiam quæ irrepere solet, aut semiplenam advertentiam sufficientem ad

quòd non,
tunc non est ulteriùs procedendum, ne
fortè scandalizentur, et advertentes ad ea quæ antca
non noverant, peccare doceantur. Si autem respon-
deant se habuisse inhonestas cogitationes, tunc in-
terrogandæ sunt an advertenter et deliberatè in eis
immoratæ fuerint. Si dicant quòd non, tunc hîc sisten.
dum est. Si verò fateantur morosam delectationem,
interrogandæ sunt an desiderio et voluntate consense
rint in opus carnale. Quòd si respondeant affirmativè,
rursùm debent interrogari an opere consummaverint,
utendo tamen semper verbis honestis pudori puellari,
et sanctitati Sacramenti convenientibus.

veniale Parcat mihi, lector, si in his scribendis, per incogitantiam aliquid minùs castum, viroque religioso non satis consonum irrepserit : charitate quâ scripsi, et quæ operit multitudinem peccatorum, excusari rogo ac spero; Deumque deprecor, ut qui suâ benedictione et gratiâ scribentem servavit illæsum, pariter et legenti suo auxilio adesse dignetur. Interim cum nostro Victoria et Ludovico Lope breviter monebo confessarios, ut post auditam puellarum confessionem, quando viderint esse necessarium, tantâ cautelâ et tam honestioribus verbis interrogent, ut si ad istam interrogationem, quae primò ipsis fieri debet, scilicet an habuerint inhonestas cogitationes, responderint

EXPOSITIO

SEPTIMI PRÆCEPTI DECALOGI:
Non furtum facies. (1)

Præceptum istud latissimè diffunditur, pluresque complectitur materias. Cùm enim furti nomine, non solùm injusta rei alienæ acceptio, sed etiam illius injusta detentio intelligatur, ex D. Thomà 2-2, quæst. 66, art. 3, ad 2, ideò restitutione opus est, ad cujus naturam penetrandam necessaria est explicatio possessionis et dominii rerum, ut patet. Unde D. Thomas 2-2, quæst. 66, agens de furto et rapina, appositè omninò exorsus est à rerum dominio, quærens articulo primo an possessio rerum exteriorum sit homini

naturalis; et in secundo, an liceat alicui rem quasi propriam possidere: quibus præmissis statim articulo tertio agit de furto, utpote quia ex violato dominio alterius nascitur, adeò ut dominium sit basis et fundamentum acceptionis et detentionis injustæ et obligationis restituendi. De his omnibus fusissimè agitur in tractatu de Justitiâ et Jure, quæ hic compendiosè breviterque attingemus in quantum opus est et sufficit ad hujus præcepti accuratam expositionem, lectorem ad hujusmodi tractatum remittentes.

PROLOGUS DE RERUM DOMINIO.

Non est hic sermo de dominio jurisdictionis, quod scilicet consistit in potestate gubernandi subditos, seu jure præcipiendi, vetandi, permittendi, judicandi, puniendi, etc., sed tantùm de dominio proprietatis circa bona temporalia, quod juxta D. Thomam 2-2, quæst. 66, art. 1, consistit in potestate quam quis habet utendi rebus exterioribus ad suam utilitatem, quasi propter se factis, soletque definiri : Facultas seu jus disponendi de re tanquàm propriâ in suum commodum, quoad omnes usus à lege permissos.

Hinc habetur quòd dominium formaliter neque est ipse possidens, neque res possessa, sed habitudo inter rem possessam et possessorem, quæ habitudo vocatur jus et facultas possidentis in rem possessam ut sibi subjectam et propriam, ita ut de câ disponere valeat in quo differt à nuda possessione et usufructu, quae non dant facultatem propriam et independentem ab alterius voluntate rem alienandi, saltem quoad substantiam, donandi,

(1) Nonnullæ annotationes adjici possent explanationi hujus præcepti Decalogi; verùm ab illis abstinemus, cùm subsequi debeat tractatus specialis de jure et variis contractuum speciebus, in quo fusiùs evolventur quæstiones ad hanc materiam spectantes. (Edit)

[ocr errors]

vendendi, ac de illa disponendi. Additur in suum commodum, ad differentiam dominii jurisdictionis, quod non tam utilitatem propriam superioris quàm inferiorum respicit. Potest tamen dominus disponere quidem de re suâ quoad omnes usus, scd lege permissos: quia cùm jure naturali omnia bona essent communia, et divisio ac appropriatio rerum exteriorum solùm jure gentium introducta fuerit, ut probat D. Thomas loco citato, dominio maximè convenit ut restringatur ad usus lege permissos, ad observationem justarum legum in commerciis et contractibus ab omnibus gentibus receptam. Adde quòd usus qui non est lege permissus, non est reverà usus, sed abusus; et potestas ad talem usum, non est verè potestas, seu licita, legitima et juridica: imò nec moraliter loquendo dicenda est potestas, cùm id solùm verè possumus, quod jure possumus. Ut autem essen tia dominii clariùs innotescat, explicandum est quid sit jus, quid usus, quid ususfructus, quid possessio.

Jus in definitione dominii positum, sumitur pro facultate aliquid faciendi, sive obtinendi, aut in eâ insistendi et instituendi, vel aliquo alio modo se habendi, cui sine causâ justâ, absque injuriâ contraveniri nequit, ex aliquà ordinatione legis et juris concedentis, jubentis, vel permittentis. Et duplex est, scilicct jus

in re, et jus ad rem. Primum est illud quod quilibet in rem propriam existentem sibi traditam ac specialiter devictam habet, tribuitque actionem nedùm in personam quæ illam retinet, sed in ipsam rem, quæ proinde ubicumque transeat, semper cum illo onere transit, et clamat pro domino suo. Secundum verò est circa aliquid quod nondùm est perfectè nostrum, nec actu possidemus, licet sit nobis devictum ex aliquâ obligatione ad illud, solùmque tribuit actionem personalem. Jus autem in definitione dominii positum sumitur pro jure in re, cujus est præcipua et potissima species. Ex quo patet omne dominium esse quidem jus, sed non omne jus esse propriè dominium, saltem proprietatis, ac latiùs patere, rectèque tenere locum generis in illius definitione.

Titulus dominii ab ipso distinguitur tanquàm ejus origo, radix, causa et fundamentum. Unde alicui dicenti se esse alicujus rei dominum, dicere solemus, quòd id probet ostendendo titulos, nempe ejus acquisitionem, aut per emptionem, aut per testamentum et donationem, aut per mutationem et præscriptionem, ex quibus tanquàm causis oritur dominium ut effectus, accedente rei traditione et possessione, tanquàm conditione sine quâ dominium et jus in re ab istâ radice et origine regulariter non emanat. Porrò hic titulus est duplex, scilicet verus et præsumptus. Titulus legitimus et verus, est vera radix, origo et causa dominii, ut legitima emptio, etc. Præsumptus verò probabiliter et justè est quando non adest quidem vera causa, præsumitur tamen adesse, ut cùm quis bonâ fide emit, aut dono accepit rem ab eo, qui alienare non poterat, sincerè tamen credens illum posse, ac ejus esse dominum. Accedente enim tunc rei traditione, illam cum titulo et sine peccato possidet, retinetque quamdiù durat bona fides. Pari modo loquendum est de titulo usûs et ususfructus.

Ususfructus est jus utendi et fruendi alienis rebus salvâ earum substantiâ ff. de Usufructu, et Instit. eodem tit., unde constituitur tantùm in iis quæ non unico consumuntur usu, ut in fundo, ædibus, et jumentis, et non in aliis, v. g., vino, oleo, nisi dando cautionem de æstimatione vini vel olei restituendâ. Usufructuarius, v. g., alicujus domûs, non solùm potest eam inhabitare, sed et aliis locare. Item habet jus fruendi fundo alieno, sumendi fructus non tantùm ad usum proprium, sed etiam aliis vendendi, donandi, alienandi, ad differentiam solius et nudi usûs: usuarius enim, v g., potest quidem fructum alieni fundi sumere ad usum quotidianum, ac in eo ambulare et commorari absque domini incommodo; non tamen aliis vendere aut donare. Item potest quidem domum alienam cum familiâ inhabitare ac hospites recipere, non tamen aliis locare: uterque rei substantiam mutare, et extinguere non potest, sed integram, sartam tectamque præstare debet. In quo differunt à domino proprietatis, qui habet jus alienandi et consumendi etiam rei substantiam.

Possessio una est facti, alia juris. Prima est actus seu causa possidendi, et definitur: Detentio rei corpo

ris, animi et juris adminiculo. Debet enim res apprehendi corporaliter, et aliquâ actione corporis, ut pedibus aut manibus vel oculis, vel simili modo in se, aut in alio in quo censeatur contineri, ut tenendo claves domûs, vel scripturam quæ dat jus ad illam. Debet autem res sic corporaliter apprehendi animo possidendi unde bajulus, aut depositarius alienas pecunias apprehendens ad portandum, vel custodiendum, non censentur propriè illas possidere. Solent autem tales apprehensiones juris adminiculo ac dispositione confirmari, ac sufficientes censeri ad possessionem constituendam, interveniente titulo. Altera verò possessio definitur: Jus insistendi alicui rei tanquàm suæ, non prohibitæ possideri. Dicitur jus, sive verum, putatum, ut conveniat etiam illi qui rem injustè possidet; habet enim facultatem moralem illam tuendi adversùs extraneos, imò et quodammodò adversùs illius dominum, quatenùs non potest eam auf rre per vim, sed duntaxat per viam juridicam, aut aliam justam. In conscientiâ tamen non habet jus illam retinendi. Additur tanquam suæ, id est, nomine suo, licet aliquando per alium eam apprehendat; sic pupillus possidet per tutorem. Tandem non prohibitæ possideri. Sic jure positivo laicus redditur incapax possessionis loci sacri, ff. de Acquir. possess. 1. Qui universas.

sive

Possessio dividitur in civilem et naturalem. Civilis est quæ parit effectus civiles, nempe rei usucapionem et dominium fructuum; juris est, quæ et animo retinetur, etsi quis actu non possideat, dummodò antea possederit, aut ejus majores, cùm omne dominium à naturali cœperit possessione ff. de Acq. poss. l. Clam possidere; et hæc possessio est perfecta, simpliciter talis ac juridica. Possessio naturalis est quà quis rem ab alio civiliter adhuc possessam seu nondùm voluntate propriâ, aut juris dispositione dejectam, animo sibi retinendi, actu corporeo occupat; et hæc est imperfecta, nisi aliquo jure civili adjuvetur; aliunde est injusta, nec confert jus simpliciter. Unde perfectissima possessio mixta est ex civili et naturali, ut dùm quis occupat res quas civiliter possidet. Ilinc habetur, quòd possessio non tribuit jus disponendi de re tanquàm propriâ, nisi quando conjungitur cum dominio proprietatis.

Dominium proprietatis dividitur in plenum seu perfectum, et non plenum seu imperfectum, ff. de verb. Oblig. 1. Si ita stipulatus, et ff. Qui et à quibus 1. Generaliter. Plenum est illud quo quis habet simul rei proprietatem cum usufructu ac possessione illius et solus habet, ita ut hæc omnia in uno consolidentur, sine consorte. Non plenum verò est, quando quis in dominio rei, v. g., hæreditatis adhuc indivisa, consortes habet, ita ut sint plures domini cum eo, vel quando unus habet quidem rei proprietatem, non lamen usum et usumfructum, vel possessionem illius, sed hæc ad alium pertinent. Iste enim licet sit dominus directus, non potest tamen plenè disponere de re, unde dicitur habere dominium non plenum ex parte objecti. Nec etiam dominium utile quod habet usufructuarius potest dici plenum, ob majorem rationem

« VorigeDoorgaan »